# Part of Julius Caesar "De bello gallico"
# from the Gutemberg Project archives
# Last edited on 1998-07-09 11:05:12 by stolfi

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae,
aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli
appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt.
Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana
dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu
atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos
mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos
pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum
incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii
quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis
proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent
aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una, pars, quam Gallos
obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur
Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis
et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab
extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem
fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania
a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad
Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.

Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M.
Messala, et P. M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus
coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus
suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus
praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius iis
persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte
flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a
Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter
Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui
provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus
late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua
ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro
multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis
angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia
passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.