# Part of a text by William of Ockam, from netland.
# Last edited on 1998-07-09 12:02:49 by stolfi

Discipulus: Quoniam ista quinta assertio, via
media inter alias quatuor incedendo, cum qualibet illarum in
quibusdam concordat et in aliquibus discrepare dignoscitur, ipsam
quo ad alias partes eius exquisite discutere etiam alias
quodammodo pertractare propono. Ideo de ipsa diffuse aliquantulum
inquiramus, incipientes a prima eius particula: an scilicet
Christus constituerit beatum Petrum caput, principem et praelatum
aliorum Apostolorum et universorum fidelium. Ad cuius
intelligentiam pleniorem ante omnia conferendo scrutemur an
expediat toti communitati fidelium uni capiti, principi et
praelato fideli sub Christo subiici et subesse. Primo autem pro
parte affirmativa nitere allegare.

Magister: Quod toti congregationi fidelium
expediat uni capiti fideli sub Christo subesse videtur multis
modis posse probari. Nam uni corpori expedit unum caput habere.
Corpus enim sine capite imperfectum esse dignoscitur cum
principaliori membro sit orbatum. Corpus vero habens capita duo
vel plura monstruosum esse videtur. Omnes autem fideles sunt unum
corpus, teste Apostolo ad Romanos 12: "Multi, inquam, unum corpus
sumus in Christo". Ergo cunctis fidelibus expedit uni capiti
subesse. Illud autem caput non debet esse infidele, quia omnia
alia membra, praecipue in his quae spectant ad salutem animae,
conaretur inficere. Ergo debet esse fidele.

Discipulus: Ista allegatio videtur deficere, eo
quod non probat quod illud caput debeat esse sub Christo. Immo
per ipsam ostendi videtur quod universi fideles non debent uni
capiti sub Christo subesse: cum Christus sit caput totius
ecclesiae, ut apostolus ait ad Ephesios 1 et in pluribus aliis
locis asserit manifeste, ex quo sequitur, cum corpus habens duo
vel plura capita monstruosum debeat reputari (ut innuit allegatio
supradicta), quod tota congregatio fidelium non debet uni capiti
sub Christo subesse, sed oportet ipsam solum Christum pro capite
venerari.

Magister: Nonnullis apparet quod ista obiectio
faciliter potest excludi: quia, quamvis Christus sit caput
ecclesiae, tamen sub Christo oportet quod sit aliud caput eiusdem
ecclesiae quod sub Christo curam eius gerat, eo quod ecclesiae
esse debet vicarius rector, qui corporaliter sit praesens eidem,
qui eam visibiliter regat, ad quem fideles, cum necesse fuerit,
pro variis necessitatibus corporaliter possint accedere. Per quem
modum Christus ecclesiam minime regit, quia solummodo
invisibiliter regit, nisi aliquando in casu. Licet ergo Christus
sit caput, tamen homo mortalis fidelis debet esse caput, quamvis
sub capite. Nec tamen propter hoc monstruosum est putandum
corpus. Constat enim quod episcopus est caput respectu sibi
subiectorum et rex est caput sibi subditorum, et tamen omnes
habent unum caput Deum; quamvis ergo corpus naturale esset
monstruosum si haberet duo capita corporalia vel plura, quia unum
non est caput alterius, tamen unum corpus mysticum potest habere
plura capita spiritualia quorum unum sit sub alio: non est
monstruosum, sed naturale etiam multis expediens et decorum.

Discipulus: Alias allegationes ad eandem
conclusionem adducas.

Magister: Idem sic probatur. Expedit uni ovili ut
ab uno pastore regatur et pascatur; quod Salvator ipse insinuare
videtur cum dicit, ut habetur Ioh. 10, "Fiet unum ovile et unus
pastor". Tota autem congregatio fidelium est unum ovile, ipso
pastore supremo testante, qui (ubi prius) dicit: "Alias oves
habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere,
et vocem meam audient, et fiet unum ovile", etc. Ergo expedit
quod tota congregatio fidelium uni subsit pastori: non solummodo
Christo, qui invisibiliter pascit ecclesiam, sed etiam fideli (et
non infideli, quia ille foret lupus et fur in dispergendo,
mactando et perdendo oves Christi) qui sensibiliter pascat et
gubernet universitatem fidelium.

Amplius, omni populo expedit uni rectori subesse, teste Salomone,
qui Proverb. 11 ait: "Ubi non est gubernator populus corruet".
Dicens, "ubi non est gubernator", non "ubi non sunt
gubernatores", videtur etiam innuere manifeste quod ubi non est
unus gubernator populus corruet. Tota autem congregatio fidelium
est unus populus (licet plures populos partiales includat), teste
beato Iohanne, qui Apocalyp. 21 c. ait: "Ecce tabernaculum Dei
cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus eius erunt".
Ergo expedit toti universitati fidelium uni capiti et gubernatori
subesse.

Rursus, communitati illi quae optime regi non potest absque
multitudine iudicum, qui possunt inter se circa causas et negotia
variari et etiam in totius communitatis periculum discordare,
expedit ut uno supremo rectori et capiti subsit, qui possit
omnibus indicare veritatem iudicii. Quod Deus ipse in populo suo
ordinasse videtur, qui praecepit, ut legitur Deuter. 17, dicens:
"Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris inter
sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram, et
iudicum intra portas tuas videris verba variari, surge et ascende
ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque ad sacerdotes
Levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque
ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem". Sed communitas
fidelium etiam, ad ea quae sunt propria religioni Christianae et
quae ad infideles iudices et rectores minime spectant, absque
multitudine iudicum, qui possunt circa causas et negotia
huiusmodi in communitatis periculum discrepare, convenienter regi
non potest, cum in diversis provinciis, diocesibus et civitatibus
necesse sit distinctos constituere iudices et doctores. Ergo
expedit toti communitati fidelium ut pro huiusmodi casibus subsit
uni capiti et rectori fideli: et non infideli, qui in talibus
iudicium omnino subverteret et nequaquam veritatem iudicii
indicaret.

Discipulus: Videtur quod auctoritas in hac
allegatione adducta contra opinionem militet; quia ex ipsa
colligitur quod in tali casu non est recurrendum ad unum caput
vel iudicem sed ad plures, cum dicat expresse, "Veniesque ad
sacerdotes Levitici generis et ad iudicem"; ergo in veteri lege
fuit recurrendum ad plures in huiusmodi casu. Quod ex verbis quae
sequuntur probari videtur, cum dicitur: "Facies quodcunque
dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus", et post, "Qui
autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio qui eo
tempore ministrat Domino tuo et decreto iudicis, morietur homo
ille". Ex quibus verbis, ut videtur, datur intelligi quod in
huiusmodi casu ultima decisio causae pertinebat ad plures.

