# The Pentateuch (Old Testament's first 5 books) in Latin
# Last edited on 2002-01-08 03:03:31 by stolfi

# From the Vulgate version, supervised by
# Sophronius Eusebius Hieronymus ca. 400 A.D.
# Obtained from the Bibliotheca Augustana
# http://www.fh-augsburg.de/~harsch/hie_v00.html

# This file (like the original) contains no punctuation.
# Only proper names are capitalized.

# BLANK = "_"

# ALPHA = "ABCDEFGHIKLMNOPQRSTUVXYZ"
# ALPHA = "abcdefghiklmnopqrstuvxyz"

# NULL = ""
# SYMBOL = ""
# PUNCT = ""
# PARAG = "="
# BREAK = "รท"

# part a Genesis

## <a001>
# chapter   1 1
# unit P GEN:1:1
in principio creavit Deus caelum et terram
# unit P GEN:1:2
terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem
abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
# unit P GEN:1:3
dixitque Deus fiat lux et facta est lux
# unit P GEN:1:4
et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac
tenebras
# unit P GEN:1:5
appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est
vespere et mane dies unus
# unit P GEN:1:6
dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et
dividat aquas ab aquis
# unit P GEN:1:7
et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub
firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est
ita
# unit P GEN:1:8
vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et
mane dies secundus
# unit P GEN:1:9
dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in
locum unum et appareat arida factumque est ita
# unit P GEN:1:10
et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum
appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
# unit P GEN:1:11
et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et
lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen
in semet ipso sit super terram et factum est ita
# unit P GEN:1:12
et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta
genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque
sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
# unit P GEN:1:13
factumque est vespere et mane dies tertius
# unit P GEN:1:14
dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut
dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et
annos
# unit P GEN:1:15
ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et
factum est ita
# unit P GEN:1:16
fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut
praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
# unit P GEN:1:17
et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
# unit P GEN:1:18
et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras
et vidit Deus quod esset bonum
# unit P GEN:1:19
et factum est vespere et mane dies quartus
# unit P GEN:1:20
dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et
volatile super terram sub firmamento caeli
# unit P GEN:1:21
creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque
motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne
volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
# unit P GEN:1:22
benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et
replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
# unit P GEN:1:23
et factum est vespere et mane dies quintus
# unit P GEN:1:24
dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere
suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas
factumque est ita
# unit P GEN:1:25
et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta
et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset
bonum
# unit P GEN:1:26
et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et
bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in
terra
# unit P GEN:1:27
et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei
creavit illum masculum et feminam creavit eos
# unit P GEN:1:28
benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini
et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris
et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur
super terram
# unit P GEN:1:29
dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen
super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis
sementem generis sui ut sint vobis in escam
# unit P GEN:1:30
et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et
universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens
ut habeant ad vescendum et factum est ita
# unit P GEN:1:31
viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et
factum est vespere et mane dies sextus

## <a002>
# chapter   2 2
# unit P GEN:2:1
igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum
# unit P GEN:2:2
conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et
requievit die septimo ab universo opere quod patrarat
# unit P GEN:2:3
et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in
ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret
# unit P GEN:2:4
istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in
die quo fecit Dominus Deus caelum et terram
# unit P GEN:2:5
et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque
herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus
Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram
# unit P GEN:2:6
sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem
terrae
# unit P GEN:2:7
formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et
inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo
in animam viventem
# unit P GEN:2:8
plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a
principio in quo posuit hominem quem formaverat
# unit P GEN:2:9
produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu
et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi
lignumque scientiae boni et mali
# unit P GEN:2:10
et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum
paradisum qui inde dividitur in quattuor capita
# unit P GEN:2:11
nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat
ubi nascitur aurum
# unit P GEN:2:12
et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur
bdellium et lapis onychinus
# unit P GEN:2:13
et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem
terram Aethiopiae
# unit P GEN:2:14
nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra
Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates
# unit P GEN:2:15
tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso
voluptatis ut operaretur et custodiret illum
# unit P GEN:2:16
praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede
# unit P GEN:2:17
de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in
quocumque enim die comederis ex eo morte morieris
# unit P GEN:2:18
dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum
faciamus ei adiutorium similem sui
# unit P GEN:2:19
formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus
terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut
videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae
viventis ipsum est nomen eius
# unit P GEN:2:20
appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et
universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non
inveniebatur adiutor similis eius
# unit P GEN:2:21
inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque
obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea
# unit P GEN:2:22
et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in
mulierem et adduxit eam ad Adam
# unit P GEN:2:23
dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne
mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est
# unit P GEN:2:24
quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et
adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
# unit P GEN:2:25
erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non
erubescebant

## <a003>
# chapter   3 3
# unit P GEN:3:1
sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae
quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit
vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi
# unit P GEN:3:2
cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in
paradiso vescemur
# unit P GEN:3:3
de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit
nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte
moriamur
# unit P GEN:3:4
dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini
# unit P GEN:3:5
scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo
aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et
malum
# unit P GEN:3:6
vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et
pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu
illius et comedit deditque viro suo qui comedit
# unit P GEN:3:7
et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se
nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata
# unit P GEN:3:8
et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso
ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie
Domini Dei in medio ligni paradisi
# unit P GEN:3:9
vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es
# unit P GEN:3:10
qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod
nudus essem et abscondi me
# unit P GEN:3:11
cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi
quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti
# unit P GEN:3:12
dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de
ligno et comedi
# unit P GEN:3:13
et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae
respondit serpens decepit me et comedi
# unit P GEN:3:14
et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc
maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super
pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae
tuae
# unit P GEN:3:15
inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et
semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis
calcaneo eius
# unit P GEN:3:16
mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et
conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate
eris et ipse dominabitur tui
# unit P GEN:3:17
ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et
comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes
maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis
diebus vitae tuae
# unit P GEN:3:18
spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae
# unit P GEN:3:19
in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in
terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem
reverteris
# unit P GEN:3:20
et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset
cunctorum viventium
# unit P GEN:3:21
fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas
pellicias et induit eos
# unit P GEN:3:22
et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens
bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat
etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum
# unit P GEN:3:23
emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut
operaretur terram de qua sumptus est
# unit P GEN:3:24
eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis
cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam
viam ligni vitae

## <a004>
# chapter   4 4
# unit P GEN:4:1
Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et
peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum
# unit P GEN:4:2
rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor
ovium et Cain agricola
# unit P GEN:4:3
factum est autem post multos dies ut offerret Cain de
fructibus terrae munera Domino
# unit P GEN:4:4
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de
adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
# unit P GEN:4:5
ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est
Cain vehementer et concidit vultus eius
# unit P GEN:4:6
dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit
facies tua
# unit P GEN:4:7
nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in
foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu
dominaberis illius
# unit P GEN:4:8
dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque
essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et
interfecit eum
# unit P GEN:4:9
et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui
respondit nescio num custos fratris mei sum
# unit P GEN:4:10
dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui
clamat ad me de terra
# unit P GEN:4:11
nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os
suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
# unit P GEN:4:12
cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus
et profugus eris super terram
# unit P GEN:4:13
dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut
veniam merear
# unit P GEN:4:14
ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar
et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me
occidet me
# unit P GEN:4:15
dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui
occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum
ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum
# unit P GEN:4:16
egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus
ad orientalem plagam Eden
# unit P GEN:4:17
cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit
Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine
filii sui Enoch
# unit P GEN:4:18
porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel
genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech
# unit P GEN:4:19
qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
# unit P GEN:4:20
genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis
atque pastorum
# unit P GEN:4:21
et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium
cithara et organo
# unit P GEN:4:22
Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber
in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
# unit P GEN:4:23
dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem
meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi
virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum
# unit P GEN:4:24
septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies
septies
# unit P GEN:4:25
cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium
vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud
pro Abel quem occidit Cain
# unit P GEN:4:26
sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit
invocare nomen Domini

## <a005>
# chapter   5 5
# unit P GEN:5:1
hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus
hominem ad similitudinem Dei fecit illum
# unit P GEN:5:2
masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et
vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
# unit P GEN:5:3
vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad
similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
# unit P GEN:5:4
et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni
genuitque filios et filias
# unit P GEN:5:5
et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti
triginta et mortuus est
# unit P GEN:5:6
vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
# unit P GEN:5:7
vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis
genuitque filios et filias
# unit P GEN:5:8
et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum
et mortuus est
# unit P GEN:5:9
vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
# unit P GEN:5:10
post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et
genuit filios et filias
# unit P GEN:5:11
factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum
et mortuus est
# unit P GEN:5:12
vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
# unit P GEN:5:13
et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos
quadraginta annos genuitque filios et filias
# unit P GEN:5:14
et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et
mortuus est
# unit P GEN:5:15
vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit
Iared
# unit P GEN:5:16
et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis
triginta annis et genuit filios et filias
# unit P GEN:5:17
et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta
quinque anni et mortuus est
# unit P GEN:5:18
vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit
Enoch
# unit P GEN:5:19
et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et
genuit filios et filias
# unit P GEN:5:20
et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni
et mortuus est
# unit P GEN:5:21
porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit
Mathusalam
# unit P GEN:5:22
et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam
trecentis annis et genuit filios et filias
# unit P GEN:5:23
et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque
anni
# unit P GEN:5:24
ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
# unit P GEN:5:25
vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et
genuit Lamech
# unit P GEN:5:26
et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos
octoginta duos annos et genuit filios et filias
# unit P GEN:5:27
et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta
novem anni et mortuus est
# unit P GEN:5:28
vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit
filium
# unit P GEN:5:29
vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab
operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit
Dominus
# unit P GEN:5:30
vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta
quinque annos et genuit filios et filias
# unit P GEN:5:31
et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta
septem anni et mortuus est
# unit P GEN:5:32
Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham
et Iafeth

## <a006>
# chapter   6 6
# unit P GEN:6:1
cumque coepissent homines multiplicari super terram et
filias procreassent
# unit P GEN:6:2
videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae
acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant
# unit P GEN:6:3
dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in
aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti
annorum
# unit P GEN:6:4
gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam
enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque
genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi
# unit P GEN:6:5
videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra
et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
# unit P GEN:6:6
paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus
dolore cordis intrinsecus
# unit P GEN:6:7
delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine
usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet
enim me fecisse eos
# unit P GEN:6:8
Noe vero invenit gratiam coram Domino
# unit P GEN:6:9
hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in
generationibus suis cum Deo ambulavit
# unit P GEN:6:10
et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth
# unit P GEN:6:11
corrupta est autem terra coram Deo et repleta est
iniquitate
# unit P GEN:6:12
cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe
caro corruperat viam suam super terram
# unit P GEN:6:13
dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta
est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum
terra
# unit P GEN:6:14
fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca
facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus
# unit P GEN:6:15
et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo
arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum
altitudo illius
# unit P GEN:6:16
fenestram in arca facies et in cubito consummabis
summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula
et tristega facies in ea
# unit P GEN:6:17
ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam
omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa
quae in terra sunt consumentur
# unit P GEN:6:18
ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii
tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
# unit P GEN:6:19
et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in
arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini
# unit P GEN:6:20
de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo
et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus
ingredientur tecum ut possint vivere
# unit P GEN:6:21
tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et
conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum
# unit P GEN:6:22
fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus

## <a007>
# chapter   7 7
# unit P GEN:7:1
dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua
arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac
# unit P GEN:7:2
ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum
et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et
feminam
# unit P GEN:7:3
sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et
feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae
# unit P GEN:7:4
adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram
quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem
substantiam quam feci de superficie terrae
# unit P GEN:7:5
fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus
# unit P GEN:7:6
eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae
inundaverunt super terram
# unit P GEN:7:7
et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores
filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii
# unit P GEN:7:8
de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et
ex omni quod movetur super terram
# unit P GEN:7:9
duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina
sicut praeceperat Deus Noe
# unit P GEN:7:10
cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt
super terram
# unit P GEN:7:11
anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die
mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae
caeli apertae sunt
# unit P GEN:7:12
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et
quadraginta noctibus
# unit P GEN:7:13
in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et
Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum
eis in arcam
# unit P GEN:7:14
ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta
in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo
cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque
volucres
# unit P GEN:7:15
ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne
in qua erat spiritus vitae
# unit P GEN:7:16
et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne
introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus
de foris
# unit P GEN:7:17
factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et
multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a
terra
# unit P GEN:7:18
vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie
terrae porro arca ferebatur super aquas
# unit P GEN:7:19
et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt
omnes montes excelsi sub universo caelo
# unit P GEN:7:20
quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos
operuerat
# unit P GEN:7:21
consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram
volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant
super terram universi homines
# unit P GEN:7:22
et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua
sunt
# unit P GEN:7:23
et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab
homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta
sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in
arca
# unit P GEN:7:24
obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus

## <a008>
# chapter   8 8
# unit P GEN:8:1
recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium
iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super
terram et inminutae sunt aquae
# unit P GEN:8:2
et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et
prohibitae sunt pluviae de caelo
# unit P GEN:8:3
reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt
minui post centum quinquaginta dies
# unit P GEN:8:4
requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis
super montes Armeniae
# unit P GEN:8:5
at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem
decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
# unit P GEN:8:6
cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram
arcae quam fecerat dimisit corvum
# unit P GEN:8:7
qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae
super terram
# unit P GEN:8:8
emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent
aquae super faciem terrae
# unit P GEN:8:9
quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa
est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram
extenditque manum et adprehensam intulit in arcam
# unit P GEN:8:10
expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit
columbam ex arca
# unit P GEN:8:11
at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae
virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod
cessassent aquae super terram
# unit P GEN:8:12
expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit
columbam quae non est reversa ultra ad eum
# unit P GEN:8:13
igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis
inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae
aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae
# unit P GEN:8:14
mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est
terra
# unit P GEN:8:15
locutus est autem Deus ad Noe dicens
# unit P GEN:8:16
egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores
filiorum tuorum tecum
# unit P GEN:8:17
cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in
volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae
reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram
crescite et multiplicamini super eam
# unit P GEN:8:18
egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores
filiorum eius cum eo
# unit P GEN:8:19
sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt
super terram secundum genus suum arcam egressa sunt
# unit P GEN:8:20
aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis
pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare
# unit P GEN:8:21
odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum
nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et
cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua
non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci
# unit P GEN:8:22
cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus
aestas et hiemps nox et dies non requiescent

## <a009>
# chapter   9 9
# unit P GEN:9:1
benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos
crescite et multiplicamini et implete terram
# unit P GEN:9:2
et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae
et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in
terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
# unit P GEN:9:3
et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi
holera virentia tradidi vobis omnia
# unit P GEN:9:4
excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
# unit P GEN:9:5
sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum
bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius
requiram animam hominis
# unit P GEN:9:6
quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis
illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
# unit P GEN:9:7
vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super
terram et implete eam
# unit P GEN:9:8
haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
# unit P GEN:9:9
ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro
post vos
# unit P GEN:9:10
et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in
volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae
egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
# unit P GEN:9:11
statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra
interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps
diluvium dissipans terram
# unit P GEN:9:12
dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos
et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes
sempiternas
# unit P GEN:9:13
arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter
me et inter terram
# unit P GEN:9:14
cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in
nubibus
# unit P GEN:9:15
et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima
vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad
delendam universam carnem
# unit P GEN:9:16
eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor
foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem
animam viventem universae carnis quae est super terram
# unit P GEN:9:17
dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui
inter me et inter omnem carnem super terram
# unit P GEN:9:18
erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et
Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
# unit P GEN:9:19
tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne
hominum genus super universam terram
# unit P GEN:9:20
coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit
vineam
# unit P GEN:9:21
bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo
suo
# unit P GEN:9:22
quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris
sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
# unit P GEN:9:23
at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et
incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque
eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
# unit P GEN:9:24
evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei
filius suus minor
# unit P GEN:9:25
ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
# unit P GEN:9:26
dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus
eius
# unit P GEN:9:27
dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque
Chanaan servus eius
# unit P GEN:9:28
vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
# unit P GEN:9:29
et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta
annorum et mortuus est

## <a010>
# chapter  10 10
# unit P GEN:10:1
hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt
eis filii post diluvium
# unit P GEN:10:2
filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch
et Thiras
# unit P GEN:10:3
porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
# unit P GEN:10:4
filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
# unit P GEN:10:5
ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis
unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis
# unit P GEN:10:6
filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
# unit P GEN:10:7
filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca
filii Regma Saba et Dadan
# unit P GEN:10:8
porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
# unit P GEN:10:9
et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit
proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino
# unit P GEN:10:10
fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et
Archad et Chalanne in terra Sennaar
# unit P GEN:10:11
de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et
plateas civitatis et Chale
# unit P GEN:10:12
Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
# unit P GEN:10:13
at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
# unit P GEN:10:14
et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim
et Capthurim
# unit P GEN:10:15
Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
# unit P GEN:10:16
et Iebuseum et Amorreum Gergeseum
# unit P GEN:10:17
Eveum et Araceum Sineum
# unit P GEN:10:18
et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati
sunt populi Chananeorum
# unit P GEN:10:19
factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram
usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et
Seboim usque Lesa
# unit P GEN:10:20
hii filii Ham in cognationibus et linguis et
generationibus terrisque et gentibus suis
# unit P GEN:10:21
de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre
Iafeth maiore
# unit P GEN:10:22
filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
# unit P GEN:10:23
filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
# unit P GEN:10:24
at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
# unit P GEN:10:25
natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in
diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan
# unit P GEN:10:26
qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare
# unit P GEN:10:27
et Aduram et Uzal Decla
# unit P GEN:10:28
et Ebal et Abimahel Saba
# unit P GEN:10:29
et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
# unit P GEN:10:30
et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque
Sephar montem orientalem
# unit P GEN:10:31
isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones
in gentibus suis
# unit P GEN:10:32
hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his
divisae sunt gentes in terra post diluvium

## <a011>
# chapter  11 11
# unit P GEN:11:1
erat autem terra labii unius et sermonum eorundem
# unit P GEN:11:2
cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in
terra Sennaar et habitaverunt in eo
# unit P GEN:11:3
dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et
coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro
cemento
# unit P GEN:11:4
et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius
culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam
dividamur in universas terras
# unit P GEN:11:5
descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam
aedificabant filii Adam
# unit P GEN:11:6
et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus
coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis
donec eas opere conpleant
# unit P GEN:11:7
venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum
ut non audiat unusquisque vocem proximi sui
# unit P GEN:11:8
atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas
terras et cessaverunt aedificare civitatem
# unit P GEN:11:9
et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum
est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super
faciem cunctarum regionum
# unit P GEN:11:10
hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit
Arfaxad biennio post diluvium
# unit P GEN:11:11
vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et
genuit filios et filias
# unit P GEN:11:12
porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale
# unit P GEN:11:13
vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus
annis et genuit filios et filias
# unit P GEN:11:14
Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber
# unit P GEN:11:15
vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus
annis et genuit filios et filias
# unit P GEN:11:16
vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg
# unit P GEN:11:17
et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta
annis et genuit filios et filias
# unit P GEN:11:18
vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu
# unit P GEN:11:19
vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et
genuit filios et filias
# unit P GEN:11:20
vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug
# unit P GEN:11:21
vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis
et genuit filios et filias
# unit P GEN:11:22
vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor
# unit P GEN:11:23
vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et
genuit filios et filias
# unit P GEN:11:24
vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare
# unit P GEN:11:25
vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem
annos et genuit filios et filias
# unit P GEN:11:26
vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor
et Aran
# unit P GEN:11:27
hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et
Nahor et Aran porro Aran genuit Loth
# unit P GEN:11:28
mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra
nativitatis suae in Ur Chaldeorum
# unit P GEN:11:29
duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris
Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris
Melchae et patris Ieschae
# unit P GEN:11:30
erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos
# unit P GEN:11:31
tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran
filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et
eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan
veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi
# unit P GEN:11:32
et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et
mortuus est in Haran

## <a012>
# chapter  12 12
# unit P GEN:12:1
dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de
cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo
tibi
# unit P GEN:12:2
faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et
magnificabo nomen tuum erisque benedictus
# unit P GEN:12:3
benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus
tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae
# unit P GEN:12:4
egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et
ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum
egrederetur de Haran
# unit P GEN:12:5
tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui
universamque substantiam quam possederant et animas quas
fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan
cumque venissent in eam
# unit P GEN:12:6
pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad
convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra
# unit P GEN:12:7
apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo
terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei
# unit P GEN:12:8
et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem
Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens
Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et
invocavit nomen eius
# unit P GEN:12:9
perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem
# unit P GEN:12:10
facta est autem fames in terra descenditque Abram in
Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra
# unit P GEN:12:11
cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai
uxori suae novi quod pulchra sis mulier
# unit P GEN:12:12
et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius
est et interficient me et te reservabunt
# unit P GEN:12:13
dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi
propter te et vivat anima mea ob gratiam tui
# unit P GEN:12:14
cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt
Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis
# unit P GEN:12:15
et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud
illum et sublata est mulier in domum Pharaonis
# unit P GEN:12:16
Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves
et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli
# unit P GEN:12:17
flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et
domum eius propter Sarai uxorem Abram
# unit P GEN:12:18
vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod
fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset
# unit P GEN:12:19
quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam
mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade
# unit P GEN:12:20
praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et
uxorem illius et omnia quae habebat

## <a013>
# chapter  13 13
# unit P GEN:13:1
ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia
quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam
# unit P GEN:13:2
erat autem dives valde in possessione argenti et auri
# unit P GEN:13:3
reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel
usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et
Ai
# unit P GEN:13:4
in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen
Domini
# unit P GEN:13:5
sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et
armenta et tabernacula
# unit P GEN:13:6
nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat
quippe substantia eorum multa et non quibant habitare
communiter
# unit P GEN:13:7
unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth
eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra
# unit P GEN:13:8
dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et
te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus
# unit P GEN:13:9
ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad
sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris
ego ad sinistram pergam
# unit P GEN:13:10
elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem
Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus
Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus
venientibus in Segor
# unit P GEN:13:11
elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab
oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo
# unit P GEN:13:12
Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in
oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis
# unit P GEN:13:13
homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram
Domino nimis
# unit P GEN:13:14
dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo
leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et
ad meridiem ad orientem et ad occidentem
# unit P GEN:13:15
omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque
in sempiternum
# unit P GEN:13:16
faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest
hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit
# unit P GEN:13:17
surge et perambula terram in longitudine et in latitudine
sua quia tibi daturus sum eam
# unit P GEN:13:18
movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit
iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi
altare Domino

## <a014>
# chapter  14 14
# unit P GEN:14:1
factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et
Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex
Gentium
# unit P GEN:14:2
inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa
regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber
regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor
# unit P GEN:14:3
omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est
mare Salis
# unit P GEN:14:4
duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et
tertiodecimo anno recesserunt ab eo
# unit P GEN:14:5
igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui
erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et
Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim
# unit P GEN:14:6
et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan
quae est in solitudine
# unit P GEN:14:7
reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades
et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui
habitabat in Asasonthamar
# unit P GEN:14:8
et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae
et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt
contra eos aciem in valle Silvestri
# unit P GEN:14:9
scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal
regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti
quattuor reges adversus quinque
# unit P GEN:14:10
vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis
itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque
ibi et qui remanserant fugerunt ad montem
# unit P GEN:14:11
tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et
universa quae ad cibum pertinent et abierunt
# unit P GEN:14:12
necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram
qui habitabat in Sodomis
# unit P GEN:14:13
et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui
habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris
Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram
# unit P GEN:14:14
quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum
numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et
persecutus est eos usque Dan
# unit P GEN:14:15
et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos
et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci
# unit P GEN:14:16
reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum
substantia illius mulieres quoque et populum
# unit P GEN:14:17
egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam
reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in
valle Save quae est vallis Regis
# unit P GEN:14:18
at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum
erat enim sacerdos Dei altissimi
# unit P GEN:14:19
benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui
creavit caelum et terram
# unit P GEN:14:20
et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in
manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus
# unit P GEN:14:21
dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera
tolle tibi
# unit P GEN:14:22
qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum
possessorem caeli et terrae
# unit P GEN:14:23
quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non
accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram
# unit P GEN:14:24
exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum
qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes
suas

## <a015>
# chapter  15 15
# unit P GEN:15:1
his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per
visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et
merces tua magna nimis
# unit P GEN:15:2
dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque
liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer
# unit P GEN:15:3
addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce
vernaculus meus heres meus erit
# unit P GEN:15:4
statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit
hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis
heredem
# unit P GEN:15:5
eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera
stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum
# unit P GEN:15:6
credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam
# unit P GEN:15:7
dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum
ut darem tibi terram istam et possideres eam
# unit P GEN:15:8
at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus
sim eam
# unit P GEN:15:9
respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et
capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et
columbam
# unit P GEN:15:10
qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque
partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit
# unit P GEN:15:11
descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas
Abram
# unit P GEN:15:12
cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror
magnus et tenebrosus invasit eum
# unit P GEN:15:13
dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum
futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos
servituti et adfligent quadringentis annis
# unit P GEN:15:14
verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post
haec egredientur cum magna substantia
# unit P GEN:15:15
tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute
bona
# unit P GEN:15:16
generatione autem quarta revertentur huc necdum enim
conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
# unit P GEN:15:17
cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et
apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter
divisiones illas
# unit P GEN:15:18
in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini
tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum
flumen Eufraten
# unit P GEN:15:19
Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
# unit P GEN:15:20
et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
# unit P GEN:15:21
et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos

