# William of Ockam's Liber Secundus - extract of ~10000 words
# Last edited on 1999-07-27 00:29:10 by stolfi

discipulus quoniam ista quinta assertio via
media inter alias quatuor incedendo cum qualibet illarum in
quibusdam concordat et in aliquibus discrepare dignoscitur ipsam
quo ad alias partes eius exquisite discutere etiam alias
quodammodo pertractare propono ideo de ipsa diffuse aliquantulum
inquiramus incipientes a prima eius particula an scilicet
christus constituerit beatum petrum caput principem et praelatum
aliorum apostolorum et universorum fidelium ad cuius
intelligentiam pleniorem ante omnia conferendo scrutemur an
expediat toti communitati fidelium uni capiti principi et
praelato fideli sub christo subiici et subesse primo autem pro
parte affirmativa nitere allegare

magister quod toti congregationi fidelium
expediat uni capiti fideli sub christo subesse videtur multis
modis posse probari nam uni corpori expedit unum caput habere
corpus enim sine capite imperfectum esse dignoscitur cum
principaliori membro sit orbatum corpus vero habens capita duo
vel plura monstruosum esse videtur omnes autem fideles sunt unum
corpus teste apostolo ad romanos multi inquam unum corpus
sumus in christo ergo cunctis fidelibus expedit uni capiti
subesse illud autem caput non debet esse infidele quia omnia
alia membra praecipue in his quae spectant ad salutem animae
conaretur inficere ergo debet esse fidele

discipulus ista allegatio videtur deficere eo
quod non probat quod illud caput debeat esse sub christo immo
per ipsam ostendi videtur quod universi fideles non debent uni
capiti sub christo subesse cum christus sit caput totius
ecclesiae ut apostolus ait ad ephesios et in pluribus aliis
locis asserit manifeste ex quo sequitur cum corpus habens duo
vel plura capita monstruosum debeat reputari ut innuit allegatio
supradicta quod tota congregatio fidelium non debet uni capiti
sub christo subesse sed oportet ipsam solum christum pro capite
venerari


magister nonnullis apparet quod ista obiectio
faciliter potest excludi quia quamvis christus sit caput
ecclesiae tamen sub christo oportet quod sit aliud caput eiusdem
ecclesiae quod sub christo curam eius gerat eo quod ecclesiae
esse debet vicarius rector qui corporaliter sit praesens eidem
qui eam visibiliter regat ad quem fideles cum necesse fuerit
pro variis necessitatibus corporaliter possint accedere per quem
modum christus ecclesiam minime regit quia solummodo
invisibiliter regit nisi aliquando in casu licet ergo christus
sit caput tamen homo mortalis fidelis debet esse caput quamvis
sub capite nec tamen propter hoc monstruosum est putandum
corpus constat enim quod episcopus est caput respectu sibi
subiectorum et rex est caput sibi subditorum et tamen omnes
habent unum caput deum quamvis ergo corpus naturale esset
monstruosum si haberet duo capita corporalia vel plura quia unum
non est caput alterius tamen unum corpus mysticum potest habere
plura capita spiritualia quorum unum sit sub alio non est
monstruosum sed naturale etiam multis expediens et decorum

discipulus alias allegationes ad eandem
conclusionem adducas

magister idem sic probatur expedit uni ovili ut
ab uno pastore regatur et pascatur quod salvator ipse insinuare
videtur cum dicit ut habetur ioh fiet unum ovile et unus
pastor tota autem congregatio fidelium est unum ovile ipso
pastore supremo testante qui ubi prius dicit alias oves
habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere
et vocem meam audient et fiet unum ovile etc ergo expedit
quod tota congregatio fidelium uni subsit pastori non solummodo
christo qui invisibiliter pascit ecclesiam sed etiam fideli et
non infideli quia ille foret lupus et fur in dispergendo
mactando et perdendo oves christi qui sensibiliter pascat et
gubernet universitatem fidelium

amplius omni populo expedit uni rectori subesse teste salomone
qui proverb ait ubi non est gubernator populus corruet
dicens ubi non est gubernator non ubi non sunt
gubernatores videtur etiam innuere manifeste quod ubi non est
unus gubernator populus corruet tota autem congregatio fidelium
est unus populus licet plures populos partiales includat teste
beato iohanne qui apocalyp c ait ecce tabernaculum dei
cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt
ergo expedit toti universitati fidelium uni capiti et gubernatori
subesse

rursus communitati illi quae optime regi non potest absque
multitudine iudicum qui possunt inter se circa causas et negotia
variari et etiam in totius communitatis periculum discordare
expedit ut uno supremo rectori et capiti subsit qui possit
omnibus indicare veritatem iudicii quod deus ipse in populo suo
ordinasse videtur qui praecepit ut legitur deuter dicens
si difficile et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris inter
sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et lepram et
iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende
ad locum quem elegerit dominus deus tuus veniesque ad sacerdotes
levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque
ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem sed communitas
fidelium etiam ad ea quae sunt propria religioni christianae et
quae ad infideles iudices et rectores minime spectant absque
multitudine iudicum qui possunt circa causas et negotia
huiusmodi in communitatis periculum discrepare convenienter regi
non potest cum in diversis provinciis diocesibus et civitatibus
necesse sit distinctos constituere iudices et doctores ergo
expedit toti communitati fidelium ut pro huiusmodi casibus subsit
uni capiti et rectori fideli et non infideli qui in talibus
iudicium omnino subverteret et nequaquam veritatem iudicii
indicaret

discipulus videtur quod auctoritas in hac
allegatione adducta contra opinionem militet quia ex ipsa
colligitur quod in tali casu non est recurrendum ad unum caput
vel iudicem sed ad plures cum dicat expresse veniesque ad
sacerdotes levitici generis et ad iudicem ergo in veteri lege
fuit recurrendum ad plures in huiusmodi casu quod ex verbis quae
sequuntur probari videtur cum dicitur facies quodcunque
dixerint qui praesunt loco quem elegerit dominus et post qui
autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio qui eo
tempore ministrat domino tuo et decreto iudicis morietur homo
ille ex quibus verbis ut videtur datur intelligi quod in
huiusmodi casu ultima decisio causae pertinebat ad plures

magister respondetur tibi quod de praecepto dei
unus debuit esse in populo iudaico iudex supremus caput omnium
atque rector sive sacerdos sive alius qui tamen de consilio
sacerdotum decidere debuit maiores causas et ita recurrendum
fuit tunc ad unum tanquam ad caput et iudicem supremum et ad
plures tanquam ad consiliarios capitis et iudicis

discipulus adhuc alias allegationes ad idem
adducas

magister alia allegatio potest esse talis illis
qui in una fide et quibusdam eisdem ritibus et observantiis
concordare tenentur expedit unum habere caput quod salvo aliorum
iure ad huiusmodi veritatem transgressores cogat vel saltem
inducat quia absque tali capite faciliter dividerentur in
diversas sectas et haereses atque in observantias et ritus
illicitos sed tota communitas christianorum in una fide ac
quibusdam eisdem ritibus et observantiis concordare tenetur
quia ut testatur apostolus ad eph una fides unum
baptisma ergo toti communitati fidelium expedit unum caput
habere fidele non infidele quod ad fidem contrariam ac
observantias et ritus illicitos fideles induceret universos

adhuc illis qui subsunt diversis iudicibus potentibus errare
circa maiora negotia expedit unum caput habere ad quod eadem
maiora negotia referantur per quod iudicentur iuste et rite
quod moyses de consilio ietro cognati sui ex recta ratione moti
sapienter fecisse in populo sibi commisso videtur de quo exod
sic legitur quibus auditis moyses fecit omnia quae ille
scilicet ietro suggesserat et electis viris strenuis de cuncto
israelitico constituit eos principes populi tribunos et
centuriones et quinquagenarios et decanos qui iudicabant populum
omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum
faciliora tantummodo iudicantes qui etiam ut habetur deut
dixit inferioribus iudicibus si difficile aliquid vobis visum
fuerit referte ad me et ego audiam fideles autem per
latitudinem orbis dispersi subsunt in his quae ad religionem
pertinent christianam diversis iudicibus et praelatis quorum
multi saepe sufficientem non habent maiorum negotiorum peritiam
ergo expedit toti communitati fidelium unum caput habere ad quod
huiusmodi maiora negotia referantur

discipulus ad istas duas rationes simul potest
dupliciter responderi uno modo quod tam pro transgressoribus
seu nolentibus compellendis ad unitatem fidei et observantiarum
ac rituum ecclesiasticorum quam pro maioribus negotiis
recurrendum est ad concilium generale non ad aliquam unam
personam aliter quod recurrendum est ad iudicem supremum
secularem qui habet tam de spiritualibus quam temporalibus
iudicare

