# Matthew's gospel, first ~10000 words
# Last edited on 1999-07-26 22:11:14 by stolfi

liber generationis iesu christi filii david filii abraham
abraham genuit isaac isaac autem genuit iacob iacob autem genuit iudam
et fratres eius
iudas autem genuit phares et zara de thamar phares autem genuit esrom
esrom autem genuit aram
aram autem genuit aminadab aminadab autem genuit naasson naasson autem
genuit salmon
salmon autem genuit booz de rachab booz autem genuit obed ex ruth obed
autem genuit iesse iesse autem genuit david regem
david autem rex genuit salomonem ex ea quae fuit uriae
salomon autem genuit roboam roboam autem genuit abiam abia autem genuit
asa
asa autem genuit iosaphat iosaphat autem genuit ioram ioram autem
genuit oziam
ozias autem genuit ioatham ioatham autem genuit achaz achaz autem
genuit ezechiam
ezechias autem genuit manassen manasses autem genuit amon amon autem
genuit iosiam
iosias autem genuit iechoniam et fratres eius in transmigratione
babylonis
et post transmigrationem babylonis iechonias genuit salathihel
salathihel autem genuit zorobabel
zorobabel autem genuit abiud abiud autem genuit eliachim eliachim autem
genuit azor
azor autem genuit saddoc saddoc autem genuit achim achim autem genuit
eliud
eliud autem genuit eleazar eleazar autem genuit matthan matthan autem
genuit iacob
iacob autem genuit ioseph virum mariae de qua natus est iesus qui
vocatur christus
omnes ergo generationes ab abraham usque ad david generationes
quattuordecim et a david usque ad transmigrationem babylonis
generationes quattuordecim et a transmigratione babylonis usque ad
christum generationes quattuordecim
christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius maria
ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de spiritu
sancto
ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit
occulte dimittere eam
haec autem eo cogitante ecce angelus domini in somnis apparuit ei
dicens ioseph fili david noli timere accipere mariam coniugem tuam quod
enim in ea natum est de spiritu sancto est
pariet autem filium et vocabis nomen eius iesum ipse enim salvum faciet
populum suum a peccatis eorum
hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a domino
per prophetam dicentem
ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius
emmanuhel quod est interpretatum nobiscum deus
exsurgens autem ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus domini
et accepit coniugem suam
et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et
vocavit nomen eius iesum

chapter

cum ergo natus esset iesus in bethleem iudaeae in diebus herodis regis
ecce magi ab oriente venerunt hierosolymam
dicentes ubi est qui natus est rex iudaeorum vidimus enim stellam eius
in oriente et venimus adorare eum
audiens autem herodes rex turbatus est et omnis hierosolyma cum illo
et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi
sciscitabatur ab eis ubi christus nasceretur
at illi dixerunt ei in bethleem iudaeae sic enim scriptum est per
prophetam
et tu bethleem terra iuda nequaquam minima es in principibus iuda ex te
enim exiet dux qui reget populum meum israhel
tunc herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus
stellae quae apparuit eis
et mittens illos in bethleem dixit ite et interrogate diligenter de
puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum
qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in
oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer
videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
et intrantes domum invenerunt puerum cum maria matre eius et
procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei
munera aurum tus et murram
et responso accepto in somnis ne redirent ad herodem per aliam viam
reversi sunt in regionem suam
qui cum recessissent ecce angelus domini apparuit in somnis ioseph
dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in aegyptum et
esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut herodes quaerat
puerum ad perdendum eum
qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in
aegyptum
et erat ibi usque ad obitum herodis ut adimpleretur quod dictum est a
domino per prophetam dicentem ex aegypto vocavi filium meum
tunc herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et
mittens occidit omnes pueros qui erant in bethleem et in omnibus
finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis
tunc adimpletum est quod dictum est per hieremiam prophetam dicentem
vox in rama audita est ploratus et ululatus multus rachel plorans
filios suos et noluit consolari quia non sunt
defuncto autem herode ecce apparuit angelus domini in somnis ioseph in
aegypto
dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram israhel
defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram israhel
audiens autem quod archelaus regnaret in iudaea pro herode patre suo
timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes galilaeae
et veniens habitavit in civitate quae vocatur nazareth ut adimpleretur
quod dictum est per prophetas quoniam nazareus vocabitur