## <a016>
# chapter  16 16
# unit P GEN:16:1
igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens
ancillam aegyptiam nomine Agar
# unit P GEN:16:2
dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem
ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam
filios cumque ille adquiesceret deprecanti
# unit P GEN:16:3
tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam
habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo
uxorem
# unit P GEN:16:4
qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns
despexit dominam suam
# unit P GEN:16:5
dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi
ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit
despectui me habet iudicet Dominus inter me et te
# unit P GEN:16:6
cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est
utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
# unit P GEN:16:7
cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae
in solitudine qui est in via Sur
# unit P GEN:16:8
dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis
quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio
# unit P GEN:16:9
dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et
humiliare sub manibus ipsius
# unit P GEN:16:10
et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et
non numerabitur prae multitudine
# unit P GEN:16:11
ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium
vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus
adflictionem tuam
# unit P GEN:16:12
hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus
omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet
tabernacula
# unit P GEN:16:13
vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus
qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis
me
# unit P GEN:16:14
propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et
videntis me ipse est inter Cades et Barad
# unit P GEN:16:15
peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel
# unit P GEN:16:16
octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar
Ismahelem

## <a017>
# chapter  17 17
# unit P GEN:17:1
postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat
apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula
coram me et esto perfectus
# unit P GEN:17:2
ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te
vehementer nimis
# unit P GEN:17:3
cecidit Abram pronus in faciem
# unit P GEN:17:4
dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater
multarum gentium
# unit P GEN:17:5
nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis
Abraham quia patrem multarum gentium constitui te
# unit P GEN:17:6
faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus
regesque ex te egredientur
# unit P GEN:17:7
et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum
post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus
tuus et seminis tui post te
# unit P GEN:17:8
daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae
omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum
# unit P GEN:17:9
dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum
meum et semen tuum post te in generationibus suis
# unit P GEN:17:10
hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen
tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum
# unit P GEN:17:11
et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum
foederis inter me et vos
# unit P GEN:17:12
infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum
in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius
circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra
# unit P GEN:17:13
eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum
# unit P GEN:17:14
masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit
delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum
fecit
# unit P GEN:17:15
dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis
Sarai sed Sarram
# unit P GEN:17:16
et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui
benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum
orientur ex eo
# unit P GEN:17:17
cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo
putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet
# unit P GEN:17:18
dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te
# unit P GEN:17:19
et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium
vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in
foedus sempiternum et semini eius post eum
# unit P GEN:17:20
super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et
augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et
faciam illum in gentem magnam
# unit P GEN:17:21
pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra
tempore isto in anno altero
# unit P GEN:17:22
cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus
ab Abraham
# unit P GEN:17:23
tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes
vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex
omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum
statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus
# unit P GEN:17:24
nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem
praeputii sui
# unit P GEN:17:25
et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore
circumcisionis suae
# unit P GEN:17:26
eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius
# unit P GEN:17:27
et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et
alienigenae pariter circumcisi sunt

## <a018>
# chapter  18 18
# unit P GEN:18:1
apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in
ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei
# unit P GEN:18:2
cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes
propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de
ostio tabernaculi et adoravit in terra
# unit P GEN:18:3
et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne
transeas servum tuum
# unit P GEN:18:4
sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et
requiescite sub arbore
# unit P GEN:18:5
ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea
transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui
dixerunt fac ut locutus es
# unit P GEN:18:6
festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei
adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes
# unit P GEN:18:7
ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum
tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit
illum
# unit P GEN:18:8
tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et
posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore
# unit P GEN:18:9
cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua
ille respondit ecce in tabernaculo est
# unit P GEN:18:10
cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite
et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post
ostium tabernaculi
# unit P GEN:18:11
erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant
Sarrae fieri muliebria
# unit P GEN:18:12
quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus
meus vetulus est voluptati operam dabo
# unit P GEN:18:13
dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens
num vere paritura sum anus
# unit P GEN:18:14
numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum
revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra
filium
# unit P GEN:18:15
negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus
autem non est inquit ita sed risisti
# unit P GEN:18:16
cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos
contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos
# unit P GEN:18:17
dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus
sum
# unit P GEN:18:18
cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et
benedicendae sint in illo omnes nationes terrae
# unit P GEN:18:19
scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae
post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et
iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus
est ad eum
# unit P GEN:18:20
dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae
multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis
# unit P GEN:18:21
descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere
conpleverint an non est ita ut sciam
# unit P GEN:18:22
converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero
adhuc stabat coram Domino
# unit P GEN:18:23
et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio
# unit P GEN:18:24
si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul
et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint
in eo
# unit P GEN:18:25
absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio
fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem
terram nequaquam facies iudicium
# unit P GEN:18:26
dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta
iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos
# unit P GEN:18:27
respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum
meum cum sim pulvis et cinis
# unit P GEN:18:28
quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis
propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero
ibi quadraginta quinque
# unit P GEN:18:29
rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi
fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta
# unit P GEN:18:30
ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si
inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero
ibi triginta
# unit P GEN:18:31
quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si
inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter
viginti
# unit P GEN:18:32
obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel
quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter
decem
# unit P GEN:18:33
abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille
reversus est in locum suum

## <a019>
# chapter  19 19
# unit P GEN:19:1
veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in
foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis
adoravitque pronus in terra
# unit P GEN:19:2
et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et
manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam
vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus
# unit P GEN:19:3
conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque
domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt
# unit P GEN:19:4
prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt
domum a puero usque ad senem omnis populus simul
# unit P GEN:19:5
vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui
introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos
# unit P GEN:19:6
egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait
# unit P GEN:19:7
nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere
# unit P GEN:19:8
habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas
ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris
istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum
tegminis mei
# unit P GEN:19:9
at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es
inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam
hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope
erat ut refringerent fores
# unit P GEN:19:10
et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth
cluseruntque ostium
# unit P GEN:19:11
et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo
usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent
# unit P GEN:19:12
dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum
aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac
# unit P GEN:19:13
delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum
coram Domino qui misit nos ut perdamus illos
# unit P GEN:19:14
egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui
accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco
isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi
ludens loqui
# unit P GEN:19:15
cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et
tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter
pereas in scelere civitatis
# unit P GEN:19:16
dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum
uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi
# unit P GEN:19:17
et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus
est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec
stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu
simul pereas
# unit P GEN:19:18
dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi
# unit P GEN:19:19
quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti
misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam
nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et
moriar
# unit P GEN:19:20
est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et
salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea
# unit P GEN:19:21
dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut
non subvertam urbem pro qua locutus es
# unit P GEN:19:22
festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam
donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius
Segor
# unit P GEN:19:23
sol egressus est super terram et Loth ingressus est in
Segor
# unit P GEN:19:24
igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et
ignem a Domino de caelo
# unit P GEN:19:25
et subvertit civitates has et omnem circa regionem
universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia
# unit P GEN:19:26
respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis
# unit P GEN:19:27
Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum
Domino
# unit P GEN:19:28
intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram
regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi
fornacis fumum
# unit P GEN:19:29
cum enim subverteret Deus civitates regionis illius
recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium
in quibus habitaverat
# unit P GEN:19:30
ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque
filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in
spelunca ipse et duae filiae eius
# unit P GEN:19:31
dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus
virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem
universae terrae
# unit P GEN:19:32
veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare
possimus ex patre nostro semen
# unit P GEN:19:33
dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et
ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec
quando accubuit filia nec quando surrexit
# unit P GEN:19:34
altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri
cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies
cum eo ut salvemus semen de patre nostro
# unit P GEN:19:35
dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia
dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit
vel quando illa surrexerit
# unit P GEN:19:36
conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo
# unit P GEN:19:37
peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse
est pater Moabitarum usque in praesentem diem
# unit P GEN:19:38
minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id
est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie

## <a020>
# chapter  20 20
# unit P GEN:20:1
profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter
Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
# unit P GEN:20:2
dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo
Abimelech rex Gerarae et tulit eam
# unit P GEN:20:3
venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei
en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
# unit P GEN:20:4
Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem
ignorantem et iustam interficies
# unit P GEN:20:5
nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus
est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci
hoc
# unit P GEN:20:6
dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde
feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut
tangeres eam
# unit P GEN:20:7
nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et
orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod
morte morieris tu et omnia quae tua sunt
# unit P GEN:20:8
statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes
servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum
timueruntque omnes viri valde
# unit P GEN:20:9
vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid
fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et
super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere
fecisti nobis
# unit P GEN:20:10
rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
# unit P GEN:20:11
respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est
timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam
# unit P GEN:20:12
alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non
filia matris meae et duxi eam uxorem
# unit P GEN:20:13
postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad
eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem
ingrediemur dices quod frater tuus sim
# unit P GEN:20:14
tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas
et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
# unit P GEN:20:15
et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit
habita
# unit P GEN:20:16
Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo
hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et
quocumque perrexeris mementoque te deprehensam
# unit P GEN:20:17
orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem
ancillasque eius et pepererunt
# unit P GEN:20:18
concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter
Sarram uxorem Abraham

## <a021>
# chapter  21 21
# unit P GEN:21:1
visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit
quae locutus est
# unit P GEN:21:2
concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo
praedixerat ei Deus
# unit P GEN:21:3
vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra
Isaac
# unit P GEN:21:4
et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
# unit P GEN:21:5
cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est
Isaac
# unit P GEN:21:6
dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit
conridebit mihi
# unit P GEN:21:7
rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra
lactaret filium quem peperit ei iam seni
# unit P GEN:21:8
crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham
grande convivium in die ablactationis eius
# unit P GEN:21:9
cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit
ad Abraham
# unit P GEN:21:10
eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres
filius ancillae cum filio meo Isaac
# unit P GEN:21:11
dure accepit hoc Abraham pro filio suo
# unit P GEN:21:12
cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et
super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius
quia in Isaac vocabitur tibi semen
# unit P GEN:21:13
sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen
tuum est
# unit P GEN:21:14
surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem
aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam
quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
# unit P GEN:21:15
cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter
unam arborum quae ibi erant
# unit P GEN:21:16
et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus
iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra
levavit vocem suam et flevit
# unit P GEN:21:17
exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini
Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim
Deus vocem pueri de loco in quo est
# unit P GEN:21:18
surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem
magnam faciam eum
# unit P GEN:21:19
aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit
et implevit utrem deditque puero bibere
# unit P GEN:21:20
et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et
factus est iuvenis sagittarius
# unit P GEN:21:21
habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua
uxorem de terra Aegypti
# unit P GEN:21:22
eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus
eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
# unit P GEN:21:23
iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis
stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies
mihi et terrae in qua versatus es advena
# unit P GEN:21:24
dixitque Abraham ego iurabo
# unit P GEN:21:25
et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi
abstulerant servi illius
# unit P GEN:21:26
respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et
tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
# unit P GEN:21:27
tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech
percusseruntque ambo foedus
# unit P GEN:21:28
et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
# unit P GEN:21:29
cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae
quas stare fecisti seorsum
# unit P GEN:21:30
at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint
in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
# unit P GEN:21:31
idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque
iuraverunt
# unit P GEN:21:32
et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
# unit P GEN:21:33
surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius
reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit
nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
# unit P GEN:21:34
et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis

## <a022>
# chapter  22 22
# unit P GEN:22:1
quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad
eum Abraham ille respondit adsum
# unit P GEN:22:2
ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et
vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super
unum montium quem monstravero tibi
# unit P GEN:22:3
igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum
ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque
concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem
praeceperat ei Deus
# unit P GEN:22:4
die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
# unit P GEN:22:5
dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer
illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
# unit P GEN:22:6
tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac
filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium
cumque duo pergerent simul
# unit P GEN:22:7
dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis
fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
# unit P GEN:22:8
dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili
mi pergebant ergo pariter
# unit P GEN:22:9
veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo
aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque
conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem
lignorum
# unit P GEN:22:10
extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
# unit P GEN:22:11
et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham
Abraham qui respondit adsum
# unit P GEN:22:12
dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque
facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non
peperceris filio tuo unigenito propter me
# unit P GEN:22:13
levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter
vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro
filio
# unit P GEN:22:14
appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque
hodie dicitur in monte Dominus videbit
# unit P GEN:22:15
vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo
dicens
# unit P GEN:22:16
per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc
et non pepercisti filio tuo unigenito
# unit P GEN:22:17
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas
caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit
semen tuum portas inimicorum suorum
# unit P GEN:22:18
et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia
oboedisti voci meae
# unit P GEN:22:19
reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee
simul et habitavit ibi
# unit P GEN:22:20
his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque
genuisset filios Nahor fratri suo
# unit P GEN:22:21
Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem
Syrorum
# unit P GEN:22:22
et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
# unit P GEN:22:23
ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit
Melcha Nahor fratri Abraham
# unit P GEN:22:24
concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et
Thaas et Maacha

