# Caesar's "De Bello Gallico"
# Last edited on 1999-07-27 00:38:59 by stolfi

gallia est omnis divisa in partes tres quarum unam incolunt belgae
aliam aquitani tertiam qui ipsorum lingua celtae nostra galli
appellantur hi omnes lingua institutis legibus inter se differunt
gallos ab aquitanis garumna flumen a belgis matrona et sequana
dividit horum omnium fortissimi sunt belgae propterea quod a cultu
atque humanitate provinciae longissime absunt minimeque ad eos
mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos
pertinent important proximique sunt germanis qui trans rhenum
incolunt quibuscum continenter bellum gerunt qua de causa helvetii
quoque reliquos gallos virtute praecedunt quod fere cotidianis
proeliis cum germanis contendunt cum aut suis finibus eos prohibent
aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt eorum una pars quam gallos
obtinere dictum est initium capit a flumine rhodano continetur
garumna flumine oceano finibus belgarum attingit etiam ab sequanis
et helvetiis flumen rhenum vergit ad septentriones belgae ab
extremis galliae finibus oriuntur pertinent ad inferiorem partem
fluminis rheni spectant in septentrionem et orientem solem aquitania
a garumna flumine ad pyrenaeos montes et eam partem oceani quae est ad
hispaniam pertinet spectat inter occasum solis et septentriones

apud helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus orgetorix is m
messala et p m pisone consulibus regni cupiditate inductus
coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus
suis cum omnibus copiis exirent perfacile esse cum virtute omnibus
praestarent totius galliae imperio potiri id hoc facilius iis
persuasit quod undique loci natura helvetii continentur una ex parte
flumine rheno latissimo atque altissimo qui agrum helvetium a
germanis dividit altera ex parte monte iura altissimo qui est inter
sequanos et helvetios tertia lacu lemanno et flumine rhodano qui
provinciam nostram ab helvetiis dividit his rebus fiebat ut et minus
late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent qua
ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur pro
multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis
angustos se fines habere arbitrabantur qui in longitudinem milia
passuum ccxl in latitudinem clxxx patebant

his rebus adducti et auctoritate orgetorigis permoti constituerunt ea
quae ad proficiscendum pertinerent comparare iumentorum et carrorum
quam maximum numerum coemere sementes quam maximas facere ut in
itinere copia frumenti suppeteret cum proximis civitatibus pacem et
amicitiam confirmare ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse
duxerunt in tertium annum profectionem lege confirmant ad eas res
conficiendas orgetorix deligitur is sibi legationem ad civitates
suscipit in eo itinere persuadet castico catamantaloedis filio
sequano cuius pater regnum in sequanis multos annos obtinuerat et a
senatu populi romani amicus appellatus erat ut regnum in civitate sua
occuparet quod pater ante habuerit itemque dumnorigi haeduo fratri
diviciaci qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime
plebi acceptus erat ut idem conaretur persuadet eique filiam suam in
matrimonium dat perfacile factu esse illis probat conata perficere
propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset non esse
dubium quin totius galliae plurimum helvetii possent se suis copiis
suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat hac oratione
adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres
potentissimos ac firmissimos populos totius galliae sese potiri posse
sperant

ea res est helvetiis per indicium enuntiata moribus suis orgetoricem
ex vinculis causam dicere coegerunt damnatum poenam sequi oportebat
ut igni cremaretur die constituta causae dictionis orgetorix ad
iudicium omnem suam familiam ad hominum milia decem undique coegit
et omnes clientes obaeratosque suos quorum magnum numerum habebat
eodem conduxit per eos ne causam diceret se eripuit cum civitas ob
eam rem incitata armis ius suum exequi conaretur multitudinemque
hominum ex agris magistratus cogerent orgetorix mortuus est neque
abest suspicio ut helvetii arbitrantur quin ipse sibi mortem
consciverit

post eius mortem nihilo minus helvetii id quod constituerant facere
conantur ut e finibus suis exeant ubi iam se ad eam rem paratos esse
arbitrati sunt oppida sua omnia numero ad duodecim vicos ad
quadringentos reliqua privata aedificia incendunt frumentum omne
praeter quod secum portaturi erant comburunt ut domum reditionis spe
sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent trium mensum
molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent persuadent rauracis
et tulingis et latobrigis finitimis uti eodem usi consilio oppidis
suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur boiosque qui trans
rhenum incoluerant et in agrum noricum transierant noreiamque
oppugnabant receptos ad se socios sibi adsciscunt

erant omnino itinera duo quibus itineribus domo exire possent unum
per sequanos angustum et difficile inter montem iuram et flumen
rhodanum vix qua singuli carri ducerentur mons autem altissimus
impendebat ut facile perpauci prohibere possent alterum per
provinciam nostram multo facilius atque expeditius propterea quod
inter fines helvetiorum et allobrogum qui nuper pacati erant
rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur extremum oppidum
allobrogum est proximumque helvetiorum finibus genava ex eo oppido
pons ad helvetios pertinet allobrogibus sese vel persuasuros quod
nondum bono animo in populum romanum viderentur existimabant vel vi
coacturos ut per suos fines eos ire paterentur omnibus rebus ad
profectionem comparatis diem dicunt qua die ad ripam rhodani omnes
conveniant is dies erat a d v kal apr l pisone a gabinio
consulibus

caesari cum id nuntiatum esset eos per provincia nostram iter facere
conari maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus
in galliam ulteriorem contendit et ad genavam pervenit provinciae
toti quam maximum potest militum numerum imperat erat omnino in
gallia ulteriore legio una pontem qui erat ad genavam iubet
rescindi ubi de eius aventu helvetii certiores facti sunt legatos ad
eum mittunt nobilissimos civitatis cuius legationis nammeius et
verucloetius principem locum obtinebant qui dicerent sibi esse in
animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere propterea quod
aliud iter haberent nullum rogare ut eius voluntate id sibi facere
liceat caesar quod memoria tenebat l cassium consulem occisum
exercitumque eius ab helvetiis pulsum et sub iugum missum concedendum
non putabat neque homines inimico animo data facultate per
provinciam itineris faciundi temperaturos ab iniuria et maleficio
existimabat tamen ut spatium intercedere posset dum milites quos
imperaverat convenirent legatis respondit diem se ad deliberandum
sumpturum si quid vellent ad id april reverterentur