magister primam istarum responsionum quidam
impugnant per hoc quod cum fideles per provinciarum quamplurium
latitudinem sint divisi difficiliter et in longo tempore
generale concilium congregatur et non absque gravissimis
laboribus et expensis quare cum tales casus omni anno etiam
pluries possunt contingere non expedit communitati fidelium pro
omni tali casu generale concilium congregari quare ad levius in
huiusmodi casibus praecavendum periculis expedit ut communitas
fidelium habeat unum caput et praelatum qui in huiusmodi habeat
potestatem ad quem pro supremis prelatis cum excesserint
puniendis et aliis maioribus negotiis ad quae sufficit unius
hominis peritia et potentia terminandis recurratur

secunda responsio per hoc repellitur quod sicut ante ascensionem
christi et etiam aliquo tempore post nullus erat fidelis
secularis et laicus qui potestatem vel iurisdictionem secularem
haberet ita etiam posset adhuc contingere et tamen pro
huiusmodi casibus expediret communitati fidelium provideri ergo
expedit communitati fidelium ut habeat unum caput praeter
potestates et iudices laicos quod in huiusmodi habeat
potestatem quia imperator aut rex aut alius princeps secularis
non habet ex officio suo super fideles huiusmodi potestatem cum
aliquando imperator ac omnes reges et principes seculares fuerunt
infideles et adhuc possent esse aliter autem infidelis in
talibus posset habere potestatem super fideles qui in omnibus
talibus perperam iudicaret

discipulus adhuc aliquas allegationes adducas

magister alia allegatio potest esse talis non
expedit communitati fidelium ut multi inter eos et praecipue
super alios potestatem habentes absque omni timore correctionis
et poenae temporalis delinquere valeant insolentes quia ut
habetur q ex merito capite languescente caetera
membra inficiuntur quare cum praelati fidelium sicut et
caeteri proni sunt ad malum pro eo quod ut ait concilium
tolletanum ut habetur q c omnis aetas ab
adolescentia in malum prona est summe expediens est fidelibus
ut praelatos quos divinus timor a malo non revocat temporalis
saltem poena cohibeat a peccato extra de vita et
honestate clericorum c ut clericorum ergo
expedit congregationi fidelium ut habeat unum caput quod etiam
universos praelatos valeat corrigere si in periculum religionis
christianae deliquerint nec valet dicere ut quibusdam apparet
quod talis correctio spectat ad iudicem laicum quia sicut
tactum est prius ante ascensionem domini non fuit laicus fidelis
qui aliquam iurisdictionem haberet super quoscunque et adhuc
esset possibile quod omnes laici fideles potestati infidelium
subderentur ergo praeter iudicem laicum expedit ut aliquis
fidelis prelatus super alios praelatos habeat in huiusmodi
potestatem

item idem est expediens toti et parti parvis et magnis sicut
idem iuris est in toto et parte parvis et magnis
extra de appellationibus c de
appellationibus extra de praebendis c
maioribus q ultima c ultimo sed cuilibet populo
fideli partiali expedit ut habeat unum episcopum qui sit caput
omnium in spiritualibus et non plures q in
apibus ubi dicit hieronym ecclesiarum singuli episcopi
singuli archipresbyteri singuli archidiaconi et omnis ordo
ecclesiasticus suis rectoribus nititur ergo toti communitati
fidelium expedit unum caput habere

praeterea expedit communitati fidelium ut in his quae ad
religionem pertinent christianam illo regimine gubernetur quod
politiae optimae seculari maxime assimilatur politia autem
optima secularis est regnum teste aristotel qui viii
ethicorum ait politiae autem sunt species tres
aequales autem transgressiones puta corruptiones harum sunt
autem politiae quidem regnum et aristocratia tertia autem quae
a preciis quam timocratiam dicere conveniens videtur politiam
autem consueverunt ipsam plures vocare harum autem optima
quidem regnum et post loquens de tyrannide ait manifestius in
hac quoniam pessima pessimum autem contrarium optimo ex quibus
verbis patenter habetur quod regnum inter omnes politias est
optima unius autem regni est unus rex qui omnibus praeest ergo
et toti multitudini fidelium expedit ut unus omnibus praesit

adhuc non minor unitas capitis requiritur in tota communitate
fidelium quam in tota universitate mortalium sed expedit toti
universitati mortalium ut unus omnibus principetur ergo etiam
expedit toti communitati fidelium ut habeat unum caput quod
praesit fidelibus universis

discipulus ex ista ratione coniicio quod ex his
quae potero invenire in secundo tractatu istius tertiae partis
dialogi libri primi ubi tractatur an expediat toti mundo uni
principi seculari subesse potest perpendi faciliter qualiter pro
utraque parte hoc valeat allegari omnia enim illa vel plura
possunt ad istam materiam applicari ideo pro assertione
praescripta noli amplius allegare sed levius ad assertionem
contrariam studeas pertransire pro ipsa paucas allegationes et
breves inducendo

magister quod communitati fidelium non expediat
uni capiti sub christo subesse videtur sic posse probari nullum
iniustum est expediens communitati fidelium sed unum esse caput
et principari universis fidelibus est iniustum multi enim inter
fideles sunt aequales vel nesciuntur esse inaequales in
prudentia et virtute et in omnibus conditionibus quae ad bonum
caput et principem requiruntur sed iniustum est ut aliquis sibi
similibus et aequalibus principetur quod aristoteles iii
politic testari videtur cum dicit similibus enim
natura idem iustum necessarium et eandem dignitatem secundum
naturam esse quare siquidem inaequales aequale alimentum habere
vel vestimentum nocivum corporibus sic habent et quae circa
honores similiter et inaequale aequales propter quod quidem
nihil magis principari quam subiici iustum ex quibus verbis
colligitur quod iniustum est ut aliquis sibi similibus et
aequalibus principetur quorum enim est eadem virtus et
sufficientia eorum debet esse aequalis honor et dignitas
quemadmodum in naturalibus qui non habent virtutem digestivam
aequalem non debent recipere alimentum aequale ergo non expedit
ut unus sit caput totius communitatis fidelium

amplius id quod est inutile non expedit congregationi fidelium
sed unum caput praeesse congregationi fidelium est inutile quia
caput quod non potest in operationem debitam est inutile
reputandum operatio autem debita capitis quod membris caeteris
principatur est in iniquitates irrumpere delinquentis poenis
congruis coercendo ergo qui non potest impios coercere
inutiliter principatur quod sapiens ecclesiast videtur
innuere dicens noli quaerere fieri iudex nisi virtute valeas
irrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et
ponas scandalum in aequitate tua qui autem praeesset
congregationi fidelium non posset delinquentes debite castigare
cum talis castigatio seu punitio praecipue multitudinis et
potentum absque potentia temporali que communiter sine divitiis
copiosis non habetur exerceri non possit hinc rex ad quem
spectat cohibere crimina secundum quod testatur beatus
cyprianus ut habetur q c rex debet potentia
debet et divitiis abundare teste aristotele qui ethicorum
ait non enim est rex qui non per se sufficiens et omnibus bonis
superexcellens est talis autem nullo indiget qui autem
praeesset congregationi fidelium non propter hoc divitiis
abundaret tum quia tempore apostolorum quando fuit congregatio
fidelium optime gubernata nullus fidelis praepositus aliis
divitiis abundabat tum quia christus nullas divitias pro
quocunque praelato fidelium ordinavit sed magis consuluisse
videtur ut inter fideles praecipui victu et vestitu essent
contenti hinc apostolus i ad tim pro se et aliis qui
fidelibus praeerant ait habentes alimenta et quibus tegamur
his contenti sumus tum quia si caput fidelium divitiis
abundaret cum imperatores et reges ac principes seculares
divitiis affluant inter ipsos et caput fidelium cum invicem in
multis communicent et insimul habitent dissensiones et guerrae
periculosissimae faciliter orirentur quia inter divites qui
insimul commorantur leviter nascuntur lites et iurgia ex quibus
ad pugnas et guerras proceditur cuius exemplum habemus gen
ubi propter divitias facta est rixa inter pastores abraham et
loth et abraham timuit ne inter se et loth quamvis essent
sancti et propinqui propter copiam facultatum si manerent
simul periculosa dissensio oriretur ibidem enim sic legitur
erat quippe substantia eorum multa et nequibant habitare
communiter unde et facta est rixa inter pastores gregum abraham
et loth et postea dixit ergo abraham ad loth ne quaeso sit
iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos
fratres enim sumus ecce universa terra coram te est recede a
me obsecro inter divites igitur de facili discordiae
suscitantur unde et nonnulli existimant omnes dissensiones et
guerras et pugnas et praelia ac civitatum et regionum
destructiones et vastationes innumeraque alia mala quae in
italia multis retroactis temporibus et adhuc non desinunt
acciderunt ex divitiis romanae ecclesiae processisse fuissetque
expediens toti ecclesiae dei ut eadem romana ecclesia paupertatem
apostolorum et modum eorum vivendi omnibus pompis quo ad vasa
vestes et supellectilem universam ac scutiferos et alios
quomodolibet servientes atque quaecunque alia procul motis
facto et opere imitata fuisset nullatenus ergo ut nonnullis
apparet expedit communitati fidelium unum caput habere