chapter

in diebus autem illis venit iohannes baptista praedicans in deserto
iudaeae
et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
hic est enim qui dictus est per esaiam prophetam dicentem vox clamantis
in deserto parate viam domini rectas facite semitas eius
ipse autem iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam
pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel
silvestre
tunc exiebat ad eum hierosolyma et omnis iudaea et omnis regio circa
iordanen
et baptizabantur in iordane ab eo confitentes peccata sua
videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum
suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a
futura ira
facite ergo fructum dignum paenitentiae
et ne velitis dicere intra vos patrem habemus abraham dico enim vobis
quoniam potest deus de lapidibus istis suscitare filios abrahae
iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae
non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me
venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare
ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igni
cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit
triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili
tunc venit iesus a galilaea in iordanen ad iohannem ut baptizaretur ab
eo
iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu
venis ad me
respondens autem iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere
omnem iustitiam tunc dimisit eum
baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei
caeli et vidit spiritum dei descendentem sicut columbam venientem super
se
et ecce vox de caelis dicens hic est filius meus dilectus in quo mihi
conplacui

chapter

tunc iesus ductus est in desertum ab spiritu ut temptaretur a diabolo
et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea
esuriit
et accedens temptator dixit ei si filius dei es dic ut lapides isti
panes fiant
qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in
omni verbo quod procedit de ore dei
tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra
pinnaculum templi
et dixit ei si filius dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia
angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas
ad lapidem pedem tuum
ait illi iesus rursum scriptum est non temptabis dominum deum tuum
iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei
omnia regna mundi et gloriam eorum
et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
tunc dicit ei iesus vade satanas scriptum est dominum deum tuum
adorabis et illi soli servies
tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant
ei
cum autem audisset quod iohannes traditus esset secessit in galilaeam
et relicta civitate nazareth venit et habitavit in capharnaum maritimam
in finibus zabulon et nepthalim
ut adimpleretur quod dictum est per esaiam prophetam
terra zabulon et terra nepthalim via maris trans iordanen galilaeae
gentium
populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in
regione et umbra mortis lux orta est eis
exinde coepit iesus praedicare et dicere paenitentiam agite
adpropinquavit enim regnum caelorum
ambulans autem iuxta mare galilaeae vidit duos fratres simonem qui
vocatur petrus et andream fratrem eius mittentes rete in mare erant
enim piscatores
et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
et procedens inde vidit alios duos fratres iacobum zebedaei et iohannem
fratrem eius in navi cum zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et
vocavit eos
illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
et circumibat iesus totam galilaeam docens in synagogis eorum et
praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem
infirmitatem in populo
et abiit opinio eius in totam syriam et obtulerunt ei omnes male
habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia
habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos
et secutae sunt eum turbae multae de galilaea et decapoli et
hierosolymis et iudaea et de trans iordanen

chapter

videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad
eum discipuli eius
et aperiens os suum docebat eos dicens
beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt
beati pacifici quoniam filii dei vocabuntur
beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est
regnum caelorum
beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint
omne malum adversum vos mentientes propter me
gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic
enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum
valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum
ut luceat omnibus qui in domo sunt
sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et
glorificent patrem vestrum qui in caelis est
nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere
sed adimplere
amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut
unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic
homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et
docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum
dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam
scribarum et pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus
erit iudicio
ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit
iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem
dixerit fatue reus erit gehennae ignis
si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia
frater tuus habet aliquid adversum te
relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri
tuo et tunc veniens offers munus tuum
esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte
tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem
mittaris
amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad
concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te
expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus
tuum mittatur in gehennam
et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te
expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat
in gehennam
dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum
repudii
ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta
fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit
adulterat
iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem
domino iuramenta tua
ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus
dei est
neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per hierosolymam
quia civitas est magni regis
neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album
facere aut nigrum
sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a
malo est
audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente
ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in
dextera maxilla tua praebe illi et alteram
et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte
ei et pallium
et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum
tuum
ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui
oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
ut sitis filii patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri
facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos
si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et
publicani hoc faciunt
et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne
et ethnici hoc faciunt
estote ergo vos perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est

