# Extract from the rules of the Benedictine Monks, from the net.
# Last edited on 1998-07-09 11:06:53 by stolfi

1 Monachorum quattuor esse genera manifestum est. 2 Primum
coenobitarum, hoc est monasteriale, militans sub regula vel abbate.

3 Deinde secundum genus est anachoritarum, id est eremitarum, horum
qui non conversationis fervore novicio, sed monasterii probatione
diuturna, 4 qui didicerunt contra diabolum multorum solacio iam docti
pugnare, 5 et bene exstructi fraterna ex acie ad singularem pugnam
eremi, securi iam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio
contra vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, pugnare
sufficiunt.

6 Tertium vero monachorum taeterrimum genus est sarabaitarum, qui
nulla regula approbati, experientia magistra, sicut aurum fornacis,
sed in plumbi natura molliti, 7 adhuc operibus servantes saeculo
fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. 8 Qui bini aut terni aut
certe singuli sine pastore, non dominicis sed suis inclusi ovilibus,
pro lege eis est desideriorum voluntas, 9 cum quicquid putaverint vel
elegerint, hoc dicunt sanctum, et quod noluerint, hoc putant non
licere.

10 Quartum vero genus est monachorum quod nominatur gyrovagum, qui
tota vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per
diversorum cellas hospitantur, 11 semper vagi et numquam stabiles, et
propriis voluntatibus et gulae illecebris servientes, et per omnia
deteriores sarabaitis.

12 De quorum omnium horum miserrima conversatione melius est silere
quam loqui. 13 His ergo omissis, ad coenobitarum fortissimum genus
disponendum, adiuvante Domino, veniamus.

II QUALIS DEBEAT ESSE ABBAS

1 Abbas qui praeesse dignus est monasterio semper meminere debet quod
dicitur et nomen maioris factis implere. 2 Christi enim agere vices in
monasterio creditur, quando ipsius vocatur pronomine, 3 dicente
Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus:
Abba, Pater. 4 Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini quod sit
debet aut docere aut constituere vel iubere, 5 sed iussio eius vel
doctrina fermentum divinae iustitiae in discipulorum mentibus
conspargatur, 6 memor semper abbas quia doctrinae suae vel
discipulorum oboedientiae, utrarumque rerum, in tremendo iudicio Dei
facienda erit discussio. 7 Sciatque abbas culpae pastoris incumbere
quicquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. 8
Tantundem iterum erit ut, si inquieto vel inoboedienti gregi pastoris
fuerit omnis diligentia attributa et morbidis earum actibus universa
fuerit cura exhibita, 9 pastor eorum in iudicio Domini absolutus dicat
cum propheta Domino: iustitiam tuam non abscondi in corde meo,
veritatem tuam et salutare tuum dixi; ipsi autem contemnentes
spreverunt me, 10 et tunc demum inoboedientibus curae suae ovibus
poena sit eis praevalens ipsa mors.

11 Ergo, cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina
suis praeesse discipulis, 12 id est omnia bona et sancta factis
amplius quam verbis ostendat, ut capacibus discipulis mandata Domini
verbis proponere, duris corde vero et simplicioribus factis suis
divina praecepta monstrare. 13 Omnia vero quae discipulis docuerit
esse contraria in suis factis indicet non agenda, ne aliis praedicans
ipse reprobus inveniatur, 14 ne quando illi dicat Deus peccanti: Quare
tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum? Tu
vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te, 15 et:
Qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti.

16 Non ab eo persona in monasterio discernatur. 17 Non unus plus
ametur quam alius, nisi quem in bonis actibus aut oboedientia
invenerit meliorem. 18 Non convertenti ex servitio praeponatur
ingenuus, nisi alia rationabilis causa exsistat.  19 Quod si ita,
iustitia dictante, abbati visum fuerit, et de cuiuslibet ordine id
faciet. Sin alias, propria teneant loca, 20 quia sive servus sive
liber, omnes in Christo unum sumus et sub uno Domino aequalem
servitutis militiam baiulamus, quia non est apud Deum personarum
acceptio. 21 Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si
meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. 22 Ergo
aequalis sit ab eo omnibus caritas, una praebeatur in omnibus secundum
merita disciplina.

23 In doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper formam
servare in qua dicit: Argue, obsecra, increpa, 24 id est, miscens
temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum magistri, pium
patris ostendat affectum, 25 id est indisciplinatos et inquietos debet
durius arguere, oboedientes autem et mites et patientes ut in melius
proficiant obsecrare, neglegentes et contemnentes ut increpat et
corripiat admonemus.

26 Neque dissimulet peccata delinquentium; sed et mox ut coeperint
oriri radicitus ea ut praevalet amputet, memor periculi Heli
sacerdotis de Silo. 27 Et honestiores quidem atque intellegibiles
animos prima vel secunda admonitione verbis corripiat, 28 improbos
autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis
castigatio in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus
verbis non corrigitur, 29 et iterum: Percute filium tuum virga et
liberabis animam eius a morte.

30 Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur, et
scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur.