interea ea legione quam secum habebat militibusque qui ex provincia
convenerant a lacu lemanno qui in flumen rhodanum influit ad montem
iuram qui fines sequanorum ab helvetiis dividit milia passuum xviiii
murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit eo opere
perfecto praesidia disponit castella communit quo facilius si se
invito transire conentur prohibere possit ubi ea dies quam
constituerat cum legatis venit et legati ad eum reverterunt negat se
more et exemplo populi romani posse iter ulli per provinciam dare et
si vim lacere conentur prohibiturum ostendit helvetii ea spe deiecti
navibus iunctis ratibusque compluribus factis alii vadis rhodani qua
minima altitudo fluminis erat non numquam interdiu saepius noctu si
perrumpere possent conati operis munitione et militum concursu et
telis repulsi hoc conatu destiterunt

relinquebatur una per sequanos via qua sequanis invitis propter
angustias ire non poterant his cum sua sponte persuadere non possent
legatos ad dumnorigem haeduum mittunt ut eo deprecatore a sequanis
impetrarent dumnorix gratia et largitione apud sequanos plurimum
poterat et helvetiis erat amicus quod ex ea civitate orgetorigis
filiam in matrimonium duxerat et cupiditate regni adductus novis
rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere
obstrictas volebat itaque rem suscipit et a sequanis impetrat ut per
fines suos helvetios ire patiantur obsidesque uti inter sese dent
perficit sequani ne itinere helvetios prohibeant helvetii ut sine
maleficio et iniuria transeant

caesari renuntiatur helvetiis esse in animo per agrum sequanorum et
haeduorum iter in santonum fines facere qui non longe a tolosatium
finibus absunt quae civitas est in provincia id si fieret
intellegebat magno cum periculo provinciae futurum ut homines
bellicosos populi romani inimicos locis patentibus maximeque
frumentariis finitimos haberet ob eas causas ei munitioni quam
fecerat t labienum legatum praeficit ipse in italiam magnis
itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres quae
circum aquileiam hiemabant ex hibernis educit et qua proximum iter
in ulteriorem galliam per alpes erat cum his quinque legionibus ire
contendit ibi ceutrones et graioceli et caturiges locis superioribus
occupatis itinere exercitum prohibere conantur compluribus his
proeliis pulsis ab ocelo quod est oppidum citerioris provinciae
extremum in fines vocontiorum ulterioris provinciae die septimo
pervenit inde in allobrogum fines ab allobrogibus in segusiavos
exercitum ducit hi sunt extra provinciam trans rhodanum primi

helvetii iam per angustias et fines sequanorum suas copias traduxerant
et in haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur haedui
cum se suaque ab iis defendere non possent legatos ad caesarem
mittunt rogatum auxilium ita se omni tempore de populo romano meritos
esse ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastari liberi eorum
in servitutem abduci oppida expugnari non debuerint eodem tempore
quo haedui ambarri necessarii et consanguinei haeduorum caesarem
certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim
hostium prohibere item allobroges qui trans rhodanum vicos
possessionesque habebant fuga se ad caesarem recipiunt et demonstrant
sibi praeter agri solum nihil esse reliqui quibus rebus adductus
caesar non expectandum sibi statuit dum omnibus fortunis sociorum
consumptis in santonos helvetii pervenirent

flumen est arar quod per fines haeduorum et sequanorum in rhodanum
influit incredibili lenitate ita ut oculis in utram partem fluat
iudicari non possit id helvetii ratibus ac lintribus iunctis
transibant ubi per exploratores caesar certior factus est tres iam
partes copiarum helvetios id flumen traduxisse quartam vero partem
citra flumen ararim reliquam esse de tertia vigilia cum legionibus
tribus e castris profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumen
transierat eos impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum
concidit reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas
abdiderunt is pagus appellabatur tigurinus nam omnis civitas
helvetia in quattuor pagos divisa est hic pagus unus cum domo
exisset patrum nostrorum memoria l cassium consulem interfecerat et
eius exercitum sub iugum miserat ita sive casu sive consilio deorum
immortalium quae pars civitatis helvetiae insignem calamitatem populo
romano intulerat ea princeps poenam persolvit qua in re caesar non
solum publicas sed etiam privatas iniurias ultus est quod eius
soceri l pisonis avum l pisonem legatum tigurini eodem proelio quo
cassium interfecerant

hoc proelio facto reliquas copias helvetiorum ut consequi posset
pontem in arari faciendum curat atque ita exercitum traducit helvetii
repentino eius adventu commoti cum id quod ipsi diebus xx aegerrime
confecerant ut flumen transirent illum uno die fecisse
intellegerent legatos ad eum mittunt cuius legationis divico
princeps fuit qui bello cassiano dux helvetiorum fuerat is ita cum
caesare egit si pacem populus romanus cum helvetiis faceret in eam
partem ituros atque ibi futuros helvetios ubi eos caesar constituisset
atque esse voluisset sin bello persequi perseveraret reminisceretur
et veteris incommodi populi romani et pristinae virtutis helvetiorum
quod improviso unum pagum adortus esset cum ii qui flumen transissent
suis auxilium ferre non possent ne ob eam rem aut suae magnopere
virtuti tribueret aut ipsos despiceret se ita a patribus maioribusque
suis didicisse ut magis virtute contenderent quam dolo aut insidiis
niterentur quare ne committeret ut is locus ubi constitissent ex
calamitate populi romani et internecione exercitus nomen caperet aut
memoriam proderet

his caesar ita respondit eo sibi minus dubitationis dari quod eas
res quas legati helvetii commemorassent memoria teneret atque eo
gravius ferre quo minus merito populi romani accidissent qui si
alicuius iniuriae sibi conscius fuisset non fuisse difficile cavere
sed eo deceptum quod neque commissum a se intellegeret quare timeret
neque sine causa timendum putaret quod si veteris contumeliae
oblivisci vellet num etiam recentium iniuriarum quod eo invito iter
per provinciam per vim temptassent quod haeduos quod ambarros quod
allobrogas vexassent memoriam deponere posse quod sua victoria tam
insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisse
admirarentur eodem pertinere consuesse enim deos immortales quo
gravius homines ex commutatione rerum doleant quos pro scelere eorum
ulcisci velint his secundiores interdum res et diuturniorem
impunitatem concedere cum ea ita sint tamen si obsides ab iis sibi
dentur uti ea quae polliceantur facturos intellegat et si haeduis de
iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint item si allobrogibus
satis faciunt sese cum iis pacem esse facturum divico respondit ita
helvetios a maioribus suis institutos esse uti obsides accipere non
dare consuerint eius rem populum romanum esse testem hoc responso
dato discessit