Magister: Respondetur tibi quod de praecepto Dei
unus debuit esse in populo Iudaico iudex supremus, caput omnium
atque rector, sive sacerdos sive alius, qui tamen de consilio
sacerdotum decidere debuit maiores causas; et ita recurrendum
fuit tunc ad unum tanquam ad caput et iudicem supremum et ad
plures tanquam ad consiliarios capitis et iudicis.

Discipulus: Adhuc alias allegationes ad idem
adducas.

Magister: Alia allegatio potest esse talis. Illis
qui in una fide et quibusdam eisdem ritibus et observantiis
concordare tenentur expedit unum habere caput quod, salvo aliorum
iure, ad huiusmodi veritatem transgressores cogat, vel saltem
inducat; quia absque tali capite faciliter dividerentur in
diversas sectas et haereses atque in observantias et ritus
illicitos. Sed tota communitas Christianorum in una fide ac
quibusdam eisdem ritibus et observantiis concordare tenetur,
quia, ut testatur Apostolus ad Eph. 4., "Una fides, unum
baptisma". Ergo toti communitati fidelium expedit unum caput
habere fidele: non infidele, quod ad fidem contrariam ac
observantias et ritus illicitos fideles induceret universos.

Adhuc, illis qui subsunt diversis iudicibus potentibus errare
circa maiora negotia expedit unum caput habere ad quod eadem
maiora negotia referantur, per quod iudicentur iuste et rite.
Quod Moyses de consilio Ietro cognati sui ex recta ratione moti
sapienter fecisse in populo sibi commisso videtur, de quo Exod.
18 sic legitur: "Quibus auditis Moyses fecit omnia quae ille",
scilicet Ietro, "suggesserat; et electis viris strenuis de cuncto
Israelitico, constituit eos principes populi, tribunos et
centuriones et quinquagenarios et decanos, qui iudicabant populum
omni tempore; quicquid autem gravius erat referebant ad eum,
faciliora tantummodo iudicantes". Qui etiam ut habetur Deut. 1
dixit inferioribus iudicibus, "Si difficile aliquid vobis visum
fuerit, referte ad me et ego audiam". Fideles autem per
latitudinem orbis dispersi subsunt in his quae ad religionem
pertinent Christianam diversis iudicibus et praelatis, quorum
multi saepe sufficientem non habent maiorum negotiorum peritiam.
Ergo expedit toti communitati fidelium unum caput habere ad quod
huiusmodi maiora negotia referantur.

Discipulus: Ad istas duas rationes simul potest
dupliciter responderi: uno modo quod, tam pro transgressoribus
seu nolentibus compellendis ad unitatem fidei et observantiarum
ac rituum ecclesiasticorum quam pro maioribus negotiis,
recurrendum est ad concilium generale, non ad aliquam unam
personam; aliter quod recurrendum est ad iudicem supremum
secularem, qui habet tam de spiritualibus quam temporalibus
iudicare.

Magister: Primam istarum responsionum quidam
impugnant per hoc, quod, cum fideles per provinciarum quamplurium
latitudinem sint divisi, difficiliter et in longo tempore
generale concilium congregatur et non absque gravissimis
laboribus et expensis; quare, cum tales casus omni anno etiam
pluries possunt contingere, non expedit communitati fidelium pro
omni tali casu generale concilium congregari. Quare, ad levius in
huiusmodi casibus praecavendum periculis, expedit ut communitas
fidelium habeat unum caput et praelatum qui in huiusmodi habeat
potestatem, ad quem, pro supremis prelatis (cum excesserint)
puniendis et aliis maioribus negotiis ad quae sufficit unius
hominis peritia et potentia terminandis, recurratur.

Secunda responsio per hoc repellitur, quod sicut ante ascensionem
Christi et etiam aliquo tempore post nullus erat fidelis,
secularis et laicus qui potestatem vel iurisdictionem secularem
haberet, ita etiam posset adhuc contingere; et tamen pro
huiusmodi casibus expediret communitati fidelium provideri. Ergo
expedit communitati fidelium ut habeat unum caput, praeter
potestates et iudices laicos, quod in huiusmodi habeat
potestatem; quia imperator aut rex aut alius princeps secularis
non habet ex officio suo super fideles huiusmodi potestatem, cum
aliquando imperator ac omnes reges et principes seculares fuerunt
infideles, et adhuc possent esse. Aliter autem infidelis in
talibus posset habere potestatem super fideles, qui in omnibus
talibus perperam iudicaret.

Discipulus: Adhuc aliquas allegationes adducas.

Magister: Alia allegatio potest esse talis. Non
expedit communitati fidelium ut multi inter eos, et praecipue
super alios potestatem habentes, absque omni timore correctionis
et poenae temporalis delinquere valeant insolentes. Quia, ut
habetur 6, q. 1, Ex merito, "Capite languescente caetera
membra inficiuntur". Quare, cum praelati fidelium sicut et
caeteri proni sunt ad malum, pro eo quod, ut ait concilium
Tolletanum, ut habetur 12, q. 1, c. 1, "Omnis aetas ab
adolescentia in malum prona est", summe expediens est fidelibus
ut praelatos "quos divinus timor a malo non revocat, temporalis
saltem poena cohibeat a peccato", Extra, De vita et
honestate clericorum, c. Ut clericorum. Ergo
expedit congregationi fidelium ut habeat unum caput quod etiam
universos praelatos valeat corrigere si in periculum religionis
Christianae deliquerint. Nec valet dicere, ut quibusdam apparet,
quod talis correctio spectat ad iudicem laicum, quia, sicut
tactum est prius, ante ascensionem domini non fuit laicus fidelis
qui aliquam iurisdictionem haberet super quoscunque, et adhuc
esset possibile quod omnes laici fideles potestati infidelium
subderentur. Ergo praeter iudicem laicum expedit ut aliquis
fidelis prelatus super alios praelatos habeat in huiusmodi
potestatem.

Item, idem est expediens toti et parti, parvis et magnis, sicut
idem iuris est in toto et parte, parvis et magnis,
Extra, De appellationibus, c. De
appellationibus; Extra, De praebendis, c.
Maioribus; 14, q. ultima, c. ultimo. Sed cuilibet populo
fideli partiali expedit ut habeat unum episcopum qui sit caput
omnium in spiritualibus et non plures, 7, q. 1, In
apibus, ubi dicit Hieronym.: "Ecclesiarum singuli episcopi,
singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi, et omnis ordo
ecclesiasticus suis rectoribus nititur". Ergo toti communitati
fidelium expedit unum caput habere.

