# Vulgate genesis, first ~10000 words
# Last edited on 1999-07-26 22:13:07 by stolfi

in principio creavit deus caelum et terram

terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem
abyssi et spiritus dei ferebatur super aquas

dixitque deus fiat lux et facta est lux

et vidit deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac
tenebras

appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est
vespere et mane dies unus

dixit quoque deus fiat firmamentum in medio aquarum et
dividat aquas ab aquis

et fecit deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub
firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est
ita

vocavitque deus firmamentum caelum et factum est vespere et
mane dies secundus

dixit vero deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in
locum unum et appareat arida factumque est ita

et vocavit deus aridam terram congregationesque aquarum
appellavit maria et vidit deus quod esset bonum

et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et
lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen
in semet ipso sit super terram et factum est ita

et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta
genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque
sementem secundum speciem suam et vidit deus quod esset bonum

factumque est vespere et mane dies tertius

dixit autem deus fiant luminaria in firmamento caeli ut
dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et
annos

ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et
factum est ita

fecitque deus duo magna luminaria luminare maius ut
praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas

et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram

et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras
et vidit deus quod esset bonum

et factum est vespere et mane dies quartus

dixit etiam deus producant aquae reptile animae viventis et
volatile super terram sub firmamento caeli

creavitque deus cete grandia et omnem animam viventem atque
motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne
volatile secundum genus suum et vidit deus quod esset bonum

benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et
replete aquas maris avesque multiplicentur super terram

et factum est vespere et mane dies quintus

dixit quoque deus producat terra animam viventem in genere
suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas
factumque est ita

et fecit deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta
et omne reptile terrae in genere suo et vidit deus quod esset
bonum

et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et
bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in
terra

et creavit deus hominem ad imaginem suam ad imaginem dei
creavit illum masculum et feminam creavit eos

benedixitque illis deus et ait crescite et multiplicamini
et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris
et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur
super terram

dixitque deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen
super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis
sementem generis sui ut sint vobis in escam

et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et
universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens
ut habeant ad vescendum et factum est ita

viditque deus cuncta quae fecit et erant valde bona et
factum est vespere et mane dies sextus

igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum

conplevitque deus die septimo opus suum quod fecerat et
requievit die septimo ab universo opere quod patrarat

et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in
ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit deus ut faceret

istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in
die quo fecit dominus deus caelum et terram

et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque
herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat dominus
deus super terram et homo non erat qui operaretur terram

sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem
terrae

formavit igitur dominus deus hominem de limo terrae et
inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo
in animam viventem

plantaverat autem dominus deus paradisum voluptatis a
principio in quo posuit hominem quem formaverat

produxitque dominus deus de humo omne lignum pulchrum visu
et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi
lignumque scientiae boni et mali

et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum
paradisum qui inde dividitur in quattuor capita

nomen uni phison ipse est qui circuit omnem terram evilat
ubi nascitur aurum

et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur
bdellium et lapis onychinus

et nomen fluvio secundo geon ipse est qui circuit omnem
terram aethiopiae

nomen vero fluminis tertii tigris ipse vadit contra
assyrios fluvius autem quartus ipse est eufrates

tulit ergo dominus deus hominem et posuit eum in paradiso
voluptatis ut operaretur et custodiret illum

praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede

de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in
quocumque enim die comederis ex eo morte morieris

dixit quoque dominus deus non est bonum esse hominem solum
faciamus ei adiutorium similem sui

formatis igitur dominus deus de humo cunctis animantibus
terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad adam ut
videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit adam animae
viventis ipsum est nomen eius

appellavitque adam nominibus suis cuncta animantia et
universa volatilia caeli et omnes bestias terrae adam vero non
inveniebatur adiutor similis eius

inmisit ergo dominus deus soporem in adam cumque
obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea

et aedificavit dominus deus costam quam tulerat de adam in
mulierem et adduxit eam ad adam

dixitque adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne
mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est

quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et
adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

erant autem uterque nudi adam scilicet et uxor eius et non
erubescebant

sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae
quae fecerat dominus deus qui dixit ad mulierem cur praecepit
vobis deus ut non comederetis de omni ligno paradisi

cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in
paradiso vescemur

de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit
nobis deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte
moriamur

dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini

scit enim deus quod in quocumque die comederitis ex eo
aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et
malum

vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et
pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu
illius et comedit deditque viro suo qui comedit

et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se
nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata

et cum audissent vocem domini dei deambulantis in paradiso
ad auram post meridiem abscondit se adam et uxor eius a facie
domini dei in medio ligni paradisi

vocavitque dominus deus adam et dixit ei ubi es

qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod
nudus essem et abscondi me

cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi
quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti

dixitque adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de
ligno et comedi

et dixit dominus deus ad mulierem quare hoc fecisti quae
respondit serpens decepit me et comedi

et ait dominus deus ad serpentem quia fecisti hoc
maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super
pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae
tuae

inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et
semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis
calcaneo eius

mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et
conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate
eris et ipse dominabitur tui

ad adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et
comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes
maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis
diebus vitae tuae

spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae

in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in
terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem
reverteris

et vocavit adam nomen uxoris suae hava eo quod mater esset
cunctorum viventium

fecit quoque dominus deus adam et uxori eius tunicas
pellicias et induit eos

et ait ecce adam factus est quasi unus ex nobis sciens
bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat
etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum

emisit eum dominus deus de paradiso voluptatis ut
operaretur terram de qua sumptus est