rursus expedit communitati fidelium ut regatur a pluribus ergo
non expedit sibi ut subsit uni capiti et praelato antecedens
videtur posse probari per rationes consimiles illis quas
aristoteles iii politic allegat ad ostendendum quod
melius est civitatem regi optimis legibus quam optimis hominibus
et pluribus optimis quam uno optimo viro quarum aliquae ad
propositum possunt taliter applicari per illum vel illos expedit
regi totam congregationem fidelium cuius vel quorum iudicium est
certius et melius in iudicando et discernendo quae sunt
procuranda tanquam utilia toti communitati fidelium et quae
tanquam inutilia et nociva sunt penitus repellenda et cuius vel
quorum est plura talia perpendere et videre absque enim plenorum
talium certa peritia nulla communitas potest commode gubernari
quia ut ipse salvator testatur matth si caecus caecum
ducat ambo in foveam cadunt sed plures melius et certius in
talibus iudicant et discernunt ac plura talia perpendunt et
vident quam unus solus unde et aristoteles iii
politic c ait convenientes disceptant et
consiliantur et iudicant haec autem sunt iudicia omnia de
singularibus secundum unum quidem igitur comparatus quicunque
forte deterior sed est civitas ex multis sicut concenatio
comportata pulchrior una et simplici propter hoc et iudicat
melius turba multa quam unus quicunque et cap ait
inconveniensque forte utique esse videbitur si melius percipiat
quis duobus oculis et duabus auribus iudicans et agens duobus
pedibus et manibus quam multi multis hoc enim inconveniens est
dicere quod unus duobus oculis et duabus auribus melius aut plura
percipiat quam multi multis oculis et multis auribus similiter
inconveniens est quod unus melius aut plura operetur duobus
pedibus et duabus manibus quam multi multis pedibus et multis
manibus multi ergo certius et plura vident quam unus unde et
act legitur quod convenerunt apostoli et seniores videre de
verbo hoc scilicet de quaestione quae super circumcisione
servanda inter beatos paulum et barnabam ac quosdam christianos
alios vertebatur apostolus etiam paulus ut ipse testatur ad
gal contulit cum aliis apostolis evangelium ne forte in vacuum
curreret ac cucurrisset ex quibus colligitur quod plura et
certius vident plures quam unus etiam optimus teste innoc papa
qui ut habetur dist c de quibus ait facilius
et eadem ratione certius invenitur quod a pluribus senioribus
quaeritur hinc est quod pro difficilioribus et maioribus
negotiis ecclesiasticis quando imminent generale concilium
congregatur ergo expedit toti congregationi fidelium ut a
pluribus quam ab uno regatur

amplius ab illo vel illis expedit regi communitatem fidelium
cuius vel quorum appetitus sive voluntas est minus pervertibilis
et corruptibilis a malitia concupiscentiis affectionibus et
passionibus pravis oportet enim principem esse virtuosum et
bonum ac passionum minime sectatorem impii enim et qui
sequuntur passiones et affectiones pravas non sunt digni
aliqualiter principari teste salomone qui proverbiorum ait
regnantibus impiis ruinae hominum et ait cum impii
sumpserint principatum gemet populus hinc sapiens ille ietro
rationi rectae assentiens dedit consilium moysi ut solummodo
bonos viros praeficeret populo dicens provide autem de omni
plebe viros potentes et timentes deum in quibus sit veritas et
qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos etc et
aristoteles iii politicorum c ait epiices id
est virtuosos principari oportet plures autem sunt minus
pervertibiles et corruptibles a malitiis concupiscentiis
affectionibus et passionibus pravis quam unus igitur magis
expedit communitati fidelium regi a pluribus quam ab uno maior
istius rationis etiam innumeris auctoritatibus tam philosophorum
quam fidelium posset ostendi sed videtur tam nota quod non
oportet eam plus probare minor videtur posse probari multis
modis ait enim aristoteles iii politicorum c
multos enim quorum unusquisque est non studiosus vir tamen
contingit cum convenerint esse meliores illis scilicet
paucis et per consequens multo magis uno non ut singulum sed
ut simul omnes veluti comportatae coenae his quae ex una expensa
elargitae sunt multis enim existentibus unumquemque partem
habere virtutis et prudentiae et fieri congregatorum quasi unum
hominem multitudinem multorum pedum et multarum manuum et multos
sensus habentem sic et quae circa mores et circa intellectum
ex quibus verbis colligitur quod melius est totam multitudinem
principari quam paucos etiam virtuosos ex quo infertur quod
melius est plures regere quam unum solum item cap quaerit
utrum unus princeps difficilius poterit perverti et corrumpi quam
plures etiam boni viri dicens si plures sint boni viri et
cives utrum unus magis incorruptibilis princeps et respondet
dicens sed magis plures quidem numero boni autem viri ex
quibus verbis datur intelligi quod plures sunt magis
incorruptibiles et impervertibiles a passionibus pravis quam
unus unde et videtur concludere quod melius est civitatem regi a
pluribus quam ab uno dicens aut palam quod plures scilicet
melius regent quam unus unde et ibidem videtur concludere
aristoteles quod aristocratia quae est principatus plurium
bonorum est eligibilior et melior quam regnum quod est unius
dicens si itaque plurium principatum bonorum autem virorum
omnium aristocratiam ponendum eum autem qui unius regnum
eligibilior utique erit civitatibus aristocratia quam regnum et
cum potentia et sine potentia existente principatu si sit
accipere plures ex praedictis omnibus concluditur quod melius
est communitatem fidelium regi a pluribus quam ab uno qui sit
omnium aliorum caput et princeps et praelatus

discipulus quia superius allegasti in
politicis et ethicis aristotelem et es
inferius forsitan allegaturus quampluries qui pluribus vocabulis
utitur grecis quorum significationes puris iuristis et aliis qui
in philosophia morali minime studuerunt sunt ignotae ideo ut
tractanda melius intelligantur ab illis significationes
aliquorum huiusmodi vocabulorum studeas explicare una cum hoc
sub brevi compendio quis et qualiter secundum intentionem
aristotelis in politicis et ethicis debeat
aliis principari prout aliqui ipsum intelligunt exponendo cum
enim ipse de hac materia diffuse tractaverit et in multis
rationabiliter processisse putetur non modica occasio tribuetur
studiosis intelligendi quis et qualiter inter catholicos debeat
alios tam in spiritualibus quam in temporalibus gubernare

magister quamvis quod petis non reputem facile
tamen satisfacere voluntati tuae conabor et tibi intentionem
aristotelis in hoc secundum opinionem quorundam cum quibus tamen
non omnes concordant in omnibus recitabo dicitur igitur quod
aristoteles i politicorum ponit tres communitates in
quibus aliquis vel aliqui debet vel debent aliis principari
quarum prima secundum eum est domus quae tres combinationes
communitates seu coniugationes complectitur scilicet eam quae
est viri ad vxorem et illam quae est patris ad filium et illam
quae est domini ad servos prima autem combinatio vocatur ab
aristotele nuptialis secunda potest vocari paterna et eam
aristoteles vocat celmostinam id est facturam filiorum tertiam
vero aristoteles vocat despoticam id est dominativam despotes
enim est idem quod dominus et principatus despoticus est
principatus dominativus

