# Benedictine rule, first ~10000 words
# Last edited on 1999-07-26 22:13:17 by stolfi

regula sancti benedicti

obsculta o fili praecepta magistri et inclina aurem cordis tui
et admonitionem pii patris libenter excipe et efficaciter comple ut
ad eum per oboedientiae laborem redeas a quo per inoboedientiae
desidiam recesseras ad te ergo nunc mihi sermo dirigitur quisquis
abrenuntians propriis voluntatibus domino christo vero regi
militaturus oboedientiae fortissima atque praeclara arma sumis

in primis ut quicquid agendum inchoas bonum ab eo perfici
instantissima oratione deposcas ut qui nos iam in filiorum dignatus
est numero computare non debet aliquando de malis actibus nostris
contristari ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis
parendum est ut non solum iratus pater suos non aliquando filios
exheredet sed nec ut metuendus dominus irritatus a malis nostris
ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam qui eum sequi
noluerint ad gloriam

exsurgamus ergo tandem aliquando excitante nos scriptura ac dicente
hora est iam nos de somno surgere et apertis oculis nostris ad
deificum lumen attonitis auribus audiamus divina cotidie clamans quid
nos admonet vox dicens hodie si vocem eius audieritis nolite
obdurare corda vestra et iterum qui habet aures audiendi audiat
quid spiritus dicat ecclesiis et quid dicit venite filii audite
me timorem domini docebo vos currite dum lumen vitae habetis ne
tenebrae mortis vos comprehendant

et quaerens dominus in multitudine populi cui haec clamat operarium
suum iterum dicit quis est homo qui vult vitam et cupit videre
dies bonos quod si tu audiens respondeas ego dicit tibi deus
si vis habere veram et perpetuam vitam prohibe linguam tuam a malo et
labia tua ne loquantur dolum deverte a malo et fac bonum inquire
pacem et sequere eam et cum haec feceritis oculi mei super vos et
aures meas ad preces vestras et antequam me invocetis dicam vobis
ecce adsum quid dulcius nobis ab hac voce domini invitantis nos
fratres carissimi ecce pietate sua demonstrat nobis dominus viam
vitae

succinctis ergo fide vel observantia bonorum actuum lumbis nostris
per ducatum evangelii pergamus itinera eius ut mereamur eum qui nos
vocavit in regnum suum videre in cuius regni tabernaculo si
volumus habitare nisi illuc bonis actibus curritur minime
pervenitur sed interrogemus cum propheta dominum dicentes ei
domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in
monte sancto tuo post hanc interrogationem fratres audiamus
dominum respondentem et ostendentem nobis viam ipsius tabernaculi
dicens qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam qui
loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua
qui non fecit proximo suo malum qui opprobrium non accepit adversus
proximum suum qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi cum
ipsa suasione sua a conspectibus cordis sui respuens deduxit ad
nihilum et parvulos cogitatos eius tenuit et allisit ad christum
qui timentes dominum de bona observantia sua non se reddunt elatos
sed ipsa in se bona non a se posse sed a domino fieri existimantes
operantem in se dominum magnificant illud cum propheta dicentes non
nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam sicut nec
paulus apostolus de praedicatione sua sibi aliquid imputavit dicens
gratia dei sum id quod sum et iterum ipse dicit qui gloriatur in
domino glorietur unde et dominus in evangelio ait qui audit verba
mea haec et facit ea similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum
suam super petram venerunt flumina flaverunt venti et impegerunt
in domum illam et non cecidit quia fundata erat super petram

haec complens dominus exspectat nos cotidie his suis sanctis
monitis factis nos respondere debere ideo nobis propter
emendationem malorum huius vitae dies ad indutias relaxantur
dicente apostolo an nescis quia patientia dei ad paenitentiam te
adducit nam pius dominus dicit nolo mortem peccatoris sed
convertatur et vivat

cum ergo interrogassemus dominum fratres de habitatore
tabernaculi eius audivimus habitandi praeceptum sed si compleamus
habitatoris officium ergo praeparanda sunt corda nostra et corpora
sanctae praeceptorum oboedientiae militanda et quod minus habet in
nos natura possibile rogemus dominum ut gratiae suae iubeat nobis
adiutorium ministrare et si fugientes gehennae poenas ad vitam
volumus pervenire perpetuam dum adhuc vacat et in hoc corpore
sumus et haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere currendum
et agendum est modo quod in perpetuo nobis expediat

constituenda est ergo nobis dominici schola servitii in qua
institutione nihil asperum nihil grave nos constituturos speramus
sed et si quid paululum restrictius dictante aequitatis ratione
propter emendationem vitiorum vel conservationem caritatis
processerit non ilico pavore perterritus refugias viam salutis
quae non est nisi angusto initio incipienda processu vero
conversationis et fidei dilatato corde inenarrabili dilectionis
dulcedine curritur via mandatorum dei ut ab ipsius numquam
magisterio discedentes in eius doctrinam usque ad mortem in
monasterio perseverantes passionibus christi per patientiam
participemur ut et regno eius mereamur esse consortes amen

monachorum quattuor esse genera manifestum est primum
coenobitarum hoc est monasteriale militans sub regula vel abbate

deinde secundum genus est anachoritarum id est eremitarum horum
qui non conversationis fervore novicio sed monasterii probatione
diuturna qui didicerunt contra diabolum multorum solacio iam docti
pugnare et bene exstructi fraterna ex acie ad singularem pugnam
eremi securi iam sine consolatione alterius sola manu vel brachio
contra vitia carnis vel cogitationum deo auxiliante pugnare
sufficiunt

tertium vero monachorum taeterrimum genus est sarabaitarum qui
nulla regula approbati experientia magistra sicut aurum fornacis
sed in plumbi natura molliti adhuc operibus servantes saeculo
fidem mentiri deo per tonsuram noscuntur qui bini aut terni aut
certe singuli sine pastore non dominicis sed suis inclusi ovilibus
pro lege eis est desideriorum voluntas cum quicquid putaverint vel
elegerint hoc dicunt sanctum et quod noluerint hoc putant non
licere

quartum vero genus est monachorum quod nominatur gyrovagum qui
tota vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per
diversorum cellas hospitantur semper vagi et numquam stabiles et
propriis voluntatibus et gulae illecebris servientes et per omnia
deteriores sarabaitis

de quorum omnium horum miserrima conversatione melius est silere
quam loqui his ergo omissis ad coenobitarum fortissimum genus
disponendum adiuvante domino veniamus

abbas qui praeesse dignus est monasterio semper meminere debet quod
dicitur et nomen maioris factis implere christi enim agere vices in
monasterio creditur quando ipsius vocatur pronomine dicente
apostolo accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus
abba pater ideoque abbas nihil extra praeceptum domini quod sit
debet aut docere aut constituere vel iubere sed iussio eius vel
doctrina fermentum divinae iustitiae in discipulorum mentibus
conspargatur memor semper abbas quia doctrinae suae vel
discipulorum oboedientiae utrarumque rerum in tremendo iudicio dei
facienda erit discussio sciatque abbas culpae pastoris incumbere
quicquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire
tantundem iterum erit ut si inquieto vel inoboedienti gregi pastoris
fuerit omnis diligentia attributa et morbidis earum actibus universa
fuerit cura exhibita pastor eorum in iudicio domini absolutus dicat
cum propheta domino iustitiam tuam non abscondi in corde meo
veritatem tuam et salutare tuum dixi ipsi autem contemnentes
spreverunt me et tunc demum inoboedientibus curae suae ovibus
poena sit eis praevalens ipsa mors

ergo cum aliquis suscipit nomen abbatis duplici debet doctrina
suis praeesse discipulis id est omnia bona et sancta factis
amplius quam verbis ostendat ut capacibus discipulis mandata domini
verbis proponere duris corde vero et simplicioribus factis suis
divina praecepta monstrare omnia vero quae discipulis docuerit
esse contraria in suis factis indicet non agenda ne aliis praedicans
ipse reprobus inveniatur ne quando illi dicat deus peccanti quare
tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum tu
vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te et
qui in fratris tui oculo festucam videbas in tuo trabem non vidisti