Praeterea, expedit communitati fidelium ut in his quae ad
religionem pertinent Christianam illo regimine gubernetur quod
politiae optimae seculari maxime assimilatur. Politia autem
optima secularis est regnum, teste Aristotel., qui VIII
Ethicorum ait: "Politiae autem sunt species tres,
aequales autem transgressiones, puta corruptiones harum. Sunt
autem politiae quidem regnum, et aristocratia, tertia autem quae
a preciis, quam Timocratiam dicere conveniens videtur (politiam
autem consueverunt ipsam plures vocare). Harum autem optima
quidem regnum." Et post loquens de tyrannide ait: "Manifestius in
hac quoniam pessima; pessimum autem contrarium optimo." Ex quibus
verbis patenter habetur quod regnum inter omnes politias est
optima; unius autem regni est unus rex qui omnibus praeest; ergo
et toti multitudini fidelium expedit ut unus omnibus praesit.

Adhuc, non minor unitas capitis requiritur in tota communitate
fidelium quam in tota universitate mortalium. Sed expedit toti
universitati mortalium ut unus omnibus principetur. Ergo etiam
expedit toti communitati fidelium ut habeat unum caput quod
praesit fidelibus universis.

Discipulus: Ex ista ratione coniicio quod ex his
quae potero invenire in secundo tractatu istius tertiae partis
Dialogi libri primi, ubi tractatur an expediat toti mundo uni
principi seculari subesse, potest perpendi faciliter qualiter pro
utraque parte hoc valeat allegari; omnia enim illa vel plura
possunt ad istam materiam applicari. Ideo pro assertione
praescripta noli amplius allegare, sed levius ad assertionem
contrariam studeas pertransire, pro ipsa paucas allegationes (et
breves) inducendo.

Magister: Quod communitati fidelium non expediat
uni capiti sub Christo subesse videtur sic posse probari. Nullum
iniustum est expediens communitati fidelium. Sed unum esse caput
et principari universis fidelibus est iniustum. Multi enim inter
fideles sunt aequales, vel nesciuntur esse inaequales, in
prudentia et virtute et in omnibus conditionibus quae ad bonum
caput et principem requiruntur. Sed iniustum est ut aliquis sibi
similibus et aequalibus principetur. Quod Aristoteles III
Politic. 15. testari videtur cum dicit: "Similibus enim
natura idem iustum necessarium et eandem dignitatem secundum
naturam esse; quare siquidem inaequales aequale alimentum habere
vel vestimentum nocivum corporibus sic habent et quae circa
honores; similiter et inaequale aequales propter quod quidem
nihil magis principari quam subiici iustum". Ex quibus verbis
colligitur quod iniustum est ut aliquis sibi similibus et
aequalibus principetur. Quorum enim est eadem virtus et
sufficientia eorum debet esse aequalis honor et dignitas,
quemadmodum in naturalibus qui non habent virtutem digestivam
aequalem non debent recipere alimentum aequale. Ergo non expedit
ut unus sit caput totius communitatis fidelium.

Amplius, id quod est inutile non expedit congregationi fidelium;
sed unum caput praeesse congregationi fidelium est inutile. Quia
caput quod non potest in operationem debitam est inutile
reputandum; operatio autem debita capitis quod membris caeteris
principatur est in iniquitates irrumpere, delinquentis poenis
congruis coercendo; ergo qui non potest impios coercere
inutiliter principatur. Quod sapiens Ecclesiast. 7 videtur
innuere dicens: "Noli quaerere fieri iudex nisi virtute valeas
irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis et
ponas scandalum in aequitate tua". Qui autem praeesset
congregationi fidelium non posset delinquentes debite castigare,
cum talis castigatio seu punitio, praecipue multitudinis et
potentum, absque potentia temporali (que communiter sine divitiis
copiosis non habetur) exerceri non possit. Hinc rex, ad quem
spectat cohibere crimina (secundum quod testatur beatus
Cyprianus, ut habetur 23, q. 5, c. Rex debet), potentia
debet et divitiis abundare, teste Aristotele, qui 8. Ethicorum
ait: "Non enim est rex qui non per se sufficiens et omnibus bonis
superexcellens est; talis autem nullo indiget". Qui autem
praeesset congregationi fidelium non propter hoc divitiis
abundaret. Tum quia tempore Apostolorum, quando fuit congregatio
fidelium optime gubernata, nullus fidelis praepositus aliis
divitiis abundabat. Tum quia Christus nullas divitias pro
quocunque praelato fidelium ordinavit, sed magis consuluisse
videtur ut inter fideles praecipui victu et vestitu essent
contenti; hinc Apostolus, I ad Tim. 6, pro se et aliis qui
fidelibus praeerant, ait, "Habentes alimenta et quibus tegamur,
his contenti sumus". Tum quia si caput fidelium divitiis
abundaret, cum imperatores et reges ac principes seculares
divitiis affluant, inter ipsos et caput fidelium, cum invicem in
multis communicent et insimul habitent, dissensiones et guerrae
periculosissimae faciliter orirentur, quia inter divites qui
insimul commorantur leviter nascuntur lites et iurgia ex quibus
ad pugnas et guerras proceditur. Cuius exemplum habemus Gen. 13,
ubi propter divitias facta est rixa inter pastores Abraham et
Loth, et Abraham timuit ne inter se et Loth, quamvis essent
sancti et propinqui, propter copiam facultatum, si manerent
simul, periculosa dissensio oriretur. Ibidem enim sic legitur:
"Erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare
communiter; unde et facta est rixa inter pastores gregum Abraham
et Loth"; et postea: "Dixit ergo Abraham ad Loth, ne quaeso sit
iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos,
fratres enim sumus. Ecce, universa terra coram te est; recede a
me obsecro". Inter divites igitur de facili discordiae
suscitantur. Unde et nonnulli existimant omnes dissensiones, et
guerras, et pugnas et praelia, ac civitatum et regionum
destructiones et vastationes, innumeraque alia mala, quae in
Italia multis retroactis temporibus (et adhuc non desinunt)
acciderunt ex divitiis Romanae ecclesiae processisse; fuissetque
expediens toti ecclesiae Dei ut eadem Romana ecclesia paupertatem
Apostolorum et modum eorum vivendi (omnibus pompis quo ad vasa,
vestes et supellectilem universam, ac scutiferos et alios
quomodolibet servientes, atque quaecunque alia procul motis)
facto et opere imitata fuisset. Nullatenus ergo, ut nonnullis
apparet, expedit communitati fidelium unum caput habere.