31 Sciatque quam difficilem et arduam rem suscipit regere animas et
multorum servire moribus, et alium quidem blandimentis, alium vero
increpationibus, alium suasionibus; 32 et secundum uniuscuiusque
qualitatem vel intellegentiam, ita se omnibus conformet et aptet ut
non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in
augmentatione boni gregis gaudeat. 33 Ante omnia, ne dissimulans aut
parvipendens salutem animarum sibi commissarum, ne plus gerat
sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque caducis, 34 sed
semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et rationem
redditurus est. 35 Et ne causetur de minori forte substantia,
meminerit scriptum: Primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et
haec omnia adicientur vobis, 36 et iterum: Nihil deest timentibus eum.

37 Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem
reddendam, 38 et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit
numerum, agnoscat pro certo quia in die iudicii ipsarum omnium
animarum est redditurus Domino rationem, sine dubio addita et suae
animae. 39 Et ita, timens semper futuram discussionem pastoris de
creditis ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis
sollicitus, 40 et cum de monitionibus suis emendationem aliis
sumministrat ipse efficitur a vitiis emendatus.

III DE ADHIBENDIS AD CONSILIUM FRATRIBUS

1 Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas
omnem congregationem et dicat ipse unde agitur, 2 et audiens consilium
fratrum tractet apud se et quod utilius iudicaverit faciat. 3 Ideo
autem omnes ad consilium vocari diximus quia saepe iuniori Dominus
revelat quod melius est.

4 Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subiectione,
et non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit, 5 et
magis in abbatis pendat arbitrio, ut quod salubrius esse iudicaverit
ei cuncti oboediant. 6 Sed sicut discipulos convenit oboedire
magistro, ita et ipsum provide et iuste condecet cuncta disponere.

7 In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea
temere declinetur a quoquam. 8 Nullus in monasterio proprii sequatur
cordis voluntatem, 9 neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve
aut foris monasterium contendere. 10 Quod si praesumpserit, regulari
disciplinae subiaceat. 11 Ipse tamen abbas cum timore Dei et
observatione regulae omnia faciat, sciens se procul dubio de omnibus
iudiciis suis aequissimo iudici Deo rationem redditurum.

12 Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus, seniorum
tantum utatur consilio, 13 sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio
et post factum non paeniteberis.

IV QUAE SUNT INSTRUMENTA BONORUM OPERUM

1 In primis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota
virtute; 2 deinde proximum tamquam seipsum.  3 Deinde non occidere, 4
non adulterare, 5 non facere furtum, 6 non concupiscere, 7 non falsum
testimonium dicere, 8 honorare omnes homines, 9 et quod sibi quis
fieri non vult, alio ne faciat.  10 Abnegare semetipsum sibi ut
sequatur Christum.  11 Corpus castigare, 12 delicias non amplecti, 13
ieiunium amare.  14 Pauperes recreare, 15 nudum vestire, 16 infirmum
visitare, 17 mortuum sepelire.  18 In tribulatione subvenire, 19
dolentem consolari.  20 Saeculi actibus se facere alienum, 21 nihil
amori Christi praeponere.  22 Iram non perficere, 23 iracundiae tempus
non reservare.  24 Dolum in corde non tenere, 25 pacem falsam non
dare.  26 Caritatem non derelinquere.  27 Non iurare ne forte
periuret, 28 veritatem ex corde et ore proferre.  29 Malum pro malo
non reddere.  30 Iniuriam non facere, sed et factas patienter
sufferre.  31 Inimicos diligere.  32 Maledicentes se non remaledicere,
sed magis benedicere.  33 Persecutionem pro iustitia sustinere.  34
Non esse superbum, 35 non vinolentum, 36 non multum edacem, 37 non
somnulentum, 38 non pigrum, 39 non murmuriosum, 40 non detractorem.
41 Spem suam Deo committere.  42 Bonum aliquid in se cum viderit, Deo
applicet, non sibi; 43 malum vero semper a se factum sciat et sibi
reputet.  44 Diem iudicii timere, 45 gehennam expavescere, 46 vitam
aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare, 47 mortem cotidie
ante oculos suspectam habere.  48 Actus vitae suae omni hora
custodire, 49 in omni loco Deum se respicere pro certo scire.  50
Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere et
seniori spiritali patefacere, 51 os suum a malo vel pravo eloquio
custodire, 52 multum loqui non amare, 53 verba vana aut risui apta non
loqui, 54 risum multum aut excussum non amare.  55 Lectiones sanctas
libenter audire, 56 orationi frequenter incumbere, 57 mala sua
praeterita cum lacrimis vel gemitu cotidie in oratione Deo confiteri,
58 de ipsis malis de cetero emendare.  59 Desideria carnis non
efficere, 60 voluntatem propriam odire, 61 praeceptis abbatis in
omnibus oboedire, etiam si ipse aliter-- quod absit-- agat, memores
illud dominicum praeceptum: Quae dicunt facite, quae autem faciunt
facere nolite.  62 Non velle dici sanctum antequam sit, sed prius esse
quod verius dicatur.  63 Praecepta Dei factis cotidie adimplere, 64
castitatem amare, 65 nullum odire, 66 zelum non habere, 67 invidiam
non exercere, 68 contentionem non amare, 69 elationem fugere.  70 Et
seniores venerare, 71 iuniores diligere.  72 In Christi amore pro
inimicis orare; 73 cum discordante ante solis occasum in pacem redire.
74 Et de Dei misericordia numquam desperare.  75 Ecce haec sunt
instrumenta artis spiritalis. 76 Quae cum fuerint a nobis die noctuque
incessabiliter adimpleta et in die iudicii reconsignata, illa merces
nobis a Domino recompensabitur quam ipse promisit. 77 Quod oculus non
vidit nec auris audivit, quae praeparauit Deus his qui diligunt
illum. 78 Officina vero ubi haec omnia diligenter operemur claustra
sunt monasterii et stabilitas in congregatione.