ut tamen hoc melius intelligatur dicitur esse sciendum quod
huiusmodi vocabula dominus dominans dominari et
consimilia in significatione in diversis scripturis et scientiis
accipiuntur aequivoce propter cuius aequivocationis ignorantiam
saepe ignoratur intellectus auctorum utentium huiusmodi vocabulis
secundum sensus contrarios omissis autem variis
significationibus huiusmodi vocabulorum dominus dominans
praedominans dominium dominantium et consimilium quibus
diversimode utuntur interdum philosophia naturalis et moralis et
legales scientiae ac vulgaris locutio qua saepe utuntur
scripturae divinae duae sunt tantummodo quae videntur ad
propositum exponendae est ergo sciendum secundum istos quod
dominus uno modo dicitur respectu subiectorum liberorum quidem
quibus scilicet dominatur quis non principaliter propter
utilitatem propriam sed principaliter propter utilitatem
subditorum et talis dominus non vocatur ab aristotele despotes
nec principatus quo talis principatur vocatur ab eo despoticus
aliter dicitur dominus respectu subiectorum non liberorum sed
servorum qui sunt possessio domini quemadmodum aliae res
temporales dicuntur possessio alicuius et talis dominus vocatur
ab aristotele despotes et principatus eius vocatur despoticus
qui despotes sicut possidet res alias temporales propter
utilitatem propriam et non propter utilitatem earum sic
principatur servis principaliter propter utilitatem propriam et
non principaliter propter utilitatem servorum licet saepe
secundum aristotelem idem sit expediens servis et domino
quare licet inveniatur ab aristotele in politicis quod
rex sit dominus sibi subiectorum tamen nusquam invenitur quod
debet dici despotes vel quod principatus regalis debeat
despoticus appellari licet quandoque principatus tyrannicus
despoticus nominetur propter similitudinem magnam inter
despoticum et tyrannicum principatum quia proprie loquendo
principatus despoticus non est tyrannicus sicut enim aliqui
iuste sunt servi secundum aristotelem tam illi scilicet qui a
ratione deficiunt ut nesciant regere seipsos licet corpore sint
robusti ut aliis valeant deservire qui secundum aristototelem
dicuntur naturaliter servi quam illi qui sunt servi secundum
legem iustam quia in bello iusto capiuntur vel aliter fiunt
servi aliorum sic principatus despoticus qui est solummodo
respectu talium servorum est iustus et licitus atque bonus
principatus autem tyrannicus est iniustus illicitus atque malus
unde et secundum aristototelem tyrannis est pessima politia

praeter principatum despoticum quo paterfamilias principatur
servis in domo est principatus paternus quo filiis tanquam
liberis principatur quibus secundum aristotelem regaliter et non
despotice principatur non quod principatus paternus sit
principatus regalis quia principatus regalis non est nisi
respectu civitatis vel regni quod maius est civitate et ut
plurimum plures civitates complectitur sed pater dicitur filiis
regaliter principari non quidem quando domus in qua principatur
est pars vici vel civitatis aut regni sed quando principatur in
domo quae non est pars communitatis perfectioris qualiter adam
principabatur filiis suis et noe filiis suis antequam filii illi
diversas domos haberent talis autem principatus paternus licet
non dicatur regalis stricte loquendo potest tamen dici regalis
propter magnam similitudinem ad principatum regalem stricte
sumptum sicut enim in regno habente regem qui propriissime et
autentice dicitur rex unus existens principatur omnibus liberis
principaliter propter utilitatem subiectorum secundum voluntatem
suam non secundum legem secundum aristotelem iii
politicorum c quod qualiter debeat intelligi postea
exponitur sic in domo quae non est pars communitatis
perfectioris quandocunque est talis pater principatur filiis
principaliter propter utilitatem ipsorum secundum voluntatem
suam non secundum legem ita ut filios delinquentes omni poena
qua expedit valeat castigare possitque de ipsis et ipsis facere
quaecunque redundant in utilitatem ipsorum quibus quia non
principatur principaliter propter utilitatem propriam non
despotice sed quodammodo potest dici regaliter principari in
domo autem quae est pars vici vel civitatis pater non principatur
filiis regaliter quia non habet tantam potestatem super filios
ut principetur eis secundum voluntatem suam non secundum legem
etiam in multis quae essent ad utilitatem ipsorum nec pro multis
delictis potest eos poena qua expedit coercere sed talis vindicta
est illi qui principatur in vico vel in civitate aut in regno
servanda

paterfamilias autem in domo principatur uxori neque despotice
neque regaliter non despotice quia non est serva nec
regaliter quia non debet principari ei secundum voluntatem suam
sed secundum legem matrimonii neque enim tantam potestatem habet
vir super uxorem quantam habet pater super filios quando domus
eius non est pars perfectioris communitatis principatur ergo vir
uxori principatu politico hic enim principatus viri super uxorem
assimilatur principatui politico in hoc scilicet quod sicut in
principatu politico principantes secundum virtutem et sapientiam
antecellunt sibi subiectos sic naturaliter vir excedit uxorem
secundum sapientiam et virtutem nisi aliquid accidat praeter
naturam secundum aristotelem i politicorum sicut
contingit in masculis effoeminatis per quem modum intelligenda
sunt quae dicta sunt superius de principatu despotico et paterno
quando scilicet natura non deficit in despote vel patre si enim
natura ex aliqua causa deficeret in patre vel despote non esset
iustum naturale despotem aut patrem servis vel filiis principari
quorum tamen principatus sunt naturales id est ex ratione
naturali non ex institutione humana provenientes quando natura
non deficit in patre vel despote

tres autem praedicti principatus ad oeconomiam id est ad
gubernationem domus spectant et sic accipitur oeconomia ab
aristotele in philosophia morali licet oeconomus in iure
vocetur ille cui res ecclesiastica gubernanda mandatur ut qui
administrat res canonicorum qui in quibusdam ecclesiis
appellatur praepositus


magister secunda communitas quae est perfectior
domo vocatur vicus quia ex multis domibus constat tanquam ex
partibus nec tamen ad tantam perfectionem attingit ut civitas
sit et debeat appellari ista autem communitas si non sit pars
perfectioris communitatis scilicet civitatis aut alterius
comprehendentis multos vicos seu vicinias aut civitates et in
ipsa multitudo domorum processit ex uno parente superstite
rationabile est ut ab illo regatur secundum voluntatem non
secundum legem quantum ad illos qui processerunt ab ipso si in
eo natura non deficit quaemadmodum filii reguntur a patre
quantum ad uxores autem quarum non est parens rationabile est ut
politice principetur quia ratio exigit ut legem matrimonii
conservet secundum quam vir et uxor in multis ad paria
iudicantur si autem multitudo domorum vici non processit ab uno
parente superstite rationabile est ut aliquo regimine simili
regimini quo regitur civitas gubernetur

magister tertia communitas quae ex pluribus
vicis componitur vocatur civitas quam dicit aristoteles i
politicorum esse principalissimam omnium communitatum
quod dicitur veritatem habere de communitatibus simul
habitantium non de communitate habitantium in distantibus locis
et in pluribus civitatibus qualis communitas est regnum vel
ducatus quod etiam potest communitas appellari quia est illorum
qui simul in multis communicant et ab uno principante reguntur
et multa quae dicuntur de civitate proportionaliter intelligenda
sunt de regno et quacunque communitate quae plures complectitur
civitates civitas autem est multitudo civium habitantium
civitatem quorum ordo vocatur politia sine ordine enim nulla
est civitas nisi enim habeat principantem vel principantes et
subiectos non est civitas appellanda in qua diversi et
diversimode sunt subiecti saltem saepe et in perfectissima
civitate quidam enim reperiuntur subiecti tanquam servi vel
mercenarii aut bannausi dicuntur autem bannausi qui manualiter
seu corporaliter operantes opere suo maculant corpus et isti in
civitate quae temperata et rationabili utitur politia non sunt
proprie cives alii autem in civitate sic sunt subiecti quod
aliquo modo participant principatu quia quamvis non principentur
tamen aliquo modo ad principatum attingunt quia ad iudicium
vocantur et consilium vel eligunt principantem aut electores
principantis principans autem in civitate aliquando vocatur ab
aristotele policernia policernia autem secundum quosdam tres
habet significationes primo enim significat impositionem ordinis
politiae secundo impositorem ipsius tertio significat ipsum
ordinem impositum qui est politia et ita policernia in una
significatione idem est quod dominus et principans in civitate

magister politiarium autem duae sunt species
primae sicut et duae sunt species primae principatuum sive
praelationum et principantium sive praelatorum seu rectorum
omnis enim principatus aut ordinatur principaliter ad bonum seu
conferens commune bonum scilicet principantis vel principantium
et etiam subiectorum aut non ordinatur ad bonum commune si
ordinetur ad bonum commune sic est principatus temperatus et
rectus si non ordinetur ad bonum commune est principatus
vitiatus et transgressus quia est corruptio et transgressio
principatus temperati et recti atque iusti politia ergo omnis
aut est temperata et recta vel est vitiata et transgressa