chapter

adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab
eis alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum qui in caelis
est
cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae
faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen
dico vobis receperunt mercedem suam
te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera
tua
ut sit elemosyna tua in abscondito et pater tuus qui videt in
abscondito reddet tibi
et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in
angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico
vobis receperunt mercedem suam
tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora
patrem tuum in abscondito et pater tuus qui videt in abscondito reddet
tibi
orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in
multiloquio suo exaudiantur
nolite ergo adsimilari eis scit enim pater vester quibus opus sit vobis
antequam petatis eum
sic ergo vos orabitis pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen
tuum
veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus
nostris
et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis pater
vester caelestis delicta vestra
si autem non dimiseritis hominibus nec pater vester dimittet peccata
vestra
cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur
enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia
receperunt mercedem suam
tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
ne videaris hominibus ieiunans sed patri tuo qui est in abscondito et
pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea
demolitur ubi fures effodiunt et furantur
thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea
demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus
tuum lucidum erit
si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si
ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et
alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis
deo servire et mamonae
ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque
corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus
plus est quam vestimentum
respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque
congregant in horrea et pater vester caelestis pascit illa nonne vos
magis pluris estis illis
quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum
unum
et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo
crescunt non laborant nec nent
dico autem vobis quoniam nec salomon in omni gloria sua coopertus est
sicut unum ex istis
si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur deus
sic vestit quanto magis vos minimae fidei
nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus
aut quo operiemur
haec enim omnia gentes inquirunt scit enim pater vester quia his
omnibus indigetis
quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur
vobis
nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus
erit sibi ipse sufficit diei malitia sua

chapter

nolite iudicare ut non iudicemini
in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi
fueritis metietur vobis
quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo
non vides
aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce
trabis est in oculo tuo
hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere
festucam de oculo fratris tui
nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante
porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur
vobis
omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti
aperietur
aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid
lapidem porriget ei
aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis
pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis
haec est enim lex et prophetae
intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit
ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui
inveniunt eam
adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium
intrinsecus autem sunt lupi rapaces
a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut
de tribulis ficus
sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos
facit
non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus
bonos facere
omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
non omnis qui dicit mihi domine domine intrabit in regnum caelorum sed
qui facit voluntatem patris mei qui in caelis est ipse intrabit in
regnum caelorum
multi dicent mihi in illa die domine domine nonne in nomine tuo
prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine
virtutes multas fecimus
et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui
operamini iniquitatem
omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro
sapienti qui aedificavit domum suam supra petram
et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt
in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram
et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro
stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt
in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
et factum est cum consummasset iesus verba haec admirabantur turbae
super doctrinam eius
erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et
pharisaei

chapter

cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae
et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens domine si vis potes me
mundare
et extendens manum tetigit eum iesus dicens volo mundare et confestim
mundata est lepra eius
et ait illi iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et
offer munus quod praecepit moses in testimonium illis
cum autem introisset capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum
et dicens domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur
et ait illi iesus ego veniam et curabo eum
et respondens centurio ait domine non sum dignus ut intres sub tectum
meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic
vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
audiens autem iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis
non inveni tantam fidem in israhel
dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et
recumbent cum abraham et isaac et iacob in regno caelorum
filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et
stridor dentium
et dixit iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus
est puer in hora illa
et cum venisset iesus in domum petri vidit socrum eius iacentem et
febricitantem
et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat
eis
vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat
spiritus verbo et omnes male habentes curavit
ut adimpleretur quod dictum est per esaiam prophetam dicentem ipse
infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit
videns autem iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum
et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris
et dicit ei iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula
filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
alius autem de discipulis eius ait illi domine permitte me primum ire
et sepelire patrem meum
iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos
suos
et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius
et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur
fluctibus ipse vero dormiebat
et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes domine salva nos perimus
et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit
ventis et mari et facta est tranquillitas magna
porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare
oboediunt ei
et cum venisset trans fretum in regionem gerasenorum occurrerunt ei duo
habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset
transire per viam illam
et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi fili dei venisti huc
ante tempus torquere nos
erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens
daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem
porcorum
et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu
abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis
pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et
de his qui daemonia habuerant
et ecce tota civitas exiit obviam iesu et viso eo rogabant ut transiret
a finibus eorum