V DE OBOEDIENTIA

1 Primus humilitatis gradus est oboedientia sine mora. 2 Haec convenit
his qui nihil sibi a Christo carius aliquid existimant. 3 Propter
servitium sanctum quod professi sunt seu propter metum gehennae vel
gloriam vitae aeternae, 4 mox aliquid imperatum a maiore fuerit, ac si
divinitus imperetur moram pati nesciant in faciendo. 5 De quibus
Dominus dicit: Obauditu auris oboedivit mihi. 6 Et item dicit
doctoribus: Qui vos audit me audit. 7 Ergo hi tales, relinquentes
statim quae sua sunt et voluntatem propriam deserentes, 8 mox
exoccupatis manibus et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino
oboedientiae pede iubentis vocem factis sequuntur, 9 et veluti uno
momento praedicta magistri iussio et perfecta discipuli opera, in
velocitate timoris Dei, ambae res communiter citius explicantur.

10 Quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit, 11 ideo angustam
viam arripiunt-- unde Dominus dicit: Angusta via est quae ducit ad
vitam, 12 ut non suo arbitrio viventes vel desideriis suis et
voluptatibus oboedientes, sed ambulantes alieno iudicio et imperio, in
coenobiis degentes abbatem sibi praeesse desiderant. 13 Sine dubio hi
tales illam Domini imitantur sententiam qua dicit: Non veni facere
voluntatem meam, sed eius qui misit me.

14 Sed haec ipsa oboedientia tunc acceptabilis erit Deo et dulcis
hominibus, si quod iubetur non trepide, non tarde, non tepide, aut cum
murmurio vel cum responso nolentis efficiatur, 15 quia oboedientia
quae maioribus praebetur Deo exhibetur; ipse enim dixit: Qui vos audit
me audit. 16 Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia
hilarem datorem diligit Deus. 17 Nam, cum malo animo si oboedit
discipulus et non solum ore sed etiam in corde si murmuraverit, 18
etiam si impleat iussionem, tamen acceptum iam non erit Deo qui cor
eius respicit murmurantem, 19 et pro tali facto nullam consequitur
gratiam; immo poenam murmurantium incurrit, si non cum satisfactione
emendaverit.

VI DE TACITUNITATE

1 Faciamus quod ait propheta: Dixi: Custodiam vias meas, ut non
delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam.  Obmutui et
humiliatus sum et silui a bonis. 2 Hic ostendit propheta, si a bonis
eloquiis interdum propter taciturnitatem debet taceri, quanto magis a
malis verbis propter poenam peccati debet cessari.

3 Ergo, quamvis de bonis et sanctis et aedificationum eloquiis,
perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi
concedatur licentia, 4 quia scriptum est: In multiloquio non effugies
peccatum, 5 et alibi: Mors et vita in manibus linguae. 6 Nam loqui et
docere magistrum condecet, tacere et audire discipulum convenit.

7 Et ideo, si qua requirenda sunt a priore, cum omni humilitate et
subiectione reverentiae requirantur. 8 Scurrilitates vero vel verba
otiosa et risum moventia aeterna clausura in omnibus locis damnamus et
ad talia eloquia discipulum aperire os non permittimus.

VII DE HUMILITATE

1 Clamat nobis scriptura divina, fratres, dicens: Omnis qui se exaltat
humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. 2 Cum haec ergo dicit,
ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae. 3 Quod se
cavere propheta indicat dicens: Domine, non est exaltatum cor meum
neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in
mirabilibus super me. 4 Sed quid si non humiliter sentiebam, si
exaltavi animam meam?-- sicut ablactatum super matrem suam, ita
retribues in animam meam.

5 Unde, fratres, si summae humilitatis volumus culmen attingere et ad
exaltationem illam caelestem ad quam per praesentis vitae humilitatem
ascenditur volumus velociter pervenire, 6 actibus nostris
ascendentibus scala illa erigenda est quae in somnio lacob apparuit,
per quam ei descendentes et ascendentes angeli monstrabantur. 7 Non
aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intellegitur nisi
exaltatione descendere et humilitate ascendere. 8 Scala vero ipsa
erecta nostra est vita in saeculo, quae humiliato corde a Domino
erigatur ad caelum. 9 Latera enim eius scalae dicimus nostrum esse
corpus et animam, in qua latera diversos gradus humilitatis vel
disciplinae evocatio divina ascendendo inseruit.