## <a023>
# chapter  23 23
# unit P GEN:23:1
vixit autem Sarra centum viginti septem annis
# unit P GEN:23:2
et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra
Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
# unit P GEN:23:3
cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios
Heth dicens
# unit P GEN:23:4
advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri
vobiscum ut sepeliam mortuum meum
# unit P GEN:23:5
responderuntque filii Heth
# unit P GEN:23:6
audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis
sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te
poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum
# unit P GEN:23:7
surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios
videlicet Heth
# unit P GEN:23:8
dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam
mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
# unit P GEN:23:9
ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte
agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in
possessionem sepulchri
# unit P GEN:23:10
habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque
ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam
civitatis illius dicens
# unit P GEN:23:11
nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod
loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est
praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum
# unit P GEN:23:12
adoravit Abraham coram populo terrae
# unit P GEN:23:13
et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut
audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam
mortuum meum in eo
# unit P GEN:23:14
respondit Ephron
# unit P GEN:23:15
domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti
siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est
hoc sepeli mortuum tuum
# unit P GEN:23:16
quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron
postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos
argenti et probati monetae publicae
# unit P GEN:23:17
confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat
spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et
omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
# unit P GEN:23:18
Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis
qui intrabant portam civitatis illius
# unit P GEN:23:19
atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca
agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra
Chanaan
# unit P GEN:23:20
et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae
in possessionem monumenti a filiis Heth

## <a024>
# chapter  24 24
# unit P GEN:24:1
erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in
cunctis benedixerat ei
# unit P GEN:24:2
dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus
quae habebat pone manum tuam subter femur meum
# unit P GEN:24:3
ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non
accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos
habito
# unit P GEN:24:4
sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde
accipias uxorem filio meo Isaac
# unit P GEN:24:5
respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram
hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es
# unit P GEN:24:6
dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum
# unit P GEN:24:7
Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de
terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens
semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te
et accipies inde uxorem filio meo
# unit P GEN:24:8
sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento
filium tantum meum ne reducas illuc
# unit P GEN:24:9
posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et
iuravit illi super sermone hoc
# unit P GEN:24:10
tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex
omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit
Mesopotamiam ad urbem Nahor
# unit P GEN:24:11
cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta
puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad
hauriendam aquam dixit
# unit P GEN:24:12
Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi
et fac misericordiam cum domino meo Abraham
# unit P GEN:24:13
ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum
huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam
# unit P GEN:24:14
igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam
et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa
est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod
feceris misericordiam cum domino meo
# unit P GEN:24:15
necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca
egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris
Abraham habens hydriam in scapula
# unit P GEN:24:16
puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro
descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac
revertebatur
# unit P GEN:24:17
occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum
praebe aquae de hydria tua
# unit P GEN:24:18
quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit
hydriam super ulnam suam et dedit ei potum
# unit P GEN:24:19
cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam
aquam donec cuncti bibant
# unit P GEN:24:20
effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut
hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit
# unit P GEN:24:21
ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum
prosperum fecisset iter suum Dominus an non
# unit P GEN:24:22
postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas
adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum
decem
# unit P GEN:24:23
dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo
patris tui locus ad manendum
# unit P GEN:24:24
quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem
peperit Nahor
# unit P GEN:24:25
et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est
apud nos et locus spatiosus ad manendum
# unit P GEN:24:26
inclinavit se homo et adoravit Dominum
# unit P GEN:24:27
dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non
abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto
me itinere perduxit in domum fratris domini mei
# unit P GEN:24:28
cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae
omnia quae audierat
# unit P GEN:24:29
habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus
egressus est ad hominem ubi erat fons
# unit P GEN:24:30
cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis
suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi
homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem
aquae
# unit P GEN:24:31
dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas
praeparavi domum et locum camelis
# unit P GEN:24:32
et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque
paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et
virorum qui venerant cum eo
# unit P GEN:24:33
et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non
comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere
# unit P GEN:24:34
at ille servus inquit Abraham sum
# unit P GEN:24:35
et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est
et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas
camelos et asinos
# unit P GEN:24:36
et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in
senectute sua deditque illi omnia quae habuerat
# unit P GEN:24:37
et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem
filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito
# unit P GEN:24:38
sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea
accipies uxorem filio meo
# unit P GEN:24:39
ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum
mulier
# unit P GEN:24:40
Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum
tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de
cognatione mea et de domo patris mei
# unit P GEN:24:41
innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos
meos et non dederint tibi
# unit P GEN:24:42
veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei
Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo
# unit P GEN:24:43
ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad
hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad
bibendum ex hydria tua
# unit P GEN:24:44
et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa
est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei
# unit P GEN:24:45
dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens
cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et
hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere
# unit P GEN:24:46
quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu
bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos
# unit P GEN:24:47
interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit
filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha
suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas
posui in manibus
# unit P GEN:24:48
pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei
Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam
fratris domini mei filio eius
# unit P GEN:24:49
quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum
domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite
ut vadam ad dextram sive ad sinistram
# unit P GEN:24:50
responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo
non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui
# unit P GEN:24:51
en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit
uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus
# unit P GEN:24:52
quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum
# unit P GEN:24:53
prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea
Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit
# unit P GEN:24:54
initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt
ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam
ad dominum meum
# unit P GEN:24:55
responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem
decem dies apud nos et postea proficiscetur
# unit P GEN:24:56
nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam
dimittite me ut pergam ad dominum meum
# unit P GEN:24:57
dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem
# unit P GEN:24:58
cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine
isto quae ait vadam
# unit P GEN:24:59
dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham
et comites eius
# unit P GEN:24:60
inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror
nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas
inimicorum suorum
# unit P GEN:24:61
igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae
sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum
# unit P GEN:24:62
eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum
cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra
australi
# unit P GEN:24:63
et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die
cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul
# unit P GEN:24:64
Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo
# unit P GEN:24:65
et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in
occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens
cito pallium operuit se
# unit P GEN:24:66
servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac
# unit P GEN:24:67
qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et
accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte
matris acciderat temperaret

## <a025>
# chapter  25 25
# unit P GEN:25:1
Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
# unit P GEN:25:2
quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et
Iesboch et Sue
# unit P GEN:25:3
Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt
Assurim et Lathusim et Loommim
# unit P GEN:25:4
at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida
et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
# unit P GEN:25:5
deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
# unit P GEN:25:6
filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit
eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam
orientalem
# unit P GEN:25:7
fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque
anni
# unit P GEN:25:8
et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque
aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum
# unit P GEN:25:9
et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca
duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e
regione Mambre
# unit P GEN:25:10
quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra
uxor eius
# unit P GEN:25:11
et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui
habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
# unit P GEN:25:12
hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit
ei Agar Aegyptia famula Sarrae
# unit P GEN:25:13
et haec nomina filiorum eius in vocabulis et
generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar
et Abdeel et Mabsam
# unit P GEN:25:14
Masma quoque et Duma et Massa
# unit P GEN:25:15
Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
# unit P GEN:25:16
isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et
oppida eorum duodecim principes tribuum suarum
# unit P GEN:25:17
anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens
mortuus est et adpositus ad populum suum
# unit P GEN:25:18
habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum
introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
# unit P GEN:25:19
hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham
genuit Isaac
# unit P GEN:25:20
qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam
filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban
# unit P GEN:25:21
deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset
sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
# unit P GEN:25:22
sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic
mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut
consuleret Dominum
# unit P GEN:25:23
qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo
populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et
maior minori serviet
# unit P GEN:25:24
iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero
repperti sunt
# unit P GEN:25:25
qui primus egressus est rufus erat et totus in morem
pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter
egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit
eum Iacob
# unit P GEN:25:26
sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
# unit P GEN:25:27
quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo
agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
# unit P GEN:25:28
Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius
vesceretur et Rebecca diligebat Iacob
# unit P GEN:25:29
coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de
agro lassus
# unit P GEN:25:30
ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum
quam ob causam vocatum est nomen eius Edom
# unit P GEN:25:31
cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
# unit P GEN:25:32
ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
# unit P GEN:25:33
ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit
primogenita
# unit P GEN:25:34
et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et
abiit parvipendens quod primogenita vendidisset

## <a026>
# chapter  26 26
# unit P GEN:26:1
orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae
acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem
Palestinorum in Gerara
# unit P GEN:26:2
apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed
quiesce in terra quam dixero tibi
# unit P GEN:26:3
et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi
enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens
iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo
# unit P GEN:26:4
et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque
posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine
tuo omnes gentes terrae
# unit P GEN:26:5
eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit
praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit
# unit P GEN:26:6
mansit itaque Isaac in Geraris
# unit P GEN:26:7
qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua
respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset
sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter
illius pulchritudinem
# unit P GEN:26:8
cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur
prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum
iocantem cum Rebecca uxore sua
# unit P GEN:26:9
et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur
mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer
propter eam
# unit P GEN:26:10
dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire
quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande
peccatum praecepitque omni populo dicens
# unit P GEN:26:11
qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur
# unit P GEN:26:12
seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno
centuplum benedixitque ei Dominus
# unit P GEN:26:13
et locupletatus est homo et ibat proficiens atque
succrescens donec magnus vehementer effectus est
# unit P GEN:26:14
habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae
plurimum ob haec invidentes ei Palestini
# unit P GEN:26:15
omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham
illo tempore obstruxerunt implentes humo
# unit P GEN:26:16
in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a
nobis quoniam potentior nostri factus es valde
# unit P GEN:26:17
et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae
habitaretque ibi
# unit P GEN:26:18
rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui
Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim
appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat
# unit P GEN:26:19
foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam
# unit P GEN:26:20
sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores
Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo
quod acciderat vocavit Calumniam
# unit P GEN:26:21
foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt
appellavitque eum Inimicitias
# unit P GEN:26:22
profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt
itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos
Dominus et fecit crescere super terram
# unit P GEN:26:23
ascendit autem ex illo loco in Bersabee
# unit P GEN:26:24
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus
Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi
et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham
# unit P GEN:26:25
itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini
extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent
puteum
# unit P GEN:26:26
ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et
Ochozath amicus illius et Fichol dux militum
# unit P GEN:26:27
locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem
odistis et expulistis a vobis
# unit P GEN:26:28
qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco
nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus
# unit P GEN:26:29
ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil
tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace
dimisimus auctum benedictione Domini
# unit P GEN:26:30
fecit ergo eis convivium et post cibum et potum
# unit P GEN:26:31
surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac
pacifice in locum suum
# unit P GEN:26:32
ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes
ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam
# unit P GEN:26:33
unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum
est Bersabee usque in praesentem diem
# unit P GEN:26:34
Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri
Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci
# unit P GEN:26:35
quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae

## <a027>
# chapter  27 27
# unit P GEN:27:1
senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non
poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi
qui respondit adsum
# unit P GEN:27:2
cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis
meae
# unit P GEN:27:3
sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque
venatu aliquid adprehenderis
# unit P GEN:27:4
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut
comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar
# unit P GEN:27:5
quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut
iussionem patris expleret
# unit P GEN:27:6
dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau
fratre tuo et dicentem ei
# unit P GEN:27:7
adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et
benedicam tibi coram Domino antequam moriar
# unit P GEN:27:8
nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis
# unit P GEN:27:9
et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut
faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur
# unit P GEN:27:10
quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam
moriatur
# unit P GEN:27:11
cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo
pilosus sit et ego lenis
# unit P GEN:27:12
si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet
sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro
benedictione
# unit P GEN:27:13
ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum
audi vocem meam et perge adferque quae dixi
# unit P GEN:27:14
abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut
noverat velle patrem illius
# unit P GEN:27:15
et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi
induit eum
# unit P GEN:27:16
pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda
protexit
# unit P GEN:27:17
dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit
# unit P GEN:27:18
quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis
tu es fili mi
# unit P GEN:27:19
dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut
praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut
benedicat mihi anima tua
# unit P GEN:27:20
rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito
invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut
cito mihi occurreret quod volebam
# unit P GEN:27:21
dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem
utrum tu sis filius meus Esau an non
# unit P GEN:27:22
accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox
quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau
# unit P GEN:27:23
et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem
maioris expresserant benedicens ergo illi
# unit P GEN:27:24
ait tu es filius meus Esau respondit ego sum
# unit P GEN:27:25
at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi
ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit
ei etiam vinum quo hausto
# unit P GEN:27:26
dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi
# unit P GEN:27:27
accessit et osculatus est eum statimque ut sensit
vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii
mei sicut odor agri cui benedixit Dominus
# unit P GEN:27:28
det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae
abundantiam frumenti et vini
# unit P GEN:27:29
et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus
fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui
maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit
benedictionibus repleatur
# unit P GEN:27:30
vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit
Esau
# unit P GEN:27:31
coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge
pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi
anima tua
# unit P GEN:27:32
dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum
primogenitus filius tuus Esau
# unit P GEN:27:33
expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest
admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem
adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires
benedixique ei et erit benedictus
# unit P GEN:27:34
auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et
consternatus ait benedic etiam mihi pater mi
# unit P GEN:27:35
qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit
benedictionem tuam
# unit P GEN:27:36
at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob
subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit
et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad
patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem
# unit P GEN:27:37
respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes
fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino
stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam
# unit P GEN:27:38
cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater
mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret
# unit P GEN:27:39
motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore
caeli desuper
# unit P GEN:27:40
erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies
tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de
cervicibus tuis
# unit P GEN:27:41
oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua
benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus
patris mei ut occidam Iacob fratrem meum
# unit P GEN:27:42
nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob
filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut
occidat te
# unit P GEN:27:43
nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban
fratrem meum in Haran
# unit P GEN:27:44
habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor
fratris tui
# unit P GEN:27:45
et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae
fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque
orbabor filio in una die
# unit P GEN:27:46
dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter
filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae
nolo vivere