chapter

et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam
et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns iesus
fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata
tua
et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat
et cum vidisset iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala
in cordibus vestris
quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et
ambula
ut sciatis autem quoniam filius hominis habet potestatem in terra
dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade
in domum tuam
et surrexit et abiit in domum suam
videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt deum qui dedit
potestatem talem hominibus
et cum transiret inde iesus vidit hominem sedentem in teloneo mattheum
nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores
venientes discumbebant cum iesu et discipulis eius
et videntes pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et
peccatoribus manducat magister vester
at iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus
euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non
enim veni vocare iustos sed peccatores
tunc accesserunt ad eum discipuli iohannis dicentes quare nos et
pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant
et ait illis iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum
illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et
tunc ieiunabunt
nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit
enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit
neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et
vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos
mittunt et ambo conservantur
haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum
dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et
vivet
et surgens iesus sequebatur eum et discipuli eius
et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit
retro et tetigit fimbriam vestimenti eius
dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero
at iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te
salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora
et cum venisset iesus in domum principis et vidisset tibicines et
turbam tumultuantem
dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant
eum
et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit
puella
et exiit fama haec in universam terram illam
et transeunte inde iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes
miserere nostri fili david
cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis iesus
creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique domine
tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis
et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis iesus dicens
videte ne quis sciat
illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa
egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium
habentem
et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes
numquam paruit sic in israhel
pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones
et circumibat iesus civitates omnes et castella docens in synagogis
eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem
infirmitatem
videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes
sicut oves non habentes pastorem
tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci
rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam

chapter

et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum
inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem
infirmitatem
duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus simon qui dicitur
petrus et andreas frater eius
iacobus zebedaei et iohannes frater eius philippus et bartholomeus
thomas et mattheus publicanus et iacobus alphei et thaddeus
simon cananeus et iudas scariotes qui et tradidit eum
hos duodecim misit iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne
abieritis et in civitates samaritanorum ne intraveritis
sed potius ite ad oves quae perierunt domus israhel
euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite
gratis accepistis gratis date
nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam
dignus enim est operarius cibo suo
in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in
ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
intrantes autem in domum salutate eam
et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non
fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes
foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
amen dico vobis tolerabilius erit terrae sodomorum et gomorraeorum in
die iudicii quam illi civitati
ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes
sicut serpentes et simplices sicut columbae
cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis
suis flagellabunt vos
et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et
gentibus
cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini
dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui
loquitur in vobis
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent
filii in parentes et morte eos adficient
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in
finem hic salvus erit
cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim
dico vobis non consummabitis civitates israhel donec veniat filius
hominis
non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus
eius si patrem familias beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos
eius
ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et
occultum quod non scietur
quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis
praedicate super tecta
et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt
occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere
in gehennam
nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram
sine patre vestro
vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum
coram patre meo qui est in caelis
qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram patre
meo qui est in caelis
nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem
mittere sed gladium
veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus
matrem suam et nurum adversus socrum suam
et inimici hominis domestici eius
qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat
filium aut filiam super me non est me dignus
et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam
propter me inveniet eam
qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet
et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae
tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam

chapter

et factum est cum consummasset iesus praecipiens duodecim discipulis
suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum
iohannes autem cum audisset in vinculis opera christi mittens duos de
discipulis suis
ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus
et respondens iesus ait illis euntes renuntiate iohanni quae auditis et
videtis
caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui
resurgunt pauperes evangelizantur
et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
illis autem abeuntibus coepit iesus dicere ad turbas de iohanne quid
existis in desertum videre harundinem vento agitatam
sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus
vestiuntur in domibus regum sunt
sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam
prophetam
hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante
faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior iohanne
baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo
a diebus autem iohannis baptistae usque nunc regnum caelorum vim
patitur et violenti rapiunt illud
omnes enim prophetae et lex usque ad iohannem prophetaverunt
et si vultis recipere ipse est helias qui venturus est
qui habet aures audiendi audiat
cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris
sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus
dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis
venit enim iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium
habet
venit filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et
potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est
sapientia a filiis suis
tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae
virtutes eius quia non egissent paenitentiam
vae tibi corazain vae tibi bethsaida quia si in tyro et sidone factae
essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere
paenitentiam egissent
verumtamen dico vobis tyro et sidoni remissius erit in die iudicii quam
vobis
et tu capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum
descendes quia si in sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt
in te forte mansissent usque in hunc diem
verumtamen dico vobis quia terrae sodomorum remissius erit in die
iudicii quam tibi
in illo tempore respondens iesus dixit confiteor tibi pater domine
caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et
revelasti ea parvulis
ita pater quoniam sic fuit placitum ante te
omnia mihi tradita sunt a patre meo et nemo novit filium nisi pater
neque patrem quis novit nisi filius et cui voluerit filius revelare
venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos
tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis
corde et invenietis requiem animabus vestris
iugum enim meum suave est et onus meum leve est