10 Primus itaque humilitatis gradus est si, timorem Dei sibi ante
oculos semper ponens, oblivionem omnino fugiat 11 et semper sit memor
omnia quae praecepit Deus, ut qualiter et contemnentes Deum gehenna de
peccatis incendat et vita aeterna quae timentibus Deum praeparata est
animo suo semper evolvat. 12 Et custodiens se omni hora a peccatis et
vitiis, id est cogitationum, linguae, manuum, pedum vel voluntatis
propriae sed et desideria carnis, 13 aestimet se homo de caelis a Deo
semper respici omni hora et facta sua omni loco ab aspectu divinitatis
videri et ab angelis omni hora renuntiari.

14 Demonstrans nobis hoc propheta, cum in cogitationibus nostris ita
Deum semper praesentem ostendit dicens: Scrutans corda et renes Deus;
15 et item: Dominus nouit cogitationes hominum; 16 et item dicit:
Intellexisti cogitationes meas a longe; 17 et: Quia cogitatio hominis
confitebitur tibi. 18 Nam ut sollicitus sit circa cogitationes suas
perversas, dicat semper utilis frater in corde suo: Tunc ero
immaculatus coram eo si observavero me ab iniquitate mea.

19 Voluntatem vero propriam ita facere prohibemur cum dicit scriptura
nobis: Et a voluntatibus tuis avertere. 20 Et item rogamus Deum in
oratione ut fiat illius voluntas in nobis. 21 Docemur ergo merito
nostram non facere voluntatem cum cavemus illud quod dicit sancta
scriptura: Sunt viae quae putantur ab hominibus rectae, quarum finis
usque ad profundum inferni demergit, 22 et cum item pavemus illud quod
de neglegentibus dictum est: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt
in voluntatibus suis.

23 In desideriis vero carnis ita nobis Deum credamus semper esse
praesentem cum dicit propheta Domino: Ante te est omne desiderium
meum. 24 Cavendum ergo ideo malum desiderium quia mors secus introitum
delectationis posita est. 25 Unde scriptura praecepit dicens: Post
concupiscentias tuas non eas.

26 Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos 27 et Dominus de
caelo semper respicit super filios hominum, ut videat si est
intellegens aut requirens Deum, 28 et si ab angelis nobis deputatis
cotidie die noctuque Domino factorum nostrorum opera nuntiantur, 29
cavendum est ergo omni hora, fratres, sicut dicit in psalmo propheta,
ne nos declinantes in malo et inutiles factos aliqua hora aspiciat
Deus 30 et, parcendo nobis in hoc tempore quia pius est et exspectat
nos converti in melius, ne dicat nobis in futuro: Haec fecisti et
tacui.

31 Secundus humilitatis gradus est si propriam quis non amans
voluntatem desideria sua non delectetur implere, 32 sed vocem illam
Domini factis imitetur dicentis: Non veni facere voluntatem meam, sed
eius qui me misit. 33 Item dicit scriptura: Voluntas habet poenam et
necessitas parit coronam.

34 Tertius humilitatis gradus est ut quis pro Dei amore omni
oboedientia se subdat maiori, imitans Dominum, de quo dicit apostolus:
Factus oboediens usque ad mortem.

35 Quartus humilitatis gradus est si, in ipsa oboedientia duris et
contrariis rebus vel etiam quibuslibet irrogatis iniuriis, tacite
conscientia patientiam amplectatur 36 et sustinens non lassescat vel
discedat, dicente scriptura: Qui perseveraverit usque in finem, hic
salvus erit; 37 item: Confortetur cor tuum et sustine Dominum. 38 Et
ostendens fidelem pro Domino universa etiam contraria sustinere
debere, dicit ex persona sufferentium: Propter te morte afficimur tota
die, aestimati sumus ut oves occisionis. 39 Et securi de spe
retributionis divinae subsequuntur gaudentes et dicentes: Sed in his
omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. 40 Et item alio loco
scriptura: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti sicut igne
examinatur argentum; induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes
in dorso nostro. 41 Et ut ostendat sub priore debere nos esse,
subsequitur dicens: Imposuisti homines super capita nostra.

42 Sed et praeceptum Domini in adversis et iniuriis per patientiam
adimplentes, qui percussi in maxillam praebent et aliam, auferenti
tunicam dimittunt et pallium, angariati miliario vadunt duo, 43 cum
Paulo Apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem sustinent et
maledicentes se benedicent.

44 Quintus humilitatis gradus est si omnes cogitationes malas cordi
suo advenientes vel mala a se absconse commissa per humilem
confessionem abbatem non celaverit suum. 45 Hortans nos de hac re
scriptura dicens: Revela ad Dominum viam tuam et spera in eum. 46 Et
item dicit: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum
misericordia eius. 47 Et item propheta: Delictum meum cognitum tibi
feci et iniustitias meas non operui. 48 Dixi: Pronuntiabo adversum me
iniustias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.

49 Sextus humilitatis gradus est si omni vilitate vel extremitate
contentus sit monachus, et ad omnia quae sibi iniunguntur velut
operarium malum se iudicet et indignum, 50 dicens sibi cum propheta:
Ad nihilum redactus sum et nescivi, ut iumentum factus sum apud te et
ego semper tecum.