politiae autem temperatae et rectae tres sunt species principales
et impermixtae prima est quando principans est unus et vocatur
regalis monarchia in qua dominatur unus solus propter commune
bonum et non principaliter propter propriam voluntatem et
conferens et huiusmodi politia secundum aristotelem viii
ethicorum est optima secundum optimum modum ipsius
sunt enim ipsius plures modi secundum ipsum iii
politicorum c sed potissimus modus ipsius videtur
quando aliquis regnat et principatur in regno non secundum legem
sed secundum voluntatem suam quod quidam sic intelligunt ille
dicitur principari et regnare secundum voluntatem suam et non
secundum legem qui regnat propter commune bonum omnium et nullis
legibus humanis pure positivis vel consuetudinibus alligatur sed
est supra omnes huiusmodi leges licet legibus naturalibus
astringatur et ideo talis rex non habet iurare nec etiam
promittere se servaturum quascunque leges vel consuetudines
humanas introductas licet expediens sit ipsum iurare quod leges
naturales pro utilitate communi servabit et quod in omnibus quae
spectant ad principatum assumptum commune bonum intendet non
privatum talis rex potest dici habere plenitudinem potestatis
respectu scilicet eorum quae bonum commune respiciunt non
privatum talis autem principatus differt a principatu tyrannico
quia ille est propter bonum commune principatus autem tyrannicus
non est propter bonum commune differt etiam a principatu
despotico quia principatus despoticus est principaliter propter
bonum proprium principantis quemadmodum dominium bestiarum et
aliarum rerum temporalium est propter bonum possidentis
principatus autem regalis est propter bonum commune et ideo non
dicitur proprie principatus despoticus et tamen rex talis est
quodammodo dominus omnium sed aliter quam in principatu
despotico quia in principatu despotico principans habet tantum
dominium quod potest uti servis suis et bonis aliis quibuscunque
quae ad suum pertinent principatum talem non solum propter bonum
commune sed etiam propter bonum proprium dummodo contra legem
divinam vel naturalem nihil attentet sed principans in
principatu regali praedicto potest uti subiectis et bonis eorum
qualitercunque sibi placet propter bonum commune sed non potest
uti eis ut sibi placet propter bonum proprium et ideo sibi non
sunt servi sed naturali libertate gaudent quia ad naturalem
libertatem spectat ut nullus possit uti liberis propter
utilitatem utentis sed non est contra naturalem libertatem ut
quis rationabiliter utatur liberis ad bonum commune cum quilibet
teneatur bonum commune praeferre privato

discipulus secundum ista principatus despoticus
esset maior et perfectior tali principatu regali quia maiorem
potestatem includeret principans enim despotice potest uti
servis et bonis eorum propter utilitatem tam communem quam
privatam rex autem nonnisi propter utilitatem communem ergo est
maior et perfectior

magister respondetur quod principatus despoticus
est quodammodo maior quia ad plura quodammodo se extendit sed
ex hoc ipso est imperfectior seu quia bonum multorum est melius
quam bonum unius seu quia detrimentum boni multorum nullam
perfectionem sed imperfectionem importat in principatu autem
despotico est detrimentum multorum ex hoc ipso quod despotes
potest uti sibi subiectis et bonis eorum ad propriam utilitatem
et ideo talis potestas maior imperfectionem boni melioris
scilicet boni multorum includit propter quod principatus
despoticus non solum qui est unius patrisfamilias in una domo
sed qui esset unius regis in uno regno et per consequens qui est
unius imperatoris in toto orbe esset simpliciter imperfectior
principatu tali regali

praeter istum principatum regalem sunt alii principatus regales
diversimode deficientes ab isto convenientes tamen in hoc quod
sunt monarchiae quaedam quidam enim principatus unius monarchae
deficit ab isto quantum ad intentionem boni communis quia
scilicet non est institutus totaliter propter bonum commune sed
etiam propter bonum proprium et talis principatus regalis
aliquid habet de principatu tyrannico vel despotico et est
quodammodo mixtus ex principatu despotico tyrannico et regali in
quantum enim quo ad aliqua intendit bonum proprium et non commune
habet aliquid de tyrannide vel despotico principatu in quantum
autem in multis intendit bonum commune habet aliquid de
principatu temperato et recto et ideo cum unus solus
principetur habet aliquid de principatu regali et ideo est
quodammodo mixtus ex principatibus illis unde et aliquis
principatus regalis tyrannicus vocatur ab aristotele principatus
autem unius interdum deficit a saepedicto principatu regali
quantum ad potestatem quia scilicet non habet illam plenitudinem
potestatis quam habet principatus regalis praefatus et talis
principatus regalis dicitur secundum legem quia licet unus
principetur non tamen principatur secundum voluntatem suam sed
quibusdam legibus et consuetudinibus humanitus introductis
astringitur quas tenetur servare et ipsas se servaturum iurare
vel promittere obligatur et quanto plures tales leges et
consuetudines servare tenetur tanto magis recedit a memorato
principatu regali et ideo forte his diebus non est in universo
orbe talis principatus regalis

secundum aristotelem nullus est dignus tali regno nisi sapientia
et virtute et bonis omnibus tam corporis quam animae quam etiam
exterioribus bonis scilicet amicis et divitiis superexcellat
aliter enim timendum est ne ad tyrannidem se convertat unde et
propria bona debet habere vel ex se vel ex assignatione illorum
quibus praeest ut bona liberorum nequaquam sibi appropriet nec
etiam quoquomodo accipiat nisi evidens utilitas vel manifesta
necessitas hoc exposcat

isti principatui regali et summe opponitur tyrannis quae est
transgressio et corruptio eius quae est prima species et pessima
politae vitiatae quia tyrannis non intendit bonum subiectorum
nisi per accidens sed principaliter intendit bonum proprium
sive bonum proprium sit bonum etiam aliorum sive sit malum
ipsorum fiunt autem tyranni secundum aristotelem v
politicorum c saepe ex demagogis sunt autem
demagogi ducentes populum secundum voluntatem suam de beneplacito
populi non tanquam reges aut domini vel tyranni seu ius regendi
populum aut imperandi ipsis habentes sed quasi procuratores et
concionatores seu monitores instigant populum ad illa quae populo
placent id est quibus populus credit et ideo aristoteles vocat
eos iv politicorum c adulatores tales enim saepe
postquam sibi unierint populum incipiunt propter potentiam
tyrannizare et etiam involuntariis dominari fiunt etiam tyranni
nonnunquam ex regibus quia ut dicit aristoteles viii
ethicorum malus rex tyrannus fit sive enim aliquis sit
primo rex secundum voluntatem suam sive secundum legem si
incipiat principari involuntariis propter bonum proprium fit
tyrannus si incipiat principari voluntariis propter bonum
proprium fit proprie despotes cuius principatus nonnunquam
tyrannis ab aristotele nuncupatur propter similitudinem magnam ad
despoticam non tamen tyrannis proprie est despotia sicut ex
supradictis patere potest

ex praedictis colligi potest quod principatui regali praesertim
potissimo non solum tyrannis proprie dicta sed etiam principatus
despoticus aliquo modo opponitur vel est principatus ita
disparatus ut nullus unus principatus possit esse regalis et
despoticus respectu eorundem quod tamen aliquibus dominetur
regaliter et aliquibus despotice inconveniens non videtur

magister secunda species politiae temperatae et
rectae atque iustae vocatur aristocratia in qua scilicet aliqui
pauci viri et optimi principantur propter bonum commune
multitudinis et non propter bonum proprium quia licet habeat
plures species ut docet aristoteles iv politicorum c
tamen prima et optima species eius est quando in sublimando
aliquos ad principatum aristocraticum potest haberi et habetur
respectus solummodo ad virtutes scilicet intellectuales et
morales non ad divitias nec ad potentiam nec ad amicos nec ad
quaecunque quae possent absque bonitate et sapientia reperiri
politia autem intemperata et vitiata atque transgressa quae
aristocratiae directe opponitur vocatur oligarchia quando
scilicet aliqui divites vel potentes vel qualitercunque insignes
propter bonum proprium principantur in tantum quod si etiam
optimi viri principarentur propter bonum proprium et non
principarentur propter bonum multitudinis dicendi essent
oligarchice principari et quod principatus eorum esset
oligarchicus reputandus et ideo quicquid fit in electione vel
sublimatione principantium habendo respectum ad aliquam aliam
praerogativam quam ad sapientiam et virtutem puta ad divitias
vel potentiam vel genus vel amicos vel dignitatem vel
superioritatem seu maioritatem vel sequelam aut quamcunque aliam
excellentiam obligarchicum est habendum nec tamen est hoc
semper reprehensibile reputandum quia ex causa propter bonum
finem licet in huiusmodi ad aliquam aliam praerogativam vel
excellentiam habere respectum tam aristocratiae quam oligarchiae
sunt diversae species de quibus non est tractandum ad praesens