Rursus, expedit communitati fidelium ut regatur a pluribus; ergo
non expedit sibi ut subsit uni capiti et praelato. Antecedens
videtur posse probari per rationes consimiles illis quas
Aristoteles III Politic. allegat ad ostendendum quod
melius est civitatem regi optimis legibus quam optimis hominibus
et pluribus optimis quam uno optimo viro. Quarum aliquae ad
propositum possunt taliter applicari. Per illum vel illos expedit
regi totam congregationem fidelium cuius vel quorum iudicium est
certius et melius in iudicando et discernendo quae sunt
procuranda tanquam utilia toti communitati fidelium et quae
tanquam inutilia et nociva sunt penitus repellenda, et cuius vel
quorum est plura talia perpendere et videre. Absque enim plenorum
talium certa peritia nulla communitas potest commode gubernari,
quia ut ipse Salvator testatur Matth. 15, "Si caecus caecum
ducat, ambo in foveam cadunt". Sed plures melius et certius in
talibus iudicant et discernunt ac plura talia perpendunt et
vident quam unus solus. Unde et Aristoteles III
Politic., c. 13, ait: "Convenientes disceptant et
consiliantur et iudicant; haec autem sunt iudicia omnia de
singularibus. Secundum unum quidem igitur comparatus, quicunque
forte deterior, sed est civitas ex multis, sicut concenatio
comportata pulchrior una et simplici; propter hoc et iudicat
melius turba multa quam unus quicunque". Et cap. 14 ait:
"Inconveniensque forte utique esse videbitur si melius percipiat
quis duobus oculis et duabus auribus, iudicans et agens duobus
pedibus et manibus, quam multi multis." Hoc enim inconveniens est
dicere quod unus duobus oculis et duabus auribus melius aut plura
percipiat quam multi multis oculis et multis auribus. Similiter
inconveniens est quod unus melius aut plura operetur duobus
pedibus et duabus manibus quam multi multis pedibus et multis
manibus. Multi ergo certius et plura vident quam unus. Unde et
Act. 15 legitur quod "convenerunt Apostoli et seniores videre de
verbo hoc", scilicet de quaestione quae super circumcisione
servanda inter beatos Paulum et Barnabam ac quosdam Christianos
alios vertebatur. Apostolus etiam Paulus, ut ipse testatur ad
Gal., contulit cum aliis Apostolis evangelium, ne forte in vacuum
curreret ac cucurrisset. Ex quibus colligitur quod plura et
certius vident plures quam unus etiam optimus, teste Innoc. papa,
qui, ut habetur dist. 20, c. De quibus, ait: "Facilius",
et eadem ratione certius, "invenitur quod a pluribus senioribus
quaeritur". Hinc est quod pro difficilioribus et maioribus
negotiis ecclesiasticis, quando imminent, generale concilium
congregatur. Ergo expedit toti congregationi fidelium ut a
pluribus quam ab uno regatur.

Amplius, ab illo vel illis expedit regi communitatem fidelium
cuius vel quorum appetitus sive voluntas est minus pervertibilis
et corruptibilis a malitia, concupiscentiis, affectionibus et
passionibus pravis; oportet enim principem esse virtuosum et
bonum, ac passionum minime sectatorem. Impii enim et qui
sequuntur passiones et affectiones pravas non sunt digni
aliqualiter principari, teste Salomone, qui Proverbiorum 28 ait,
"Regnantibus impiis, ruinae hominum", et 29 ait, "Cum impii
sumpserint principatum, gemet populus". Hinc sapiens ille Ietro,
rationi rectae assentiens, dedit consilium Moysi ut solummodo
bonos viros praeficeret populo, dicens, "Provide autem de omni
plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas et
qui oderint avaritiam; et constitue ex eis tribunos", etc. Et
Aristoteles, III Politicorum c. 2, ait: "Epiices", id
est virtuosos, "principari oportet". Plures autem sunt minus
pervertibiles et corruptibles a malitiis concupiscentiis,
affectionibus et passionibus pravis quam unus. Igitur magis
expedit communitati fidelium regi a pluribus quam ab uno. Maior
istius rationis etiam innumeris auctoritatibus tam Philosophorum
quam fidelium posset ostendi, sed videtur tam nota quod non
oportet eam plus probare. Minor videtur posse probari multis
modis. Ait enim Aristoteles, III Politicorum, c. 8,
"Multos enim quorum unusquisque est non studiosus vir tamen
contingit, cum convenerint, esse meliores illis", scilicet
paucis, et per consequens multo magis uno, "non ut singulum sed
ut simul omnes, veluti comportatae coenae his quae ex una expensa
elargitae sunt; multis enim existentibus unumquemque partem
habere virtutis et prudentiae, et fieri congregatorum quasi unum
hominem multitudinem multorum pedum et multarum manuum et multos
sensus habentem; sic et quae circa mores et circa intellectum".
Ex quibus verbis colligitur quod melius est totam multitudinem
principari quam paucos etiam virtuosos. Ex quo infertur quod
melius est plures regere quam unum solum. Item, cap. 14. quaerit
utrum unus princeps difficilius poterit perverti et corrumpi quam
plures etiam boni viri, dicens, "Si plures sint boni viri et
cives, utrum unus magis incorruptibilis princeps?", et respondet
dicens, "Sed magis plures quidem numero, boni autem viri". Ex
quibus verbis datur intelligi quod plures sunt magis
incorruptibiles et impervertibiles a passionibus pravis quam
unus. Unde et videtur concludere quod melius est civitatem regi a
pluribus quam ab uno, dicens, "Aut palam quod plures?", scilicet
melius regent quam unus. Unde et ibidem videtur concludere
Aristoteles quod aristocratia, quae est principatus plurium
bonorum, est eligibilior et melior quam regnum, quod est unius,
dicens: "Si itaque plurium principatum bonorum autem virorum
omnium aristocratiam ponendum, eum autem qui unius regnum,
eligibilior utique erit civitatibus aristocratia quam regnum, et
cum potentia et sine potentia existente principatu, si sit
accipere plures". Ex praedictis omnibus concluditur quod melius
est communitatem fidelium regi a pluribus, quam ab uno qui sit
omnium aliorum caput et princeps et praelatus.