51 Septimus humilitatis gradus est si omnibus se inferiorem et
viliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis
credat affectu, 52 humilians se et dicens cum propheta: Ego autem sum
uermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. 53
Exaltatus sum et humiliatus et confusus. 54 Et item: Bonum mihi quod
humiliasti me, ut discam mandata tua.

55 Octavus humilitatis gradus est si nihil agat monachus, nisi quod
communis monasterii regula vel maiorum cohortantur exempla.

56 Nonus humilitatis gradus est si linguam ad loquendum prohibeat
monachus et, taciturnitatem habens, usque ad interrogationem non
loquatur, 57 monstrante scriptura quia in multiloquio non effugitur
peccatum, 58 et quia vir linguosus non dirigitur super terram.

59 Decimus humilitatis gradus est si non sit facilis ac promptus in
risu, quia scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam.

60 Undecimus humilitatis gradus est si, cum loquitur monachus, leniter
et sine risu, humiliter cum gravitate vel pauca verba et rationabilia
loquatur, et non sit clamosus in voce, 61 sicut scriptum est: Sapiens
verbis innotescit paucis.

62 Duodecimus humilitatis gradus est si non solum corde monachus sed
etiam ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet, 63 id est
in opere Dei, in oratorio, in monasterio, in horto, in via, in agro
vel ubicumque sedens, ambulans vel stans, inclinato sit semper capite,
defixis in terram aspectibus, 64 reum se omni hora de peccatis suis
aestimans iam se tremendo iudicio repraesentari aestimet, 65 dicens
sibi in corde semper illud quod publicanus ille evangelicus fixis in
terram oculis dixit: Domine, non sum dignus, ego peccator, levare
oculos meos ad caelos. 66 Et item cum Propheta: Incurvatus sum et
humiliatus sum usquequaque.

67 Ergo, his omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad
caritatem Dei perveniet illam quae perfecta foris mittit timorem, 68
per quam universa quae prius non sine formidine observabat absque ullo
labore velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire, 69 non
iam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsa bona et
delectatione virtutum. 70 Quae Dominus iam in operarium suum mundum a
vitiis et peccatis Spiritu Sancto dignabitur demonstrare.

VIII DE OFFICIIS DIVINIS IN NOCTIBUS

1 Hiemis tempore, id est a kalendas Novembres usque in Pascha, iuxta
considerationem rationis, octava hora noctis surgendum est, 2 ut
modice amplius de media nocte pausetur et iam digesti surgant. 3 Quod
vero restat post vigilias a fratribus qui psalterii vel lectionum
aliquid indigent meditationi inserviatur. 4 A Pascha autem usque ad
supradictas Novembres, sic temperetur hora ut vigiliarum agenda
parvissimo intervallo, quo fratres ad necessaria naturae exeant, mox
matutini, qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur.

IX QUANTI PSALMI DICENDI SUNT NOCTURNIS HORIS

1 Hiemis tempore suprascripto, in primis versu tertio dicendum:
Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam. 2 Cui
subiungendus est tertius psalmus et gloria. 3 Post hunc, psalmum
nonagesimum quartum cum antiphona, aut certe decantandum. 4 Inde
sequatur ambrosianum, deinde sex psalmi cum antiphonas.

5 Quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas et, sedentibus omnibus
in scamnis, legantur vicissim a fratribus in codice super analogium
tres lectiones, inter quas et tria responsoria cantentur: 6 duo
responsoria sine gloria dicantur; post tertiam vero lectionem, qui
cantat dicat gloriam. 7 Quam dum incipit cantor dicere, mox omnes de
sedilia sua surgant, ob honorem et reverentiam sanctae Trinitatis.

8 Codices autem legantur in vigiliis divinae auctoritatis, tam veteris
testamenti quam novi, sed et expositiones earum, quae a nominatis et
orthodoxis catholicis patribus factae sunt.

9 Post has vero tres lectiones cum responsoria sua, sequantur reliqui
sex psalmi, cum alleluia canendi. 10 Post hos, lectio apostoli
sequatur, ex corde recitanda, et versus, et supplicatio litaniae, id
est Kyrie eleison. 11 Et sic finiantur vigiliae nocturnae.

X QUALITER AESTATIS TEMPORE AGATUR NOCTURNA LAUS

1 A Pascha autem usque ad kalendas Novembres, omnis ut supra dictum
est psalmodiae quantitas teneatur, 2 excepto quod lectiones in codice,
propter brevitatem noctium, minime legantur, sed pro ipsis tribus
lectionibus una de veteri testamento memoriter dicatur, quam brevis
responsorius subsequatur. 3 Et reliqua omnia ut dictum est impleantur,
id est ut numquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad vigilias
nocturnas dicantur, exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo.

XI QUALITER DIEBUS DOMINICIS VIGILIAE AGANTUR

1 Dominico die temperius surgatur ad vigilias. 2 In quibus vigiliis
teneatur mensura, id est, modulatis ut supra disposuimus sex psalmis
et versu, residentibus cunctis disposite et per ordinem in subselliis,
legantur in codice, ut supra diximus, quattuor lectiones cum
responsoriis suis. 3 Ubi tantum in quarto responsorio dicatur a
cantante gloria; quam dum incipit, mox omnes cum reverentia surgant.