non ab eo persona in monasterio discernatur non unus plus
ametur quam alius nisi quem in bonis actibus aut oboedientia
invenerit meliorem non convertenti ex servitio praeponatur
ingenuus nisi alia rationabilis causa exsistat quod si ita
iustitia dictante abbati visum fuerit et de cuiuslibet ordine id
faciet sin alias propria teneant loca quia sive servus sive
liber omnes in christo unum sumus et sub uno domino aequalem
servitutis militiam baiulamus quia non est apud deum personarum
acceptio solummodo in hac parte apud ipsum discernimur si
meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inveniamur ergo
aequalis sit ab eo omnibus caritas una praebeatur in omnibus secundum
merita disciplina

in doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper formam
servare in qua dicit argue obsecra increpa id est miscens
temporibus tempora terroribus blandimenta dirum magistri pium
patris ostendat affectum id est indisciplinatos et inquietos debet
durius arguere oboedientes autem et mites et patientes ut in melius
proficiant obsecrare neglegentes et contemnentes ut increpat et
corripiat admonemus

neque dissimulet peccata delinquentium sed et mox ut coeperint
oriri radicitus ea ut praevalet amputet memor periculi heli
sacerdotis de silo et honestiores quidem atque intellegibiles
animos prima vel secunda admonitione verbis corripiat improbos
autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis
castigatio in ipso initio peccati coerceat sciens scriptum stultus
verbis non corrigitur et iterum percute filium tuum virga et
liberabis animam eius a morte

meminere debet semper abbas quod est meminere quod dicitur et
scire quia cui plus committitur plus ab eo exigitur

sciatque quam difficilem et arduam rem suscipit regere animas et
multorum servire moribus et alium quidem blandimentis alium vero
increpationibus alium suasionibus et secundum uniuscuiusque
qualitatem vel intellegentiam ita se omnibus conformet et aptet ut
non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur verum in
augmentatione boni gregis gaudeat ante omnia ne dissimulans aut
parvipendens salutem animarum sibi commissarum ne plus gerat
sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque caducis sed
semper cogitet quia animas suscepit regendas de quibus et rationem
redditurus est et ne causetur de minori forte substantia
meminerit scriptum primum quaerite regnum dei et iustitiam eius et
haec omnia adicientur vobis et iterum nihil deest timentibus eum

sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem
reddendam et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit
numerum agnoscat pro certo quia in die iudicii ipsarum omnium
animarum est redditurus domino rationem sine dubio addita et suae
animae et ita timens semper futuram discussionem pastoris de
creditis ovibus cum de alienis ratiociniis cavet redditur de suis
sollicitus et cum de monitionibus suis emendationem aliis
sumministrat ipse efficitur a vitiis emendatus

quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio convocet abbas
omnem congregationem et dicat ipse unde agitur et audiens consilium
fratrum tractet apud se et quod utilius iudicaverit faciat ideo
autem omnes ad consilium vocari diximus quia saepe iuniori dominus
revelat quod melius est

sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subiectione
et non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit et
magis in abbatis pendat arbitrio ut quod salubrius esse iudicaverit
ei cuncti oboediant sed sicut discipulos convenit oboedire
magistro ita et ipsum provide et iuste condecet cuncta disponere

in omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam neque ab ea
temere declinetur a quoquam nullus in monasterio proprii sequatur
cordis voluntatem neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve
aut foris monasterium contendere quod si praesumpserit regulari
disciplinae subiaceat ipse tamen abbas cum timore dei et
observatione regulae omnia faciat sciens se procul dubio de omnibus
iudiciis suis aequissimo iudici deo rationem redditurum

si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus seniorum
tantum utatur consilio sicut scriptum est omnia fac cum consilio
et post factum non paeniteberis

in primis dominum deum diligere ex toto corde tota anima tota
virtute deinde proximum tamquam seipsum deinde non occidere
non adulterare non facere furtum non concupiscere non falsum
testimonium dicere honorare omnes homines et quod sibi quis
fieri non vult alio ne faciat abnegare semetipsum sibi ut
sequatur christum corpus castigare delicias non amplecti
ieiunium amare pauperes recreare nudum vestire infirmum
visitare mortuum sepelire in tribulatione subvenire
dolentem consolari saeculi actibus se facere alienum nihil
amori christi praeponere iram non perficere iracundiae tempus
non reservare dolum in corde non tenere pacem falsam non
dare caritatem non derelinquere non iurare ne forte
periuret veritatem ex corde et ore proferre malum pro malo
non reddere iniuriam non facere sed et factas patienter
sufferre inimicos diligere maledicentes se non remaledicere
sed magis benedicere persecutionem pro iustitia sustinere
non esse superbum non vinolentum non multum edacem non
somnulentum non pigrum non murmuriosum non detractorem
spem suam deo committere bonum aliquid in se cum viderit deo
applicet non sibi malum vero semper a se factum sciat et sibi
reputet diem iudicii timere gehennam expavescere vitam
aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare mortem cotidie
ante oculos suspectam habere actus vitae suae omni hora
custodire in omni loco deum se respicere pro certo scire
cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad christum allidere et
seniori spiritali patefacere os suum a malo vel pravo eloquio
custodire multum loqui non amare verba vana aut risui apta non
loqui risum multum aut excussum non amare lectiones sanctas
libenter audire orationi frequenter incumbere mala sua
praeterita cum lacrimis vel gemitu cotidie in oratione deo confiteri
de ipsis malis de cetero emendare desideria carnis non
efficere voluntatem propriam odire praeceptis abbatis in
omnibus oboedire etiam si ipse aliter quod absit agat memores
illud dominicum praeceptum quae dicunt facite quae autem faciunt
facere nolite non velle dici sanctum antequam sit sed prius esse
quod verius dicatur praecepta dei factis cotidie adimplere
castitatem amare nullum odire zelum non habere invidiam
non exercere contentionem non amare elationem fugere et
seniores venerare iuniores diligere in christi amore pro
inimicis orare cum discordante ante solis occasum in pacem redire
et de dei misericordia numquam desperare ecce haec sunt
instrumenta artis spiritalis quae cum fuerint a nobis die noctuque
incessabiliter adimpleta et in die iudicii reconsignata illa merces
nobis a domino recompensabitur quam ipse promisit quod oculus non
vidit nec auris audivit quae praeparauit deus his qui diligunt
illum officina vero ubi haec omnia diligenter operemur claustra
sunt monasterii et stabilitas in congregatione

primus humilitatis gradus est oboedientia sine mora haec convenit
his qui nihil sibi a christo carius aliquid existimant propter
servitium sanctum quod professi sunt seu propter metum gehennae vel
gloriam vitae aeternae mox aliquid imperatum a maiore fuerit ac si
divinitus imperetur moram pati nesciant in faciendo de quibus
dominus dicit obauditu auris oboedivit mihi et item dicit
doctoribus qui vos audit me audit ergo hi tales relinquentes
statim quae sua sunt et voluntatem propriam deserentes mox
exoccupatis manibus et quod agebant imperfectum relinquentes vicino
oboedientiae pede iubentis vocem factis sequuntur et veluti uno
momento praedicta magistri iussio et perfecta discipuli opera in
velocitate timoris dei ambae res communiter citius explicantur

quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit ideo angustam
viam arripiunt unde dominus dicit angusta via est quae ducit ad
vitam ut non suo arbitrio viventes vel desideriis suis et
voluptatibus oboedientes sed ambulantes alieno iudicio et imperio in
coenobiis degentes abbatem sibi praeesse desiderant sine dubio hi
tales illam domini imitantur sententiam qua dicit non veni facere
voluntatem meam sed eius qui misit me