Discipulus:. Quia superius allegasti in
Politicis et Ethicis Aristotelem, et es
inferius forsitan allegaturus quampluries, qui pluribus vocabulis
utitur Grecis quorum significationes puris Iuristis et aliis qui
in Philosophia morali minime studuerunt sunt ignotae, ideo, ut
tractanda melius intelligantur ab illis, significationes
aliquorum huiusmodi vocabulorum studeas explicare, una cum hoc
sub brevi compendio quis et qualiter secundum intentionem
Aristotelis in Politicis et Ethicis debeat
aliis principari, prout aliqui ipsum intelligunt, exponendo. Cum
enim ipse de hac materia diffuse tractaverit et in multis
rationabiliter processisse putetur, non modica occasio tribuetur
studiosis intelligendi quis et qualiter inter Catholicos debeat
alios tam in spiritualibus quam in temporalibus gubernare.

Magister: Quamvis quod petis non reputem facile,
tamen satisfacere voluntati tuae conabor, et tibi intentionem
Aristotelis in hoc secundum opinionem quorundam, cum quibus tamen
non omnes concordant in omnibus, recitabo. Dicitur igitur quod
Aristoteles I Politicorum ponit tres communitates in
quibus aliquis vel aliqui debet vel debent aliis principari.
Quarum prima secundum eum est domus, quae tres combinationes,
communitates seu coniugationes complectitur: scilicet eam quae
est viri ad vxorem, et illam quae est patris ad filium, et illam
quae est domini ad servos. Prima autem combinatio vocatur ab
Aristotele nuptialis. Secunda potest vocari paterna, et eam
Aristoteles vocat celmostinam, id est facturam filiorum. Tertiam
vero Aristoteles vocat despoticam, id est dominativam; despotes
enim est idem quod dominus, et principatus despoticus est
principatus dominativus.

Ut tamen hoc melius intelligatur, dicitur esse sciendum quod
huiusmodi vocabula "dominus", "dominans", "dominari" et
consimilia in significatione in diversis scripturis et scientiis
accipiuntur aequivoce; propter cuius aequivocationis ignorantiam
saepe ignoratur intellectus auctorum utentium huiusmodi vocabulis
secundum sensus contrarios. Omissis autem variis
significationibus huiusmodi vocabulorum dominus, dominans,
praedominans, dominium, dominantium et consimilium quibus
diversimode utuntur interdum Philosophia naturalis et moralis et
legales scientiae ac vulgaris locutio (qua saepe utuntur
scripturae divinae), duae sunt tantummodo quae videntur ad
propositum exponendae. Est ergo sciendum, secundum istos, quod
dominus uno modo dicitur respectu subiectorum liberorum quidem,
quibus scilicet dominatur quis non principaliter propter
utilitatem propriam sed principaliter propter utilitatem
subditorum; et talis dominus non vocatur ab Aristotele despotes,
nec principatus quo talis principatur vocatur ab eo despoticus.
Aliter dicitur dominus respectu subiectorum non liberorum sed
servorum, qui sunt possessio domini quemadmodum aliae res
temporales dicuntur possessio alicuius; et talis dominus vocatur
ab Aristotele despotes, et principatus eius vocatur despoticus.
Qui despotes, sicut possidet res alias temporales propter
utilitatem propriam et non propter utilitatem earum, sic
principatur servis principaliter propter utilitatem propriam et
non principaliter propter utilitatem servorum (licet saepe,
secundum Aristotelem, idem sit expediens servis et domino).
Quare, licet inveniatur ab Aristotele in Politicis quod
rex sit dominus sibi subiectorum, tamen nusquam invenitur quod
debet dici despotes, vel quod principatus regalis debeat
despoticus appellari, licet quandoque principatus tyrannicus
despoticus nominetur propter similitudinem magnam inter
despoticum et tyrannicum principatum. Quia proprie loquendo
principatus despoticus non est tyrannicus. Sicut enim aliqui
iuste sunt servi secundum Aristotelem -- tam illi scilicet qui a
ratione deficiunt ut nesciant regere seipsos, licet corpore sint
robusti ut aliis valeant deservire (qui secundum Aristototelem
dicuntur naturaliter servi), quam illi qui sunt servi secundum
legem iustam, quia in bello iusto capiuntur vel aliter fiunt
servi aliorum -- sic principatus despoticus, qui est solummodo
respectu talium servorum, est iustus et licitus atque bonus;
principatus autem tyrannicus est iniustus, illicitus atque malus;
unde et secundum Aristototelem tyrannis est pessima politia.

Praeter principatum despoticum quo paterfamilias principatur
servis in domo est principatus paternus quo filiis tanquam
liberis principatur, quibus secundum Aristotelem regaliter et non
despotice principatur: non quod principatus paternus sit
principatus regalis, quia principatus regalis non est nisi
respectu civitatis vel regni (quod maius est civitate et ut
plurimum plures civitates complectitur); sed pater dicitur filiis
regaliter principari, non quidem quando domus in qua principatur
est pars vici vel civitatis aut regni, sed quando principatur in
domo quae non est pars communitatis perfectioris, qualiter Adam
principabatur filiis suis et Noe filiis suis antequam filii illi
diversas domos haberent. Talis autem principatus paternus, licet
non dicatur regalis stricte loquendo, potest tamen dici regalis
propter magnam similitudinem ad principatum regalem stricte
sumptum. Sicut enim in regno habente regem qui propriissime et
autentice dicitur rex unus existens principatur omnibus liberis
principaliter propter utilitatem subiectorum secundum voluntatem
suam, non secundum legem, secundum Aristotelem, III
Politicorum c. 15 (quod qualiter debeat intelligi postea
exponitur), sic in domo quae non est pars communitatis
perfectioris, quandocunque est talis pater, principatur filiis
principaliter propter utilitatem ipsorum secundum voluntatem
suam, non secundum legem, ita ut filios delinquentes omni poena
qua expedit valeat castigare, possitque de ipsis et ipsis facere
quaecunque redundant in utilitatem ipsorum, quibus, quia non
principatur principaliter propter utilitatem propriam, non
despotice sed quodammodo potest dici regaliter principari. In
domo autem quae est pars vici vel civitatis pater non principatur
filiis regaliter, quia non habet tantam potestatem super filios
ut principetur eis secundum voluntatem suam, non secundum legem,
etiam in multis quae essent ad utilitatem ipsorum, nec pro multis
delictis potest eos poena qua expedit coercere sed talis vindicta
est illi qui principatur in vico vel in civitate aut in regno
servanda.