4 Post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii sex psalmi cum
antiphonas sicut anteriores, et versu. 5 Post quibus iterum legantur
aliae quattuor lectiones cum responsoriis suis, ordine quo supra.

6 Post quibus dicantur tria cantica de prophetarum, quas instituerit
abbas; quae cantica cum alleluia psallantur.

7 Dicto etiam versu et benedicente abbate, legantur aliae quattuor
lectiones de novo testamento, ordine quo supra. 8 Post quartum autem
responsorium incipiat abbas hymnum Te Deum laudamus. 9 Quo perdicto,
legat abbas lectionem de Evangelia, cum honore et timore stantibus
omnibus. 10 Qua perlecta, respondeant omnes Amen, et subsequatur mox
abbas hymnum Te decet laus, et data benedictione incipiant matutinos.

11 Qui ordo vigiliarum omni tempore tam aestatis quam hiemis
aequaliter in die dominico teneatur. 12 Nisi forte -- quod absit --
tardius surgant: aliquid de lectionibus breviandum est, aut
responsoriis. 13 Quod tamen omnino caveatur ne proveniat. Quod si
contigerit, digne inde satisfaciat Deo in oratorio per cuius evenerit
neglectum.

XII QUOMODO MATUTINORUM SOLLEMNITAS AGATUR

1 In matutinis dominico die, in primis dicatur sexagesimus sextus
psalmus, sine antiphona, in directum. 2 Post quem dicatur
quinquagesimus cum alleluia. 3 Post quem dicatur centesimus septimus
decimus et sexagesimus secundus. 4 Inde benedictiones et laudes,
lectionem de Apocalypsis una ex corde, et responsorium, ambrosianum,
versu, canticum de Evangelia, litania, et completum est.

XIII PRIVATIS DIEBUS QUALITER AGANTUR MATUTINI

1 Diebus autem privatis, matutinorum sollemnitas ita agatur, 2 id est,
ut sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antiphona, subtrahendo
modice, sicut dominica, ut omnes occurrant ad quinquagesimum, qui cum
antiphona dicatur. 3 Post quem alii duo psalmi dicantur secundum
consuetudinem, id est: 4 secunda feria, quintum et tricesimum quintum;
5 tertia feria, quadragesimum secundum et quinquagesimum sextum; 6
quarta feria, sexagesimum tertium et sexagesimum quartum; 7 quinta
feria, octogesimum septimum et octogesimum nonum; 8 sexta feria,
septuagesimum quintum et nonagesimum primum; 9 sabbatorum autem,
centesimum quadragesimum secundum et canticum Deuteronomium qui
dividatur in duas glorias. 10 Nam ceteris diebus canticum unumquemque
die suo ex prophetis sicut psallit ecclesia Romana dicantur. 11 Post
haec sequantur laudes; deinde lectio una apostoli memoriter recitanda,
responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania et
completum est.

12 Plane agenda matutina vel vespertina non transeat aliquando, nisi
in ultimo per ordinem oratio dominica, omnibus audientibus, dicatur a
priore, propter scandalorum spinas quae oriri solent, 13 ut conventi
per ipsius orationis sponsionem qua dicunt: Dimitte nobis sicut et nos
dimittimus, purgent se ab huiusmodi vitio. 14 Ceteris vero agendis,
ultima pars eius orationis dicatur, ut ab omnibus respondeatur: Sed
libera nos a malo.

XIV IN NATALICIIS SANCTORUM QUALITER AGANTUR VIGILIAE

1 In sanctorum vero festivitatibus, vel omnibus sollemnitatibus, sicut
diximus dominico die agendum, ita agatur, 2 excepto quod psalmi aut
antiphonae vel lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur; modus
autem suprascriptus teneatur.

XV ALLELUIA QUIBUS TEMPORIBUS DICATUR

1 A sanctum Pascha usque Pentecosten, sine intermissione dicatur
alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis. 2 A Pentecosten autem
usque caput quadragesimae, omnibus noctibus, cum sex posterioribus
psalmis tantum ad nocturnos dicatur. 3 Omni vero dominica extra
quadragesima, cantica, matutinos, prima, tertia, sexta nonaque cum
alleluia dicatur, vespera vero iam antiphona. 4 Responsoria vero
numquam dicantur cum alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten.

XVI QUALITER DIVINA OPERA PER DIEM AGANTUR

1 Ut ait propheta: septies in die laudem dixi tibi. 2 Qui septenarius
sacratus numerus a nobis sic implebitur, si matutino, primae, tertiae,
sextae, nonae, vesperae completoriique tempore nostrae servitutis
officia persolvamus, 3 quia de his diurnis horis dixit: Septies in die
laudem dixi tibi. 4 Nam de nocturnis vigiliis idem ipse propheta ait:
Media nocte surgebam ad confitendum tibi.

5 Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro super iudicia
iustitiae suae, id est matutinis, prima, tertia, sexta, nona, vespera,
completorios, et nocte surgamus ad confitendum ei.

XVII QUOT PSALMI PER EASDEM HORAS CANENDI SUNT

1 Iam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae; nunc
de sequentibus horis videamus.

2 Prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una gloria, 3
hymnum eiusdem horae post versum Deus in adiutorium antequam psalmi
incipiantur. 4 Post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio
una, versu et Kyrie eleison et missas.