sed haec ipsa oboedientia tunc acceptabilis erit deo et dulcis
hominibus si quod iubetur non trepide non tarde non tepide aut cum
murmurio vel cum responso nolentis efficiatur quia oboedientia
quae maioribus praebetur deo exhibetur ipse enim dixit qui vos audit
me audit et cum bono animo a discipulis praeberi oportet quia
hilarem datorem diligit deus nam cum malo animo si oboedit
discipulus et non solum ore sed etiam in corde si murmuraverit
etiam si impleat iussionem tamen acceptum iam non erit deo qui cor
eius respicit murmurantem et pro tali facto nullam consequitur
gratiam immo poenam murmurantium incurrit si non cum satisfactione
emendaverit

faciamus quod ait propheta dixi custodiam vias meas ut non
delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam obmutui et
humiliatus sum et silui a bonis hic ostendit propheta si a bonis
eloquiis interdum propter taciturnitatem debet taceri quanto magis a
malis verbis propter poenam peccati debet cessari

ergo quamvis de bonis et sanctis et aedificationum eloquiis
perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi
concedatur licentia quia scriptum est in multiloquio non effugies
peccatum et alibi mors et vita in manibus linguae nam loqui et
docere magistrum condecet tacere et audire discipulum convenit

et ideo si qua requirenda sunt a priore cum omni humilitate et
subiectione reverentiae requirantur scurrilitates vero vel verba
otiosa et risum moventia aeterna clausura in omnibus locis damnamus et
ad talia eloquia discipulum aperire os non permittimus

clamat nobis scriptura divina fratres dicens omnis qui se exaltat
humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur cum haec ergo dicit
ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae quod se
cavere propheta indicat dicens domine non est exaltatum cor meum
neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in
mirabilibus super me sed quid si non humiliter sentiebam si
exaltavi animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita
retribues in animam meam

unde fratres si summae humilitatis volumus culmen attingere et ad
exaltationem illam caelestem ad quam per praesentis vitae humilitatem
ascenditur volumus velociter pervenire actibus nostris
ascendentibus scala illa erigenda est quae in somnio lacob apparuit
per quam ei descendentes et ascendentes angeli monstrabantur non
aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intellegitur nisi
exaltatione descendere et humilitate ascendere scala vero ipsa
erecta nostra est vita in saeculo quae humiliato corde a domino
erigatur ad caelum latera enim eius scalae dicimus nostrum esse
corpus et animam in qua latera diversos gradus humilitatis vel
disciplinae evocatio divina ascendendo inseruit

primus itaque humilitatis gradus est si timorem dei sibi ante
oculos semper ponens oblivionem omnino fugiat et semper sit memor
omnia quae praecepit deus ut qualiter et contemnentes deum gehenna de
peccatis incendat et vita aeterna quae timentibus deum praeparata est
animo suo semper evolvat et custodiens se omni hora a peccatis et
vitiis id est cogitationum linguae manuum pedum vel voluntatis
propriae sed et desideria carnis aestimet se homo de caelis a deo
semper respici omni hora et facta sua omni loco ab aspectu divinitatis
videri et ab angelis omni hora renuntiari

demonstrans nobis hoc propheta cum in cogitationibus nostris ita
deum semper praesentem ostendit dicens scrutans corda et renes deus
et item dominus nouit cogitationes hominum et item dicit
intellexisti cogitationes meas a longe et quia cogitatio hominis
confitebitur tibi nam ut sollicitus sit circa cogitationes suas
perversas dicat semper utilis frater in corde suo tunc ero
immaculatus coram eo si observavero me ab iniquitate mea

voluntatem vero propriam ita facere prohibemur cum dicit scriptura
nobis et a voluntatibus tuis avertere et item rogamus deum in
oratione ut fiat illius voluntas in nobis docemur ergo merito
nostram non facere voluntatem cum cavemus illud quod dicit sancta
scriptura sunt viae quae putantur ab hominibus rectae quarum finis
usque ad profundum inferni demergit et cum item pavemus illud quod
de neglegentibus dictum est corrupti sunt et abominabiles facti sunt
in voluntatibus suis

in desideriis vero carnis ita nobis deum credamus semper esse
praesentem cum dicit propheta domino ante te est omne desiderium
meum cavendum ergo ideo malum desiderium quia mors secus introitum
delectationis posita est unde scriptura praecepit dicens post
concupiscentias tuas non eas

ergo si oculi domini speculantur bonos et malos et dominus de
caelo semper respicit super filios hominum ut videat si est
intellegens aut requirens deum et si ab angelis nobis deputatis
cotidie die noctuque domino factorum nostrorum opera nuntiantur
cavendum est ergo omni hora fratres sicut dicit in psalmo propheta
ne nos declinantes in malo et inutiles factos aliqua hora aspiciat
deus et parcendo nobis in hoc tempore quia pius est et exspectat
nos converti in melius ne dicat nobis in futuro haec fecisti et
tacui

secundus humilitatis gradus est si propriam quis non amans
voluntatem desideria sua non delectetur implere sed vocem illam
domini factis imitetur dicentis non veni facere voluntatem meam sed
eius qui me misit item dicit scriptura voluntas habet poenam et
necessitas parit coronam

tertius humilitatis gradus est ut quis pro dei amore omni
oboedientia se subdat maiori imitans dominum de quo dicit apostolus
factus oboediens usque ad mortem

quartus humilitatis gradus est si in ipsa oboedientia duris et
contrariis rebus vel etiam quibuslibet irrogatis iniuriis tacite
conscientia patientiam amplectatur et sustinens non lassescat vel
discedat dicente scriptura qui perseveraverit usque in finem hic
salvus erit item confortetur cor tuum et sustine dominum et
ostendens fidelem pro domino universa etiam contraria sustinere
debere dicit ex persona sufferentium propter te morte afficimur tota
die aestimati sumus ut oves occisionis et securi de spe
retributionis divinae subsequuntur gaudentes et dicentes sed in his
omnibus superamus propter eum qui dilexit nos et item alio loco
scriptura probasti nos deus igne nos examinasti sicut igne
examinatur argentum induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes
in dorso nostro et ut ostendat sub priore debere nos esse
subsequitur dicens imposuisti homines super capita nostra

sed et praeceptum domini in adversis et iniuriis per patientiam
adimplentes qui percussi in maxillam praebent et aliam auferenti
tunicam dimittunt et pallium angariati miliario vadunt duo cum
paulo apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem sustinent et
maledicentes se benedicent

quintus humilitatis gradus est si omnes cogitationes malas cordi
suo advenientes vel mala a se absconse commissa per humilem
confessionem abbatem non celaverit suum hortans nos de hac re
scriptura dicens revela ad dominum viam tuam et spera in eum et
item dicit confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum
misericordia eius et item propheta delictum meum cognitum tibi
feci et iniustitias meas non operui dixi pronuntiabo adversum me
iniustias meas domino et tu remisisti impietatem cordis mei

sextus humilitatis gradus est si omni vilitate vel extremitate
contentus sit monachus et ad omnia quae sibi iniunguntur velut
operarium malum se iudicet et indignum dicens sibi cum propheta
ad nihilum redactus sum et nescivi ut iumentum factus sum apud te et
ego semper tecum

septimus humilitatis gradus est si omnibus se inferiorem et
viliorem non solum sua lingua pronuntiet sed etiam intimo cordis
credat affectu humilians se et dicens cum propheta ego autem sum
uermis et non homo opprobrium hominum et abiectio plebis
exaltatus sum et humiliatus et confusus et item bonum mihi quod
humiliasti me ut discam mandata tua

octavus humilitatis gradus est si nihil agat monachus nisi quod
communis monasterii regula vel maiorum cohortantur exempla

nonus humilitatis gradus est si linguam ad loquendum prohibeat
monachus et taciturnitatem habens usque ad interrogationem non
loquatur monstrante scriptura quia in multiloquio non effugitur
peccatum et quia vir linguosus non dirigitur super terram

decimus humilitatis gradus est si non sit facilis ac promptus in
risu quia scriptum est stultus in risu exaltat vocem suam

undecimus humilitatis gradus est si cum loquitur monachus leniter
et sine risu humiliter cum gravitate vel pauca verba et rationabilia
loquatur et non sit clamosus in voce sicut scriptum est sapiens
verbis innotescit paucis