eiecitque adam et conlocavit ante paradisum voluptatis
cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam
viam ligni vitae

adam vero cognovit havam uxorem suam quae concepit et
peperit cain dicens possedi hominem per dominum

rursusque peperit fratrem eius abel fuit autem abel pastor
ovium et cain agricola

factum est autem post multos dies ut offerret cain de
fructibus terrae munera domino

abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de
adipibus eorum et respexit dominus ad abel et ad munera eius

ad cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est
cain vehementer et concidit vultus eius

dixitque dominus ad eum quare maestus es et cur concidit
facies tua

nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in
foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu
dominaberis illius

dixitque cain ad abel fratrem suum egrediamur foras cumque
essent in agro consurrexit cain adversus abel fratrem suum et
interfecit eum

et ait dominus ad cain ubi est abel frater tuus qui
respondit nescio num custos fratris mei sum

dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui
clamat ad me de terra

nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os
suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua

cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus
et profugus eris super terram

dixitque cain ad dominum maior est iniquitas mea quam ut
veniam merear

ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar
et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me
occidet me

dixitque ei dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui
occiderit cain septuplum punietur posuitque dominus cain signum
ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum

egressusque cain a facie domini habitavit in terra profugus
ad orientalem plagam eden

cognovit autem cain uxorem suam quae concepit et peperit
enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine
filii sui enoch

porro enoch genuit irad et irad genuit maviahel et maviahel
genuit matusahel et matusahel genuit lamech

qui accepit uxores duas nomen uni ada et nomen alteri sella

genuitque ada iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis
atque pastorum

et nomen fratris eius iubal ipse fuit pater canentium
cithara et organo

sella quoque genuit thubalcain qui fuit malleator et faber
in cuncta opera aeris et ferri soror vero thubalcain noemma

dixitque lamech uxoribus suis adae et sellae audite vocem
meam uxores lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi
virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum

septuplum ultio dabitur de cain de lamech vero septuagies
septies

cognovit quoque adhuc adam uxorem suam et peperit filium
vocavitque nomen eius seth dicens posuit mihi deus semen aliud
pro abel quem occidit cain

sed et seth natus est filius quem vocavit enos iste coepit
invocare nomen domini

hic est liber generationis adam in die qua creavit deus
hominem ad similitudinem dei fecit illum

masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et
vocavit nomen eorum adam in die qua creati sunt

vixit autem adam centum triginta annis et genuit ad
similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius seth

et facti sunt dies adam postquam genuit seth octingenti anni
genuitque filios et filias

et factum est omne tempus quod vixit adam anni nongenti
triginta et mortuus est

vixit quoque seth centum quinque annos et genuit enos

vixitque seth postquam genuit enos octingentis septem annis
genuitque filios et filias

et facti sunt omnes dies seth nongentorum duodecim annorum
et mortuus est

vixit vero enos nonaginta annis et genuit cainan

post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et
genuit filios et filias

factique sunt omnes dies enos nongentorum quinque annorum
et mortuus est

vixit quoque cainan septuaginta annis et genuit malalehel

et vixit cainan postquam genuit malalehel octingentos
quadraginta annos genuitque filios et filias

et facti sunt omnes dies cainan nongenti decem anni et
mortuus est

vixit autem malalehel sexaginta quinque annos et genuit
iared

et vixit malalehel postquam genuit iared octingentis
triginta annis et genuit filios et filias

et facti sunt omnes dies malalehel octingenti nonaginta
quinque anni et mortuus est

vixitque iared centum sexaginta duobus annis et genuit
enoch

et vixit iared postquam genuit enoch octingentos annos et
genuit filios et filias

et facti sunt omnes dies iared nongenti sexaginta duo anni
et mortuus est

porro enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit
mathusalam

et ambulavit enoch cum deo postquam genuit mathusalam
trecentis annis et genuit filios et filias

et facti sunt omnes dies enoch trecenti sexaginta quinque
anni

ambulavitque cum deo et non apparuit quia tulit eum deus

vixit quoque mathusalam centum octoginta septem annos et
genuit lamech

et vixit mathusalam postquam genuit lamech septingentos
octoginta duos annos et genuit filios et filias

et facti sunt omnes dies mathusalae nongenti sexaginta
novem anni et mortuus est

vixit autem lamech centum octoginta duobus annis et genuit
filium

vocavitque nomen eius noe dicens iste consolabitur nos ab
operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit
dominus

vixitque lamech postquam genuit noe quingentos nonaginta
quinque annos et genuit filios et filias

et facti sunt omnes dies lamech septingenti septuaginta
septem anni et mortuus est

noe vero cum quingentorum esset annorum genuit sem et ham
et iafeth

cumque coepissent homines multiplicari super terram et
filias procreassent

videntes filii dei filias eorum quod essent pulchrae
acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant

dixitque deus non permanebit spiritus meus in homine in
aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti
annorum

gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam
enim ingressi sunt filii dei ad filias hominum illaeque
genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi

videns autem deus quod multa malitia hominum esset in terra
et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore

paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus
dolore cordis intrinsecus

delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine
usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet
enim me fecisse eos

noe vero invenit gratiam coram domino

hae generationes noe noe vir iustus atque perfectus fuit in
generationibus suis cum deo ambulavit

et genuit tres filios sem ham et iafeth

corrupta est autem terra coram deo et repleta est
iniquitate

cumque vidisset deus terram esse corruptam omnis quippe
caro corruperat viam suam super terram

dixit ad noe finis universae carnis venit coram me repleta
est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum
terra

fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca
facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus

et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo
arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum
altitudo illius

fenestram in arca facies et in cubito consummabis
summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula
et tristega facies in ea

ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam
omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa
quae in terra sunt consumentur

ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii
tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum

et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in
arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini

de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo
et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus
ingredientur tecum ut possint vivere

tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et
conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum

fecit ergo noe omnia quae praeceperat illi deus

dixitque dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua
arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac

ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum
et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et
feminam

sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et
feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae

adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram
quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem
substantiam quam feci de superficie terrae

fecit ergo noe omnia quae mandaverat ei dominus

eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae
inundaverunt super terram

et ingressus est noe et filii eius uxor eius et uxores
filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii

de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et
ex omni quod movetur super terram

duo et duo ingressa sunt ad noe in arcam masculus et femina
sicut praeceperat deus noe

cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt
super terram

anno sescentesimo vitae noe mense secundo septimodecimo die
mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae
caeli apertae sunt

et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et
quadraginta noctibus

in articulo diei illius ingressus est noe et sem et ham et
iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum
eis in arcam

ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta
in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo
cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque
volucres

ingressae sunt ad noe in arcam bina et bina ex omni carne
in qua erat spiritus vitae

et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne
introierunt sicut praeceperat ei deus et inclusit eum dominus
de foris

factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et
multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a
terra

vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie
terrae porro arca ferebatur super aquas

et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt
omnes montes excelsi sub universo caelo

quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos
operuerat

consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram
volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant
super terram universi homines

et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua
sunt

et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab
homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta
sunt de terra remansit autem solus noe et qui cum eo erant in
arca

obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus

recordatus autem deus noe cunctarumque animantium et omnium
iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super
terram et inminutae sunt aquae

et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et
prohibitae sunt pluviae de caelo

reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt
minui post centum quinquaginta dies

requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis
super montes armeniae

at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem
decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium

cumque transissent quadraginta dies aperiens noe fenestram
arcae quam fecerat dimisit corvum

qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae
super terram

emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent
aquae super faciem terrae

quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa
est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram
extenditque manum et adprehensam intulit in arcam

expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit
columbam ex arca

at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae
virentibus foliis in ore suo intellexit ergo noe quod
cessassent aquae super terram

expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit
columbam quae non est reversa ultra ad eum

igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis
inminutae sunt aquae super terram et aperiens noe tectum arcae
aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae

mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est
terra

locutus est autem deus ad noe dicens

egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores
filiorum tuorum tecum

cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in
volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae
reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram
crescite et multiplicamini super eam

egressus est ergo noe et filii eius uxor illius et uxores
filiorum eius cum eo

sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt
super terram secundum genus suum arcam egressa sunt

aedificavit autem noe altare domino et tollens de cunctis
pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare

odoratusque est dominus odorem suavitatis et ait ad eum
nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et
cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua
non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci

cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus
aestas et hiemps nox et dies non requiescent

benedixitque deus noe et filiis eius et dixit ad eos
crescite et multiplicamini et implete terram

et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae
et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in
terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt

et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi
holera virentia tradidi vobis omnia

excepto quod carnem cum sanguine non comedetis

sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum
bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius
requiram animam hominis

quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis
illius ad imaginem quippe dei factus est homo

vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super
terram et implete eam

haec quoque dixit deus ad noe et ad filios eius cum eo

ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro
post vos

et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in
volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae
egressa sunt de arca et universis bestiis terrae

statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra
interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps
diluvium dissipans terram

dixitque deus hoc signum foederis quod do inter me et vos
et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes
sempiternas

arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter
me et inter terram

cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in
nubibus

et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima
vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad
delendam universam carnem

eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor
foederis sempiterni quod pactum est inter deum et inter omnem
animam viventem universae carnis quae est super terram

dixitque deus noe hoc erit signum foederis quod constitui
inter me et inter omnem carnem super terram

erant igitur filii noe qui egressi sunt de arca sem ham et
iafeth porro ham ipse est pater chanaan

tres isti sunt filii noe et ab his disseminatum est omne
hominum genus super universam terram

coepitque noe vir agricola exercere terram et plantavit
vineam

bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo
suo

quod cum vidisset ham pater chanaan verenda scilicet patris
sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras

at vero sem et iafeth pallium inposuerunt umeris suis et
incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque
eorum aversae erant et patris virilia non viderunt

evigilans autem noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei
filius suus minor

ait maledictus chanaan servus servorum erit fratribus suis

dixitque benedictus dominus deus sem sit chanaan servus
eius

dilatet deus iafeth et habitet in tabernaculis sem sitque
chanaan servus eius

vixit autem noe post diluvium trecentis quinquaginta annis

et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta
annorum et mortuus est

hae generationes filiorum noe sem ham iafeth natique sunt
eis filii post diluvium

filii iafeth gomer magog et madai iavan et thubal et mosoch
et thiras

porro filii gomer aschenez et rifath et thogorma

filii autem iavan elisa et tharsis cetthim et dodanim

ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis
unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis

filii autem ham chus et mesraim et fut et chanaan

filii chus saba et hevila et sabatha et regma et sabathaca
filii regma saba et dadan

porro chus genuit nemrod ipse coepit esse potens in terra

et erat robustus venator coram domino ab hoc exivit
proverbium quasi nemrod robustus venator coram domino

fuit autem principium regni eius babylon et arach et
archad et chalanne in terra sennaar