magister tertia species politiae temperatae et
rectae atque iustae diversis nominibus appellatur uno nomine
vocatur communi nomine politia politia enim in una
significatione est commune ad omnem politiam rectam et non
rectam in alia significatione signat solummodo quandam speciem
politiae quae alio nomine timocratia nominatur de qua sunt
diversae opiniones una est quod timocratia sive politia communi
nomine dicta est illa in qua principantur multi propter bonum
commune sive sunt optimi sive non optimi sive sunt divites sive
pauperes ita quod politia per se per multitudinem distinguitur
ab aristocratia alia est quod politia est illa in qua
principantur aliqui egeni virtuosi propter bonum commune alia
est quod politia est illa in qua principantur aliqui neque optimi
neque mali sed mediocres propter virtutem et bonum commune ita
quod per defectum virtutis et bonitatis distinguitur ab
aristocratia sed quaecunque politia debeat appellari timocratia
vel politia tanquam nomine communi politia vitiata et
transgressa vocatur democratia quando scilicet populus
principatur vel ordinat et constituit principantem non propter
bonum commune quae species diversas complectitur sicut autem
omnium politiarum temperatarum optima est regnum et post eam
aristocratia et ultimo timocratia sic politiarum intemperatarum
sive vitiatarum pessima est tyrannis et post ipsam oligarchia
sed in democratia minima perversitas reperitur secundum
aristotelem viii ethicorum

discipulus exposuisti ut aestimo
significationes vocabulorum extraneorum secundum quorundam
opinionem quae frequentius in auctoritatibus aristotelis
allegatis et allegandis ponuntur ideo noli plura exponere sed
ad quaesitum principale revertere et qualiter ad allegationes
supra primo et secundo capitulo huius secundi pro opinionibus
diversis et adversis inductas secundum ipsas respondere contingat
studeas recitare veruntamen antequam ad ipsas responsiones
enarres peto ut aliquas allegationes adducas ad probandum quod
magis expediat toti communitati fidelium regi ab uno quam a
pluribus

magister quod petis dupliciter intelligi potest
quia dupliciter contingit plures regere sibi subiectos uno modo
ut plures diversos habeant sibi subiectos ita quod regimen
plurium ad eosdem minime se extendat quemadmodum plures
archiepiscopi regunt omnes in aliqua regione diffusa existentes
et diversa regna a diversis regibus quorum nullus est sub alio
et quandoque ipsis nullus imperator praeest reguntur aliter
plures regunt sibi subiectos sic scilicet quod omnes eosdem
habent subiectos quibus communi consilio principantur
quemadmodum in aristocratia et politia stricte sumpta ac in
politiis vitiatis et transgressis eisdem oppositis scilicet in
oligarchia et democratia reperitur sive primo modo sive secundo
modo intelligas potes superius primo capitulo huius secundi ad
id quod petis allegationes aliquas invenire quia aliquae earum
non solum probant quod expedit communitati fidelium regi ab uno
et non a pluribus primo modo sed etiam videntur ostendere quod
expedit ei gubernari ab uno et non a pluribus secundo modo quare
non videtur necesse ad id quod petis plures allegationes
adducere

discipulus quamvis ad id quod peto possint
allegationes aliquae supra adductae allegari et etiam plura
circa consimilem materiam ex quibus potero plura advertere circa
hoc petitum dicantur in secundo tractatu huius dialogi lib
tamen volo ut aliquas speciales allegationes inducas ad probandum
quod magis expedit communitatem fidelium regi ab uno quam a
pluribus secundo modo

magister hoc videtur posse sic probari illo
regimine expedit magis regi communitatem fidelium quod magis
assimilatur regimini et principatui naturali quia sicut ars si
est recta imitatur naturam ita principatus si est rectus
imitatur et assimilatur principatui naturali et per consequens
principatus qui magis assimilatur principatui naturali est
rectior et perfectior et per consequens magis expediens sed
regimen sive principatus unius quando scilicet unus solus regit
multos et praesidet eis magis assimilatur principatui naturali
quam regimen seu principatus plurium quia tale regimen
assimilatur principatui regali qui est unius principatus autem
regalis magis assimilatur principatui naturali quam principatus
aristocraticus vel politicus stricte sumptus magis autem
assimilatur communitati quae est domus in qua principatur unus
paterfamilias unde et principatus patrisfamilias regalis
quodammodo esse videtur teste aristotele qui i
politicorum c ait patremfamilias principari natis
regaliter et eodem c dicit puerorum autem principatus
regalis quod enim genuit et secundum amorem principans et
secundum senectutem est quod quidem est regalis species
principatus ex quibus verbis colligitur quod principatus
regalis assimilatur communitati quae est domus in qua
principatur unus et non plures neque primo modo neque secundo
modo communitas autem domus est naturalis secundum aristotelem
qui i politicorum in prologo ait in omnem quidem
igitur diem communitas constituta secundum naturam domus est
quibus verbis habetur quod communitas illa quae est domus est
secundum naturam et naturalis principatus ergo regalis magis
assimilatur principatui naturali quam aristocraticus et politicus
stricte sumptus et per consequens principatus ille qui magis
assimilatur regali scilicet in quo regit unus et non plures
magis assimilatur principatui naturali et per consequens est
perfectior et melior atque magis expediens ex quo infertur quod
magis expedit communitatem fidelium ab uno regi quam a pluribus
etiam secundo modo

discipulus videtur quod ista allegatio non
concludit quia principatus regalis non magis assimilatur
communitati illi quae est domus quam principatus politicus in quo
principantur plures quia secundum aristotelem i
politicorum c et communitatis illius quae domus
est quae est communitas oeconomica sunt tres partes quarum una
est despotica alia nuptialis et tertia paterna et ideo sunt
ibi tres principatus specie differentes scilicet despoticus quo
paterfamilias principatur servis politicus quo paterfamilias
principatur uxori et regalis quo paterfamilias principatur
liberis sive natis ait enim aristoteles quoniam autem tres
partes oeconomicae erant una quidem despotica de qua dictum est
prius una autem paterna tertia autem nuptialis et enim mulieri
praeest et natis tanquam liberis quidem ambobus non eodem autem
modo principatur sed mulieri quidem politice natis autem
regaliter ex quibus verbis colligitur quae dicta sunt et
infertur quod non magis assimilatur communitati domus principatus
regalis quam politicus quia sicut uni parti assimilatur
principatus regalis ita alteri parti assimilatur principatus
politicus quare ut videtur non magis assimilatur principatus
regalis principatui naturali quam principatus politicus cum
principatus quo paterfamilias in domo principatur uxori cui
assimilatur principatus politicus sit naturalis sicut
principatus quo principatur natis cui assimilatur principatus
regalis quia teste aristotele eodem capitulo dicente
masculus natura foemella principalior nisi aliqualiter constet
praeter naturam et senius et perfectum est scilicet
principalius iuniore et imperfecto ex quo concluditur quod
masculus naturaliter principatur uxori et pater natis quod de
masculuo respectu uxoris patenter dicit aristoteles i
politicorum c adhuc autem masculinum ad femininum
natura hoc quidem melius hoc autem deterius et hoc quidem
principans hoc autem principatum ex istis infertur quod ex hoc
quod principatus regalis assimilatur principatui naturali probari
non potest quod sit melior et perfectior principatu aristocratico
et politico stricte sumpto

magister istam responsionem quidam evacuare
nituntur dicentes quod licet tam principatus regalis quam
politicus et etiam aristocraticus imo omnis principatus rectus
assimiletur aliquo modo principatui naturali tamen principatus
regalis magis assimilatur principatui naturali perfectiori et
meliori quam principatus politicus stricte sumptus principatus
enim patrisfamilias respectu natorum principalior est et
perfectior atque melior quam principatus quo principatur uxori
tum quia principatus respectu liberorum est melior quam
principatus respectu uxoris quia inter liberos sunt masculi qui
meliores sunt foeminis sicut supra per aristotelem est probatum
principatus autem meliorum subiectorum semper est melior
secundum eundem i politicorum c tum quia
principatus quo paterfamilias principatur uxori est propter
principatum quo principatur natis quia propter prolem
procreandam uxor principaliter est ducenda tum quia pater
naturaliter plus diligit filios quam uxorem quia naturali
coniunctione et perfectiori sunt sibi coniuncti quam uxor et ita
in communitate domus principalissimus et aptissimus et
naturalissimus principatus est ille quo paterfamilias principatur
natis cui assimilatur principatus regalis ergo principatus
regalis est perfectior aliis principatibus in communitate domus

adhuc principatus regalis similior est principatui naturali quo
paterfamilias principatur natis quam principatus politicus
principatui quo paterfamilias principatur uxori nam regalis
principatus assimilatur principatui paterno tam quo ad unitatem
principantis quam quo ad plenitudinem potestatis quia in utroque
principatu est unus principans et uterque habet plenitudinem
potestatis super sibi subiectos principatus autem politicus
licet assimiletur principatui quo paterfamilias principatur uxori
in hoc quod neuter principans habet plenitudinem potestatis
tamen in hoc differt quod in principatu politico principans non
est unus sed plures in principatu autem naturali quo
paterfamilias principatur uxori principans est unus sive habeat
plures uxores sive unam et ita principatus regalis magis
assimilatur principatui naturali quam principatus patrisfamilias
respectu uxoris ex quo concluditur quod magis expedit
communitati fidelium regi ab uno quam a pluribus