postero die castra ex eo loco movent idem facit caesar equitatumque
omnem ad numerum quattuor milium quem ex omni provincia et haeduis
atque eorum sociis coactum habebat praemittit qui videant quas in
partes hostes iter faciant qui cupidius novissimum agmen insecuti
alieno loco cum equitatu helvetiorum proelium committunt et pauci de
nostris cadunt quo proelio sublati helvetii quod quingentis
equitibus tantam multitudinem equitum propulerant audacius subsistere
non numquam et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt
caesar suos a proelio continebat ac satis habebat in praesentia
hostem rapinis pabulationibus populationibusque prohibere ita dies
circiter xv iter fecerunt uti inter novissimum hostium agmen et
nostrum primum non amplius quinis aut senis milibus passuum
interesset

interim cotidie caesar haeduos frumentum quod essent publice
polliciti flagitare nam propter frigora quod gallia sub
septentrionibus ut ante dictum est posita est non modo frumenta in
agris matura non erant sed ne pabuli quidem satis magna copia
suppetebat eo autem frumento quod flumine arari navibus subvexerat
propterea uti minus poterat quod iter ab arari helvetii averterant a
quibus discedere nolebat diem ex die ducere haedui conferri
comportari adesse dicere ubi se diutius duci intellexit et diem
instare quo die frumentum militibus metiri oporteret convocatis eorum
principibus quorum magnam copiam in castris habebat in his diviciaco
et lisco qui summo magistratui praeerat quem vergobretum appellant
haedui qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem
graviter eos accusat quod cum neque emi neque ex agris sumi possit
tam necessario tempore tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur
praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum
susceperit multo etiam gravius quod sit destitutus queritur

tum demum liscus oratione caesaris adductus quod antea tacuerat
proponit esse non nullos quorum auctoritas apud plebem plurimum
valeat qui privatim plus possint quam ipsi magistratus hos seditiosa
atque improba oratione multitudinem deterrere ne frumentum conferant
quod debeant praestare si iam principatum galliae obtinere non
possint gallorum quam romanorum imperia perferre neque dubitare
debeant quin si helvetios superaverint romani una cum reliqua gallia
haeduis libertatem sint erepturi ab isdem nostra consilia quaeque in
castris gerantur hostibus enuntiari hos a se coerceri non posse quin
etiam quod necessariam rem coactus caesari enuntiarit intellegere
sese quanto id cum periculo fecerit et ob eam causam quam diu
potuerit tacuisse

caesar hac oratione lisci dumnorigem diviciaci fratrem designari
sentiebat sed quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat
celeriter concilium dimittit liscum retinet quaerit ex solo ea quae
in conventu dixerat dicit liberius atque audacius eadem secreto ab
aliis quaerit reperit esse vera ipsum esse dumnorigem summa
audacia magna apud plebem propter liberalitatem gratia cupidum rerum
novarum complures annos portoria reliquaque omnia haeduorum
vectigalia parvo pretio redempta habere propterea quod illo licente
contra liceri audeat nemo his rebus et suam rem familiarem auxisse et
facultates ad largiendum magnas comparasse magnum umerum equitatus
suo sumptu semper alere et circum se habere neque solum domi sed
etiam apud finitimas civitates largiter posse atque huius potentiae
causa matrem in biturigibus homini illic nobilissimo ac potentissimo
conlocasse ipsum ex helvetiis uxorem habere sororum ex matre et
propinquas suas nuptum in alias civitates conlocasse favere et cupere
helvetiis propter eam adfinitatem odisse etiam suo nomine caesarem et
romanos quod eorum adventu potentia eius deminuta et diviciacus
frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus si quid
accidat romanis summam in spem per helvetios regni obtinendi venire
imperio populi romani non modo de regno sed etiam de ea quam habeat
gratia desperare reperiebat etiam in quaerendo caesar quod proelium
equestre adversum paucis ante diebus esset factum initium eius fugae
factum a dumnorige atque eius equitibus nam equitatui quem auxilio
caesari haedui miserant dumnorix praeerat eorum fuga reliquum esse
equitatum perterritum

quibus rebus cognitis cum ad has suspiciones certissimae res
accederent quod per fines sequanorum helvetios traduxisset quod
obsides inter eos dandos curasset quod ea omnia non modo iniussu suo
et civitatis sed etiam inscientibus ipsis fecisset quod a magistratu
haeduorum accusaretur satis esse causae arbitrabatur quare in eum aut
ipse animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet his omnibus
rebus unum repugnabat quod diviciaci fratris summum in populum
romanum studium summum in se voluntatem egregiam fidem iustitiam
temperantiam cognoverat nam ne eius supplicio diviciaci animum
offenderet verebatur itaque prius quam quicquam conaretur diviciacum
ad se vocari iubet et cotidianis interpretibus remotis per c
valerium troucillum principem galliae provinciae familiarem suum
cui summam omnium rerum fidem habebat cum eo conloquitur simul
commonefacit quae ipso praesente in concilio gallorum de dumnorige
sint dicta et ostendit quae separatim quisque de eo apud se dixerit
petit atque hortatur ut sine eius offensione animi vel ipse de eo
causa cognita statuat vel civitatem statuere iubeat

diviciacus multis cum lacrimis caesarem complexus obsecrare coepit ne
quid gravius in fratrem statueret scire se illa esse vera nec
quemquam ex eo plus quam se doloris capere propterea quod cum ipse
gratia plurimum domi atque in reliqua gallia ille minimum propter
adulescentiam posset per se crevisset quibus opibus ac nervis non
solum ad minuendam gratiam sed paene ad perniciem suam uteretur sese
tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri quod si quid
ei a caesare gravius accidisset cum ipse eum locum amicitiae apud eum
teneret neminem existimaturum non sua voluntate factum qua ex re
futurum uti totius galliae animi a se averterentur haec cum pluribus
verbis flens a caesare peteret caesar eius dextram prendit
consolatus rogat finem orandi faciat tanti eius apud se gratiam esse
ostendit uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius voluntati
ac precibus condonet dumnorigem ad se vocat fratrem adhibet quae in
eo reprehendat ostendit quae ipse intellegat quae civitas queratur
proponit monet ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet
praeterita se diviciaco fratri condonare dicit dumnorigi custodes
ponit ut quae agat quibuscum loquatur scire possit

eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse
milia passuum ab ipsius castris octo qualis esset natura montis et
qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent misit renuntiatum est
facilem esse de tertia vigilia t labienum legatum pro praetore cum
duabus legionibus et iis ducibus qui iter cognoverant summum iugum
montis ascendere iubet quid sui consilii sit ostendit ipse de quarta
vigilia eodem itinere quo hostes ierant ad eos contendit equitatumque
omnem ante se mittit p considius qui rei militaris peritissimus
habebatur et in exercitu l sullae et postea in m crassi fuerat cum
exploratoribus praemittitur