duodecimus humilitatis gradus est si non solum corde monachus sed
etiam ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet id est
in opere dei in oratorio in monasterio in horto in via in agro
vel ubicumque sedens ambulans vel stans inclinato sit semper capite
defixis in terram aspectibus reum se omni hora de peccatis suis
aestimans iam se tremendo iudicio repraesentari aestimet dicens
sibi in corde semper illud quod publicanus ille evangelicus fixis in
terram oculis dixit domine non sum dignus ego peccator levare
oculos meos ad caelos et item cum propheta incurvatus sum et
humiliatus sum usquequaque

ergo his omnibus humilitatis gradibus ascensis monachus mox ad
caritatem dei perveniet illam quae perfecta foris mittit timorem
per quam universa quae prius non sine formidine observabat absque ullo
labore velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire non
iam timore gehennae sed amore christi et consuetudine ipsa bona et
delectatione virtutum quae dominus iam in operarium suum mundum a
vitiis et peccatis spiritu sancto dignabitur demonstrare

hiemis tempore id est a kalendas novembres usque in pascha iuxta
considerationem rationis octava hora noctis surgendum est ut
modice amplius de media nocte pausetur et iam digesti surgant quod
vero restat post vigilias a fratribus qui psalterii vel lectionum
aliquid indigent meditationi inserviatur a pascha autem usque ad
supradictas novembres sic temperetur hora ut vigiliarum agenda
parvissimo intervallo quo fratres ad necessaria naturae exeant mox
matutini qui incipiente luce agendi sunt subsequantur

hiemis tempore suprascripto in primis versu tertio dicendum
domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam cui
subiungendus est tertius psalmus et gloria post hunc psalmum
nonagesimum quartum cum antiphona aut certe decantandum inde
sequatur ambrosianum deinde sex psalmi cum antiphonas

quibus dictis dicto versu benedicat abbas et sedentibus omnibus
in scamnis legantur vicissim a fratribus in codice super analogium
tres lectiones inter quas et tria responsoria cantentur duo
responsoria sine gloria dicantur post tertiam vero lectionem qui
cantat dicat gloriam quam dum incipit cantor dicere mox omnes de
sedilia sua surgant ob honorem et reverentiam sanctae trinitatis

codices autem legantur in vigiliis divinae auctoritatis tam veteris
testamenti quam novi sed et expositiones earum quae a nominatis et
orthodoxis catholicis patribus factae sunt

post has vero tres lectiones cum responsoria sua sequantur reliqui
sex psalmi cum alleluia canendi post hos lectio apostoli
sequatur ex corde recitanda et versus et supplicatio litaniae id
est kyrie eleison et sic finiantur vigiliae nocturnae

a pascha autem usque ad kalendas novembres omnis ut supra dictum
est psalmodiae quantitas teneatur excepto quod lectiones in codice
propter brevitatem noctium minime legantur sed pro ipsis tribus
lectionibus una de veteri testamento memoriter dicatur quam brevis
responsorius subsequatur et reliqua omnia ut dictum est impleantur
id est ut numquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad vigilias
nocturnas dicantur exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo

dominico die temperius surgatur ad vigilias in quibus vigiliis
teneatur mensura id est modulatis ut supra disposuimus sex psalmis
et versu residentibus cunctis disposite et per ordinem in subselliis
legantur in codice ut supra diximus quattuor lectiones cum
responsoriis suis ubi tantum in quarto responsorio dicatur a
cantante gloria quam dum incipit mox omnes cum reverentia surgant

post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii sex psalmi cum
antiphonas sicut anteriores et versu post quibus iterum legantur
aliae quattuor lectiones cum responsoriis suis ordine quo supra

post quibus dicantur tria cantica de prophetarum quas instituerit
abbas quae cantica cum alleluia psallantur

dicto etiam versu et benedicente abbate legantur aliae quattuor
lectiones de novo testamento ordine quo supra post quartum autem
responsorium incipiat abbas hymnum te deum laudamus quo perdicto
legat abbas lectionem de evangelia cum honore et timore stantibus
omnibus qua perlecta respondeant omnes amen et subsequatur mox
abbas hymnum te decet laus et data benedictione incipiant matutinos

qui ordo vigiliarum omni tempore tam aestatis quam hiemis
aequaliter in die dominico teneatur nisi forte quod absit
tardius surgant aliquid de lectionibus breviandum est aut
responsoriis quod tamen omnino caveatur ne proveniat quod si
contigerit digne inde satisfaciat deo in oratorio per cuius evenerit
neglectum

in matutinis dominico die in primis dicatur sexagesimus sextus
psalmus sine antiphona in directum post quem dicatur
quinquagesimus cum alleluia post quem dicatur centesimus septimus
decimus et sexagesimus secundus inde benedictiones et laudes
lectionem de apocalypsis una ex corde et responsorium ambrosianum
versu canticum de evangelia litania et completum est

diebus autem privatis matutinorum sollemnitas ita agatur id est
ut sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antiphona subtrahendo
modice sicut dominica ut omnes occurrant ad quinquagesimum qui cum
antiphona dicatur post quem alii duo psalmi dicantur secundum
consuetudinem id est secunda feria quintum et tricesimum quintum
tertia feria quadragesimum secundum et quinquagesimum sextum
quarta feria sexagesimum tertium et sexagesimum quartum quinta
feria octogesimum septimum et octogesimum nonum sexta feria
septuagesimum quintum et nonagesimum primum sabbatorum autem
centesimum quadragesimum secundum et canticum deuteronomium qui
dividatur in duas glorias nam ceteris diebus canticum unumquemque
die suo ex prophetis sicut psallit ecclesia romana dicantur post
haec sequantur laudes deinde lectio una apostoli memoriter recitanda
responsorium ambrosianum versu canticum de evangelia litania et
completum est

plane agenda matutina vel vespertina non transeat aliquando nisi
in ultimo per ordinem oratio dominica omnibus audientibus dicatur a
priore propter scandalorum spinas quae oriri solent ut conventi
per ipsius orationis sponsionem qua dicunt dimitte nobis sicut et nos
dimittimus purgent se ab huiusmodi vitio ceteris vero agendis
ultima pars eius orationis dicatur ut ab omnibus respondeatur sed
libera nos a malo

in sanctorum vero festivitatibus vel omnibus sollemnitatibus sicut
diximus dominico die agendum ita agatur excepto quod psalmi aut
antiphonae vel lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur modus
autem suprascriptus teneatur

a sanctum pascha usque pentecosten sine intermissione dicatur
alleluia tam in psalmis quam in responsoriis a pentecosten autem
usque caput quadragesimae omnibus noctibus cum sex posterioribus
psalmis tantum ad nocturnos dicatur omni vero dominica extra
quadragesima cantica matutinos prima tertia sexta nonaque cum
alleluia dicatur vespera vero iam antiphona responsoria vero
numquam dicantur cum alleluia nisi a pascha usque pentecosten

ut ait propheta septies in die laudem dixi tibi qui septenarius
sacratus numerus a nobis sic implebitur si matutino primae tertiae
sextae nonae vesperae completoriique tempore nostrae servitutis
officia persolvamus quia de his diurnis horis dixit septies in die
laudem dixi tibi nam de nocturnis vigiliis idem ipse propheta ait
media nocte surgebam ad confitendum tibi

ergo his temporibus referamus laudes creatori nostro super iudicia
iustitiae suae id est matutinis prima tertia sexta nona vespera
completorios et nocte surgamus ad confitendum ei

iam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae nunc
de sequentibus horis videamus

prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una gloria
hymnum eiusdem horae post versum deus in adiutorium antequam psalmi
incipiantur post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio
una versu et kyrie eleison et missas

tertia vero sexta et nona item eo ordine celebretur oratio id est
versu hymnos earundem horarum ternos psalmos lectionem et versu
kyrie eleison et missas si maior congregatio fuerit cum
antiphonas si vero minor in directum psallantur