discipulus hic possemus multa scrutari de
principatu regali et plenitudine potestatis tam patris respectu
natorum quam regis respectu sibi subiectorum sed quia haec
postea forte habebunt locum ideo ipsis pertransitis aliam
allegationem adducas ad probandum quod magis expedit communitati
fidelium regi ab uno quam a pluribus

magister hoc iterum quidam sic probant illud
regimen est maxime expediens communitati fidelium quo amicitia et
concordia maxime conservatur et seditio quae est cuiuslibet
communitatis corruptio devitatur teste aristotele qui ii
politicorum c ait amicitiam putamus maximum esse
bonorum communitatibus sic enim utique minime seditiones
faciunt et viii ethicorum c ait videtur autem
et civitates continere amicitiam et legis positores magis circa
ipsam student quam iustitiam concordia enim simile aliquid
amicitiae videtur esse hanc autem maxime appetunt hoc etiam
ipsa veritas matt insinuare videtur cum dicit omne
regnum divisum contra se desolabitur et omnis civitas aut domus
divisa per discordiam et odium contra se non stabit etc

discipulus satis quidem modo allegationibus
plurimis quanquam multo plures adducere posses probasti quod
unus in principatu ecclesiae esse debeat quia maius bonum et
maior unitas et concordia ex hoc generatur et nutritur qualis
tamen ille debeat esse libenter scire vellem

magister circa id quod petis tibi explanari duo
sunt modi dicendi quidam enim dicunt quod nullus debet caeteris
omnibus principari nisi reliquos omnes sapientia et virtute
praecellat alii vero dicunt quod aliquis potest reliquis omnibus
principari quamvis non praestet omnibus sapientia et virtute et
iste modus iterum diversificatur quoniam quidam dicunt quod si
in populo christiano nullus invenitur excellentior caeteris si
tamen aliquis bonus inveniatur talis erit eligendus in papam
sed si nullus inveniatur bonus et idoneus nullus est ad tantum
beneficium sublimandus secundum alios vero sive inveniatur
aliquis bonus sive non tamen aliquis est in summum pontificem
eligendus et ad hoc probandum tali innituntur rationi quoniam
melius est qualecunque caput habere quam capite omnino carere

discipulus quoniam secundum modum dicentium quod
aliquando ecclesia deberet esse sine principe et pastore satis
irrationabilem reputem cum hoc totam politiam destruat et
hierarchicum quare ut pro ipso aliquas alleges rationes non
curo ipsum tanquam vanum relinquamus alius vero modus eiusdem
secundi modi dicentium quod qualitercunque aliquis sit si alius
non invenitur melior et dignior in summum pontificem possit
eligi primo modo dicendi omnino repugnat quare aliquas rationes
et auctoritates in contrarium adducas nam per eas primus modus
magis confirmabitur

magister contra illum modum dicendi et pro primi
confirmatione arguitur primo ab aliis sic ille debet eligi in
pastorem respectu cuius caeteri possunt dici et appellari grex
sed respectu nullius dicuntur grex nisi eius qui singulos
praecellit scientia et sanctitate igitur nullus talis debet
eligi in summum pontificem qui sit aequalis caeteris maior
videtur probatione non indigere minor vero probatur quoniam
pastor debet singulis praestare ducatum scientia ut habetur di
ephesios et q audacter in fine
similiter et vitae sanctitate ut scribitur q
praecipue et per consequens in huiusmodi praecellere
singulos debet

item idem patet auctoritate simachi papae quae scribitur q
ubi sit inquit vilissimus computandus est nisi
pracellat scientia et sanctitate qui est honore praestantior

praeterea praestantior et sanctior est ad sacerdotium eligendus
et singulis praeferendus ut inquit hieronymus et leo papa qui
ut habetur dist si forte sic inquit is
metropolitani iudicio praeferatur qui maioribus iuvatur studiis
et meritis et ambrosius diaconi et presbyteri cunctum populum
vitam secularem in omnibus ducentem debent conversatione et
sermone praeire igitur et quantumcunque sanctos debet vita et
conversatione praeire qui singulis debet praeesse plures aliae
possent adduci rationes et auctoritates quas gratia brevitatis
transire oportet

discipulus si aliquae aliae allegationes tibi
occurrunt ad probandum quod nullus debet praeesse cunctis
fidelibus nisi omnes superet in sapientia et virtute adducas

magister hoc adhuc probatur sic non minor
sapientia neque virtus requiritur ad principantem in
spiritualibus toti congregationi fidelium quam ad regem qui in
temporalibus praesidet sibi subiectis ut aristoteles vii
politicorum c velle videtur cum secundum ipsum
ibidem non est iustum aliquos semper principari qualiter
principantur reges et etiam summi pontifices et alios semper
subiici nisi differant a subiectis sibi quantum dii et heroes
differunt ab hominibus qui sunt simpliciter secundum ipsum
omnibus hominibus excellentes ait enim sic si igitur fuerint
tantum differentes alteri ab alteris quantum deos et heroes
aestimamus ab hominibus differre confestim primo secundum corpus
multam habentes excellentiam demum secundum animam ut
indubitata sit et manifesta excellentia principantium respectu
subiectorum palam quia melius semper etc illud enim quod est
excellentius et perfectius quamdiu manet tale natum est
principari illis qui ab excellentia tanta deficiunt quando autem
non inveniuntur tales qui differant ab aliis quemadmodum
differunt dii et heroes ab hominibus tunc non est iustum ut
aliqui eorum principentur aliis secundum totam vitam suam sed
iustum est ut omnes quodammodo communicent principatu ut
scilicet omnes qui sunt aequales in sapientia et virtute vicissim
principentur primo aliqui et postea alii ut aristoteles ibidem
velle videtur dicens quoniam autem hoc non facile accipere
neque est sicut apud indos ait silax esse reges tantum
differentes a subiectis manifestum quod propter multas causas
necessarium omnes communicare eo quod est secundum partem
principari et subiici ut scilicet nullus principetur toto
tempore vitae suae sed illi qui aliquando principentur aliquando
subiciantur cuius rationem assignat dicens quod enim aequale
idem similibus ex quibus verbis ratio talis elicitur iniustum
est ut aliquis semper principetur sibi aequalibus et similibus
ergo quando aliqui sunt similes iniustum est ut aliqui eorum
semper principentur et alii semper subiiciantur quare
concluditur quod si inter fideles sint multi similes inter se in
sapientia et virtute iniustum est ut unus eorum semper toto
tempore vitae suae principetur et alii semper subiiciantur
quare cum papa toto tempore vitae suae debeat praeesse fidelibus
universis iniustum est ut aliquis efficiatur papa si alii
inveniuntur sibi similes in sapientia et virtute iniustum est
ergo ut aliquis fiat papa nisi sapientia et virtute fideles
superet universos

amplius principatus papalis est perfectior principatu regali
teste gregorio nazianzeno qui ut legitur dist c
suscipitis ait scribens imperatoribus
constantinopolitanis dedit et nobis potestatem dedit
principatum multo perfectiorem principatibus vestris nullus
autem est dignus principatu regali nisi superet alios sapientia
et virtute imo omnibus bonis ut aristoteles videtur asserere
viii ethicorum sicut allegatum est supra cap huius
secundi quod etiam probatur ex hoc quod regnum est secundum
aristocratiam institutum secundum aristotelem lib v
politicorum c in aristocratia autem principantur
illi qui sunt caeteris meliores secundum eundem iv
politicorum c ergo et in regno nullus debet
principari regaliter nisi caeteros antecellat unde et deus
quando primo regem populo suo praetulit optimum totius populi
elegit teste samuele qui de ipso scilicet saule pro tempore
illo dixit i regum certe videtis quem elegit dominus
quoniam non sit similis ei in omni populo ergo multo fortius
nullus est dignus principatu papali nisi omnes praecellat
sapientia et virtute ergo quando non invenitur aliquis cuius
excellentia tanta sit indubitata et manifesta cum excellentia
principantium debeat esse indubitata et manifesta secundum
aristotelem ut dictum est prius in primo capitulo tunc nullus
est ad summum pontificem eligendus sed assumendi sunt plures
excellentiores aliis qui aristocratice vel politice omnes alios
regant