Paterfamilias autem in domo principatur uxori neque despotice
neque regaliter: non despotice, quia non est serva; nec
regaliter, quia non debet principari ei secundum voluntatem suam
sed secundum legem matrimonii. Neque enim tantam potestatem habet
vir super uxorem quantam habet pater super filios. Quando domus
eius non est pars perfectioris communitatis, principatur ergo vir
uxori principatu politico. Hic enim principatus viri super uxorem
assimilatur principatui politico, in hoc scilicet quod sicut in
principatu politico principantes secundum virtutem et sapientiam
antecellunt sibi subiectos, sic naturaliter vir excedit uxorem
secundum sapientiam et virtutem -- nisi aliquid accidat praeter
naturam, secundum Aristotelem, I Politicorum, sicut
contingit in masculis effoeminatis. (Per quem modum intelligenda
sunt quae dicta sunt superius de principatu despotico et paterno:
quando scilicet natura non deficit in despote vel patre. Si enim
natura ex aliqua causa deficeret in patre vel despote non esset
iustum naturale despotem aut patrem servis vel filiis principari,
quorum tamen principatus sunt naturales, id est ex ratione
naturali, non ex institutione humana, provenientes, quando natura
non deficit in patre vel despote.)

Tres autem praedicti principatus ad oeconomiam, id est ad
gubernationem domus, spectant; et sic accipitur oeconomia ab
Aristotele in Philosophia morali, licet "oeconomus" in iure
vocetur ille cui res ecclesiastica gubernanda mandatur, ut qui
administrat res canonicorum, qui in quibusdam ecclesiis
appellatur praepositus.


Magister: Secunda communitas, quae est perfectior
domo, vocatur vicus; quia ex multis domibus constat tanquam ex
partibus, nec tamen ad tantam perfectionem attingit ut civitas
sit et debeat appellari. Ista autem communitas, si non sit pars
perfectioris communitatis (scilicet civitatis aut alterius
comprehendentis multos vicos seu vicinias aut civitates) et in
ipsa multitudo domorum processit ex uno parente superstite,
rationabile est ut ab illo regatur secundum voluntatem, non
secundum legem, quantum ad illos qui processerunt ab ipso, si in
eo natura non deficit, quaemadmodum filii reguntur a patre.
Quantum ad uxores autem quarum non est parens, rationabile est ut
politice principetur, quia ratio exigit ut legem matrimonii
conservet, secundum quam vir et uxor in multis ad paria
iudicantur. Si autem multitudo domorum vici non processit ab uno
parente superstite, rationabile est ut aliquo regimine simili
regimini quo regitur civitas gubernetur.

Magister: Tertia communitas, quae ex pluribus
vicis componitur, vocatur civitas, quam dicit Aristoteles, I
Politicorum, esse principalissimam omnium communitatum.
(Quod dicitur veritatem habere de communitatibus simul
habitantium, non de communitate habitantium in distantibus locis
et in pluribus civitatibus; qualis communitas est regnum vel
ducatus, quod etiam potest communitas appellari, quia est illorum
qui simul in multis communicant et ab uno principante reguntur;
et multa quae dicuntur de civitate proportionaliter intelligenda
sunt de regno et quacunque communitate quae plures complectitur
civitates.) Civitas autem est multitudo civium habitantium
civitatem. Quorum ordo vocatur politia. Sine ordine enim nulla
est civitas; nisi enim habeat principantem vel principantes et
subiectos, non est civitas appellanda, in qua diversi et
diversimode sunt subiecti, saltem saepe et in perfectissima
civitate. Quidam enim reperiuntur subiecti tanquam servi vel
mercenarii aut bannausi. (Dicuntur autem bannausi qui manualiter
seu corporaliter operantes opere suo maculant corpus, et isti in
civitate quae temperata et rationabili utitur politia non sunt
proprie cives.) Alii autem in civitate sic sunt subiecti quod
aliquo modo participant principatu, quia quamvis non principentur
tamen aliquo modo ad principatum attingunt, quia ad iudicium
vocantur et consilium vel eligunt principantem aut electores
principantis. Principans autem in civitate aliquando vocatur ab
Aristotele policernia. Policernia autem secundum quosdam tres
habet significationes: primo enim significat impositionem ordinis
politiae, secundo impositorem ipsius; tertio significat ipsum
ordinem impositum, qui est politia. Et ita policernia in una
significatione idem est quod dominus et principans in civitate.

Magister: Politiarium autem duae sunt species
primae, sicut et duae sunt species primae principatuum sive
praelationum et principantium sive praelatorum seu rectorum.
Omnis enim principatus aut ordinatur principaliter ad bonum seu
conferens commune, bonum scilicet principantis vel principantium
et etiam subiectorum, aut non ordinatur ad bonum commune. Si
ordinetur ad bonum commune, sic est principatus temperatus et
rectus. Si non ordinetur ad bonum commune est principatus
vitiatus et transgressus, quia est corruptio et transgressio
principatus temperati et recti atque iusti. Politia ergo omnis
aut est temperata et recta, vel est vitiata et transgressa.

Politiae autem temperatae et rectae tres sunt species principales
et impermixtae. Prima est quando principans est unus, et vocatur
regalis monarchia, in qua dominatur unus solus propter commune
bonum, et non principaliter propter propriam voluntatem et
conferens. Et huiusmodi politia, secundum Aristotelem, VIII
Ethicorum, est optima, secundum optimum modum ipsius.
Sunt enim ipsius plures modi secundum ipsum, III
Politicorum c. 16, sed potissimus modus ipsius videtur
quando aliquis regnat et principatur in regno non secundum legem
sed secundum voluntatem suam. Quod quidam sic intelligunt. Ille
dicitur principari et regnare secundum voluntatem suam et non
secundum legem qui regnat propter commune bonum omnium et nullis
legibus humanis pure positivis vel consuetudinibus alligatur sed
est supra omnes huiusmodi leges, licet legibus naturalibus
astringatur. Et ideo talis rex non habet iurare nec etiam
promittere se servaturum quascunque leges vel consuetudines
humanas introductas, licet expediens sit ipsum iurare quod leges
naturales pro utilitate communi servabit et quod in omnibus quae
spectant ad principatum assumptum commune bonum intendet, non
privatum. Talis rex potest dici habere plenitudinem potestatis,
respectu scilicet eorum quae bonum commune respiciunt non
privatum. Talis autem principatus differt a principatu tyrannico,
quia ille est propter bonum commune; principatus autem tyrannicus
non est propter bonum commune. Differt etiam a principatu
despotico, quia principatus despoticus est principaliter propter
bonum proprium principantis, quemadmodum dominium bestiarum et
aliarum rerum temporalium est propter bonum possidentis;
principatus autem regalis est propter bonum commune, et ideo non
dicitur proprie principatus despoticus. Et tamen rex talis est
quodammodo dominus omnium, sed aliter quam in principatu
despotico. Quia in principatu despotico principans habet tantum
dominium quod potest uti servis suis, et bonis aliis quibuscunque
quae ad suum pertinent principatum talem, non solum propter bonum
commune sed etiam propter bonum proprium, dummodo contra legem
divinam vel naturalem nihil attentet; sed principans in
principatu regali praedicto potest uti subiectis et bonis eorum
qualitercunque sibi placet propter bonum commune sed non potest
uti eis ut sibi placet propter bonum proprium, et ideo sibi non
sunt servi sed naturali libertate gaudent: quia ad naturalem
libertatem spectat ut nullus possit uti liberis propter
utilitatem utentis, sed non est contra naturalem libertatem ut
quis rationabiliter utatur liberis ad bonum commune, cum quilibet
teneatur bonum commune praeferre privato.