chapter

in illo tempore abiit iesus sabbato per sata discipuli autem eius
esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod
non licet eis facere sabbatis
at ille dixit eis non legistis quid fecerit david quando esuriit et qui
cum eo erant
quomodo intravit in domum dei et panes propositionis comedit quos non
licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum
violant et sine crimine sunt
dico autem vobis quia templo maior est hic
si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium
numquam condemnassetis innocentes
dominus est enim filius hominis etiam sabbati
et cum inde transisset venit in synagogam eorum
et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet
sabbatis curare ut accusarent eum
ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et
si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam
quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere
tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est
sanitati sicut altera
exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum
perderent
iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit
eos omnes
et praecepit eis ne manifestum eum facerent
ut adimpleretur quod dictum est per esaiam prophetam dicentem
ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae
ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit
non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius
harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet
donec eiciat ad victoriam iudicium
et in nomine eius gentes sperabunt
tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita
ut loqueretur et videret
et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est filius david
pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in
beelzebub principe daemoniorum
iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum
contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non
stabit
et si satanas satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit
regnum eius
et si ego in beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo
ipsi iudices erunt vestri
si autem ego in spiritu dei eicio daemones igitur pervenit in vos
regnum dei
aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius
diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat
qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit
ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus
spiritus autem blasphemia non remittetur
et quicumque dixerit verbum contra filium hominis remittetur ei qui
autem dixerit contra spiritum sanctum non remittetur ei neque in hoc
saeculo neque in futuro
aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam
et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur
progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex
abundantia enim cordis os loquitur
bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro
profert mala
dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint
homines reddent rationem de eo in die iudicii
ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes magister
volumus a te signum videre
qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et
signum non dabitur ei nisi signum ionae prophetae
sicut enim fuit ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus
sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus
noctibus
viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt
eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione ionae et ecce plus quam
iona hic
regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam
quia venit a finibus terrae audire sapientiam salomonis et ecce plus
quam salomon hic
cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida
quaerens requiem et non invenit
tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit
vacantem scopis mundatam et ornatam
tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et
intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora
prioribus sic erit et generationi huic pessimae
adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris
quaerentes loqui ei
dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant
quaerentes te
at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt
fratres mei
et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres
mei
quicumque enim fecerit voluntatem patris mei qui in caelis est ipse
meus et frater et soror et mater est

chapter

in illo die exiens iesus de domo sedebat secus mare
et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens
sederet et omnis turba stabat in litore
et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat
seminare
et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et
comederunt ea
alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et
continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae
sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea
alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum
aliud sexagesimum aliud tricesimum
qui habet aures audiendi audiat
et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis
qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni
caelorum illis autem non est datum
qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod
habet auferetur ab eo
ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non
audiunt neque intellegunt
et adimpletur eis prophetia esaiae dicens auditu audietis et non
intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et
oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et
corde intellegant et convertantur et sanem eos
vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt
amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre
quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
vos ergo audite parabolam seminantis
omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit
quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est
qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et
continuo cum gaudio accipit illud
non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem
tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur
qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et
sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et
sine fructu efficitur
qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et
intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem
sexaginta porro aliud triginta
aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum
caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit
zizania in medio tritici et abiit
cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et
zizania
accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum
semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus
et colligimus ea
et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et
triticum
sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam
messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad
conburendum triticum autem congregate in horreum meum
aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano
sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo
quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est
omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et
habitent in ramis eius
aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento
quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec
fermentatum est totum
haec omnia locutus est iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis
non loquebatur eis
ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in
parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli
eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
qui respondens ait qui seminat bonum semen est filius hominis
ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania
autem filii sunt nequam
inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio
saeculi est messores autem angeli sunt
sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in
consummatione saeculi
mittet filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia
scandala et eos qui faciunt iniquitatem
et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum qui habet aures
audiat
simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit
homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae
habet et emit agrum illum
iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas
margaritas
inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae
habuit et emit eam
iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni
genere congreganti
quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt
bonos in vasa malos autem foras miserunt
sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de
medio iustorum
et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini
patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera
et factum est cum consummasset iesus parabolas istas transiit inde
et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut
mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes
nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur maria et fratres
eius iacobus et ioseph et simon et iudas
et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista
et scandalizabantur in eo iesus autem dixit eis non est propheta sine
honore nisi in patria sua et in domo sua
et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum

chapter

in illo tempore audiit herodes tetrarcha famam iesu
et ait pueris suis hic est iohannes baptista ipse surrexit a mortuis et
ideo virtutes inoperantur in eo
herodes enim tenuit iohannem et alligavit eum et posuit in carcere
propter herodiadem uxorem fratris sui
dicebat enim illi iohannes non licet tibi habere eam
et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum
habebant
die autem natalis herodis saltavit filia herodiadis in medio et placuit
herodi
unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo
at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput
iohannis baptistae
et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter
recumbebant iussit dari
misitque et decollavit iohannem in carcere
et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri
suae
et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et
venientes nuntiaverunt iesu
quod cum audisset iesus secessit inde in navicula in locum desertum
seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de
civitatibus
et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos
eorum
vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus
est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella
emant sibi escas
iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare
responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces
qui ait eis adferte illos mihi huc
et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque
panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et
dedit discipulis panes discipuli autem turbis
et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim
cofinos fragmentorum plenos
manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis
mulieribus et parvulis
et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum
trans fretum donec dimitteret turbas
et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto
solus erat ibi
navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius
ventus
quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare
et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia
fantasma est et prae timore clamaverunt
statimque iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite
timere
respondens autem petrus dixit domine si tu es iube me venire ad te
super aquas
at ipse ait veni et descendens petrus de navicula ambulabat super aquam
ut veniret ad iesum
videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit
dicens domine salvum me fac
et continuo iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae
fidei quare dubitasti
et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus
qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere
filius dei es
et cum transfretassent venerunt in terram gennesar
et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem
illam et obtulerunt ei omnes male habentes
et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque
tetigerunt salvi facti sunt

chapter

tunc accesserunt ad eum ab hierosolymis scribae et pharisaei dicentes
quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim
lavant manus suas cum panem manducant
ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum
dei propter traditionem vestram
nam deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel
matri morte moriatur
vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque
est ex me tibi proderit
et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis
mandatum dei propter traditionem vestram
hypocritae bene prophetavit de vobis esaias dicens
populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc
coinquinat hominem
tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia pharisaei audito
verbo scandalizati sunt
at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit pater meus
caelestis eradicabitur
sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum
praestet ambo in foveam cadunt
respondens autem petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in
secessum emittitur
quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria
fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare
non coinquinat hominem
et egressus inde iesus secessit in partes tyri et sidonis
et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei
miserere mei domine fili david filia mea male a daemonio vexatur
qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum
dicentes dimitte eam quia clamat post nos
ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt
domus israhel
at illa venit et adoravit eum dicens domine adiuva me
qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere
canibus
at illa dixit etiam domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de
mensa dominorum suorum
tunc respondens iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi
sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
et cum transisset inde iesus venit secus mare galilaeae et ascendens in
montem sedebat ibi
et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos
debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes
caecos videntes et magnificabant deum israhel
iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia
triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere
eos ieiunos nolo ne deficiant in via
et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut
saturemus turbam tantam
et ait illis iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos
pisciculos
et praecepit turbae ut discumberet super terram
et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit
discipulis suis et discipuli dederunt populo
et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis
tulerunt septem sportas plenas
erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et
mulieres
et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines magedan

chapter

et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei temptantes et rogaverunt
eum ut signum de caelo ostenderet eis
at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit
rubicundum est enim caelum
et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum
faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis
generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi
signum ionae et relictis illis abiit
et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere
qui dixit illis intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et
sadducaeorum
at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus
sciens autem iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia
panes non habetis
nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium
hominum et quot cofinos sumpsistis
neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis
quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento
pharisaeorum et sadducaeorum
tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a
doctrina pharisaeorum et sadducaeorum
venit autem iesus in partes caesareae philippi et interrogabat
discipulos suos dicens quem dicunt homines esse filium hominis
at illi dixerunt alii iohannem baptistam alii autem heliam alii vero
hieremiam aut unum ex prophetis
dicit illis vos autem quem me esse dicitis
respondens simon petrus dixit tu es christus filius dei vivi
respondens autem iesus dixit ei beatus es simon bar iona quia caro et
sanguis non revelavit tibi sed pater meus qui in caelis est
et ego dico tibi quia tu es petrus et super hanc petram aedificabo
ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam
et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram
erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum
in caelis
tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset iesus
christus
exinde coepit iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire
hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus
sacerdotum et occidi et tertia die resurgere
et adsumens eum petrus coepit increpare illum dicens absit a te domine
non erit tibi hoc
qui conversus dixit petro vade post me satana scandalum es mihi quia
non sapis ea quae dei sunt sed ea quae hominum
tunc iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget
semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem
perdiderit animam suam propter me inveniet eam
quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae
detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua
filius enim hominis venturus est in gloria patris sui cum angelis suis
et tunc reddet unicuique secundum opus eius
amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem
donec videant filium hominis venientem in regno suo