## <a028>
# chapter  28 28
# unit P GEN:28:1
vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei
dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan
# unit P GEN:28:2
sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum
Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de
filiabus Laban avunculi tui
# unit P GEN:28:3
Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat
atque multiplicet ut sis in turbas populorum
# unit P GEN:28:4
et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut
possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo
tuo
# unit P GEN:28:5
cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam
Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris
suae
# unit P GEN:28:6
videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et
misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et
quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies
coniugem de filiabus Chanaan
# unit P GEN:28:7
quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam
# unit P GEN:28:8
probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan
pater suus
# unit P GEN:28:9
ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius
habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth
# unit P GEN:28:10
igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran
# unit P GEN:28:11
cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo
requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui
iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco
# unit P GEN:28:12
viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen
illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et
descendentes per eam
# unit P GEN:28:13
et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus
Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi
dabo et semini tuo
# unit P GEN:28:14
eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad
occidentem et orientem septentrionem et meridiem et
benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae
# unit P GEN:28:15
et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in
terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi
# unit P GEN:28:16
cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in
loco isto et ego nesciebam
# unit P GEN:28:17
pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est
hic aliud nisi domus Dei et porta caeli
# unit P GEN:28:18
surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti
suo et erexit in titulum fundens oleum desuper
# unit P GEN:28:19
appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur
# unit P GEN:28:20
vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et
custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad
vescendum et vestem ad induendum
# unit P GEN:28:21
reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi
Dominus in Deum
# unit P GEN:28:22
et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei
cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi

## <a029>
# chapter  29 29
# unit P GEN:29:1
profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
# unit P GEN:29:2
et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes
iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi
lapide claudebatur
# unit P GEN:29:3
morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent
lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
# unit P GEN:29:4
dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de
Haran
# unit P GEN:29:5
quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor
dixerunt novimus
# unit P GEN:29:6
sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius
venit cum grege suo
# unit P GEN:29:7
dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut
reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad
pastum eas reducite
# unit P GEN:29:8
qui responderunt non possumus donec omnia pecora
congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus
greges
# unit P GEN:29:9
adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris
sui nam gregem ipsa pascebat
# unit P GEN:29:10
quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque
Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
# unit P GEN:29:11
et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
# unit P GEN:29:12
et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius
Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo
# unit P GEN:29:13
qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae
cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in
domum suam auditis autem causis itineris
# unit P GEN:29:14
respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt
dies mensis unius
# unit P GEN:29:15
dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic
quid mercedis accipias
# unit P GEN:29:16
habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor
appellabatur Rahel
# unit P GEN:29:17
sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto
aspectu
# unit P GEN:29:18
quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua
minore septem annis
# unit P GEN:29:19
respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro
alteri mane apud me
# unit P GEN:29:20
servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur
illi pauci dies prae amoris magnitudine
# unit P GEN:29:21
dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus
expletum est ut ingrediar ad eam
# unit P GEN:29:22
qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit
nuptias
# unit P GEN:29:23
et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
# unit P GEN:29:24
dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more
Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
# unit P GEN:29:25
et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne
pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
# unit P GEN:29:26
respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut
minores ante tradamus ad nuptias
# unit P GEN:29:27
imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo
tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
# unit P GEN:29:28
adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
# unit P GEN:29:29
cui pater servam Balam dederat
# unit P GEN:29:30
tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori
praetulit serviens apud eum septem annis aliis
# unit P GEN:29:31
videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam
eius sorore sterili permanente
# unit P GEN:29:32
quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben
dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
# unit P GEN:29:33
rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam
audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi
vocavitque nomen illius Symeon
# unit P GEN:29:34
concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque
copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres
filios et idcirco appellavit nomen eius Levi
# unit P GEN:29:35
quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor
Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere

## <a030>
# chapter  30 30
# unit P GEN:30:1
cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et
ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar
# unit P GEN:30:2
cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit
te fructu ventris tui
# unit P GEN:30:3
at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut
pariat super genua mea et habeam ex ea filios
# unit P GEN:30:4
deditque illi Balam in coniugium quae
# unit P GEN:30:5
ingresso ad se viro concepit et peperit filium
# unit P GEN:30:6
dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem
meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan
# unit P GEN:30:7
rursumque Bala concipiens peperit alterum
# unit P GEN:30:8
pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et
invalui vocavitque eum Nepthalim
# unit P GEN:30:9
sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam
marito tradidit
# unit P GEN:30:10
qua post conceptum edente filium
# unit P GEN:30:11
dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad
# unit P GEN:30:12
peperit quoque Zelpha alterum
# unit P GEN:30:13
dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me
dicent mulieres propterea appellavit eum Aser
# unit P GEN:30:14
egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro
repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da
mihi partem de mandragoris filii tui
# unit P GEN:30:15
illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris
maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel
dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui
# unit P GEN:30:16
redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in
occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te
pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa
# unit P GEN:30:17
et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit
filium quintum
# unit P GEN:30:18
et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam
viro meo appellavitque nomen illius Isachar
# unit P GEN:30:19
rursum Lia concipiens peperit sextum filium
# unit P GEN:30:20
et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit
maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco
appellavit nomen eius Zabulon
# unit P GEN:30:21
post quem peperit filiam nomine Dinam
# unit P GEN:30:22
recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit
vulvam illius
# unit P GEN:30:23
quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus
obprobrium meum
# unit P GEN:30:24
et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus
filium alterum
# unit P GEN:30:25
nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut
revertar in patriam et ad terram meam
# unit P GEN:30:26
da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut
abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi
# unit P GEN:30:27
ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento
didici quod benedixerit mihi Deus propter te
# unit P GEN:30:28
constitue mercedem tuam quam dem tibi
# unit P GEN:30:29
at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et
quanta in manibus meis fuerit possessio tua
# unit P GEN:30:30
modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus
es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est
igitur ut aliquando provideam etiam domui meae
# unit P GEN:30:31
dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed
si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua
# unit P GEN:30:32
gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et
sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque
fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea
# unit P GEN:30:33
respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti
tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et
maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent
# unit P GEN:30:34
dixit Laban gratum habeo quod petis
# unit P GEN:30:35
et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes
varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est
albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum
# unit P GEN:30:36
et posuit spatium itineris inter se et generum dierum
trium qui pascebat reliquos greges eius
# unit P GEN:30:37
tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas
et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque
corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa
vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc
modum color effectus est varius
# unit P GEN:30:38
posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum
venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in
aspectu earum conciperent
# unit P GEN:30:39
factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur
virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa
# unit P GEN:30:40
divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos
arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero
Iacob separatis inter se gregibus
# unit P GEN:30:41
igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat
Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium
ut in earum contemplatione conciperent
# unit P GEN:30:42
quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus
non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et
quae primi temporis Iacob
# unit P GEN:30:43
ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos
ancillas et servos camelos et asinos

## <a031>
# chapter  31 31
# unit P GEN:31:1
postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit
Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate
ditatus factus est inclitus
# unit P GEN:31:2
animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se
sicut heri et nudius tertius
# unit P GEN:31:3
maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum
tuorum et ad generationem tuam eroque tecum
# unit P GEN:31:4
misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges
# unit P GEN:31:5
dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga
me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit
mecum
# unit P GEN:31:6
et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri
vestro
# unit P GEN:31:7
sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam
decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
# unit P GEN:31:8
si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes
oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque
accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt
# unit P GEN:31:9
tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi
# unit P GEN:31:10
postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi
oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas
varios et maculosos et diversorum colorum
# unit P GEN:31:11
dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi
adsum
# unit P GEN:31:12
qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos
ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi
enim omnia quae fecit tibi Laban
# unit P GEN:31:13
ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti
mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in
terram nativitatis tuae
# unit P GEN:31:14
responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam
in facultatibus et hereditate domus patris nostri
# unit P GEN:31:15
nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque
pretium nostrum
# unit P GEN:31:16
sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac
filiis nostris unde omnia quae praecepit fac
# unit P GEN:31:17
surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus
suis super camelos abiit
# unit P GEN:31:18
tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in
Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram
Chanaan
# unit P GEN:31:19
eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata
est idola patris sui
# unit P GEN:31:20
noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
# unit P GEN:31:21
cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant
et amne transmisso pergeret contra montem Galaad
# unit P GEN:31:22
nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob
# unit P GEN:31:23
qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus
septem et conprehendit in monte Galaad
# unit P GEN:31:24
viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam
aspere loquaris contra Iacob
# unit P GEN:31:25
iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille
consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit
tentorium
# unit P GEN:31:26
et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres
filias meas quasi captivas gladio
# unit P GEN:31:27
cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut
prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
# unit P GEN:31:28
non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte
operatus es et nunc
# unit P GEN:31:29
valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris
vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam
durius
# unit P GEN:31:30
esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus
patris tui cur furatus es deos meos
# unit P GEN:31:31
respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne
violenter auferres filias tuas
# unit P GEN:31:32
quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos
tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum
apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel
furata esset idola
# unit P GEN:31:33
ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et
utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium
Rahelis
# unit P GEN:31:34
illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et
sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
# unit P GEN:31:35
ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere
nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic
delusa sollicitudo quaerentis est
# unit P GEN:31:36
tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob
quod peccatum sic exarsisti post me
# unit P GEN:31:37
et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de
cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et
fratribus tuis et iudicent inter me et te
# unit P GEN:31:38
idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae
steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi
# unit P GEN:31:39
nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam
quicquid furto perierat a me exigebas
# unit P GEN:31:40
die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab
oculis meis
# unit P GEN:31:41
sic per viginti annos in domo tua servivi tibi
quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti
quoque mercedem meam decem vicibus
# unit P GEN:31:42
nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi
forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem
manuum mearum respexit Deus et arguit te heri
# unit P GEN:31:43
respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia
quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus
meis
# unit P GEN:31:44
veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et
te
# unit P GEN:31:45
tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum
# unit P GEN:31:46
dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes
fecerunt tumulum comederuntque super eum
# unit P GEN:31:47
quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum
Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae
# unit P GEN:31:48
dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te
hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est
tumulus Testis
# unit P GEN:31:49
intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus
a nobis
# unit P GEN:31:50
si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias
super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui
praesens respicit
# unit P GEN:31:51
dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem
erexi inter me et te
# unit P GEN:31:52
testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in
testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu
praeterieris malum mihi cogitans
# unit P GEN:31:53
Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris
eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac
# unit P GEN:31:54
immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut
ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi
# unit P GEN:31:55
Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et
filias suas et benedixit illis reversus in locum suum

## <a032>
# chapter  32 32
# unit P GEN:32:1
Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei
obviam angeli Dei
# unit P GEN:32:2
quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit
nomen loci illius Manaim id est Castra
# unit P GEN:32:3
misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in
terram Seir regionis Edom
# unit P GEN:32:4
praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec
dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui
usque in praesentem diem
# unit P GEN:32:5
habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas
mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in
conspectu tuo
# unit P GEN:32:6
reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau
fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum
quadringentis viris
# unit P GEN:32:7
timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum
erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
# unit P GEN:32:8
dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam
alia turma quae reliqua est salvabitur
# unit P GEN:32:9
dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei
Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in
locum nativitatis tuae et benefaciam tibi
# unit P GEN:32:10
minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti
servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum
duabus turmis regredior
# unit P GEN:32:11
erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum
timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis
# unit P GEN:32:12
tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen
meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non
potest
# unit P GEN:32:13
cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae
habebat munera Esau fratri suo
# unit P GEN:32:14
capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes
viginti
# unit P GEN:32:15
camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta
et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem
# unit P GEN:32:16
et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges
dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem
et gregem
# unit P GEN:32:17
et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem
meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt
ista quae sequeris
# unit P GEN:32:18
respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau
ipse quoque post nos venit
# unit P GEN:32:19
similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui
sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum
inveneritis eum
# unit P GEN:32:20
et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum
insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt
et postea videbo forsitan propitiabitur mihi
# unit P GEN:32:21
praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit
nocte illa in Castris
# unit P GEN:32:22
cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et
totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc
# unit P GEN:32:23
transductisque omnibus quae ad se pertinebant
# unit P GEN:32:24
remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
# unit P GEN:32:25
qui cum videret quod eum superare non posset tetigit
nervum femoris eius et statim emarcuit
# unit P GEN:32:26
dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora
respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi
# unit P GEN:32:27
ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob
# unit P GEN:32:28
at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed
Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis
contra homines praevalebis
# unit P GEN:32:29
interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine
respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco
# unit P GEN:32:30
vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi
Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea
# unit P GEN:32:31
ortusque est ei statim sol postquam transgressus est
Phanuhel ipse vero claudicabat pede
# unit P GEN:32:32
quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui
emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod
tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit

## <a033>
# chapter  33 33
# unit P GEN:33:1
levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum
eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel
ambarumque famularum
# unit P GEN:33:2
et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio
Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph
novissimos
# unit P GEN:33:3
et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies
donec adpropinquaret frater eius
# unit P GEN:33:4
currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum
stringensque collum et osculans flevit
# unit P GEN:33:5
levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait
quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli
sunt quos donavit mihi Deus servo tuo
# unit P GEN:33:6
et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt
# unit P GEN:33:7
accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter
adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt
# unit P GEN:33:8
quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui
respondit ut invenirem gratiam coram domino meo
# unit P GEN:33:9
et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi
# unit P GEN:33:10
dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in
oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi
faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius
# unit P GEN:33:11
et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit
mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens
# unit P GEN:33:12
ait gradiamur simul eroque socius itineris tui
# unit P GEN:33:13
dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros
et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero
laborare morientur una die cuncti greges
# unit P GEN:33:14
praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar
paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec
veniam ad dominum meum in Seir
# unit P GEN:33:15
respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem
socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno
indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei
# unit P GEN:33:16
reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in
Seir
# unit P GEN:33:17
et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis
tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est
Tabernacula
# unit P GEN:33:18
transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra
Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et
habitavit iuxta oppidum
# unit P GEN:33:19
emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis
Emor patris Sychem centum agnis
# unit P GEN:33:20
et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum
Deum Israhel

## <a034>
# chapter  34 34
# unit P GEN:34:1
egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres
regionis illius
# unit P GEN:34:2
quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae
illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens
virginem
# unit P GEN:34:3
et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis
delinivit
# unit P GEN:34:4
et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam
hanc coniugem
# unit P GEN:34:5
quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu
occupatis pecorum siluit donec redirent
# unit P GEN:34:6
egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob
# unit P GEN:34:7
ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat
irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel
et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset
# unit P GEN:34:8
locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit
anima filiae vestrae date eam illi uxorem
# unit P GEN:34:9
et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis
et filias nostras accipite
# unit P GEN:34:10
et habitate nobiscum terra in potestate vestra est
exercete negotiamini et possidete eam
# unit P GEN:34:11
sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam
gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo
# unit P GEN:34:12
augete dotem munera postulate libens tribuam quod
petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem
# unit P GEN:34:13
responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo
saevientes ob stuprum sororis
# unit P GEN:34:14
non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram
homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos
# unit P GEN:34:15
sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri
similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus
# unit P GEN:34:16
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras
et habitabimus vobiscum erimusque unus populus
# unit P GEN:34:17
sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et
recedemus
# unit P GEN:34:18
placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius
# unit P GEN:34:19
nec distulit adulescens quin statim quod petebatur
expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in
omni domo patris sui
# unit P GEN:34:20
ingressique portam urbis locuti sunt populo
# unit P GEN:34:21
viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum
negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata
cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras
illis dabimus
# unit P GEN:34:22
unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus
masculos nostros ritum gentis imitantes
# unit P GEN:34:23
et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident
nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul
unum efficiemus populum
# unit P GEN:34:24
adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
# unit P GEN:34:25
et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est
arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis
ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis
# unit P GEN:34:26
Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo
Sychem sororem suam
# unit P GEN:34:27
quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob
et depopulati sunt urbem in ultionem stupri
# unit P GEN:34:28
oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae
in domibus et in agris erant
# unit P GEN:34:29
parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas
# unit P GEN:34:30
quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi
turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis
habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati
percutient me et delebor ego et domus mea
# unit P GEN:34:31
responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra

## <a035>
# chapter  35 35
# unit P GEN:35:1
interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel
et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando
fugiebas Esau fratrem tuum
# unit P GEN:35:2
Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos
qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta
vestra
# unit P GEN:35:3
surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo
qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius
itineris mei
# unit P GEN:35:4
dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et
inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter
terebinthum quae est post urbem Sychem
# unit P GEN:35:5
cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per
circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes
# unit P GEN:35:6
venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan
cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo
# unit P GEN:35:7
aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus
Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum
# unit P GEN:35:8
eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta
ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci
quercus Fletus
# unit P GEN:35:9
apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de
Mesopotamiam Syriae benedixitque ei
# unit P GEN:35:10
dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen
tuum et appellavit eum Israhel
# unit P GEN:35:11
dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare
gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis
egredientur
# unit P GEN:35:12
terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini
tuo post te
# unit P GEN:35:13
et recessit ab eo
# unit P GEN:35:14
ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei
fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum
# unit P GEN:35:15
vocansque nomen loci Bethel
# unit P GEN:35:16
egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit
Efratham in qua cum parturiret Rahel
# unit P GEN:35:17
ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei
obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium
# unit P GEN:35:18
egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte
vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater
vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae
# unit P GEN:35:19
mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit
Efratham haec est Bethleem
# unit P GEN:35:20
erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est
titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem
# unit P GEN:35:21
egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis
# unit P GEN:35:22
cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit
cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant
autem filii Iacob duodecim
# unit P GEN:35:23
filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas
et Isachar et Zabulon
# unit P GEN:35:24
filii Rahel Ioseph et Beniamin
# unit P GEN:35:25
filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim
# unit P GEN:35:26
filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob
qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae
# unit P GEN:35:27
venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee
haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac
# unit P GEN:35:28
et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum
# unit P GEN:35:29
consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo
senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii
sui

## <a036>
# chapter  36 36
# unit P GEN:36:1
hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom
# unit P GEN:36:2
Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom
Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei
# unit P GEN:36:3
Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth
# unit P GEN:36:4
peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel
# unit P GEN:36:5
Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui
nati sunt ei in terra Chanaan
# unit P GEN:36:6
tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem
animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae
habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem
recessitque a fratre suo Iacob
# unit P GEN:36:7
divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec
sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine
gregum
# unit P GEN:36:8
habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom
# unit P GEN:36:9
hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir
# unit P GEN:36:10
et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris
Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius
# unit P GEN:36:11
fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et
Cenez
# unit P GEN:36:12
erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae
peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau
# unit P GEN:36:13
filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii
Basemath uxoris Esau
# unit P GEN:36:14
isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon
uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core
# unit P GEN:36:15
hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux
Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez
# unit P GEN:36:16
dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra
Edom et hii filii Adae
# unit P GEN:36:17
hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux
Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii
Basemath uxoris Esau
# unit P GEN:36:18
hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom
dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau
# unit P GEN:36:19
isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom
# unit P GEN:36:20
isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal
et Sebeon et Anan
# unit P GEN:36:21
Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in
terra Edom
# unit P GEN:36:22
facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem
soror Lotham Thamna
# unit P GEN:36:23
et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et
Onam
# unit P GEN:36:24
et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit
aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris
sui
# unit P GEN:36:25
habuitque filium Disan et filiam Oolibama
# unit P GEN:36:26
et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan
# unit P GEN:36:27
hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham
# unit P GEN:36:28
habuit autem filios Disan Hus et Aran
# unit P GEN:36:29
isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux
Ana
# unit P GEN:36:30
dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui
imperaverunt in terra Seir
# unit P GEN:36:31
reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam
haberent regem filii Israhel fuerunt hii
# unit P GEN:36:32
Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba
# unit P GEN:36:33
mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius
Zare de Bosra
# unit P GEN:36:34
cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra
Themanorum
# unit P GEN:36:35
hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui
percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith
# unit P GEN:36:36
cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de
Maserecha
# unit P GEN:36:37
hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth
# unit P GEN:36:38
cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius
Achobor
# unit P GEN:36:39
isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis
eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred
filiae Mizaab
# unit P GEN:36:40
haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et
vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth
# unit P GEN:36:41
dux Oolibama dux Ela dux Phinon
# unit P GEN:36:42
dux Cenez dux Theman dux Mabsar
# unit P GEN:36:43
dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra
imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum

## <a037>
# chapter  37 37
# unit P GEN:37:1
habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus
est pater suus
# unit P GEN:37:2
et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset
annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat
cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque
fratres suos apud patrem crimine pessimo
# unit P GEN:37:3
Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo
quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam
# unit P GEN:37:4
videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis
filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum
loqui
# unit P GEN:37:5
accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae
causa maioris odii seminarium fuit
# unit P GEN:37:6
dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi
# unit P GEN:37:7
putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere
manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes
adorare manipulum meum
# unit P GEN:37:8
responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut
subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque
sermonum invidiae et odii fomitem ministravit
# unit P GEN:37:9
aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi
per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me
# unit P GEN:37:10
quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum
pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego
et mater tua et fratres adorabimus te super terram
# unit P GEN:37:11
invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus
considerabat
# unit P GEN:37:12
cumque fratres illius in pascendis gregibus patris
morarentur in Sychem
# unit P GEN:37:13
dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis
veni mittam te ad eos quo respondente
# unit P GEN:37:14
praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga
fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de
valle Hebron venit in Sychem
# unit P GEN:37:15
invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid
quaereret
# unit P GEN:37:16
at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi
pascant greges
# unit P GEN:37:17
dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos
dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres
suos et invenit eos in Dothain
# unit P GEN:37:18
qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos
cogitaverunt illum occidere
# unit P GEN:37:19
et mutuo loquebantur ecce somniator venit
# unit P GEN:37:20
venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem
dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid
illi prosint somnia sua
# unit P GEN:37:21
audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum
et dicebat
# unit P GEN:37:22
non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed
proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque
vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum
de manibus eorum et reddere patri suo
# unit P GEN:37:23
confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum
tunica talari et polymita
# unit P GEN:37:24
miseruntque in cisternam quae non habebat aquam
# unit P GEN:37:25
et sedentes ut comederent panem viderunt viatores
Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata
et resinam et stacten in Aegyptum
# unit P GEN:37:26
dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si
occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius
# unit P GEN:37:27
melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non
polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres
sermonibus eius
# unit P GEN:37:28
et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes
eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui
duxerunt eum in Aegyptum
# unit P GEN:37:29
reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
# unit P GEN:37:30
et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non
conparet et ego quo ibo
# unit P GEN:37:31
tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem
occiderant tinxerunt
# unit P GEN:37:32
mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus
vide utrum tunica filii tui sit an non
# unit P GEN:37:33
quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera
pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph
# unit P GEN:37:34
scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium
multo tempore
# unit P GEN:37:35
congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem
patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium
meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu
# unit P GEN:37:36
Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho
Pharaonis magistro militiae

## <a038>
# chapter  38 38
# unit P GEN:38:1
eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad
virum odollamitem nomine Hiram
# unit P GEN:38:2
viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore
accepta ingressus est ad eam
# unit P GEN:38:3
quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her
# unit P GEN:38:4
rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam
# unit P GEN:38:5
tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere
ultra cessavit
# unit P GEN:38:6
dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar
# unit P GEN:38:7
fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini
et ab eo occisus est
# unit P GEN:38:8
dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem
fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo
# unit P GEN:38:9
ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem
fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine
nascerentur
# unit P GEN:38:10
et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem
faceret
# unit P GEN:38:11
quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in
domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne
et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in
domo patris sui
# unit P GEN:38:12
evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor
Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad
tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in
Thamnas
# unit P GEN:38:13
nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in
Thamnas ad tondendas oves
# unit P GEN:38:14
quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et
mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo
quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum
# unit P GEN:38:15
quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem
operuerat enim vultum suum ne cognosceretur
# unit P GEN:38:16
ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum
nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi
dabis ut fruaris concubitu meo
# unit P GEN:38:17
dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente
patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod
polliceris
# unit P GEN:38:18
ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum
tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur
coitum concepit mulier
# unit P GEN:38:19
et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat
induta est viduitatis vestibus
# unit P GEN:38:20
misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut
reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset
eam
# unit P GEN:38:21
interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae
sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto
meretrix
# unit P GEN:38:22
reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et
homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum
# unit P GEN:38:23
ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non
poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam
# unit P GEN:38:24
ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes
fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius
intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur
# unit P GEN:38:25
quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens
de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et
armilla et baculus
# unit P GEN:38:26
qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi
eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam
# unit P GEN:38:27
instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in
ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix
ligavit coccinum dicens
# unit P GEN:38:28
iste egreditur prior
# unit P GEN:38:29
illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque
mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam
vocavit nomen eius Phares
# unit P GEN:38:30
postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum
quem appellavit Zara