prima luce cum summus mons a lucio labieno teneretur ipse ab hostium
castris non longius mille et quingentis passibus abesset neque ut
postea ex captivis comperit aut ipsius adventus aut labieni cognitus
esset considius equo admisso ad eum accurrit dicit montem quem a
labieno occupari voluerit ab hostibus teneri id se a gallicis armis
atque insignibus cognovisse caesar suas copias in proximum collem
subducit aciem instruit labienus ut erat ei praeceptum a caesare ne
proelium committeret nisi ipsius copiae prope hostium castra visae
essent ut undique uno tempore in hostes impetus fieret monte
occupato nostros expectabat proelioque abstinebat multo denique die
per exploratores caesar cognovit et montem a suis teneri et helvetios
castra movisse et considium timore perterritum quod non vidisset pro
viso sibi renuntiavisse eo die quo consuerat intervallo hostes
sequitur et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit

postridie eius diei quod omnino biduum supererat cum exercitui
frumentum metiri oporteret et quod a bibracte oppido haeduorum longe
maximo et copiosissimo non amplius milibus passuum xviii aberat rei
frumentariae prospiciendum existimavit itaque iter ab helvetiis
avertit ac bibracte ire contendit ea res per fugitivos l aemilii
decurionis equitum gallorum hostibus nuntiatur helvetii seu quod
timore perterritos romanos discedere a se existimarent eo magis quod
pridie superioribus locis occupatis proelium non commisissent sive eo
quod re frumentaria intercludi posse confiderent commutato consilio
atque itinere converso nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere
coeperunt

postquam id animum advertit copias suas caesar in proximum collem
subduxit equitatumque qui sustineret hostium petum misit ipse
interim in colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor
veteranarum in summo iugo duas legiones quas in gallia citeriore
proxime conscripserat et omnia auxilia conlocavit ita ut supra se
totum montem hominibus compleret impedimenta sarcinasque in unum
locum conterri et eum ab iis qui in superiore acie constiterant muniri
iussit helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta in unum
locum contulerunt ipsi concertissima acie reiecto nostro equitatu
phalange facta sub primam nostram aciem successerunt

caesar primum suo deinde omnium ex conspectu remotis equis ut
aequato omnium periculo spem fugae tolleret cohortatus suos proelium
commisit milites loco superiore pilis missis facile hostium phalangem
perfregerunt ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum fecerunt
gallis magno ad pugnam erat impedimento quod pluribus eorum scutis uno
ictu pilorum transfixis et conligatis cum ferrum se inflexisset
neque evellere neque sinistra impedita satis commode pugnare poterant
multi ut diu iactato bracchio praeoptarent scutum manu emittere et
nudo corpore pugnare tandem vulneribus defessi et pedem referre et
quod mons suberit circiter mille passuum spatio eo se recipere
coeperunt capto monte et succedentibus nostris boi et tulingi qui
hominum milibus circiter xv agmen hostium claudebant et novissimis
praesidio erant ex itinere nostros ab latere aperto adgressi
circumvenire et id conspicati helvetii qui in montem sese
receperant rursus instare et proelium redintegrare coeperunt romani
conversa signa bipertito intulerunt prima et secunda acies ut victis
ac submotis resisteret tertia ut venientes sustineret

ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est diutius cum
sustinere nostrorum impetus non possent alteri se ut coeperant in
montem receperunt alteri ad impedimenta et carros suos se
contulerunt nam hoc toto proelio cum ab hora septima ad vesperum
pugnatum sit aversum hostem videre nemo potuit ad multam noctem
etiam ad impedimenta pugnatum est propterea quod pro vallo carros
obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coiciebant et
non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant
nostrosque vulnerabant diu cum esset pugnatum impedimentis
castrisque nostri potiti sunt ibi orgetorigis filia atque unus e
filiis captus est ex eo proelio circiter hominum milia cxxx
superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt nullam partem noctis
itinere intermisso in fines lingonum die quarto pervenerunt cum et
propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri triduum
morati eos sequi non potuissent caesar ad lingonas litteras
nuntiosque misit ne eos frumento neve alia re iuvarent qui si
iuvissent se eodem loco quo helvetios habiturum ipse triduo
intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit

helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum
miserunt qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes
proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent atque eos
in eo loco quo tum essent suum adventum expectare iussisset
paruerunt eo postquam caesar pervenit obsides arma servos qui ad
eos perfugissent poposcit dum ea conquiruntur et conferuntur nocte
intermissa circiter hominum milia vi eius pagi qui verbigenus
appellatur sive timore perterriti ne armis traditis supplicio
adficerentur sive spe salutis inducti quod in tanta multitudine
dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse
existimarent prima nocte e castris helvetiorum egressi ad rhenum
finesque germanorum contenderunt

quod ubi caesar resciit quorum per fines ierant his uti conquirerent
et reducerent si sibi purgati esse vellent imperavit reductos in
hostium numero habuit reliquos omnes obsidibus armis perfugis
traditis in deditionem accepit helvetios tulingos latobrigos in
fines suos unde erant profecti reverti iussit et quod omnibus
frugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent allobrogibus
imperavit ut iis frumenti copiam facerent ipsos oppida vicosque quos
incenderant restituere iussit id ea maxime ratione fecit quod
noluit eum locum unde helvetii discesserant vacare ne propter
bonitatem agrorum germani qui trans rhenum incolunt ex suis finibus
in helvetiorum fines transirent et finitimi galliae provinciae
allobrogibusque essent boios petentibus haeduis quod egregia virtute
erant cogniti ut in finibus suis conlocarent concessit quibus illi
agros dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem
atque ipsi erant receperunt

in castris hevetiorum tabulae repertae sunt litteris graecis confectae
et ad caesarem relatae quibus in tabulis nominatim ratio confecta
erat qui numerus domo exisset eorum qui arma ferre possent et item
separatim quot pueri senes mulieresque quarum omnium rerum summa
erat capitum helvetiorum milium cclxiii tulingorum milium xxxvi
latobrigorum xiiii rauracorum xxiii boiorum xxxii ex his qui arma
ferre possent ad milia nonaginta duo summa omnium fuerunt ad milia
ccclxviii eorum qui domum redierunt censu habito ut caesar
imperaverat repertus est numerus milium c et x

bello helvetiorum confecto totius fere galliae legati principes
civitatum ad caesarem gratulatum convenerunt intellegere sese
tametsi pro veteribus helvetiorum iniuriis populi romani ab his poenas
bello repetisset tamen eam rem non minus ex usu terrae galliae quam
populi romani accidisse propterea quod eo consilio florentissimis
rebus domos suas helvetii reliquissent uti toti galliae bellum
inferrent imperioque potirentur locumque domicilio ex magna copia
deligerent quem ex omni gallia oportunissimum ac fructuosissimum
iudicassent reliquasque civitates stipendiarias haberent petierunt
uti sibi concilium totius galliae in diem certam indicere idque
caesaris facere voluntate liceret sese habere quasdam res quas ex
communi consensu ab eo petere vellent ea re permissa diem concilio
constituerunt et iure iurando ne quis enuntiaret nisi quibus communi
consilio mandatum esset inter se sanxerunt