discipulus ex rationibus istis mihi dedisti
occasionem cogitandi quamplura tam pro conclusione ad quam
inducuntur quam contra necnon etiam circa totam materiam quam in
principio huius secundi coepimus pertractare an scilicet
expediat congregationi fidelium uni praelato subesse ideo
exquisitius quam proposuerim ipsam et quae prius tacta sunt
intendo discutere et quantam virtutem rationes pro una parte et
pro alia allegatae obtineant investigare in primis autem aliquas
allegationes inducas ad probandum quod quamvis in toto populo
christiano nullus esset qui omnes alios virtute et sapientia
superaret melius esset populum christianum regi ab uno quam a
pluribus secundum quod tenet secundus modus ponendi qui
recitatus est superius undecimo capitulo huius secundi

magister hoc videtur sic posse probari tale
regimen maxime expedit toti congregationi fidelium quale deus tam
in veteri testamento quam in novo voluit populum suum gubernari
cum ipse omnis regiminis virtuosi et utilis sit optimus et
sapientissimus institutor sed deus tam in veteri quam in novo
testamento voluit totum populum suum gubernari ab uno qui per
totam vitam suam esset omnium gubernator quamvis non esset omnes
alios in sapientia et virtute praecellens nec enim invenitur
quod aliquis iudex vel rex in veteri testamento omnes alios
excelleret sapientia et virtute sanctus etiam petrus non videtur
fuisse sanctior et sapientior universis apostolis et aliis
orthodoxis sanctus enim iohannes apostolus in amore christi et
per consequens in sanctitate et virtute ipsum praecessisse
videtur sancto etiam paulo sapientia videtur fuisse inferior
ergo non obstante quod non inveniatur aliquis christianus qui
excellat omnes alios sapientia et virtute est aliquis ad summum
pontificium eligendus qui christianorum omnium sit praelatus

discipulus ut mihi et aliis detur occasio
inveniendi circa praedicta clarius veritatem ad omnia quae pro
assertionibus contrariis sunt adducta responsiones aliquas
studeas recitare primo autem narra quomodo respondetur ad illa
quae supra c recitantur quae contra secundum modum ponendi
qui supra c recitatur et pro quo nunc ultimo allegasti
militare videntur ille enim modus ponendi apparentiam aliquam
habere mihi videtur

magister ille modus ponendi est bipartitus
dicitur enim uno modo quod si nullus in populo christiano
invenitur excellentior omnibus aliis et tamen invenitur idoneus
atque bonus aliquis talis est eligendus in papam sed si nullus
invenitur bonus et idoneus nullus est ad tantum officium
sublimandus aliter dicitur quod sive inveniatur idoneus sive
non aliquis est ad summum pontificium eligendus quia melius est
qualemcunque in caput habere quam capite omnino carere

discipulus primo narra quomodo secundum primum
istorum modorum respondetur

magister ad primam allegationem quae inducitur
supra cap huius secundi quae in auctoritate aristotelis
fundari videtur qui videtur asserere iniustum esse ut aliquis
principetur sibi similibus et aequalibus respondetur quod si in
aliqua communitate omnes essent boni et nullatenus pervertibles
per malitiam in actu vel potentia iniustum esset ut aliquis
principaretur sibi similibus et aequalibus in sapientia et
virtute quia tunc nulla ratio appareret quare plus deberet unus
quam alius principari sed quando in aliqua communitate sunt
multi aut plures perversi vel qui perverti possunt et cum maior
pars et potentior voluntarie sustinet principatum unius ut a tali
voluntate averti non possit tunc expedit ut unus super omnes
recipiat principatum dummodo inveniatur talis qui sit dignus
principari deterioribus eo quod aliter non esset bonus vel
idoneus reputandus si autem est aliqua pars tam potens quod
possit seditionem periculosam toti communitati suscitare quae
compesci non posset et principatum unius vellet nullatenus
sustinere tunc non esset aliquis omnibus sibi similibus et aliis
praeferendus sed esset talis principantis institutio ad tempus
aliud differenda quemadmodum enim interdum propter malitiam
subditorum episcopus licite deserit ipsos etiam penitus
renunciando regimini extra de renunciatione
nisi cum pridem q hoc tamen servandum
sic propter malitiam aliquorum quandoque licet institutionem
principantis differre et ideo quamvis regulariter expediat toti
communitati fidelium ut aliquis unus qui omnibus aliis praesit ad
summum sacerdotium eligatur tamen si esset tanta malitia
alicuius partis christianorum quae posset exponere totam
christianitatem periculo et nullo modo vellet uni summo sacerdoti
obedire non esset tunc aliquis ad tale officium eligendus sed
esset eius electio differenda sicut enim saepe permittuntur
minora mala ut maiora vitentur dist c omnis sic
nonnunquam omittuntur bona quaedam etiam magna ut maxima
pericula declinentur aristoteles igitur intelligit quod iniustum
est quod aliquis sibi similibus in virtute et aequalibus
principetur nisi ex aliqua utilitate vel necessitate expediat
ordinare ut aliquis etiam sibi similibus et aequalibus et non
solum inaequalibus et dissimilibus principetur

ad rationem vero aristotelis qua absolute et sine distinctione
vel modificatione probare videtur quod iniustum est quod aliquis
sibi similibus et aequalibus principetur quia aequalibus
secundum virtutem debetur aequalis honor et dignitas respondetur
quod quando convenienter et utiliter fieri potest ut aequalibus
aequalis honor et dignitas tribuatur hoc faciendum est in quo
casu loquitur aristoteles tamen quando non est possibile aut non
est utile vel est minus utile praesertim communi bono quod
aequalis honor et dignitas aequalibus conferatur tunc absque
omni iniustitia imo iuste electione vel sorte aut quovis alio
licito modo aliquis quo ad dignitatem et honores potest similibus
et aequalibus sibi praeferri et si alii in hoc turbarentur et ad
seditionem faciendam provocarentur efficerentur dissimiles et
inaequales secundum virtutem alteri cui prius aequales et similes
extiterunt tanquam ambitiosi et invidi praeferentes honorem
proprium bono communi cum magis periclitari vellent bonum
commune vel minime procurari quam aliquem eis cum utilitate
communi praeferri

exemplum autem aristotelis de habentibus aequalem vel inaequalem
virtutem digestivam et de habentibus aequale vel inaequale
corpus quia aequalibus secundum virtutem digestivam vel corpus
expedit habere aequale alimentum vel vestitum quod nocet
inaequalibus secundum virtutem digestivam et corpus non
concludit quod universaliter absque omni exceptione aequalibus et
similibus secundum virtutem debeat dari idem honor et dignitas
quia in ministrando alimentum et vestitum aequalibus vel
inaequalibus secundum virtutem digestivam vel corpus solummodo
attenditur propria virtus et proprium corpus uniuscuiusque
ipsorum quid scilicet expediat vel noceat unicuique ipsorum
divisim in distribuendo autem honores et dignitates quandoque
solum attenditur meritum et dignitas illorum quibus debent
distribui quia tunc iniustum est ut aequalibus inaequalis honor
seu dignitas tribuatur et tunc locum habet exemplum aristotelis
quandoque autem non solum attenditur meritum et dignitas
honorandorum sed etiam attenditur utilitas publica quae melius
procuratur principaliter per unum quam per plures et tunc quia
maior respectus habendus est ad bonum commune quam ad meritum et
dignitatem honorandorum iustum est ut aequalibus et similibus
secundum virtutem non aequalis honor et dignitas tribuatur

discipulus quia contra istum modum videntur
specialiter militare ea quae allegata sunt prius cap et
ibi enim ostenditur quod nullus debet praeferri cunctis
fidelibus nisi praecellat virtute et sapientia universos cuius
contrarium tenet praedictus modus ponendi ideo narra qualiter
respondetur ad ipsa

magister ad illa quae cap inducuntur
respondetur quod regulariter quando invenitur aliquis qui virtute
et sapientia omnes alios superet et excellat ille praeferendus
est in summum pontificem et regulariter peccant qui scienter
talem dimittunt et essent merito potestate eligendi privandi et
in hoc casu loquuntur auctoritates inductae quando autem non
invenitur aliquis talis sed multi sunt similes et aequales
secundum virtutem et sapientiam tunc non est eligendus talis
cum nullus sit talis nec tamen propter hoc debet differri
electio quousque inveniatur talis sed sufficit tunc unus
aequalium vel similium in sapientia et virtute habendo respectum
ad aliquid aliud quod aliquo modo suffragetur eidem ut eligatur

discipulus quamvis istam responsionem ut puto
intelligam tamen qualiter ista opinio auctoritates supra cap
allegatas quae fortiter contra ipsam militare videntur exponit
ignoro ideo breviter discurre per ipsas et dic quem intellectum
habent de ipsis