5 Tertia vero, sexta et nona, item eo ordine celebretur oratio, id est
versu, hymnos earundem horarum, ternos psalmos, lectionem et versu,
Kyrie eleison et missas. 6 Si maior congregatio fuerit, cum
antiphonas, si vero minor, in directum psallantur.

7 Vespertina autem synaxis quattuor psalmis cum antiphonis
terminetur. 8 Post quibus psalmis, lectio recitanda est; inde
responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et
oratione dominica fiant missae.

9 Completorios autem trium psalmorum dictione terminentur. Qui psalmi
directanei sine antiphona dicendi sunt. 10 Post quos hymnum eiusdem
horae, lectionem unam, versu, Kyrie eleison, et benedictione missae
fiant.

XVIII QUO ORDINE IPSI PSALMI DICENDI SUNT

1 In primis dicatur versu Deus in adiutorium meum intende, Domine ad
adiuvandum me festina, gloria, inde hymnum uniuscuiusque horae. 2
Deinde, prima hora dominica, dicenda quattuor capitula psalmi
centesimi octavi decimi; 3 reliquis vero horis, id est tertia, sexta
vel nona, terna capitula suprascripti psalmi centesimi octavi decimi
dicantur.

4 Ad primam autem secundae feriae, dicantur tres psalmi, id est
primus, secundus et sextus; 5 et ita per singulos dies ad primam usque
dominica dicantur per ordinem terni psalmi usque nonum decimum
psalmum, ita sane ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in
binos. 6 Et sic fit ut ad vigilias dominica semper a vicesimo
incipiatur.

7 Ad tertiam vero, sextam nonamque secundae feriae, novem capitula
quae residua sunt de centesimo octavo decimo, ipsa terna per easdem
horas dicantur.

8 Expenso ergo psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus, id est
dominico et secunda feria, 9 tertia feria iam ad tertiam, sextam vel
nonam psallantur terni psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo
vicesimo septimo, id est psalmi novem. 10 Quique psalmi semper usque
dominica per easdem horas itidem repetantur, hymnorum nihilominus,
lectionum vel versuum dispositionem uniformem cunctis diebus
servatam. 11 Et ita scilicet semper dominica a centesimo octavo decimo
incipietur.

12 Vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur. 13
Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo
septimo, 14 exceptis his qui in diversis horis ex eis sequestrantur,
id est a centesimo septimo decimo usque centesimo vicesimo septimo et
centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo; 15
reliqui omnes in vespera dicendi sunt. 16 Et quia minus veniunt tres
psalmi, ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto fortiores
inveniuntur, id est centesimum tricesimum octavum et centesimum
quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum; 17
centesimus vero sextus decimus, quia parvus est, cum centesimo quinto
decimo coniungatur.

18 Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum, reliqua, id est
lectionem, responsum, hymnum, versum vel canticum, sicut supra
taxavimus impleatur.

19 Ad completorios vero cotidie idem psalmi repetantur, id est
quartum, nonagesimum et centesimum tricesimum tertium.

20 Disposito ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi qui
supersunt aequaliter dividantur in septem noctium vigilias, 21
partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi et duodecim
per unamquamque constituens noctem.

22 Hoc praecipue commonentes ut, si cui forte haec distributio
psalmorum displicuerit, ordinet si melius aliter iudicaverit, 23 dum
omnimodis id adtendat ut omni hebdomada psalterium ex integro numero
centum quinquaginta psalmorum psallantur, et dominico die semper a
caput reprehendatur ad vigilias. 24 Quia nimis inertem devotionis suae
servitium ostendunt monachi qui minus a psalterio cum canticis
consuetudinariis per septimanae circulum psallunt, 25 dum quando
legamus sanctos patres nostros uno die hoc strenue implesse, quod nos
tepidi utinam septimana integra persolvamus.

XIX DE DISCIPLINA PSALLENDI

1 Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos Domini in omni
loco speculari bonos et malos, 2 maxime tamen hoc sine aliqua
dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus. 3 Ideo semper
memores simus quod ait propheta: Servite Domino in timore, 4 et
iterum: Psallite sapienter, 5 et: In conspectu angelorum psallam
tibi. 6 Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis
et angelorum eius esse, 7 et sic stemus ad psallendum ut mens nostra
concordet voci nostrae.

XX DE REVERENTIA ORATIONIS

1 Si, cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non
praesumimus nisi cum humilitate et reverentia, 2 quanto magis Domino
Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione
supplicandum est. 3 Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et
compunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus.

4 Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu
inspirationis divinae gratiae protendatur. 5 In conventu tamen omnino
brevietur oratio, et facto signo a priore omnes pariter surgant.

XXI DE DECANIS MONASTERII

1 Si maior fuerit congregatio, eligantur de ipsis fratres boni
testimonii et sanctae conversationis, et constituantur decani, 2 qui
sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata
Dei et praecepta abbatis sui. 3 Qui decani tales eligantur in quibus
securus abbas partiat onera sua, 4 et non eligantur per ordinem, sed
secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam.