eo concilio dimisso idem princeps civitatum qui ante fuerant ad
caesarem reverterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua
omniumque salute cum eo agere liceret ea re impetrata sese omnes
flentes caesari ad pedes proiecerunt non minus se id contendere et
laborare ne ea quae dixissent enuntiarentur quam uti ea quae vellent
impetrarent propterea quod si enuntiatum esset summum in cruciatum
se venturos viderent locutus est pro his diviciacus haeduus galliae
totius lactiones esse duas harum alterius principatum tenere haeduos
alterius arvernos hi cum tantopere de potentatu inter se multos annos
contenderent factum esse uti ab arvernis sequanisque germani mercede
arcesserentur horum primo circiter milia xv rhenum transisse postea
quam agros et cultum et copias gallorum homines feri ac barbari
adamassent traductos plures nunc esse in gallia ad c et xx milium
numerum cum his haeduos eorumque clientes semel atque iterum armis
contendisse magnam calamitatem pulsos accepisse omnem nobilitatem
omnem senatum omnem equitatum amisisse quibus proeliis
calamitatibusque fractos qui et sua virtute et populi romani hospitio
atque amicitia plurimum ante in gallia potuissent coactos esse
sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando civitatem
obstringere sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo
romano imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub illorum
dicione atque imperio essent unum se esse ex omni civitate haeduorum
qui adduci non potuerit ut iuraret aut liberos suos obsides daret ob
eam rem se ex civitate profugisse et romam ad senatum venisse auxilium
postulatum quod solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur
sed peius victoribus sequanis quam haeduis victis accidisse propterea
quod ariovistus rex germanorum in eorum finibus consedisset
tertiamque partem agri sequani qui esset optimus totius galliae
occupavisset et nunc de altera parte tertia sequanos decedere iuberet
propterea quod paucis mensibus ante harudum milia hominum xxiiii ad
eum venissent quibus locus ac sedes pararentur futurum esse paucis
annis uti omnes ex galliae finibus pellerentur atque omnes germani
rhenum transirent neque enim conferendum esse gallicum cum germanorum
agro neque hanc consuetudinem victus cum illa comparandam ariovistum
autem ut semel gallorum copias proelio vicerit quod proelium factum
sit ad magetobrigam superbe et crudeliter imperare obsides
nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla
cruciatusque edere si qua res non ad nutum aut ad voluntatem eius
facta sit hominem esse barbarum iracundum temerarium non posse
eius imperia diutius sustineri nisi quid in caesare populoque romano
sit auxilii omnibus gallis idem esse faciendum quod helvetii
fecerint ut domo emigrent aliud domicilium alias sedes remotas a
germanis petant fortunamque quaecumque accidat experiantur haec si
enuntiata ariovisto sint non dubitare quin de omnibus obsidibus qui
apud eum sint gravissimum supplicium sumat caesarem vel auctoritate
sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine populi romani
deterrere posse ne maior multitudo germanorum rhenum traducatur
galliamque omnem ab ariovisti iniuria posse defendere

hac oratione ab diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu
auxilium a caesare petere coeperunt animadvertit caesar unos ex
omnibus sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent sed
tristes capite demisso terram intueri eius rei quae causa esset
miratus ex ipsis quaesiit nihil sequani respondere sed in eadem
tristitia taciti permanere cum ab his saepius quaereret neque ullam
omnino vocem exprimere posset idem diviacus haeduus respondit hoc
esse miseriorem et graviorem fortunam sequanorum quam reliquorum quod
soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent
absentisque ariovisti crudelitatem velut si cora adesset horrerent
propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur sequanis vero
qui intra fines suos ariovistum recepissent quorum oppida omnia in
potestate eius essent omnes cruciatus essent perferendi

his rebus cognitis caesar gallorum animos verbis confirmavit
pollicitusque est sibi eam rem curae futuram magnam se habere spem et
beneficio suo et auctoritate adductum ariovistum finem iniuriis
facturum hac oratione habita concilium dimisit et secundum ea
multae res eum hortabantur quare sibi eam rem cogitandam et
suscipiendam putaret in primis quod haeduos fratres consanguineosque
saepe numero a senatu appellatos in servitute atque in dicione
videbat germanorum teneri eorumque obsides esse apud ariovistum ac
sequanos intellegebat quod in tanto imperio populi romani turpissimum
sibi et rei publicae esse arbitrabatur paulatim autem germanos
consuescere rhenum transire et in galliam magnam eorum multitudinem
venire populo romano periculosum videbat neque sibi homines feros ac
barbaros temperaturos existimabat quin cum omnem galliam
occupavissent ut ante cimbri teutonique fecissent in provinciam
exirent atque inde in italiam contenderent praesertim cum sequanos a
provincia nostra rhodanus divideret quibus rebus quam maturrime
occurrendum putabat ipse autem ariovistus tantos sibi spiritus
tantam arrogantiam sumpserat ut ferendus non videretur

quam ob rem placuit ei ut ad ariovistum legatos mitteret qui ab eo
postularent uti aliquem locum medium utrisque conloquio deligeret
velle sese de re publica et summis utriusque rebus cum eo agere ei
legationi ariovistus respondit si quid ipsi a caesare opus esset
sese ad eum venturum fuisse si quid ille se velit illum ad se venire
oportere praeterea se neque sine exercitu in eas partes galliae
venire audere quas caesar possideret neque exercitum sine magno
commeatu atque molimento in unum locum contrahere posse sibi autem
mirum videri quid in sua gallia quam bello vicisset aut caesari aut
omnino populo romano negotii esset

his responsis ad caesarem relatis iterum ad eum caesar legatos cum
his mandatis mittit quoniam tanto suo populique romani beneficio
adtectus cum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus
esset hanc sibi populoque romano gratiam referret ut in conloquium
venire invitatus gravaretur neque de communi re dicendum sibi et
cognoscendum putaret haec esse quae ab eo postularet primum ne quam
multitudinem hominum amplius trans rhenum in galliam traduceret
deinde obsides quos haberet ab haeduis redderet sequanisque
permitteret ut quos illi haberent voluntate eius reddere illis
liceret neve haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque eorum
bellum inferret si id ita fecisset sibi populoque romano perpetuam
gratiam atque amicitiam cum eo futuram si non impetraret sese
quoniam m messala m pisone consulibus senatus censuisset uti
quicumque galliam provinciam obtineret quod commodo rei publicae
lacere posset haeduos ceterosque amicos populi romani defenderet se
haeduorum iniurias non neglecturum