vespertina autem synaxis quattuor psalmis cum antiphonis
terminetur post quibus psalmis lectio recitanda est inde
responsorium ambrosianum versu canticum de evangelia litania et
oratione dominica fiant missae

completorios autem trium psalmorum dictione terminentur qui psalmi
directanei sine antiphona dicendi sunt post quos hymnum eiusdem
horae lectionem unam versu kyrie eleison et benedictione missae
fiant

in primis dicatur versu deus in adiutorium meum intende domine ad
adiuvandum me festina gloria inde hymnum uniuscuiusque horae
deinde prima hora dominica dicenda quattuor capitula psalmi
centesimi octavi decimi reliquis vero horis id est tertia sexta
vel nona terna capitula suprascripti psalmi centesimi octavi decimi
dicantur

ad primam autem secundae feriae dicantur tres psalmi id est
primus secundus et sextus et ita per singulos dies ad primam usque
dominica dicantur per ordinem terni psalmi usque nonum decimum
psalmum ita sane ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in
binos et sic fit ut ad vigilias dominica semper a vicesimo
incipiatur

ad tertiam vero sextam nonamque secundae feriae novem capitula
quae residua sunt de centesimo octavo decimo ipsa terna per easdem
horas dicantur

expenso ergo psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus id est
dominico et secunda feria tertia feria iam ad tertiam sextam vel
nonam psallantur terni psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo
vicesimo septimo id est psalmi novem quique psalmi semper usque
dominica per easdem horas itidem repetantur hymnorum nihilominus
lectionum vel versuum dispositionem uniformem cunctis diebus
servatam et ita scilicet semper dominica a centesimo octavo decimo
incipietur

vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur
qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo
septimo exceptis his qui in diversis horis ex eis sequestrantur
id est a centesimo septimo decimo usque centesimo vicesimo septimo et
centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo
reliqui omnes in vespera dicendi sunt et quia minus veniunt tres
psalmi ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto fortiores
inveniuntur id est centesimum tricesimum octavum et centesimum
quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum
centesimus vero sextus decimus quia parvus est cum centesimo quinto
decimo coniungatur

digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum reliqua id est
lectionem responsum hymnum versum vel canticum sicut supra
taxavimus impleatur

ad completorios vero cotidie idem psalmi repetantur id est
quartum nonagesimum et centesimum tricesimum tertium

disposito ordine psalmodiae diurnae reliqui omnes psalmi qui
supersunt aequaliter dividantur in septem noctium vigilias
partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi et duodecim
per unamquamque constituens noctem

hoc praecipue commonentes ut si cui forte haec distributio
psalmorum displicuerit ordinet si melius aliter iudicaverit dum
omnimodis id adtendat ut omni hebdomada psalterium ex integro numero
centum quinquaginta psalmorum psallantur et dominico die semper a
caput reprehendatur ad vigilias quia nimis inertem devotionis suae
servitium ostendunt monachi qui minus a psalterio cum canticis
consuetudinariis per septimanae circulum psallunt dum quando
legamus sanctos patres nostros uno die hoc strenue implesse quod nos
tepidi utinam septimana integra persolvamus

ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos domini in omni
loco speculari bonos et malos maxime tamen hoc sine aliqua
dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus ideo semper
memores simus quod ait propheta servite domino in timore et
iterum psallite sapienter et in conspectu angelorum psallam
tibi ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis
et angelorum eius esse et sic stemus ad psallendum ut mens nostra
concordet voci nostrae

si cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere non
praesumimus nisi cum humilitate et reverentia quanto magis domino
deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione
supplicandum est et non in multiloquio sed in puritate cordis et
compunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus

et ideo brevis debet esse et pura oratio nisi forte ex affectu
inspirationis divinae gratiae protendatur in conventu tamen omnino
brevietur oratio et facto signo a priore omnes pariter surgant

si maior fuerit congregatio eligantur de ipsis fratres boni
testimonii et sanctae conversationis et constituantur decani qui
sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata
dei et praecepta abbatis sui qui decani tales eligantur in quibus
securus abbas partiat onera sua et non eligantur per ordinem sed
secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam

quique decani si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia
repertus fuerit reprehensibilis correptus semel et iterum atque
tertio si emendare noluerit deiciatur et alter in loco eius qui
dignus est surrogetur

et de praeposito eadem constituimus

singuli per singula lecta dormiant lectisternia pro modo
conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant

si potest fieri omnes in uno loco dormiant sin autem multitudo non
sinit deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint
pausent candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane

vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus ut cultellos suos
ad latus suum non habeant dum dormiunt ne forte per somnum vulnerent
dormientem et ut parati sint monachi semper et facto signo absque
mora surgentes festinent invicem se praevenire ad opus dei cum omni
tamen gravitate et modestia

adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos sed permixti
cum senioribus surgentes vero ad opus dei invicem se moderate
cohortentur propter somnulentorum excusationes

si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans
vel in aliquo contrarius exsistens sanctae regulae et praeceptis
seniorum suorum contemptor repertus fuerit hic secundum domini
nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus
suis si non emendaverit obiurgetur publice coram omnibus si
vero neque sic correxerit si intellegit qualis poena sit
excommunicationi subiaceat sin autem improbus est vindictae
corporali subdatur

secundum modum culpae et excommunicationis vel disciplinae mensura
debet extendi qui culparum modus in abbatis pendat iudicio

si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur a mensae
participatione privetur privati autem a mensae consortio ista erit
ratio ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat neque
lectionem recitet usque ad satisfactionem refectionem autem cibi
post fratrum refectionem solus accipiat ut si verbi gratia fratres
reficiunt sexta hora ille frater nona si fratres nona ille vespera
usque dum satisfactione congrua veniam consequatur

is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur suspendatur a
mensa simul ab oratorio nullus ei fratrum in nullo iungatur
consortio nec in colloquio solus sit ad opus sibi iniunctum
persistens in paenitentiae luctu sciens illam terribilem apostoli
sententiam dicentis traditum eiusmodi hominem in interitum carnis
ut spiritus salvus sit in die domini cibi autem refectionem solus
percipiat mensura vel hora qua praeviderit abbas ei competere nec
a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur

si quis frater praesumpserit sine iussione abbatis fratri
excommunicato quolibet modo se iungere aut loqui cum eo vel mandatum
ei dirigere similem sortiatur excommunicationis vindictam

omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres
quia non est opus sanis medicus sed male habentibus et ideo uti
debet omni modo ut sapiens medicus immittere senpectas id est
seniores sapientes fratres qui quasi secrete consolentur fratrem
fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur
eum ne abundantiori tristitia absorbeatur sed sicut ait item
apostolus confirmetur in eo caritas et oretur pro eo ab omnibus

magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate
et industria currere ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat
noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum non super sanas
tyrannidem et metuat prophetae comminationem per quam dicit deus
quod crassum videbatis assumebatis et quod debile erat proiciebatis
et pastoris boni pium imitetur exemplum qui relictis nonaginta novem
ovibus in montibus abiit unam ovem quae erraverat quaerere cuius
infirmitati in tantum compassus est ut eam in sacris humeris suis
dignaretur imponere et sic reportare ad gregem

si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa si etiam
excommunicatus non emendaverit acrior ei accedat correptio id est ut
verberum vindicta in eum procedant quod si nec ita correxerit aut
forte quod absit in superbia elatus etiam defendere voluerit opera
sua tunc abbas faciat quod sapiens medicus si exhibuit fomenta si
unguenta adhortationum si medicamina scripturarum divinarum si ad
ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgae et iam si
viderit nihil suam praevalere industriam adhibeat etiam quod maius
est suam et omnium fratrum pro eo orationem ut dominus qui omnia
potest operetur salutem circa infirmum fratrem quod si nec isto
modo sanatus fuerit tunc iam utatur abbas ferro abscisionis ut ait
apostolus auferte malum ex vobis et iterum infidelis si
discedit discedat ne una ovis morbida omnem gregem contagiet

