# Part of a text by William of Ockam, from netland.
# Last edited on 1998-07-09 11:07:59 by stolfi

Discipulus: Quoniam ista quinta assertio, via
media inter alias quatuor incedendo, cum qualibet illarum in
quibusdam concordat et in aliquibus discrepare dignoscitur, ipsam
quo ad alias partes eius exquisite discutere etiam alias
quodammodo pertractare propono. Ideo de ipsa diffuse aliquantulum
inquiramus, incipientes a prima eius particula: an scilicet
Christus constituerit beatum Petrum caput, principem et praelatum
aliorum Apostolorum et universorum fidelium. Ad cuius
intelligentiam pleniorem ante omnia conferendo scrutemur an
expediat toti communitati fidelium uni capiti, principi et
praelato fideli sub Christo subiici et subesse. Primo autem pro
parte affirmativa nitere allegare.

Magister: Quod toti congregationi fidelium
expediat uni capiti fideli sub Christo subesse videtur multis
modis posse probari. Nam uni corpori expedit unum caput habere.
Corpus enim sine capite imperfectum esse dignoscitur cum
principaliori membro sit orbatum. Corpus vero habens capita duo
vel plura monstruosum esse videtur. Omnes autem fideles sunt unum
corpus, teste Apostolo ad Romanos 12: "Multi, inquam, unum corpus
sumus in Christo". Ergo cunctis fidelibus expedit uni capiti
subesse. Illud autem caput non debet esse infidele, quia omnia
alia membra, praecipue in his quae spectant ad salutem animae,
conaretur inficere. Ergo debet esse fidele.

Discipulus: Ista allegatio videtur deficere, eo
quod non probat quod illud caput debeat esse sub Christo. Immo
per ipsam ostendi videtur quod universi fideles non debent uni
capiti sub Christo subesse: cum Christus sit caput totius
ecclesiae, ut apostolus ait ad Ephesios 1 et in pluribus aliis
locis asserit manifeste, ex quo sequitur, cum corpus habens duo
vel plura capita monstruosum debeat reputari (ut innuit allegatio
supradicta), quod tota congregatio fidelium non debet uni capiti
sub Christo subesse, sed oportet ipsam solum Christum pro capite
venerari.