ad haec ariovistus respondit ius esse belli ut qui vicissent iis quos
vicissent quem ad modum vellent imperarent item populum romanum
victis non ad alterius praescriptum sed ad suum arbitrium imperare
consuesse si ipse populo romano non praescriberet quem ad modum suo
iure uteretur non oportere se a populo romano in suo iure impediri
haeduos sibi quoniam belli fortunam temptassent et armis congressi ac
superati essent stipendiarios esse factos magnam caesarem iniuriam
facere qui suo adventu vectigalia sibi deteriora faceret haeduis se
obsides redditurum non esse neque his neque eorum sociis iniuria
bellum inlaturum si in eo manerent quod convenisset stipendiumque
quotannis penderent si id non fecissent longe iis fraternum nomen
populi romani afuturum quod sibi caesar denuntiaret se haeduorum
iniurias non neglecturum neminem secum sine sua pernicie contendisse
cum vellet congrederetur intellecturum quid invicti germani
exercitatissimi in armis qui inter annos xiiii tectum non subissent
virtute possent

haec eodem tempore caesari mandata referebantur et legati ab haeduis
et a treveris veniebant haedui questum quod harudes qui nuper in
galliam transportati essent fines eorum popularentur sese ne
obsidibus quidem datis pacem ariovisti redimere potuisse treveri
autem pagos centum sueborum ad ripas rheni consedisse qui rhemum
transire conarentur his praeesse nasuam et cimberium fratres quibus
rebus caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit ne si
nova manus sueborum cum veteribus copiis ariovisti sese coniunxisset
minus facile resisti posset itaque re frumentaria quam celerrime
potuit comparata magnis itineribus ad ariovistum contendit

cum tridui viam processisset nuntiatum est ei ariovistum cum suis
omnibus copiis ad occupandum vesontionem quod est oppidum maximum
sequanorum contendere triduique viam a suis finibus processisse id
ne accideret magnopere sibi praecavendum caesar existimabat namque
omnium rerum quae ad bellum usui erant summa erat in eo oppido
facultas idque natura loci sic muniebatur ut magnam ad ducendum
bellum daret facultatem propterea quod flumen alduas dubis ut circino
circumductum paene totum oppidum cingit reliquum spatium quod est
non amplius pedum mdc qua flumen intermittit mons continet magna
altitudine ita ut radices eius montis ex utraque parte ripae fluminis
contingant hunc murus circumdatus arcem efficit et cum oppido
coniungit huc caesar magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit
occupatoque oppido ibi praesidium conlocat

dum paucos dies ad vesontionem rei frumentariae commeatusque causa
moratur ex percontatione nostrorum vocibusque gallorum ac mercatorum
qui ingenti magnitudine corporum germanos incredibili virtute atque
exercitatione in armis esse praedicabant saepe numero sese cum his
congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre
potuisse tantus subito timor omnem exercitum occupavit ut non
mediocriter omnium mentes animosque perturbaret hic primum ortus est
a tribunis militum praefectis reliquisque qui ex urbe amicitiae
causa caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant quorum
alius alia causa inlata quam sibi ad proficiscendum necessariam esse
diceret petebat ut eius voluntate discedere liceret non nulli pudore
adducti ut timoris suspicionem vitarent remanebant hi neque vultum
fingere neque interdum lacrimas tenere poterant abditi in
tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis
commune periculum miserabantur vulgo totis castris testamenta
obsignabantur horum vocibus ac timore paulatim etiam ii qui magnum in
castris usum habebant milites centurionesque quique equitatui
praeerant perturbabantur qui se ex his minus timidos existimari
volebant non se hostem vereri sed angustias itineris et magnitudinem
silvarum quae intercederent inter ipsos atque ariovistum aut rem
frumentariam ut satis commode supportari posset timere dicebant non
nulli etiam caesari nuntiabant cum castra moveri ac signa ferri
iussisset non fore dicto audientes milites neque propter timorem
signa laturos

haec cum animadvertisset convocato consilio omniumque ordinum ad id
consilium adhibitis centurionibus vehementer eos incusavit primum
quod aut quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi quaerendum
aut cogitandum putarent ariovistum se consule cupidissime populi
romani amicitiam adpetisse cur hunc tam temere quisquam ab officio
discessurum iudicaret sibi quidem persuaderi cognitis suis poslulatis
atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi
romani gratiam epudiaturum quod si furore atque amentia impulsum
bellum intulisset quid tandem vererentur aut cur de sua virtute aut
de ipsius diligentia desperarent factum eius hostis periculum patrum
nostrorum emoria cimbris et teutonis a c mario pulsis cum non minorem
laudem exercitus quam ipse imperator meritus videbatur factum etiam
nuper in italia servili tumultu quos tamen aliquid usus ac
disciplina quam a nobis accepissent sublevarint ex quo iudicari
posse quantum haberet in se boni constantia propterea quod quos
aliquam diu inermes sine causa timuissent hos postea armatos ac
victores superassent denique hos esse eosdem germanos quibuscum saepe
numero helvetii congressi non solum in suis sed etiam in illorum
finibus plerumque superarint qui tamen pares esse nostro exercitui
non potuerint si quos adversum proelium et fuga gallorum commoveret
hos si quaererent reperire posse diuturnitate belli defatigatis
gallis ariovistum cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset
neque sui potestatem fecisset desperantes iam de pugna et dispersos
subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse cui
rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset hac ne
ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse qui suum timorem in
rei frumentariae simulationem angustiasque itineris conferrent facere
arroganter cum aut de officio imperatoris desperare aut praescribere
viderentur haec sibi esse curae frumentum sequanos leucos lingones
subministrare iamque esse in agris frumenta matura de itinere ipsos
brevi tempore iudicaturos quod non fore dicto audientes neque signa
laturi dicantur nihil se ea re commoveri scire enim quibuscumque
exercitus dicto audiens non fuerit aut male re gesta fortunam
defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam suam
innocentiam perpetua vita felicitatem helvetiorum bello esse
perspectam itaque se quod in longiorem diem conlaturus fuisset
repraesentaturum et proxima nocte de quarta vigilia castra moturum
ut quam primum intellegere posset utrum apud eos pudor atque officium
an timor plus valeret quod si praeterea nemo sequatur tamen se cum
sola decima legione iturum de qua non dubitet sibique eam praetoriam
cohortem futuram huic legioni caesar et indulserat praecipue et
propter virtutem confidebat maxime

hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium mentes
summaque alacritas et cupiditas belli gerendi innata est princepsque
x legio per tribunos militum ei gratias egit quod de se optimum
iudicium fecisset seque esse ad bellum gerendum paratissimam
confirmavit deinde reliquae legiones cum tribunis militum et primorum
ordinum centurionibus egerunt uti caesari satis facerent se neque
umquam dubitasse neque timuisse neque de summa belli suum iudicium sed
imperatoris esse existimavisse eorum satisfactione accepta et itinere
exquisito per diviciacum quod ex gallis ei maximam fidem habebat ut
milium amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret
de quarta vigilia ut dixerat profectus est septimo die cum iter
non intermitteret ab exploratoribus certior factus est ariovisti
copias a nostris milia passuum iiii et xx abesse

cognito caesaris adventu ariovistus legatos ad eum mittit quod antea
de conloquio postulasset id per se fieri licere quoniam propius
accessisset seque id sine periculo facere posse existimaret non
respuit condicionem caesar iamque eum ad sanitatem reverti
arbitrabatur cum id quod antea petenti denegasset ultro polliceretur
magnamque in spem veniebat pro suis tantis populique romani in eum
beneficiis cognitis suis postulatis fore uti pertinacia desisteret
dies conloquio dictus est ex eo die quintus interim saepe cum legati
ultro citroque inter eos mitterentur ariovistus postulavit ne quem
peditem ad conloquium caesar adduceret vereri se ne per insidias ab
eo circumveniretur uterque cum equitatu veniret alia ratione sese
non esse venturum caesar quod neque conloquium interposita causa
tolli volebat neque salutem suam gallorum equitatui committere
audebat commodissimum esse statuit omnibus equis gallis equitibus
detractis eo legionarios milites legionis x cui quam maxime
confidebat imponere ut praesidium quam amicissimum si quid opus
facto esset haberet quod cum fieret non inridicule quidam ex
militibus x legionis dixit plus quam pollicitus esset caesarem
facere pollicitum se in cohortis praetoriae loco x legionem
habiturum ad equum rescribere

planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis hic
locus aequum fere spatium a castris ariovisti et caesaris aberat eo
ut erat dictum ad conloquium venerunt legionem caesar quam equis
devexerat passibus cc ab eo tumulo constituit item equites ariovisti
pari intervallo constiterunt ariovistus ex equis ut conloquerentur et
praeter se denos ad conloquium adducerent postulavit ubi eo ventum
est caesar initio orationis sua senatusque in eum beneficia
commemoravit quod rex appellatus esset a senatu quod amicus quod
munera amplissime missa quam rem et paucis contigisse et pro magnis
hominum officiis consuesse tribui docebat illum cum neque aditum
neque causam postulandi iustam haberet beneficio ac liberalitate sua
ac senatus ea praemia consecutum docebat etiam quam veteres quamque
iustae causae necessitudinis ipsis cum haeduis intercederent quae
senatus consulta quotiens quamque honorifica in eos facta essent ut
omni tempore totius galliae principatum haedui tenuissent prius etiam
quam nostram amicitiam adpetissent populi romani hanc esse
consuetudinem ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere
sed gratia dignitate honore auctiores velit esse quod vero ad
amicitiam populi romani attulissent id iis eripi quis pati posset
postulavit deinde eadem quae legatis in mandatis dederat ne aut
haeduis aut eorum sociis bellum inferret obsides redderet si nullam
partem germanorum domum remittere posset at ne quos amplius rhenum
transire pateretur

ariovistus ad postulata caesaris pauca respondit de suis virtutibus
multa praedicavit transisse rhenum sese non sua sponte sed rogatum
et arcessitum a gallis non sine magna spe magnisque praemiis domum
propinquosque reliquisse sedes habere in gallia ab ipsis concessas
obsides ipsorum voluntate datos stipendium capere iure belli quod
victores victis imponere consuerint non sese gallis sed gallos sibi
bellum intulisse omnes galliae civitates ad se oppugnandum venisse ac
contra se castra habuisse eas omnes copias a se uno proelio pulsas ac
superatas esse si iterum experiri velint se iterum paratum esse
decertare si pace uti velint iniquum esse de stipendio recusare
quod sua voluntate ad id tempus pependerint amicitiam populi romani
sibi ornamento et praesidio non detrimento esse oportere atque se
hac spe petisse si per populum romanum stipendium remittatur et
dediticii subtrahantur non minus libenter sese recusaturum populi
romani amicitiam quam adpetierit quod multitudinem germanorum in
galliam traducat id se sui muniendi non galliae oppugnandae causa
facere eius rei testimonium esse quod nisi rogatus non venerit et
quod bellum non intulerit sed defenderit se prius in galliam venisse
quam populum romanum numquam ante hoc tempus exercitum populi romani
galliae provinciae finibus egressum quid sibi vellet cur in suas
possessiones veniret provinciam suam hanc esse galliam sicut illam
nostram ut ipsi concedi non oporteret si in nostros fines impetum
faceret sic item nos esse iniquos quod in suo iure se
interpellaremus quod fratres a senatu haeduos appellatos diceret non
se tam barbarum neque tam imperitum esse rerum ut non sciret neque
bello allobrogum proximo haeduos romanis auxilium tulisse neque ipsos
in iis contentionibus quas haedui secum et cum sequanis habuissent
auxilio populi romani usos esse debere se suspicari simulata caesarem
amicitia quod exercitum in gallia habeat sui opprimendi causa
habere qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his regionibus
sese illum non pro amico sed pro hoste habiturum quod si eum
interfecerit multis sese nobilibus principibusque populi romani
gratum esse facturum id se ab ipsis per eorum nuntios compertum
habere quorum omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere
posset quod si decessisset et liberam possessionem galliae sibi
tradidisset magno se illum praemio remuneraturum et quaecumque bella
geri vellet sine ullo eius labore et periculo confecturum

multa a caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere
non posset neque suam neque populi romani consuetudinem pati ut
optime meritos socios desereret neque se iudicare galliam potius esse
ariovisti quam populi romani bello superatos esse arvernos et rutenos
a q fabio maximo quibus populus romanus ignovisset neque in
provinciam redegisset neque stipendium posuisset quod si
antiquissimum quodque tempus spectari oporteret populi romani
iustissimum esse in gallia imperium si iudicium senatus observari
oporteret liberam debere esse galliam quam bello victam suis legibus
uti voluisset

dum haec in conloquio geruntur caesari nuntiatum est equites
ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare lapides
telaque in nostros coicere caesar loquendi finem fecit seque ad suos
recepit suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent
nam etsi sine ullo periculo legionis delectae cum equitatu proelium
fore videbat tamen committendum non putabat ut pulsis hostibus dici
posset eos ab se per fidem in conloquio circumventos postea quam in
vulgus militum elatum est qua arrogantia in conloquio ariovistus usus
omni gallia romanis interdixisset impetumque in nostros eius equites
fecissent eaque res conloquium ut diremisset multo maior alacritas
studiumque pugnandi maius exercitui iniectum est