de terra illa egressus est assur et aedificavit nineven et
plateas civitatis et chale

resen quoque inter nineven et chale haec est civitas magna

at vero mesraim genuit ludim et anamim et laabim nepthuim

et phetrusim et cesluim de quibus egressi sunt philisthim
et capthurim

chanaan autem genuit sidonem primogenitum suum ettheum

et iebuseum et amorreum gergeseum

eveum et araceum sineum

et aradium samariten et amatheum et post haec disseminati
sunt populi chananeorum

factique sunt termini chanaan venientibus a sidone geraram
usque gazam donec ingrediaris sodomam et gomorram et adama et
seboim usque lesa

hii filii ham in cognationibus et linguis et
generationibus terrisque et gentibus suis

de sem quoque nati sunt patre omnium filiorum eber fratre
iafeth maiore

filii sem aelam et assur et arfaxad et lud et aram

filii aram us et hul et gether et mes

at vero arfaxad genuit sala de quo ortus est eber

natique sunt eber filii duo nomen uni faleg eo quod in
diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius iectan

qui iectan genuit helmodad et saleph et asarmoth iare

et aduram et uzal decla

et ebal et abimahel saba

et ophir et evila et iobab omnes isti filii iectan

et facta est habitatio eorum de messa pergentibus usque
sephar montem orientalem

isti filii sem secundum cognationes et linguas et regiones
in gentibus suis

hae familiae noe iuxta populos et nationes suas ab his
divisae sunt gentes in terra post diluvium

erat autem terra labii unius et sermonum eorundem

cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in
terra sennaar et habitaverunt in eo

dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et
coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro
cemento

et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius
culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam
dividamur in universas terras

descendit autem dominus ut videret civitatem et turrem quam
aedificabant filii adam

et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus
coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis
donec eas opere conpleant

venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum
ut non audiat unusquisque vocem proximi sui

atque ita divisit eos dominus ex illo loco in universas
terras et cessaverunt aedificare civitatem

et idcirco vocatum est nomen eius babel quia ibi confusum
est labium universae terrae et inde dispersit eos dominus super
faciem cunctarum regionum

hae generationes sem sem centum erat annorum quando genuit
arfaxad biennio post diluvium

vixitque sem postquam genuit arfaxad quingentos annos et
genuit filios et filias

porro arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit sale

vixitque arfaxad postquam genuit sale trecentis tribus
annis et genuit filios et filias

sale quoque vixit triginta annis et genuit eber

vixitque sale postquam genuit eber quadringentis tribus
annis et genuit filios et filias

vixit autem eber triginta quattuor annis et genuit faleg

et vixit eber postquam genuit faleg quadringentis triginta
annis et genuit filios et filias

vixit quoque faleg triginta annis et genuit reu

vixitque faleg postquam genuit reu ducentis novem annis et
genuit filios et filias

vixit autem reu triginta duobus annis et genuit sarug

vixitque reu postquam genuit sarug ducentis septem annis
et genuit filios et filias

vixit vero sarug triginta annis et genuit nahor

vixitque sarug postquam genuit nahor ducentos annos et
genuit filios et filias

vixit autem nahor viginti novem annis et genuit thare

vixitque nahor postquam genuit thare centum decem et novem
annos et genuit filios et filias

vixitque thare septuaginta annis et genuit abram et nahor
et aran

hae sunt autem generationes thare thare genuit abram et
nahor et aran porro aran genuit loth

mortuusque est aran ante thare patrem suum in terra
nativitatis suae in ur chaldeorum

duxerunt autem abram et nahor uxores nomen autem uxoris
abram sarai et nomen uxoris nahor melcha filia aran patris
melchae et patris ieschae

erat autem sarai sterilis nec habebat liberos

tulit itaque thare abram filium suum et loth filium aran
filium filii sui et sarai nurum suam uxorem abram filii sui et
eduxit eos de ur chaldeorum ut irent in terram chanaan
veneruntque usque haran et habitaverunt ibi

et facti sunt dies thare ducentorum quinque annorum et
mortuus est in haran

dixit autem dominus ad abram egredere de terra tua et de
cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo
tibi

faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et
magnificabo nomen tuum erisque benedictus

benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus
tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae

egressus est itaque abram sicut praeceperat ei dominus et
ivit cum eo loth septuaginta quinque annorum erat abram cum
egrederetur de haran

tulitque sarai uxorem suam et loth filium fratris sui
universamque substantiam quam possederant et animas quas
fecerant in haran et egressi sunt ut irent in terram chanaan
cumque venissent in eam

pertransivit abram terram usque ad locum sychem usque ad
convallem inlustrem chananeus autem tunc erat in terra

apparuitque dominus abram et dixit ei semini tuo dabo
terram hanc qui aedificavit ibi altare domino qui apparuerat ei

et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem
bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens
bethel et ab oriente ai aedificavit quoque ibi altare domino et
invocavit nomen eius

perrexitque abram vadens et ultra progrediens ad meridiem

facta est autem fames in terra descenditque abram in
aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra

cumque prope esset ut ingrederetur aegyptum dixit sarai
uxori suae novi quod pulchra sis mulier

et quod cum viderint te aegyptii dicturi sunt uxor ipsius
est et interficient me et te reservabunt

dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi
propter te et vivat anima mea ob gratiam tui

cum itaque ingressus esset abram aegyptum viderunt
aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis

et nuntiaverunt principes pharaoni et laudaverunt eam apud
illum et sublata est mulier in domum pharaonis

abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves
et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli

flagellavit autem dominus pharaonem plagis maximis et
domum eius propter sarai uxorem abram

vocavitque pharao abram et dixit ei quidnam est quod
fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset

quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam
mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade

praecepitque pharao super abram viris et deduxerunt eum et
uxorem illius et omnia quae habebat

ascendit ergo abram de aegypto ipse et uxor eius et omnia
quae habebat et loth cum eo ad australem plagam

erat autem dives valde in possessione argenti et auri

reversusque est per iter quo venerat a meridie in bethel
usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter bethel et
ai

in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen
domini

sed et loth qui erat cum abram fuerunt greges ovium et
armenta et tabernacula

nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat
quippe substantia eorum multa et non quibant habitare
communiter

unde et facta est rixa inter pastores gregum abram et loth
eo autem tempore chananeus et ferezeus habitabant in illa terra

dixit ergo abram ad loth ne quaeso sit iurgium inter me et
te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus

ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad
sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris
ego ad sinistram pergam

elevatis itaque loth oculis vidit omnem circa regionem
iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret dominus
sodomam et gomorram sicut paradisus domini et sicut aegyptus
venientibus in segor

elegitque sibi loth regionem circa iordanem et recessit ab
oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo

abram habitavit in terra chanaan loth moratus est in
oppidis quae erant circa iordanem et habitavit in sodomis

homines autem sodomitae pessimi erant et peccatores coram
domino nimis

dixitque dominus ad abram postquam divisus est loth ab eo
leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et
ad meridiem ad orientem et ad occidentem

omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque
in sempiternum

faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest
hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit

surge et perambula terram in longitudine et in latitudine
sua quia tibi daturus sum eam

movens igitur abram tabernaculum suum venit et habitavit
iuxta convallem mambre quod est in hebron aedificavitque ibi
altare domino

factum est autem in illo tempore ut amrafel rex sennaar et
arioch rex ponti et chodorlahomor rex aelamitarum et thadal rex
gentium

inirent bellum contra bara regem sodomorum et contra bersa
regem gomorrae et contra sennaab regem adamae et contra semeber
regem seboim contraque regem balae ipsa est segor

omnes hii convenerunt in vallem silvestrem quae nunc est
mare salis

duodecim enim annis servierant chodorlahomor et
tertiodecimo anno recesserunt ab eo

igitur anno quartodecimo venit chodorlahomor et reges qui
erant cum eo percusseruntque rafaim in astharothcarnaim et
zuzim cum eis et emim in savecariathaim

et chorreos in montibus seir usque ad campestria pharan
quae est in solitudine

reversique sunt et venerunt ad fontem mesfat ipsa est cades
et percusserunt omnem regionem amalechitarum et amorreum qui
habitabat in asasonthamar

et egressi sunt rex sodomorum et rex gomorrae rexque adamae
et rex seboim necnon et rex balae quae est segor et direxerunt
contra eos aciem in valle silvestri

scilicet adversum chodorlahomor regem aelamitarum et thadal
regem gentium et amrafel regem sennaar et arioch regem ponti
quattuor reges adversus quinque

vallis autem silvestris habebat puteos multos bituminis
itaque rex sodomorum et gomorrae terga verterunt cecideruntque
ibi et qui remanserant fugerunt ad montem

tulerunt autem omnem substantiam sodomorum et gomorrae et
universa quae ad cibum pertinent et abierunt

necnon et loth et substantiam eius filium fratris abram
qui habitabat in sodomis

et ecce unus qui evaserat nuntiavit abram hebraeo qui
habitabat in convalle mambre amorrei fratris eschol et fratris
aner hii enim pepigerant foedus cum abram

quod cum audisset abram captum videlicet loth fratrem suum
numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et
persecutus est eos usque dan

et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos
et persecutus est usque hoba quae est ad levam damasci

reduxitque omnem substantiam et loth fratrem suum cum
substantia illius mulieres quoque et populum

egressus est autem rex sodomorum in occursum eius postquam
reversus est a caede chodorlahomor et regum qui cum eo erant in
valle save quae est vallis regis

at vero melchisedech rex salem proferens panem et vinum
erat enim sacerdos dei altissimi

benedixit ei et ait benedictus abram deo excelso qui
creavit caelum et terram

et benedictus deus excelsus quo protegente hostes in
manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus

dixit autem rex sodomorum ad abram da mihi animas cetera
tolle tibi

qui respondit ei levo manum meam ad dominum deum excelsum
possessorem caeli et terrae

quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non
accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi abram

exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum
qui venerunt mecum aner eschol et mambre isti accipient partes
suas

his itaque transactis factus est sermo domini ad abram per
visionem dicens noli timere abram ego protector tuus sum et
merces tua magna nimis

dixitque abram domine deus quid dabis mihi ego vadam absque
liberis et filius procuratoris domus meae iste damascus eliezer

addiditque abram mihi autem non dedisti semen et ecce
vernaculus meus heres meus erit

statimque sermo domini factus est ad eum dicens non erit
hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis
heredem

eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera
stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum

credidit domino et reputatum est ei ad iustitiam

dixitque ad eum ego dominus qui eduxi te de ur chaldeorum
ut darem tibi terram istam et possideres eam

at ille ait domine deus unde scire possum quod possessurus
sim eam

respondens dominus sume inquit mihi vaccam triennem et
capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et
columbam

qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque
partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit

descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas
abram

cumque sol occumberet sopor inruit super abram et horror
magnus et tenebrosus invasit eum

dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum
futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos
servituti et adfligent quadringentis annis

verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post
haec egredientur cum magna substantia

tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute
bona

generatione autem quarta revertentur huc necdum enim
conpletae sunt iniquitates amorreorum usque ad praesens tempus

cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et
apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter
divisiones illas

in die illo pepigit dominus cum abram foedus dicens semini
tuo dabo terram hanc a fluvio aegypti usque ad fluvium magnum
flumen eufraten

cineos et cenezeos et cedmoneos

et hettheos et ferezeos rafaim quoque

et amorreos et chananeos et gergeseos et iebuseos

igitur sarai uxor abram non genuerat liberos sed habens
ancillam aegyptiam nomine agar

dixit marito suo ecce conclusit me dominus ne parerem
ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam
filios cumque ille adquiesceret deprecanti

tulit agar aegyptiam ancillam suam post annos decem quam
habitare coeperant in terra chanaan et dedit eam viro suo
uxorem

qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns
despexit dominam suam

dixitque sarai ad abram inique agis contra me ego dedi
ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit
despectui me habet iudicet dominus inter me et te

cui respondens abram ecce ait ancilla tua in manu tua est
utere ea ut libet adfligente igitur eam sarai fugam iniit

cumque invenisset illam angelus domini iuxta fontem aquae
in solitudine qui est in via sur

dixit ad eam agar ancilla sarai unde venis et quo vadis
quae respondit a facie sarai dominae meae ego fugio

dixitque ei angelus domini revertere ad dominam tuam et
humiliare sub manibus ipsius

et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et
non numerabitur prae multitudine

ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium
vocabisque nomen eius ismahel eo quod audierit dominus
adflictionem tuam

hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus
omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet
tabernacula

vocavit autem nomen domini qui loquebatur ad eam tu deus
qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis
me

propterea appellavit puteum illum puteum viventis et
videntis me ipse est inter cades et barad

peperitque abrae filium qui vocavit nomen eius ismahel

octoginta et sex annorum erat quando peperit ei agar
ismahelem

postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat
apparuit ei dominus dixitque ad eum ego deus omnipotens ambula
coram me et esto perfectus

ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te
vehementer nimis

cecidit abram pronus in faciem

dixitque ei deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater
multarum gentium

nec ultra vocabitur nomen tuum abram sed appellaberis
abraham quia patrem multarum gentium constitui te

faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus
regesque ex te egredientur

et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum
post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim deus
tuus et seminis tui post te

daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae
omnem terram chanaan in possessionem aeternam eroque deus eorum

dixit iterum deus ad abraham et tu ergo custodies pactum
meum et semen tuum post te in generationibus suis

hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen
tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum

et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum
foederis inter me et vos

infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum
in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius
circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra

eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum

masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit
delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum
fecit

dixit quoque deus ad abraham sarai uxorem tuam non vocabis
sarai sed sarram

et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui
benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum
orientur ex eo

cecidit abraham in faciem et risit dicens in corde suo
putasne centenario nascetur filius et sarra nonagenaria pariet

dixitque ad deum utinam ismahel vivat coram te

et ait deus ad abraham sarra uxor tua pariet tibi filium
vocabisque nomen eius isaac et constituam pactum meum illi in
foedus sempiternum et semini eius post eum

super ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et
augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et
faciam illum in gentem magnam

pactum vero meum statuam ad isaac quem pariet tibi sarra
tempore isto in anno altero

cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit deus
ab abraham

tulit autem abraham ismahelem filium suum et omnes
vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex
omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum
statim in ipsa die sicut praeceperat ei deus

nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem
praeputii sui

et ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore
circumcisionis suae

eadem die circumcisus est abraham et ismahel filius eius

et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et
alienigenae pariter circumcisi sunt

apparuit autem ei dominus in convalle mambre sedenti in
ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei

cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes
propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de
ostio tabernaculi et adoravit in terra

et dixit domine si inveni gratiam in oculis tuis ne
transeas servum tuum

sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et
requiescite sub arbore

ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea
transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui
dixerunt fac ut locutus es

festinavit abraham in tabernaculum ad sarram dixitque ei
adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes

ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum
tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit
illum

tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et
posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore

cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est sarra uxor tua
ille respondit ecce in tabernaculo est

cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite
et habebit filium sarra uxor tua quo audito sarra risit post
ostium tabernaculi

erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant
sarrae fieri muliebria

quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus
meus vetulus est voluptati operam dabo

dixit autem dominus ad abraham quare risit sarra dicens
num vere paritura sum anus

numquid deo est quicquam difficile iuxta condictum
revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit sarra
filium

negavit sarra dicens non risi timore perterrita dominus
autem non est inquit ita sed risisti

cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos
contra sodomam et abraham simul gradiebatur deducens eos

dixitque dominus num celare potero abraham quae gesturus
sum

cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et
benedicendae sint in illo omnes nationes terrae

scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae
post se ut custodiant viam domini et faciant iustitiam et
iudicium ut adducat dominus propter abraham omnia quae locutus
est ad eum

dixit itaque dominus clamor sodomorum et gomorrae
multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis

descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere
conpleverint an non est ita ut sciam

converteruntque se inde et abierunt sodomam abraham vero
adhuc stabat coram domino

et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio

si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul
et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint
in eo

absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio
fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem
terram nequaquam facies iudicium

dixitque dominus ad eum si invenero sodomis quinquaginta
iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos

respondens abraham ait quia semel coepi loquar ad dominum
meum cum sim pulvis et cinis

quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis
propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero
ibi quadraginta quinque

rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi
fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta

ne quaeso inquit indigneris domine si loquar quid si
inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero
ibi triginta

quia semel ait coepi loquar ad dominum meum quid si
inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter
viginti

obsecro inquit ne irascaris domine si loquar adhuc semel
quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter
decem

abiit dominus postquam cessavit loqui ad abraham et ille
reversus est in locum suum

veneruntque duo angeli sodomam vespere sedente loth in
foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis
adoravitque pronus in terra

et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et
manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam
vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus

conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque
domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt

prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt
domum a puero usque ad senem omnis populus simul

vocaveruntque loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui
introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos

egressus ad eos loth post tergum adcludens ostium ait

nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere

habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas
ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris
istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum
tegminis mei

at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es
inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam
hos adfligemus vimque faciebant loth vehementissime iam prope
erat ut refringerent fores

et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se loth
cluseruntque ostium

et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo
usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent

dixerunt autem ad loth habes hic tuorum quempiam generum
aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac

delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum
coram domino qui misit nos ut perdamus illos

egressus itaque loth locutus est ad generos suos qui
accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco
isto quia delebit dominus civitatem hanc et visus est eis quasi
ludens loqui

cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et
tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter
pereas in scelere civitatis

dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum
uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret dominus illi

et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus
est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec
stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu
simul pereas

dixitque loth ad eos quaeso domine mi

quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti
misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam
nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et
moriar

est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et
salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea

dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut
non subvertam urbem pro qua locutus es

festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam
donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius
segor

sol egressus est super terram et loth ingressus est in
segor

igitur dominus pluit super sodomam et gomorram sulphur et
ignem a domino de caelo

et subvertit civitates has et omnem circa regionem
universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia

respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis

abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum
domino

intuitus est sodomam et gomorram et universam terram
regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi
fornacis fumum

cum enim subverteret deus civitates regionis illius
recordatus est abrahae et liberavit loth de subversione urbium
in quibus habitaverat

ascenditque loth de segor et mansit in monte duae quoque
filiae eius cum eo timuerat enim manere in segor et mansit in
spelunca ipse et duae filiae eius

dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus
virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem
universae terrae

veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare
possimus ex patre nostro semen

dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et
ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec
quando accubuit filia nec quando surrexit

altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri
cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies
cum eo ut salvemus semen de patre nostro

dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia
dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit
vel quando illa surrexerit

conceperunt ergo duae filiae loth de patre suo

peperitque maior filium et vocavit nomen eius moab ipse
est pater moabitarum usque in praesentem diem

minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius ammon id
est filius populi mei ipse est pater ammanitarum usque hodie

profectus inde abraham in terram australem habitavit inter
cades et sur et peregrinatus est in geraris

dixitque de sarra uxore sua soror mea est misit ergo
abimelech rex gerarae et tulit eam

venit autem deus ad abimelech per somnium noctis et ait ei
en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum

abimelech vero non tetigerat eam et ait domine num gentem
ignorantem et iustam interficies

nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus
est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci
hoc

dixitque ad eum deus et ego scio quod simplici corde
feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut
tangeres eam

nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et
orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod
morte morieris tu et omnia quae tua sunt

statimque de nocte consurgens abimelech vocavit omnes
servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum
timueruntque omnes viri valde

vocavit autem abimelech etiam abraham et dixit ei quid
fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et
super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere
fecisti nobis

rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres

respondit abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est
timor dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam

alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non
filia matris meae et duxi eam uxorem

postquam autem eduxit me deus de domo patris mei dixi ad
eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem
ingrediemur dices quod frater tuus sim

tulit igitur abimelech oves et boves et servos et ancillas
et dedit abraham reddiditque illi sarram uxorem suam

et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit
habita

sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo
hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et
quocumque perrexeris mementoque te deprehensam

orante autem abraham sanavit deus abimelech et uxorem
ancillasque eius et pepererunt

concluserat enim deus omnem vulvam domus abimelech propter
sarram uxorem abraham

visitavit autem dominus sarram sicut promiserat et implevit
quae locutus est

concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo
praedixerat ei deus

vocavitque abraham nomen filii sui quem genuit ei sarra
isaac

et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei deus

cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est
isaac

dixitque sarra risum fecit mihi deus quicumque audierit
conridebit mihi

rursumque ait quis auditurum crederet abraham quod sarra
lactaret filium quem peperit ei iam seni

crevit igitur puer et ablactatus est fecitque abraham
grande convivium in die ablactationis eius

cumque vidisset sarra filium agar aegyptiae ludentem dixit
ad abraham

eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres
filius ancillae cum filio meo isaac

dure accepit hoc abraham pro filio suo

cui dixit deus non tibi videatur asperum super puero et
super ancilla tua omnia quae dixerit tibi sarra audi vocem eius
quia in isaac vocabitur tibi semen

sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen
tuum est

surrexit itaque abraham mane et tollens panem et utrem
aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam
quae cum abisset errabat in solitudine bersabee

cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter
unam arborum quae ibi erant

et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus
iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra
levavit vocem suam et flevit

exaudivit autem deus vocem pueri vocavitque angelus domini
agar de caelo dicens quid agis agar noli timere exaudivit enim
deus vocem pueri de loco in quo est

surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem
magnam faciam eum

aperuitque oculos eius deus quae videns puteum aquae abiit
et implevit utrem deditque puero bibere

et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et
factus est iuvenis sagittarius