chapter

et post dies sex adsumpsit iesus petrum et iacobum et iohannem fratrem
eius et ducit illos in montem excelsum seorsum
et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol
vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
et ecce apparuit illis moses et helias cum eo loquentes
respondens autem petrus dixit ad iesum domine bonum est nos hic esse si
vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et mosi unum et heliae unum
adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube
dicens hic est filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum
audite
et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde
et accessit iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere
levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum iesum
et descendentibus illis de monte praecepit iesus dicens nemini
dixeritis visionem donec filius hominis a mortuis resurgat
et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod
heliam oporteat primum venire
at ille respondens ait eis helias quidem venturus est et restituet
omnia
dico autem vobis quia helias iam venit et non cognoverunt eum sed
fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et filius hominis passurus est
ab eis
tunc intellexerunt discipuli quia de iohanne baptista dixisset eis
et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante
eum dicens domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur
nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam
et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum
respondens iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero
vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me
et increpavit ei iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex
illa hora
tunc accesserunt discipuli ad iesum secreto et dixerunt quare nos non
potuimus eicere illum
dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si
habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et
transibit et nihil inpossibile erit vobis
hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium
conversantibus autem eis in galilaea dixit illis iesus filius hominis
tradendus est in manus hominum
et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer
et cum venissent capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad
petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma
ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum iesus dicens quid tibi
videtur simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a
filiis suis an ab alienis
et ille dixit ab alienis dixit illi iesus ergo liberi sunt filii
ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum
piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem
illum sumens da eis pro me et te

chapter

in illa hora accesserunt discipuli ad iesum dicentes quis putas maior
est in regno caelorum
et advocans iesus parvulum statuit eum in medio eorum
et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut
parvuli non intrabitis in regnum caelorum
quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in
regno caelorum
et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit
qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt
expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in
profundum maris
vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen
vae homini per quem scandalum venit
si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice
abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas
manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum
et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi
est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in
gehennam ignis
videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli
eorum in caelis semper vident faciem patris mei qui in caelis est
venit enim filius hominis salvare quod perierat
quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex
eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam
quae erravit
et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super
eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt
sic non est voluntas ante patrem vestrum qui in caelis est ut pereat
unus de pusillis istis
si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et
ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum
si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore
duorum testium vel trium stet omne verbum
quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non
audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus
amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et
in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo
iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de
omni re quacumque petierint fiet illis a patre meo qui in caelis est
ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio
eorum
tunc accedens petrus ad eum dixit domine quotiens peccabit in me frater
meus et dimittam ei usque septies
dicit illi iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies
septies
ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem
ponere cum servis suis
et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem
milia talenta
cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et
uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi
procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et
omnia reddam tibi
misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei
egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat
ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes
et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et
omnia reddam tibi
ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet
debitum
videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et
venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant
tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum
dimisi tibi quoniam rogasti me
non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus
sum
et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet
universum debitum
sic et pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque
fratri suo de cordibus vestris

chapter

et factum est cum consummasset iesus sermones istos migravit a galilaea
et venit in fines iudaeae trans iordanen
et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi
et accesserunt ad eum pharisaei temptantes eum et dicentes si licet
homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa
qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum
et feminam fecit eos
et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori
suae et erunt duo in carne una
itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo deus coniunxit homo non
separet
dicunt illi quid ergo moses mandavit dari libellum repudii et dimittere
ait illis quoniam moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis
dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit
dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob
fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit
moechatur
dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit
nubere
qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est
sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui
facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt
propter regnum caelorum qui potest capere capiat
tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli
autem increpabant eis
iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire
talium est enim regnum caelorum
et cum inposuisset eis manus abiit inde
et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam
vitam aeternam