biduo post ariovistus ad caesarem legatos misit velle se de iis rebus
quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent agere cum eo uti
aut iterum conloquio diem constitueret aut si id minus vellet ex
suis legatis aliquem ad se mitteret conloquendi caesari causa visa
non est et eo magis quod pridie eius diei germani retineri non
potuerant quin tela in nostros coicerent legatum ex suis sese magno
cum periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturum
existimabat commodissimum visum est c valerium procillum c valerii
caburi filium summa virtute et humanitate adulescentem cuius pater a
c valerio flacco civitate donatus erat et propter fidem et propter
linguae gallicae scientiam qua multa iam ariovistus longinqua
consuetudine utebatur et quod in eo peccandi germanis causa non
esset ad eum mittere et una m metium qui hospitio ariovisti
utebatur his mandavit quae diceret ariovistus cognogcerent et ad se
referrent quos cum apud se in castris ariovistus conspexisset
exercitu suo praesente conclamavit quid ad se venirent an speculandi
causa conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit

eodem die castra promovit et milibus passuum vi a caesaris castris sub
monte consedit postridie eius diei praeter castra caesaris suas
copias traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo
consilio uti frumento commeatuque qui ex sequanis et haeduis
supportaretur caesarem intercluderet ex eo die dies continuos v
caesar pro castris suas copias produxit et aciem instructam habuit
ut si vellet ariovistus proelio contendere ei potestas non deesset
ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit equestri
proelio cotidie contendit genus hoc erat pugnae quo se germani
exercuerant equitum milia erant vi totidem numero pedites
velocissimi ac fortissimi quos ex omni copia singuli singulos suae
salutis causa delegerant cum his in proeliis versabantur ad eos se
equites recipiebant hi si quid erat durius concurrebant si qui
graviore vulnere accepto equo deciderat circumsistebant si quo erat
longius prodeundum aut celerius recipiendum tanta erat horum
exercitatione celeritas ut iubis sublevati equorum cursum adaequarent

ubi eum castris se tenere caesar intellexit ne diutius commeatu
prohiberetur ultra eum locum quo in loco germani consederant
circiter passus dc ab his castris idoneum locum delegit acieque
triplici instructa ad eum locum venit primam et secundam aciem in
armis esse tertiam castra munire iussit hic locus ab hoste circiter
passus dc uti dictum est aberat eo circiter hominum xvi milia
expedita cum omni equitatu ariovistus misit quae copiae nostros
terrerent et munitione prohiberent nihilo setius caesar ut ante
constituerat duas acies hostem propulsare tertiam opus perficere
iussit munitis castris duas ibi legiones reliquit et partem
auxiliorum quattuor reliquas legiones in castra maiora reduxit

proximo die instituto suo caesar ex castris utrisque copias suas
eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit
hostibusque pugnandi potestatem fecit ubi ne tum quidem eos prodire
intellexit circiter meridiem exercitum in castra reduxit tum demum
ariovistus partem suarum copiarum quae castra minora oppugnaret
misit acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est solis occasu
suas copias ariovistus multis et inlatis et acceptis vulneribus in
castra reduxit cum ex captivis quaereret caesar quam ob rem
ariovistus proelio non decertaret hanc reperiebat causam quod apud
germanos ea consuetudo esset ut matres familiae eorum sortibus et
vaticinationibus declararent utrum proelium committi ex usu esset
necne eas ita dicere non esse fas germanos superare si ante novam
lunam proelio contendissent

postridie eius diei caesar praesidio utrisque castris quod satis esse
visum est reliquit alarios omnes in conspectu hostium pro castris
minoribus constituit quod minus multitudine militum legionariorum pro
hostium numero valebat ut ad speciem alariis uteretur ipse triplici
instructa acie usque ad castra hostium accessit tum demum necessario
germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt
paribus intervallis harudes marcomanos tribocos vangiones
nemetes sedusios suebos omnemque aciem suam raedis et carris
circumdederunt ne qua spes in fuga relinqueretur eo mulieres
imposuerunt quae ad proelium proficiscentes milites passis manibus
flentes implorabant ne se in servitutem romanis traderent

caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit
uti eos testes suae quisque virtutis haberet ipse a dextro cornu
quod eam partem minime firmam hostium esse animadverterat proelium
commisit ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt
itaque hostes repente celeriterque procurrerunt ut spatium pila in
hostes coiciendi non daretur relictis pilis comminus gladiis pugnatum
est at germani celeriter ex consuetudine sua phalange facta impetus
gladiorum exceperunt reperti sunt complures nostri qui in phalanga
insilirent et scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent cum
hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta esset a
dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant id
cum animadvertisset p crassus adulescens qui equitatui praeerat
quod expeditior erat quam ii qui inter aciem versabantur tertiam
aciem laborantibus nostris subsidio misit

ita proelium restitutum est atque omnes hostes terga verterunt nec
prius fugere destiterunt quam ad flumen rhenum milia passuum ex eo
loco circiter l pervenerunt ibi perpauci aut viribus confisi tranare
contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt in his
fuit ariovistus qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit
reliquos omnes consecuti equites nostri interfecerunt duae fuerunt
ariovisti uxores una sueba natione quam domo secum eduxerat altera
norica regis voccionis soror quam in gallia duxerat a fratre missam
utraque in ea fuga periit duae filiae harum altera occisa altera
capta est c valerius procillus cum a custodibus in fuga trinis
catenis vinctus traheretur in ipsum caesarem hostes equitatu
insequentem incidit quae quidem res caesari non minorem quam ipsa
victoria voluptatem attulit quod hominem honestissimum provinciae
galliae suum familiarem et hospitem ereptum ex manibus hostium sibi
restitutum videbat neque eius calamitate de tanta voluptate et
gratulatione quicquam fortuna deminuerat is se praesente de se ter
sortibus consultum dicebat utrum igni statim necaretur an in aliud
tempus reservaretur sortium beneficio se esse incolumem item m
metius repertus et ad eum reductus est

hoc proelio trans rhenum nuntiato suebi qui ad ripas rheni venerant
domum reverti coeperunt quos ubi qui proximi rhenum incolunt
perterritos senserunt insecuti magnum ex iis numerum occiderunt
caesar una aestate duobus maximis bellis confectis maturius paulo quam
tempus anni postulabat in hiberna in sequanos exercitum deduxit
hibernis labienum praeposuit ipse in citeriorem galliam ad conventus
agendos profectus est