Discipulus: Secundum ista, principatus despoticus
esset maior et perfectior tali principatu regali, quia maiorem
potestatem includeret. Principans enim despotice potest uti
servis et bonis eorum propter utilitatem tam communem quam
privatam, rex autem nonnisi propter utilitatem communem; ergo est
maior et perfectior.

Magister: Respondetur quod principatus despoticus
est quodammodo maior, quia ad plura quodammodo se extendit; sed
ex hoc ipso est imperfectior, seu quia bonum multorum est melius
quam bonum unius, seu quia detrimentum boni multorum nullam
perfectionem sed imperfectionem importat. In principatu autem
despotico est detrimentum multorum ex hoc ipso, quod despotes
potest uti sibi subiectis et bonis eorum ad propriam utilitatem,
et ideo talis potestas maior imperfectionem boni melioris,
scilicet boni multorum, includit. Propter quod principatus
despoticus, non solum qui est unius patrisfamilias in una domo
sed qui esset unius regis in uno regno, et per consequens qui est
unius imperatoris in toto orbe, esset simpliciter imperfectior
principatu tali regali.

Praeter istum principatum regalem sunt alii principatus regales
diversimode deficientes ab isto, convenientes tamen in hoc quod
sunt monarchiae quaedam. Quidam enim principatus unius monarchae
deficit ab isto quantum ad intentionem boni communis, quia
scilicet non est institutus totaliter propter bonum commune sed
etiam propter bonum proprium. Et talis principatus regalis
aliquid habet de principatu tyrannico vel despotico, et est
quodammodo mixtus ex principatu despotico tyrannico et regali. In
quantum enim quo ad aliqua intendit bonum proprium et non commune
habet aliquid de tyrannide vel despotico principatu, in quantum
autem in multis intendit bonum commune habet aliquid de
principatu temperato et recto; et ideo, cum unus solus
principetur, habet aliquid de principatu regali, et ideo est
quodammodo mixtus ex principatibus illis. Unde et aliquis
principatus regalis tyrannicus vocatur ab Aristotele. Principatus
autem unius interdum deficit a saepedicto principatu regali
quantum ad potestatem, quia scilicet non habet illam plenitudinem
potestatis quam habet principatus regalis praefatus. Et talis
principatus regalis dicitur "secundum legem", quia, licet unus
principetur, non tamen principatur secundum voluntatem suam, sed
quibusdam legibus et consuetudinibus humanitus introductis
astringitur, quas tenetur servare et ipsas se servaturum iurare
vel promittere obligatur; et quanto plures tales leges et
consuetudines servare tenetur tanto magis recedit a memorato
principatu regali -- et ideo forte his diebus non est in universo
orbe talis principatus regalis.

Secundum Aristotelem nullus est dignus tali regno nisi sapientia
et virtute et bonis omnibus tam corporis quam animae quam etiam
exterioribus bonis, scilicet amicis et divitiis, superexcellat.
Aliter enim timendum est ne ad tyrannidem se convertat. Unde et
propria bona debet habere, vel ex se vel ex assignatione illorum
quibus praeest, ut bona liberorum nequaquam sibi appropriet nec
etiam quoquomodo accipiat, nisi evidens utilitas vel manifesta
necessitas hoc exposcat.

Isti principatui regali, et summe, opponitur tyrannis, quae est
transgressio et corruptio eius, quae est prima species et pessima
politae vitiatae, quia tyrannis non intendit bonum subiectorum,
nisi per accidens, sed principaliter intendit bonum proprium,
sive bonum proprium sit bonum etiam aliorum sive sit malum
ipsorum. Fiunt autem tyranni, secundum Aristotelem, V
Politicorum c. 8, saepe ex demagogis. (Sunt autem
demagogi ducentes populum secundum voluntatem suam de beneplacito
populi, non tanquam reges aut domini vel tyranni seu ius regendi
populum aut imperandi ipsis habentes; sed quasi procuratores et
concionatores seu monitores instigant populum ad illa quae populo
placent, id est quibus populus credit; et ideo Aristoteles vocat
eos, IV Politicorum c. 3, adulatores.) Tales enim saepe,
postquam sibi unierint populum, incipiunt propter potentiam
tyrannizare et etiam involuntariis dominari. Fiunt etiam tyranni
nonnunquam ex regibus, quia, ut dicit Aristoteles, VIII
Ethicorum, malus rex tyrannus fit. Sive enim aliquis sit
primo rex secundum voluntatem suam sive secundum legem, si
incipiat principari involuntariis propter bonum proprium fit
tyrannus, si incipiat principari voluntariis propter bonum
proprium fit proprie despotes, cuius principatus nonnunquam
tyrannis ab Aristotele nuncupatur propter similitudinem magnam ad
despoticam; non tamen tyrannis proprie est despotia, sicut ex
supradictis patere potest.

Ex praedictis colligi potest quod principatui regali, praesertim
potissimo, non solum tyrannis proprie dicta sed etiam principatus
despoticus aliquo modo opponitur; vel est principatus ita
disparatus ut nullus unus principatus possit esse regalis et
despoticus respectu eorundem. Quod tamen aliquibus dominetur
regaliter et aliquibus despotice inconveniens non videtur.