habitavitque in deserto pharan et accepit illi mater sua
uxorem de terra aegypti

eodem tempore dixit abimelech et fichol princeps exercitus
eius ad abraham deus tecum est in universis quae agis

iura ergo per dominum ne noceas mihi et posteris meis
stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies
mihi et terrae in qua versatus es advena

dixitque abraham ego iurabo

et increpavit abimelech propter puteum aquae quem vi
abstulerant servi illius

respondit abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et
tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie

tulit itaque abraham oves et boves et dedit abimelech
percusseruntque ambo foedus

et statuit abraham septem agnas gregis seorsum

cui dixit abimelech quid sibi volunt septem agnae istae
quas stare fecisti seorsum

at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint
in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum

idcirco vocatus est locus ille bersabee quia ibi uterque
iuraverunt

et inierunt foedus pro puteo iuramenti

surrexit autem abimelech et fichol princeps militiae eius
reversique sunt in terram palestinorum abraham vero plantavit
nemus in bersabee et invocavit ibi nomen domini dei aeterni

et fuit colonus terrae philisthinorum diebus multis

quae postquam gesta sunt temptavit deus abraham et dixit ad
eum abraham ille respondit adsum

ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis isaac et
vade in terram visionis atque offer eum ibi holocaustum super
unum montium quem monstravero tibi

igitur abraham de nocte consurgens stravit asinum suum
ducens secum duos iuvenes et isaac filium suum cumque
concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem
praeceperat ei deus

die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul

dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer
illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos

tulit quoque ligna holocausti et inposuit super isaac
filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium
cumque duo pergerent simul

dixit isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis
fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti

dixit abraham deus providebit sibi victimam holocausti fili
mi pergebant ergo pariter

veneruntque ad locum quem ostenderat ei deus in quo
aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque
conligasset isaac filium suum posuit eum in altari super struem
lignorum

extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium

et ecce angelus domini de caelo clamavit dicens abraham
abraham qui respondit adsum

dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque
facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas dominum et non
peperceris filio tuo unigenito propter me

levavit abraham oculos viditque post tergum arietem inter
vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro
filio

appellavitque nomen loci illius dominus videt unde usque
hodie dicitur in monte dominus videbit

vocavit autem angelus domini abraham secundo de caelo
dicens

per memet ipsum iuravi dicit dominus quia fecisti rem hanc
et non pepercisti filio tuo unigenito

benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas
caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit
semen tuum portas inimicorum suorum

et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia
oboedisti voci meae

reversus est abraham ad pueros suos abieruntque bersabee
simul et habitavit ibi

his itaque gestis nuntiatum est abraham quod melcha quoque
genuisset filios nahor fratri suo

hus primogenitum et buz fratrem eius camuhel patrem
syrorum

et chased et azau pheldas quoque et iedlaph

ac bathuel de quo nata est rebecca octo istos genuit
melcha nahor fratri abraham

concubina vero illius nomine roma peperit tabee et gaom et
thaas et maacha

vixit autem sarra centum viginti septem annis

et mortua est in civitate arbee quae est hebron in terra
chanaan venitque abraham ut plangeret et fleret eam

cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios
heth dicens

advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri
vobiscum ut sepeliam mortuum meum

responderuntque filii heth

audi nos domine princeps dei es apud nos in electis
sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te
poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum

surrexit abraham et adoravit populum terrae filios
videlicet heth

dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam
mortuum meum audite me et intercedite apud ephron filium soor

ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte
agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in
possessionem sepulchri

habitabat autem ephron in medio filiorum heth responditque
ad abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam
civitatis illius dicens

nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod
loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est
praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum

adoravit abraham coram populo terrae

et locutus est ad ephron circumstante plebe quaeso ut
audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam
mortuum meum in eo

respondit ephron

domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti
siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est
hoc sepeli mortuum tuum

quod cum audisset abraham adpendit pecuniam quam ephron
postulaverat audientibus filiis heth quadringentos siclos
argenti et probati monetae publicae

confirmatusque est ager quondam ephronis in quo erat
spelunca duplex respiciens mambre tam ipse quam spelunca et
omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum

abrahae in possessionem videntibus filiis heth et cunctis
qui intrabant portam civitatis illius

atque ita sepelivit abraham sarram uxorem suam in spelunca
agri duplici qui respiciebat mambre haec est hebron in terra
chanaan

et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo abrahae
in possessionem monumenti a filiis heth

erat autem abraham senex dierumque multorum et dominus in
cunctis benedixerat ei

dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus
quae habebat pone manum tuam subter femur meum

ut adiurem te per dominum deum caeli et terrae ut non
accipias uxorem filio meo de filiabus chananeorum inter quos
habito

sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde
accipias uxorem filio meo isaac

respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram
hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es

dixit abraham cave nequando reducas illuc filium meum

dominus deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de
terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens
semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te
et accipies inde uxorem filio meo

sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento
filium tantum meum ne reducas illuc

posuit ergo servus manum sub femore abraham domini sui et
iuravit illi super sermone hoc

tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex
omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit
mesopotamiam ad urbem nahor

cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta
puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad
hauriendam aquam dixit

domine deus domini mei abraham occurre obsecro hodie mihi
et fac misericordiam cum domino meo abraham

ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum
huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam

igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam
et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa
est quam praeparasti servo tuo isaac et per hoc intellegam quod
feceris misericordiam cum domino meo

necdum intra se verba conpleverat et ecce rebecca
egrediebatur filia bathuel filii melchae uxoris nahor fratris
abraham habens hydriam in scapula