5 Quique decani, si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia
repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque
tertio si emendare noluerit, deiciatur, 6 et alter in loco eius qui
dignus est surrogetur.

7 Et de praeposito eadem constituimus.

XXII QUOMODO DORMIANT MONACHI

1 Singuli per singula lecta dormiant. 2 Lectisternia pro modo
conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant.

3 Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non
sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint
pausent. 4 Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane.

5 Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus, ut cultellos suos
ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerent
dormientem; 6 et ut parati sint monachi semper et, facto signo absque
mora surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni
tamen gravitate et modestia.

7 Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti
cum senioribus. 8 Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate
cohortentur propter somnulentorum excusationes.

XXIII DE EXCOMMUNICATIONE CULPARUM

1 Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans
vel in aliquo contrarius exsistens sanctae regulae et praeceptis
seniorum suorum contemptor repertus fuerit, 2 hic secundum Domini
nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus
suis. 3 Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus. 4 Si
vero neque sic correxerit, si intellegit qualis poena sit,
excommunicationi subiaceat; 5 sin autem improbus est, vindictae
corporali subdatur.

XXIV QUALIS DEBET ESSE MODUS EXCOMMUNICATIONIS

1 Secundum modum culpae, et excommunicationis vel disciplinae mensura
debet extendi; 2 qui culparum modus in abbatis pendat iudicio.

3 Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae
participatione privetur. 4 Privati autem a mensae consortio ista erit
ratio ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat, neque
lectionem recitet, usque ad satisfactionem. 5 Refectionem autem cibi
post fratrum refectionem solus accipiat, 6 ut, si verbi gratia fratres
reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille vespera,
7 usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.

XXV DE GRAVIORIBUS CULPIS

1 Is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur suspendatur a
mensa, simul ab oratorio. 2 Nullus ei fratrum in nullo iungatur
consortio nec in colloquio. 3 Solus sit ad opus sibi iniunctum,
persistens in paenitentiae luctu, sciens illam terribilem apostoli
sententiam dicentis 4 traditum eiusmodi hominem in interitum carnis,
ut spiritus salvus sit in die Domini. 5 Cibi autem refectionem solus
percipiat, mensura vel hora qua praeviderit abbas ei competere; 6 nec
a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur.

XXVI DE HIS QUI SINE IUSSIONE IUNGUNT SE EXCOMMUNICATIS

1 Si quis frater praesumpserit sine iussione abbatis fratri
excommunicato quolibet modo se iungere aut loqui cum eo vel mandatum
ei dirigere, 2 similem sortiatur excommunicationis vindictam.

XXVII QUALITER DEBEAT ABBAS SOLLICITUS ESSE CIRCA EXCOMMUNICATOS

1 Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres,
quia non est opus sanis medicus sed male habentibus. 2 Et ideo uti
debet omni modo ut sapiens medicus, immittere senpectas, id est
seniores sapientes fratres, 3 qui quasi secrete consolentur fratrem
fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur
eum ne abundantiori tristitia absorbeatur, 4 sed, sicut ait item
apostolus, confirmetur in eo caritas et oretur pro eo ab omnibus.

5 Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate
et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. 6
Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas
tyrannidem; 7 et metuat prophetae comminationem per quam dicit Deus:
Quod crassum videbatis assumebatis et quod debile erat proiciebatis. 8
Et pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem
ovibus in montibus, abiit unam ovem quae erraverat quaerere; 9 cuius
infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis
dignaretur imponere et sic reportare ad gregem.

[Previous] [Top] [Next]

XXVIII DE HIS QUI SAEPIUS CORREPTI EMENDARE NOLUERINT

1 Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam
excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id est ut
verberum vindicta in eum procedant. 2 Quod si nec ita correxerit, aut
forte-- quod absit-- in superbia elatus etiam defendere voluerit opera
sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus: 3 si exhibuit fomenta, si
unguenta adhortationum, si medicamina scripturarum divinarum, si ad
ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgae, 4 et iam si
viderit nihil suam praevalere industriam, adhibeat etiam-- quod maius
est-- suam et omnium fratrum pro eo orationem, 5 ut Dominus qui omnia
potest operetur salutem circa infirmum fratrem. 6 Quod si nec isto
modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait
Apostolus: Auferte malum ex vobis, 7 et iterum: Infidelis, si
discedit, discedat, 8 ne una ovis morbida omnem gregem contagiet.

XXIX SI DEBEANT FRATRES EXEUNTES DE MONASTERIO ITERUM RECIPI

1 Frater qui proprio vitio egreditur de monasterio, si reverti
voluerit, spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus est, 2 et
sic in ultimo gradu recipiatur, ut ex hoc eius humilitas
comprobetur. 3 Quod si denuo exierit, usque tertio ita recipiatur, iam
postea sciens omnem sibi reversionis aditum denegari.

XXX DE PUERIS MINORI AETATE, QUALITER CORRIPIANTUR

1 Omnis aetas vel intellectus proprias debet habere mensuras. 2
Ideoque, quotiens pueri vel adulescentiores aetate, aut qui minus
intellegere possunt quanta poena sit excommunicationis, 3 hi tales dum
delinquunt, aut ieiuniis nimiis affligantur aut acris verberibus
coerceantur, ut sanentur.