Magister: Secunda species politiae temperatae et
rectae atque iustae vocatur aristocratia, in qua scilicet aliqui
pauci viri et optimi principantur propter bonum commune
multitudinis et non propter bonum proprium. Quia licet habeat
plures species, ut docet Aristoteles, IV Politicorum c.
5, tamen prima et optima species eius est quando in sublimando
aliquos ad principatum aristocraticum potest haberi, et habetur,
respectus solummodo ad virtutes, scilicet intellectuales et
morales, non ad divitias nec ad potentiam nec ad amicos nec ad
quaecunque quae possent absque bonitate et sapientia reperiri.
Politia autem intemperata et vitiata atque transgressa quae
aristocratiae directe opponitur vocatur oligarchia, quando
scilicet aliqui divites vel potentes vel qualitercunque insignes
propter bonum proprium principantur, in tantum quod si etiam
optimi viri principarentur propter bonum proprium et non
principarentur propter bonum multitudinis, dicendi essent
oligarchice principari, et quod principatus eorum esset
oligarchicus reputandus. Et ideo quicquid fit in electione vel
sublimatione principantium habendo respectum ad aliquam aliam
praerogativam quam ad sapientiam et virtutem (puta ad divitias
vel potentiam vel genus vel amicos vel dignitatem vel
superioritatem seu maioritatem vel sequelam aut quamcunque aliam
excellentiam) obligarchicum est habendum. Nec tamen est hoc
semper reprehensibile reputandum, quia ex causa, propter bonum
finem, licet in huiusmodi ad aliquam aliam praerogativam vel
excellentiam habere respectum. Tam aristocratiae quam oligarchiae
sunt diversae species de quibus non est tractandum ad praesens.

Magister: Tertia species politiae temperatae et
rectae atque iustae diversis nominibus appellatur. Uno nomine
vocatur communi nomine politia. Politia enim in una
significatione est commune ad omnem politiam, rectam et non
rectam. In alia significatione signat solummodo quandam speciem
politiae, quae alio nomine timocratia nominatur, de qua sunt
diversae opiniones. Una est quod timocratia, sive politia communi
nomine dicta, est illa in qua principantur multi propter bonum
commune, sive sunt optimi sive non optimi, sive sunt divites sive
pauperes, ita quod politia per se per multitudinem distinguitur
ab aristocratia. Alia est quod politia est illa in qua
principantur aliqui egeni virtuosi propter bonum commune. Alia
est quod politia est illa in qua principantur aliqui neque optimi
neque mali sed mediocres propter virtutem et bonum commune, ita
quod per defectum virtutis et bonitatis distinguitur ab
aristocratia. Sed quaecunque politia debeat appellari timocratia,
vel politia tanquam nomine communi, politia vitiata et
transgressa vocatur democratia, quando scilicet populus
principatur vel ordinat et constituit principantem non propter
bonum commune; quae species diversas complectitur. Sicut autem
omnium politiarum temperatarum optima est regnum, et post eam
aristocratia, et ultimo timocratia, sic politiarum intemperatarum
sive vitiatarum pessima est tyrannis, et post ipsam oligarchia;
sed in democratia minima perversitas reperitur, secundum
Aristotelem, VIII Ethicorum.

Discipulus: Exposuisti, ut aestimo,
significationes vocabulorum extraneorum, secundum quorundam
opinionem, quae frequentius in auctoritatibus Aristotelis
allegatis et allegandis ponuntur. Ideo noli plura exponere, sed
ad quaesitum principale revertere, et qualiter ad allegationes
supra primo et secundo capitulo huius secundi pro opinionibus
diversis et adversis inductas secundum ipsas respondere contingat
studeas recitare. Veruntamen antequam ad ipsas responsiones
enarres, peto ut aliquas allegationes adducas ad probandum quod
magis expediat toti communitati fidelium regi ab uno quam a
pluribus.

Magister: Quod petis dupliciter intelligi potest,
quia dupliciter contingit plures regere sibi subiectos: uno modo
ut plures diversos habeant sibi subiectos, ita quod regimen
plurium ad eosdem minime se extendat, quemadmodum plures
archiepiscopi regunt omnes in aliqua regione diffusa existentes,
et diversa regna a diversis regibus quorum nullus est sub alio
(et quandoque ipsis nullus imperator praeest) reguntur. Aliter
plures regunt sibi subiectos sic, scilicet, quod omnes eosdem
habent subiectos, quibus communi consilio principantur,
quemadmodum in aristocratia et politia stricte sumpta ac in
politiis vitiatis et transgressis eisdem oppositis, scilicet in
oligarchia et democratia, reperitur. Sive primo modo sive secundo
modo intelligas, potes superius primo capitulo huius secundi ad
id quod petis allegationes aliquas invenire. Quia aliquae earum
non solum probant quod expedit communitati fidelium regi ab uno
et non a pluribus primo modo, sed etiam videntur ostendere quod
expedit ei gubernari ab uno et non a pluribus secundo modo. Quare
non videtur necesse ad id quod petis plures allegationes
adducere.

Discipulus: Quamvis ad id quod peto possint
allegationes aliquae supra adductae allegari, et etiam plura
circa consimilem materiam ex quibus potero plura advertere circa
hoc petitum dicantur in secundo tractatu huius Dialogi lib. 3,
tamen volo ut aliquas speciales allegationes inducas ad probandum
quod magis expedit communitatem fidelium regi ab uno quam a
pluribus secundo modo.

Magister: Hoc videtur posse sic probari. Illo
regimine expedit magis regi communitatem fidelium quod magis
assimilatur regimini et principatui naturali; quia sicut ars, si
est recta, imitatur naturam, ita principatus, si est rectus,
imitatur et assimilatur principatui naturali; et per consequens
principatus qui magis assimilatur principatui naturali est
rectior et perfectior, et per consequens magis expediens. Sed
regimen sive principatus unius, quando scilicet unus solus regit
multos et praesidet eis, magis assimilatur principatui naturali
quam regimen seu principatus plurium, quia tale regimen
assimilatur principatui regali, qui est unius. Principatus autem
regalis magis assimilatur principatui naturali quam principatus
aristocraticus vel politicus stricte sumptus; magis autem
assimilatur communitati quae est domus in qua principatur unus
paterfamilias. Unde et principatus patrisfamilias regalis
quodammodo esse videtur teste Aristotele, qui I
Politicorum, c. 10, ait patremfamilias principari natis
regaliter, et eodem c. dicit, "Puerorum autem principatus
regalis: quod enim genuit et secundum amorem principans et
secundum senectutem est, quod quidem est regalis species
principatus". Ex quibus verbis colligitur quod principatus
regalis assimilatur communitati quae est domus, in qua
principatur unus et non plures neque primo modo neque secundo
modo. Communitas autem domus est naturalis, secundum Aristotelem,
qui I Politicorum in prologo ait: "In omnem quidem
igitur diem communitas constituta secundum naturam domus est".
Quibus verbis habetur quod communitas illa quae est domus est
secundum naturam et naturalis. Principatus ergo regalis magis
assimilatur principatui naturali quam aristocraticus et politicus
stricte sumptus, et per consequens principatus ille qui magis
assimilatur regali, scilicet in quo regit unus et non plures,
magis assimilatur principatui naturali, et per consequens est
perfectior et melior atque magis expediens. Ex quo infertur quod
magis expedit communitatem fidelium ab uno regi quam a pluribus
etiam secundo modo.