frater qui proprio vitio egreditur de monasterio si reverti
voluerit spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus est et
sic in ultimo gradu recipiatur ut ex hoc eius humilitas
comprobetur quod si denuo exierit usque tertio ita recipiatur iam
postea sciens omnem sibi reversionis aditum denegari

omnis aetas vel intellectus proprias debet habere mensuras
ideoque quotiens pueri vel adulescentiores aetate aut qui minus
intellegere possunt quanta poena sit excommunicationis hi tales dum
delinquunt aut ieiuniis nimiis affligantur aut acris verberibus
coerceantur ut sanentur

cellararius monasterii eligatur de congregatione sapiens maturis
moribus sobrius non multum edax non elatus non turbulentus non
iniuriosus non tardus non prodigus sed timens deum qui omni
congregationi sit sicut pater

curam gerat de omnibus sine iussione abbatis nihil faciat quae
iubentur custodiat fratres non contristet si quis frater ab eo
forte aliqua irrationabiliter postulat non spernendo eum contristet
sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget

animam suam custodiat memor semper illud apostolicum quia qui bene
ministraverit gradum bonum sibi acquirit infirmorum infantum
hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat sciens sine
dubio quia pro his omnibus in die iudicii rationem redditurus est

omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa
sacrata conspiciat nihil ducat neglegendum neque avaritiae
studeat neque prodigus sit et stirpator substantiae monasterii sed
omnia mensurate faciat et secundum iussionem abbatis

humilitatem ante omnia habeat et cui substantia non est quod
tribuatur sermo responsionis porrigatur bonus ut scriptum est
sermo bonus super datum optimum omnia quae ei iniunxerit abbas
ipsa habeat sub cura sua a quibus eum prohibuerit non praesumat
fratribus constitutam annonam sine aliquo typho vel mora offerat ut
non scandalizentur memor divini eloquii quid mereatur qui
scandalizaverit unum de pusillis

si congregatio maior fuerit solacia ei dentur a quibus adiutus et
ipse aequo animo impleat officium sibi commissum horis
competentibus dentur quae danda sunt et petantur quae petenda sunt
ut nemo perturbetur neque contristetur in domo dei

substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet
rebus praevideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit
et eis singula ut utile iudicaverit consignet custodienda atque
recolligenda ex quibus abbas brevem teneat ut dum sibi in ipsa
assignata fratres vicissim succedunt sciat quid dat aut quid recipit

si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractaverit
corripiatur si non emendaverit disciplinae regulari subiaceat

praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio ne
quis praesumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis
neque aliquid habere proprium nullam omnino rem neque codicem neque
tabulas neque graphium sed nihil omnino quippe quibus nec corpora
sua nec voluntates licet habere in propria voluntate omnia vero
necessaria a patre sperare monasterii nec quicquam liceat habere quod
abbas non dederit aut permiserit

omniaque omnium sint communia ut scriptum est ne quisquam suum
aliquid dicat vel praesumat

quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari
admoneatur semel et iterum si non emendaverit correptioni
subiaceat

sicut scriptum est dividebatur singulis prout cuique opus erat
ubi non dicimus ut personarum quod absit acceptio sit sed
infirmitatum consideratio ubi qui minus indiget agat deo gratias et
non contristetur qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate
non extollatur pro misericordia et ita omnia membra erunt in pace

ante omnia ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo
qualicumque verbo vel significatione appareat quod si deprehensus
fuerit districtiori disciplinae subdatur

fratres sibi invicem serviant ut nullus excusetur a coquinae
officio nisi aut aegritudo aut in causa gravis utilitatis quis
occupatus fuerit quia exinde maior merces et caritas acquiritur
imbecillibus autem procurentur solacia ut non cum tristitia hoc
faciant sed habeant omnes solacia secundum modum congregationis aut
positionem loci si maior congregatio fuerit cellararius excusetur
a coquina vel si qui ut diximus maioribus utilitatibus occupantur
ceteri sibi sub caritate invicem serviant

egressurus de septimana sabbato munditias faciat lintea cum
quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt lavent pedes vero tam
ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est omnibus lavent
vasa ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet qui
cellararius item intranti consignet ut sciat quod dat aut quod
recipit

septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super
statutam annonam singulas biberes et panem ut hora refectionis
sine murmuratione et gravi labore serviant fratribus suis in
diebus tamen sollemnibus usque ad missas sustineant

intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis
finitis dominica omnibus genibus provolvantur postulantes pro se
orari egrediens autem de septimana dicat hunc versum benedictus
es domine deus qui adiuvasti me et consolatus es me quo dicto
tertio accepta benedictione egrediens subsequatur ingrediens et
dicat deus in adiutorium meum intende domine ad adiuvandum me
festina et hoc idem tertio repetatur ab omnibus et accepta
benedictione ingrediatur

infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est ut sicut
revera christo ita eis serviatur quia ipse dixit infirmus fui et
visitastis me et quod fecistis uni de his minimis mihi fecistis
sed et ipsi infirmi considerent in honorem dei sibi servire et non
superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi qui
tamen patienter portandi sunt quia de talibus copiosior merces
acquiritur ergo cura maxima sit abbati ne aliquam neglegentiam
patiantur

quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor
timens deum et diligens ac sollicitus balnearum usus infirmis
quotiens expedit offeratur sanis autem et maxime iuvenibus tardius
concedatur sed et carnium esus infirmis omnino debilibus pro
reparatione concedatur at ubi meliorati fuerunt a carnibus more
solito omnes abstineant

curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a
servitoribus neglegantur infirmi et ipsum respicit quicquid a
discipulis delinquitur

licet ipsa natura humana trahatur ad misericordiam in his aetatibus
senum videlicet et infantum tamen et regulae auctoritas eis
prospiciat consideretur semper in eis imbecillitas et ullatenus eis
districtio regulae teneatur in alimentis sed sit in eis pia
consideratio et praeveniant horas canonicas

mensis fratrum lectio deesse non debet nec fortuito casu qui
arripuerit codicem legere ibi sed lecturus tota hebdomada dominica
ingrediatur qui ingrediens post missas et communionem petat ab
omnibus pro se orari ut avertat ab ipso deus spiritum elationis et
dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus ipso tamen
incipiente domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem
tuam et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum

et summum fiat silentium ut nullius mussitatio vel vox nisi solius
legentis ibi audiatur quae vero necessaria sunt comedentibus et
bibentibus sic sibi vicissim ministrent fratres ut nullus indigeat
petere aliquid si quid tamen opus fuerit sonitu cuiuscumque signi
potius petatur quam voce nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione
aut aliunde quicquam requirere ne detur occasio nisi forte prior
pro aedificatione voluerit aliquid breviter dicere

frater autem lector hebdomadarius accipiat mixtum priusquam
incipiat legere propter communionem sanctam et ne forte grave sit ei
ieiunium sustinere postea autem cum coquinae hebdomadariis et
servitoribus reficiat

fratres autem non per ordinem legant aut cantent sed qui
aedificant audientes

sufficere credimus ad refectionem cotidianam tam sextae quam nonae
omnibus mensis cocta duo pulmentaria propter diversorum
infirmitatibus ut forte qui ex illo non potuerit edere ex alio
reficiatur ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant
et si fuerit unde poma aut nascentia leguminum addatur et tertium

panis libra una propensa sufficiat in die sive una sit refectio
sive prandii et cenae quod si cenaturi sunt de eadem libra tertia
pars a cellarario servetur reddenda cenandis

quod si labor forte factus fuerit maior in arbitrio et potestate
abbatis erit si expediat aliquid augere remota prae omnibus
crapula et ut numquam surripiat monacho indigeries quia nihil sic
contrarium est omni christiano quomodo crapula sicut ait dominus
noster videte ne graventur corda vestra crapula

pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas sed minor
quam maioribus servata in omnibus parcitate

carnium vero quadrupedum omnimodo ab omnibus abstineatur comestio
praeter omnino debiles aegrotos

unusquisque proprium habet donum ex deo alius sic alius vero sic
et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum
constituitur tamen infirmorum contuentes imbecillitatem credimus
heminam vini per singulos sufficere per diem quibus autem donat
deus tolerantiam abstinentiae propriam se habituros mercedem sciant

quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius
poposcerit in arbitrio prioris consistat considerans in omnibus ne
surrepat satietas aut ebrietas licet legamus vinum omnino
monachorum non esse sed quia nostris temporibus id monachis
persuaderi non potest saltem vel hoc consentiamus ut non usque ad
satietatem bibamus sed parcius quia vinum apostatare facit etiam
sapientes

ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura
inveniri possit sed multo minus aut ex toto nihil benedicant deum
qui ibi habitant et non murmurent hoc ante omnia admonentes ut
absque murmurationibus sint

a sancto pascha usque pentecosten ad sextam reficiant fratres et
sera cenent

a pentecosten autem tota aestate si labores agrorum non habent
monachi aut nimietas aestatis non perturbat quarta et sexta feria
ieiunent usque ad nonam reliquis diebus ad sextam prandeant quam
prandii sextam si operis in agris habuerint aut aestatis fervor
nimius fuerit continuanda erit et in abbatis sit providentia et
sic omnia temperet atque disponat qualiter et animae salventur et quod
faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant

ab idus autem septembres usque caput quadragesimae ad nonam semper
reficiant

in quadragesima vero usque in pascha ad vesperam reficiant ipsa
tamen vespera sic agatur ut lumen lucernae non indigeant reficientes
sed luce adhuc diei omnia consummentur sed et omni tempore sive
cena sive refectionis hora sic temperetur ut luce fiant omnia

omni tempore silentium debent studere monachi maxime tamen
nocturnis horis et ideo omni tempore sive ieiunii sive prandii
si tempus fuerit prandii mox surrexerint a cena sedeant omnes in
unum et legat unus collationes vel vitas patrum aut certe aliud quod
aedificet audientes non autem heptateuchum aut regum quia infirmis
intellectibus non erit utile illa hora hanc scripturam audire aliis
vero horis legantur

si autem ieiunii dies fuerit dicta vespera parvo intervallo mox
accedant ad lectionem collationum ut diximus et lectis quattuor
aut quinque foliis vel quantum hora permittit omnibus in unum
occurrentibus per hanc moram lectionis si qui forte in assignato sibi
commisso fuit occupatus omnes ergo in unum positi compleant et
exeuntes a completoriis nulla sit licentia denuo cuiquam loqui
aliquid

quod si inventus fuerit quisquam praevaricare hanc taciturnitatis
regulam gravi vindictae subiaceat excepto si necessitas
hospitum supervenerit aut forte abbas alicui aliquid iusserit quod
tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima fiat

ad horam divini officii mox auditus fuerit signus relictis omnibus
quaelibet fuerint in manibus summa cum festinatione curratur cum
gravitate tamen ut non scurrilitas inveniat fomitem

ergo nihil operi dei praeponatur

quod si quis in nocturnis vigiliis post gloriam psalmi nonagesimi
quarti quem propter hoc omnino subtrahendo et morose volumus dici
occurrerit non stet in ordine suo in choro sed ultimus omnium stet
aut in loco quem talibus neglegentibus seorsum constituerit abbas ut
videantur ab ipso vel ab omnibus usque dum completo opere dei
publica satisfactione paeniteat ideo autem eos in ultimo aut
seorsum iudicavimus debere stare ut visi ab omnibus vel pro ipsa
verecundia sua emendent nam si foris oratorium remaneant erit
forte talis qui se aut recollocet et dormit aut certe sedit sibi
foris vel fabulis vacat et datur occasio maligno sed ingrediantur
intus ut nec totum perdant et de reliquo emendent

diurnis autem horis qui ad opus dei post versum et gloriam primi
psalmi qui post versum dicitur non occurrerit lege qua supra diximus
in ultimo stent nec praesumant sociari choro psallentium usque ad
satisfactionem nisi forte abbas licentiam dederit remissione sua
ita tamen ut satisfaciat reus ex hoc

ad mensam autem qui ante versu non occurrerit ut simul omnes
dicant versu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam qui per
neglegentiam suam aut vitio non occurrerit usque secunda vice pro hoc
corripiatur si denuo non emendaverit non permittatur ad mensae
communis participationem sed sequestratus a consortio omnium
reficiat solus sublata ei portione sua vinum usque ad satisfactionem
et emendationem

similiter autem patiatur qui et ad illum versum non fuerit praesens
qui post cibum dicitur

et ne quis praesumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi
aut potus praesumere sed et cui offertur aliquid a priore et
accipere renuit hora qua desideraverit hoc quod prius recusavit aut
aliud omnino nihil percipiat usque ad emendationem congruam

qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur hora
qua opus dei in oratorio percelebratur ante fores oratorii prostratus
iaceat nihil dicens nisi tantum posito in terra capite stratus
pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus et hoc tamdiu faciat
usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse

qui dum iussus ab abbate venerit volvat se ipsius abbatis deinde
omnium vestigiis ut orent pro ipso et tunc si iusserit abbas
recipiatur in choro vel in ordine quo abbas decreverit ita sane ut
psalmum aut lectionem vel aliud quid non praesumat in oratorio
imponere nisi iterum abbas iubeat et omnibus horis dum
percompletur opus dei proiciat se in terra in loco quo stat et sic
satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat iam ab hac
satisfactione

qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa in
oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis hoc perficiant
usque dum benedicat et dicat sufficit

si quis dum pronuntiat psalmum responsorium antiphonam vel
lectionem fallitus fuerit nisi satisfactione ibi coram omnibus
humiliatus fuerit maiori vindictae subiaceat quippe qui noluit
humilitate corrigere quod neglegentia deliquit infantes autem pro
tali culpa vapulent

si quis dum in labore quovis in coquina in cellario in
ministerio in pistrino in horto in arte aliqua dum laborat vel in
quocumque loco aliquid deliquerit aut fregerit quippiam aut
perdiderit vel aliud quid excesserit ubiubi et non veniens
continuo ante abbatem vel congregationem ipse ultro satisfecerit et
prodiderit delictum suum dum per alium cognitum fuerit maiori
subiaceat emendationi

si animae vero peccati causa fuerit latens tantum abbati aut
spiritalibus senioribus patefaciat qui sciat curare et sua et
aliena vulnera non detegere et publicare

nuntianda hora operis dei dies noctesque sit cura abbatis aut ipse
nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam ut omnia horis
competentibus compleantur

psalmos autem vel antiphonas post abbatem ordine suo quibus iussum
fuerit imponant cantare autem et legere non praesumat nisi qui
potest ipsud officium implere ut aedificentur audientes quod cum
humilitate et gravitate et tremore fiat et cui iusserit abbas

otiositas inimica est animae et ideo certis temporibus occupari
debent fratres in labore manuum certis iterum horis in lectione
divina

ideoque hac dispositione credimus utraque tempore ordinari id est
ut a pascha usque kalendas octobres a mane exeuntes a prima usque hora
paene quarta laborent quod necessarium fuerit ab hora autem quarta
usque hora qua sextam agent lectioni vacent post sextam autem
surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni silentio aut forte
qui voluerit legere sibi sic legat ut alium non inquietet et agatur
nona temperius mediante octava hora et iterum quod faciendum est
operentur usque ad vesperam

si autem necessitas loci aut paupertas exegerit ut ad fruges
recolligendas per se occupentur non contristentur quia tunc vere
monachi sunt si labore manuum suarum vivunt sicut et patres nostri et
apostoli omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes

a kalendas autem octobres usque caput quadragesimae usque in hora
secunda plena lectioni vacent hora secunda agatur tertia et usque
nona omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur facto autem
primo signo nonae horae deiungant ab opera sua singuli et sint parati
dum secundum signum pulsaverit post refectionem autem vacent
lectionibus suis aut psalmis

in quadragesimae vero diebus a mane usque tertia plena vacent
lectionibus suis et usque decima hora plena operentur quod eis
iniungitur in quibus diebus quadragesimae accipiant omnes singulos
codiccs de bibliotheca quos per ordinem ex integro legant qui
codices in caput quadragesimae dandi sunt

ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant
monasterium horis quibus vacant fratres lectioni et videant ne
forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut fabulis et non
est intentus lectioni et non solum sibi inutilis est sed etiam alios
distollit hic talis si quod absit repertus fuerit
corripiatur semel et secundo si non emendaverit correptioni
regulari subiaceat taliter ut ceteri timeant neque frater ad
fratrem iungatur horis incompetentibus

dominico item die lectioni vacent omnes excepto his qui variis
officiis deputati sunt

si quis vero ita neglegens et desidiosus fuerit ut non velit aut
non possit meditare aut legere iniungatur ei opus quod faciat ut non
vacet

fratribus infirmis aut delicatis talis opera aut ars iniungatur ut
nec otiosi sint nec violentia laboris opprimantur aut effugentur
quorum imbecillitas ab abbate consideranda est

licet omni tempore vita monachi quadragesimae debet observationem
habere tamen quia paucorum est ista virtus ideo suademus istis
diebus quadragesimae omni puritate vitam suam custodire omnes pariter
et neglegentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere quod
tunc digne fit si ab omnibus vitiis temperamus orationi cum fletibus
lectioni et compunctioni cordis atque abstinentiae operam damus

ergo his diebus augeamus nobis aliquid solito pensu servitutis
nostrae orationes peculiares ciborum et potus abstinentiam ut
unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propria voluntate cum
gaudio sancti spiritus offerat deo id est subtrahat corpori suo de
cibo de potu de somno de loquacitate de scurrilitate et cum
spiritalis desiderii gaudio sanctum pascha exspectet

hoc ipsud tamen quod unusquisque offerit abbati suo suggerat et cum
eius fiat oratione et voluntate quia quod sine permissione patris
spiritalis fit praesumptioni deputabitur et vanae gloriae non
mercedi ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt

fratres qui omnino longe sunt in labore et non possunt occurrere
hora competenti ad oratorium et abbas hoc perpendet quia ita
est agant ibidem opus dei ubi operantur cum tremore divino
flectentes genua

similiter qui in itinere directi sunt non eos praetereant horae
constitutae sed ut possunt agant sibi et servitutis pensum non
neglegant reddere

frater qui pro quovis responso dirigitur et ea die speratur reverti
ad monasterium non praesumat foris manducare etiam si omnino rogetur
a quovis nisi forte ei ab abbate suo praecipiatur quod si aliter
fecerit excommunicetur

oratorium hoc sit quod dicitur nec ibi quicquam aliud geratur aut
condatur expleto opere dei omnes cum summo silentio exeant et
habeatur reverentia deo ut frater qui forte sibi peculiariter vult
orare non impediatur alterius improbitate sed et si aliter vult
sibi forte secretius orare simpliciter intret et oret non in clamosa
voce sed in lacrimis et intentione cordis ergo qui simile opus non
facit non permittatur explicito opere dei remorari in oratorio sicut
dictum est ne alius impedimentum patiatur

omnes supervenientes hospites tamquam christus suscipiantur quia
ipse dicturus est hospes fui et suscepistis me et omnibus congruus
honor exhibeatur maxime domesticis fidei et peregrinis

ut ergo nuntiatus fuerit hospes occurratur ei a priore vel a
fratribus cum omni officio caritatis et primitus orent pariter et
sic sibi socientur in pace quod pacis osculum non prius offeratur
nisi oratione praemissa propter illusiones diabolicas

in ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas omnibus
venientibus sive discedentibus hospitibus inclinato capite vel
prostrato omni corpore in terra christus in eis adoretur qui et
suscipitur

suscepti autem hospites ducantur ad orationem et postea sedeat cum
eis prior aut cui iusserit ipse legatur coram hospite lex divina ut
aedificetur et post haec omnis ei exhibeatur humanitas ieiunium a
priore frangatur propter hospitem nisi forte praecipuus sit dies
ieiunii qui non possit violari fratres autem consuetudines
ieiuniorum prosequantur aquam in manibus abbas hospitibus det
pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet
quibus lotis hunc versum dicant

suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui

pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite
exhibeatur quia in ipsis magis christus suscipitur nam divitum
terror ipse sibi exigit honorem

coquina abbatis et hospitum super se sit ut incertis horis
supervenientes hospites qui numquam desunt monasterio non
inquietentur fratres in qua coquina ad annum ingrediantur duo
fratres qui ipsud officium bene impleant quibus ut indigent
solacia administrentur ut absque murmuratione serviant et iterum
quando occupationem minorem habent exeant ubi eis imperatur in
opera et non solum ipsis sed et in omnibus officiis monasterii
ista sit consideratio ut quando indigent solacia accommodentur
eis et iterum quando vacant oboediant imperatis

item et cellam hospitum habeat assignatam frater cuius animam timor
dei possidet ubi sint lecti strati sufficienter et domus dei a
sapientibus et sapienter administretur

hospitibus autem cui non praecipitur ullatenus societur neque
colloquatur sed si obviaverit aut viderit salutatis humiliter ut
diximus et petita benedictione pertranseat dicens sibi non licere
colloqui cum hospite

nullatenus liceat monacho neque a parentibus suis neque a quoquam
hominum nec sibi invicem litteras eulogias vel quaelibet munuscula
accipere aut dare sine praecepto abbatis quod si etiam a parentibus
suis ei quicquam directum fuerit non praesumat suscipere illud nisi
prius indicatum fuerit abbati quod si iusserit suscipi in abbatis
sit potestate cui illud iubeat dari et non contristetur frater cui
forte directum fuerat ut non detur occasio diabolo qui autem
aliter praesumpserit disciplinae regulari subiaceat

vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem ubi habitant vel
aerum temperiem dentur quia in frigidis regionibus amplius
indigetur in calidis vero minus haec ergo consideratio penes
abbatem est nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis
per singulos cucullam et tunicam cucullam in hieme villosam in
aestate puram aut vetustam et scapulare propter opera indumenta
pedum pedules et caligas

de quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur
monachi sed quales inveniri possunt in provincia qua degunt aut quod
vilius comparari possit

abbas autem de mensura provideat ut non sint curta ipsa vestimenta
utentibus ea sed mensurata

accipientes nova vetera semper reddant in praesenti reponenda in
vestiario propter pauperes sufficit enim monacho duas tunicas et
duas cucullas habere propter noctes et propter lavare ipsas res
iam quod supra fuerit superfluum est amputari debet et pedules et
quodcumque est vetere reddant dum accipiunt novum

femoralia hi qui in via diriguntur de vestario accipiant quae
revertentes lota ibi restituant et cucullae et tunicae sint
aliquanto a solito quas habent modice meliores quas exeuntes in via
accipiant de vestiario et revertentes restituant

stramenta autem lectorum sufficiant matta sagum et lena et
capitale

quae tamen lecta frequenter ab abbate scrutinanda sunt propter opus
peculiare ne inveniatur et si cui inventum fuerit quod ab abbate
non accepit gravissimae disciplinae subiaceat et ut hoc vitium
peculiaris radicitus amputetur dentur ab abbate omnia quae sunt
necessaria id est cuculla tunica pedules caligas bracile
cultellum graphium acum mappula tabulas ut omnis auferatur
necessitatis excusatio

a quo tamen abbate semper consideretur illa sententia actuum
apostolorum quia dabatur singulis prout cuique opus erat ita ergo
et abbas consideret infirmitates indigentium non malum voluntatem
invidentium in omnibus tamen iudiciis suis dei retributionem
cogitet

mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper quotiens
tamen minus sunt hospites quos vult de fratribus vocare in ipsius sit
potestate seniore tamen uno aut duo semper cum fratribus
dimittendum propter disciplinam

artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas
artes si permiserit abbas quod si aliquis ex eis extollitur pro
scientia artis suae eo quod videatur aliquid conferre monasterio
hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat nisi
forte humiliato ei iterum abbas iubeat