## <a039>
# chapter  39 39
# unit P GEN:39:1
igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar
eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu
Ismahelitarum a quibus perductus erat
# unit P GEN:39:2
fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere
agens habitabatque in domo domini sui
# unit P GEN:39:3
qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae
gereret ab eo dirigi in manu illius
# unit P GEN:39:4
invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat
ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et
universa quae tradita fuerant
# unit P GEN:39:5
benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et
multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius
substantiam
# unit P GEN:39:6
nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat
autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
# unit P GEN:39:7
post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph
et ait dormi mecum
# unit P GEN:39:8
qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce
dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo
sua
# unit P GEN:39:9
nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non
tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo
possum malum hoc facere et peccare in Deum meum
# unit P GEN:39:10
huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta
erat adulescenti et ille recusabat stuprum
# unit P GEN:39:11
accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et
operis quippiam absque arbitris faceret
# unit P GEN:39:12
et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi
mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est
foras
# unit P GEN:39:13
cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse
contemptam
# unit P GEN:39:14
vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit
virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret
mecum cumque ego succlamassem
# unit P GEN:39:15
et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et
fugit foras
# unit P GEN:39:16
in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito
revertenti domum
# unit P GEN:39:17
et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti
ut inluderet mihi
# unit P GEN:39:18
cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras
# unit P GEN:39:19
his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis
iratus est valde
# unit P GEN:39:20
tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis
custodiebantur et erat ibi clausus
# unit P GEN:39:21
fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei
gratiam in conspectu principis carceris
# unit P GEN:39:22
qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in
custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
# unit P GEN:39:23
nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat
cum illo et omnia eius opera dirigebat

## <a040>
# chapter  40 40
# unit P GEN:40:1
his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna
regis Aegypti et pistor domino suo
# unit P GEN:40:2
iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat
alter pistoribus
# unit P GEN:40:3
misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus
et Ioseph
# unit P GEN:40:4
at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat
eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur
# unit P GEN:40:5
videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem
congruam sibi
# unit P GEN:40:6
ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes
# unit P GEN:40:7
sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies
vestra
# unit P GEN:40:8
qui responderunt somnium vidimus et non est qui
interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est
interpretatio referte mihi quid videritis
# unit P GEN:40:9
narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam
coram me vitem
# unit P GEN:40:10
in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et
post flores uvas maturescere
# unit P GEN:40:11
calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et
expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni
# unit P GEN:40:12
respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres
propagines tres adhuc dies sunt
# unit P GEN:40:13
post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet
te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum
sicut facere ante consueveras
# unit P GEN:40:14
tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum
misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere
# unit P GEN:40:15
quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic
innocens in lacum missus sum
# unit P GEN:40:16
videns pistorum magister quod prudenter somnium
dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra
farinae super caput meum
# unit P GEN:40:17
et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes
cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo
# unit P GEN:40:18
respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria
canistra tres adhuc dies sunt
# unit P GEN:40:19
post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in
cruce et lacerabunt volucres carnes tuas
# unit P GEN:40:20
exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens
grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas
magistri pincernarum et pistorum principis
# unit P GEN:40:21
restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi
poculum
# unit P GEN:40:22
alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas
probaretur
# unit P GEN:40:23
et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum
oblitus est interpretis sui

## <a041>
# chapter  41 41
# unit P GEN:41:1
post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super
fluvium
# unit P GEN:41:2
de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis
et pascebantur in locis palustribus
# unit P GEN:41:3
aliae quoque septem emergebant de flumine foedae
confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis
virentibus
# unit P GEN:41:4
devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo
corporum erat expergefactus Pharao
# unit P GEN:41:5
rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae
pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae
# unit P GEN:41:6
aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine
oriebantur
# unit P GEN:41:7
devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post
quietem
# unit P GEN:41:8
et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores
Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec
erat qui interpretaretur
# unit P GEN:41:9
tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor
peccatum meum
# unit P GEN:41:10
iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi
iussit in carcerem principis militum
# unit P GEN:41:11
ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum
# unit P GEN:41:12
erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui
narrantes somnia
# unit P GEN:41:13
audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim
redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce
# unit P GEN:41:14
protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph
totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei
# unit P GEN:41:15
cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi
te prudentissime conicere
# unit P GEN:41:16
respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera
Pharaoni
# unit P GEN:41:17
narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super
ripam fluminis
# unit P GEN:41:18
et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et
obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant
# unit P GEN:41:19
et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum
deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti
viderim
# unit P GEN:41:20
quae devoratis et consumptis prioribus
# unit P GEN:41:21
nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et
squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus
# unit P GEN:41:22
vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae
atque pulcherrimae
# unit P GEN:41:23
aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur
stipula
# unit P GEN:41:24
quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi
coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat
# unit P GEN:41:25
respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est
Deus ostendit Pharaoni
# unit P GEN:41:26
septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem
ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt
# unit P GEN:41:27
septem quoque boves tenues atque macilentae quae
ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente
percussae septem anni sunt venturae famis
# unit P GEN:41:28
qui hoc ordine conplebuntur
# unit P GEN:41:29
ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa
terra Aegypti
# unit P GEN:41:30
quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut
oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim
fames omnem terram
# unit P GEN:41:31
et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo
# unit P GEN:41:32
quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium
firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius
impleatur
# unit P GEN:41:33
nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et
praeficiat eum terrae Aegypti
# unit P GEN:41:34
qui constituat praepositos per singulas regiones et
quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis
# unit P GEN:41:35
qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne
frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in
urbibus
# unit P GEN:41:36
et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est
Aegyptum et non consumetur terra inopia
# unit P GEN:41:37
placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius
# unit P GEN:41:38
locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum
qui spiritu Dei plenus sit
# unit P GEN:41:39
dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae
locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero
# unit P GEN:41:40
tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus
populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam
# unit P GEN:41:41
dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te
super universam terram Aegypti
# unit P GEN:41:42
tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque
eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit
# unit P GEN:41:43
fecitque ascendere super currum suum secundum clamante
praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse
scirent universae terrae Aegypti
# unit P GEN:41:44
dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo
imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra
Aegypti
# unit P GEN:41:45
vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca
Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam
Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad
terram Aegypti
# unit P GEN:41:46
triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu
regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti
# unit P GEN:41:47
venitque fertilitas septem annorum et in manipulos
redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti
# unit P GEN:41:48
omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita
est
# unit P GEN:41:49
tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris
coaequaretur et copia mensuram excederet
# unit P GEN:41:50
nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames
quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos
# unit P GEN:41:51
vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me
fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei
# unit P GEN:41:52
nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me
fecit Deus in terra paupertatis meae
# unit P GEN:41:53
igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in
Aegypto
# unit P GEN:41:54
coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat
Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem
terra Aegypti erat panis
# unit P GEN:41:55
qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta
petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis
dixerit facite
# unit P GEN:41:56
crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque
Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos
oppresserat fames
# unit P GEN:41:57
omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas
et malum inopiae temperarent

## <a042>
# chapter  42 42
# unit P GEN:42:1
audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto
dixit filiis suis quare neglegitis
# unit P GEN:42:2
audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et
emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur
inopia
# unit P GEN:42:3
descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent
frumenta in Aegypto
# unit P GEN:42:4
Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius
ne forte in itinere quicquam patiatur mali
# unit P GEN:42:5
ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad
emendum erat autem fames in terra Chanaan
# unit P GEN:42:6
et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta
populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui
# unit P GEN:42:7
et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur
interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan
ut emamus victui necessaria
# unit P GEN:42:8
et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis
# unit P GEN:42:9
recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait
exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis
# unit P GEN:42:10
qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut
emerent cibos
# unit P GEN:42:11
omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam
famuli tui machinantur mali
# unit P GEN:42:12
quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius
considerare venistis
# unit P GEN:42:13
et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii
viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius
non est super
# unit P GEN:42:14
hoc est ait quod locutus sum exploratores estis
# unit P GEN:42:15
iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis
non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus
# unit P GEN:42:16
mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in
vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint
alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis
# unit P GEN:42:17
tradidit ergo eos custodiae tribus diebus
# unit P GEN:42:18
die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi
et vivetis Deum enim timeo
# unit P GEN:42:19
si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere
vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras
# unit P GEN:42:20
et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim
vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat
# unit P GEN:42:21
et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus
in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum
deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista
tribulatio
# unit P GEN:42:22
e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite
peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur
# unit P GEN:42:23
nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per
interpretem loquebatur ad eos
# unit P GEN:42:24
avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est
ad eos
# unit P GEN:42:25
tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque
ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent
pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in
via qui fecerunt ita
# unit P GEN:42:26
at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt
# unit P GEN:42:27
apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in
diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi
# unit P GEN:42:28
dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur
in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est
hoc quod fecit nobis Deus
# unit P GEN:42:29
veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et
narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes
# unit P GEN:42:30
locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos
exploratores provinciae
# unit P GEN:42:31
cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias
# unit P GEN:42:32
duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super
minimus cum patre versatur in terra Chanaan
# unit P GEN:42:33
qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem
vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris
necessaria sumite et abite
# unit P GEN:42:34
fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod
non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis
recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis
licentiam
# unit P GEN:42:35
his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in
ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus
# unit P GEN:42:36
dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph
non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in
me haec mala omnia reciderunt
# unit P GEN:42:37
cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non
reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam
# unit P GEN:42:38
at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater
eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi
acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum
dolore ad inferos

## <a043>
# chapter  43 43
# unit P GEN:43:1
interim fames omnem terram vehementer premebat
# unit P GEN:43:2
consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob
ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum
# unit P GEN:43:3
respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub
testificatione iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi
fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum
# unit P GEN:43:4
si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus
tibi necessaria
# unit P GEN:43:5
si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus
denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque
fratre vestro minimo
# unit P GEN:43:6
dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut
indicaretis ei et alium habere vos fratrem
# unit P GEN:43:7
at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem
nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos
respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus
numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum
fratrem vestrum
# unit P GEN:43:8
Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut
proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli
nostri
# unit P GEN:43:9
ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero
et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore
# unit P GEN:43:10
si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus
# unit P GEN:43:11
igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est
facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis
vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et
styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum
# unit P GEN:43:12
pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam
invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit
# unit P GEN:43:13
sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum
# unit P GEN:43:14
Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et
remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin
ego autem quasi orbatus absque liberis ero
# unit P GEN:43:15
tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin
descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph
# unit P GEN:43:16
quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit
dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide
victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri
meridie
# unit P GEN:43:17
fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros
domum
# unit P GEN:43:18
ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam
rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat
in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et
asinos nostros
# unit P GEN:43:19
quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
# unit P GEN:43:20
locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus
ut emeremus escas
# unit P GEN:43:21
quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus
sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam
nunc eodem pondere reportamus
# unit P GEN:43:22
sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria
sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in
marsuppiis nostris
# unit P GEN:43:23
at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester
et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris
nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad
eos Symeon
# unit P GEN:43:24
et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos
deditque pabula asinis eorum
# unit P GEN:43:25
illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph
meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem
# unit P GEN:43:26
igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei
munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram
# unit P GEN:43:27
at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens
salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc
vivit
# unit P GEN:43:28
qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc
vivit et incurvati adoraverunt eum
# unit P GEN:43:29
adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum
uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo
dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi
# unit P GEN:43:30
festinavitque quia commota fuerant viscera eius super
fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit
# unit P GEN:43:31
rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite
panes
# unit P GEN:43:32
quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus
Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est
enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant
huiuscemodi convivium
# unit P GEN:43:33
sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et
minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis
# unit P GEN:43:34
sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit
Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et
inebriati sunt cum eo

## <a044>
# chapter  44 44
# unit P GEN:44:1
praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple
saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam
singulorum in summitate sacci
# unit P GEN:44:2
scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici
pone in ore sacci iunioris factumque est ita
# unit P GEN:44:3
et orto mane dimissi sunt cum asinis suis
# unit P GEN:44:4
iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph
arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et
adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono
# unit P GEN:44:5
scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus
meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis
# unit P GEN:44:6
fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus
est
# unit P GEN:44:7
qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi
tui tantum flagitii commiserint
# unit P GEN:44:8
pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus
ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati
simus de domo domini tui aurum vel argentum
# unit P GEN:44:9
apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod
quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri
# unit P GEN:44:10
qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit
inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii
# unit P GEN:44:11
itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt
singuli
# unit P GEN:44:12
quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit
scyphum in sacco Beniamin
# unit P GEN:44:13
at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi
sunt in oppidum
# unit P GEN:44:14
primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph
necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter
corruerunt
# unit P GEN:44:15
quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod
non sit similis mei in augurandi scientia
# unit P GEN:44:16
cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid
loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem
servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud
quem inventus est scyphus
# unit P GEN:44:17
respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est
scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem
vestrum
# unit P GEN:44:18
accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi
loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris
famulo tuo tu es enim post Pharaonem
# unit P GEN:44:19
dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem
aut fratrem
# unit P GEN:44:20
et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex
et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus
frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero
tenere diligit eum
# unit P GEN:44:21
dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos
meos super illum
# unit P GEN:44:22
suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem
suum si enim illum dimiserit morietur
# unit P GEN:44:23
et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus
vobiscum non videbitis amplius faciem meam
# unit P GEN:44:24
cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum
narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus
# unit P GEN:44:25
et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum
tritici
# unit P GEN:44:26
cui diximus ire non possumus si frater noster minimus
descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente
non audemus videre faciem viri
# unit P GEN:44:27
atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi
uxor mea
# unit P GEN:44:28
egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et
hucusque non conparet
# unit P GEN:44:29
si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit
deducetis canos meos cum maerore ad inferos
# unit P GEN:44:30
igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer
defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat
# unit P GEN:44:31
videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent
famuli tui canos eius cum dolore ad inferos
# unit P GEN:44:32
ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et
spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem
meum omni tempore
# unit P GEN:44:33
manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini
mei et puer ascendat cum fratribus suis
# unit P GEN:44:34
non enim possum redire ad patrem absente puero ne
calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam

## <a045>
# chapter  45 45
# unit P GEN:45:1
non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram
adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et
nullus interesset alienus agnitioni mutuae
# unit P GEN:45:2
elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii
omnisque domus Pharaonis
# unit P GEN:45:3
et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus
vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti
# unit P GEN:45:4
ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum
accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem
vendidistis in Aegypto
# unit P GEN:45:5
nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod
vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit
me Deus ante vos in Aegyptum
# unit P GEN:45:6
biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc
quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti
# unit P GEN:45:7
praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas
ad vivendum habere possitis
# unit P GEN:45:8
non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui
fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius
ac principem in omni terra Aegypti
# unit P GEN:45:9
festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec
mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae
terrae Aegypti descende ad me ne moreris
# unit P GEN:45:10
et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui
et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa
quae possides
# unit P GEN:45:11
ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt
famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides
# unit P GEN:45:12
en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod
os meum loquatur ad vos
# unit P GEN:45:13
nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae
vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me
# unit P GEN:45:14
cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris
sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius
# unit P GEN:45:15
osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit
super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum
# unit P GEN:45:16
auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis
venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis
familia eius
# unit P GEN:45:17
dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens
onerantes iumenta ite in terram Chanaan
# unit P GEN:45:18
et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad
me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam
terrae
# unit P GEN:45:19
praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad
subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite
patrem vestrum et properate quantocius venientes
# unit P GEN:45:20
ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes
opes Aegypti vestrae erunt
# unit P GEN:45:21
fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit
Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in
itinere
# unit P GEN:45:22
singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero
dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis
# unit P GEN:45:23
tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis
asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et
totidem asinas triticum in itinere panesque portantes
# unit P GEN:45:24
dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne
irascamini in via
# unit P GEN:45:25
qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad
patrem suum Iacob
# unit P GEN:45:26
et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur
in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans
tamen non credebat eis
# unit P GEN:45:27
illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset
plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius
# unit P GEN:45:28
et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit
vadam et videbo illum antequam moriar

## <a046>
# chapter  46 46
# unit P GEN:46:1
profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad
puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac
# unit P GEN:46:2
audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi
Iacob Iacob cui respondit ecce adsum
# unit P GEN:46:3
ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli
timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te
ibi
# unit P GEN:46:4
ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te
revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos
# unit P GEN:46:5
surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum
parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad
portandum senem
# unit P GEN:46:6
et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in
Aegyptum cum omni semine suo
# unit P GEN:46:7
filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies
# unit P GEN:46:8
haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt
in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben
# unit P GEN:46:9
filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi
# unit P GEN:46:10
filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher
et Saul filius Chananitidis
# unit P GEN:46:11
filii Levi Gerson Caath et Merari
# unit P GEN:46:12
filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui
sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii
Phares Esrom et Amul
# unit P GEN:46:13
filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron
# unit P GEN:46:14
filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel
# unit P GEN:46:15
hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina
filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres
# unit P GEN:46:16
filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et
Areli
# unit P GEN:46:17
filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque
soror eorum filii Beria Heber et Melchihel
# unit P GEN:46:18
hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos
genuit Iacob sedecim animas
# unit P GEN:46:19
filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin
# unit P GEN:46:20
natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei
Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et
Ephraim
# unit P GEN:46:21
filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et
Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared
# unit P GEN:46:22
hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae
quattuordecim
# unit P GEN:46:23
filii Dan Usim
# unit P GEN:46:24
filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem
# unit P GEN:46:25
hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos
genuit Iacob omnes animae septem
# unit P GEN:46:26
cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum
et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta
sex
# unit P GEN:46:27
filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti
animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum
fuere septuaginta
# unit P GEN:46:28
misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et
ille occurreret in Gessen
# unit P GEN:46:29
quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit
obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum
eius et inter amplexus flevit
# unit P GEN:46:30
dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi
faciem tuam et superstitem te relinquo
# unit P GEN:46:31
et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris
sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et
domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me
# unit P GEN:46:32
et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum
gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt
adduxerunt secum
# unit P GEN:46:33
cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum
# unit P GEN:46:34
respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia
nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem
dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur
Aegyptii omnes pastores ovium

## <a047>
# chapter  47 47
# unit P GEN:47:1
ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus
et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident
venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen
# unit P GEN:47:2
extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram
rege
# unit P GEN:47:3
quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt
pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri
# unit P GEN:47:4
ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba
gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan
petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen
# unit P GEN:47:5
dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui
venerunt ad te
# unit P GEN:47:6
terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac
habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in
eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum
# unit P GEN:47:7
post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit
eum coram eo qui benedicens illi
# unit P GEN:47:8
et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae
# unit P GEN:47:9
respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta
annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies
patrum meorum quibus peregrinati sunt
# unit P GEN:47:10
et benedicto rege egressus est foras
# unit P GEN:47:11
Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in
Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat
Pharao
# unit P GEN:47:12
et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria
singulis
# unit P GEN:47:13
in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram
maxime Aegypti et Chanaan
# unit P GEN:47:14
e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione
frumenti et intulit eam in aerarium regis
# unit P GEN:47:15
cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus
ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te
deficiente pecunia
# unit P GEN:47:16
quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis
pro eis cibos si pretium non habetis
# unit P GEN:47:17
quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et
ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro
commutatione pecorum
# unit P GEN:47:18
veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus
dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint
nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus
# unit P GEN:47:19
cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui
erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne
pereunte cultore redigatur terra in solitudinem
# unit P GEN:47:20
emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus
singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque
eam Pharaoni
# unit P GEN:47:21
et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti
usque ad extremos fines eius
# unit P GEN:47:22
praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis
quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et
idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas
# unit P GEN:47:23
dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et
terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros
# unit P GEN:47:24
ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis
quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos
famulis et liberis vestris
# unit P GEN:47:25
qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat
nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi
# unit P GEN:47:26
ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra
Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in
legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione
fuit
# unit P GEN:47:27
habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen
et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis
# unit P GEN:47:28
et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes
dies vitae illius centum quadraginta septem annorum
# unit P GEN:47:29
cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium
suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo
pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et
veritatem ut non sepelias me in Aegypto
# unit P GEN:47:30
sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra
condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam
quod iussisti
# unit P GEN:47:31
et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel
Deum conversus ad lectuli caput

## <a048>
# chapter  48 48
# unit P GEN:48:1
his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret
pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire
perrexit
# unit P GEN:48:2
dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui
confortatus sedit in lectulo
# unit P GEN:48:3
et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza
quae est in terra Chanaan benedixitque mihi
# unit P GEN:48:4
et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas
populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in
possessionem sempiternam
# unit P GEN:48:5
duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti
antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut
Ruben et Symeon reputabuntur mihi
# unit P GEN:48:6
reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine
fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis
# unit P GEN:48:7
mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel
in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et
ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae
alio nomine appellatur Bethleem
# unit P GEN:48:8
videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti
# unit P GEN:48:9
respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco
adduc inquit eos ad me ut benedicam illis
# unit P GEN:48:10
oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et
clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et
circumplexus
# unit P GEN:48:11
dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper
ostendit mihi Deus semen tuum
# unit P GEN:48:12
cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit
pronus in terram
# unit P GEN:48:13
et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram
Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet
patris adplicuitque ambos ad eum
# unit P GEN:48:14
qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim
iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior
natu erat commutans manus
# unit P GEN:48:15
benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius
conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui
pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem
# unit P GEN:48:16
angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et
invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum
Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram
# unit P GEN:48:17
videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram
manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam
patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre
super caput Manasse
# unit P GEN:48:18
dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est
primogenitus pone dexteram tuam super caput eius
# unit P GEN:48:19
qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in
populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo
erit et semen illius crescet in gentes
# unit P GEN:48:20
benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur
Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut
Manasse constituitque Ephraim ante Manassen
# unit P GEN:48:21
et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus
vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum
# unit P GEN:48:22
do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu
Amorrei in gladio et arcu meo

## <a049>
# chapter  49 49
# unit P GEN:49:1
vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut
adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
# unit P GEN:49:2
congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem
vestrum
# unit P GEN:49:3
Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium
doloris mei prior in donis maior imperio
# unit P GEN:49:4
effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile
patris tui et maculasti stratum eius
# unit P GEN:49:5
Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
# unit P GEN:49:6
in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum
non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in
voluntate sua suffoderunt murum
# unit P GEN:49:7
maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum
quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
# unit P GEN:49:8
Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus
inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
# unit P GEN:49:9
catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens
accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
# unit P GEN:49:10
non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius
donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
# unit P GEN:49:11
ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam
suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
# unit P GEN:49:12
pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
# unit P GEN:49:13
Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium
pertingens usque ad Sidonem
# unit P GEN:49:14
Isachar asinus fortis accubans inter terminos
# unit P GEN:49:15
vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et
subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis
serviens
# unit P GEN:49:16
Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
# unit P GEN:49:17
fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas
equi ut cadat ascensor eius retro
# unit P GEN:49:18
salutare tuum expectabo Domine
# unit P GEN:49:19
Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur
retrorsum
# unit P GEN:49:20
Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
# unit P GEN:49:21
Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
# unit P GEN:49:22
filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus
aspectu filiae discurrerunt super murum
# unit P GEN:49:23
sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi
habentes iacula
# unit P GEN:49:24
sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula
brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde
pastor egressus est lapis Israhel
# unit P GEN:49:25
Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet
tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi
iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
# unit P GEN:49:26
benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus
patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant
in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
# unit P GEN:49:27
Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere
dividet spolia
# unit P GEN:49:28
omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est
eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
# unit P GEN:49:29
et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum
sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in
agro Ephron Hetthei
# unit P GEN:49:30
contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro
ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
# unit P GEN:49:31
ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est
Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
# unit P GEN:49:32
finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit
pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum
suum

## <a050>
# chapter  50 50
# unit P GEN:50:1
quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et
deosculans eum
# unit P GEN:50:2
praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent
patrem
# unit P GEN:50:3
quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste
quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus
septuaginta diebus
# unit P GEN:50:4
et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam
Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in
auribus Pharaonis
# unit P GEN:50:5
eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in
sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me
ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar
# unit P GEN:50:6
dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut
adiuratus es
# unit P GEN:50:7
quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis
cunctique maiores natu terrae Aegypti
# unit P GEN:50:8
domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus
atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen
# unit P GEN:50:9
habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est
turba non modica
# unit P GEN:50:10
veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi
celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt
septem dies
# unit P GEN:50:11
quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt
planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt
nomen loci illius Planctus Aegypti
# unit P GEN:50:12
fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis
# unit P GEN:50:13
et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca
duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri
ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre
# unit P GEN:50:14
reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et
omni comitatu sepulto patre
# unit P GEN:50:15
quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne
forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum
omne quod fecimus
# unit P GEN:50:16
mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam
moreretur
# unit P GEN:50:17
ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut
obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae
quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris
tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph
# unit P GEN:50:18
veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt
servi tui sumus
# unit P GEN:50:19
quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus
rennuere voluntatem
# unit P GEN:50:20
vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum
ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos
faceret multos populos
# unit P GEN:50:21
nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros
consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus
# unit P GEN:50:22
et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque
centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam
generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in
genibus Ioseph
# unit P GEN:50:23
quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem
meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad
terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob
# unit P GEN:50:24
cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos
asportate vobiscum ossa mea de loco isto
# unit P GEN:50:25
mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et
conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto
# part b Exodus

## <b001>
# chapter   1 1
# unit P EXO:1:1
haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum
cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt
# unit P EXO:1:2
Ruben Symeon Levi Iuda
# unit P EXO:1:3
Isachar Zabulon et Beniamin
# unit P EXO:1:4
Dan et Nepthalim Gad et Aser
# unit P EXO:1:5
erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore
Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat
# unit P EXO:1:6
quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione
illa
# unit P EXO:1:7
filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati
sunt ac roborati nimis impleverunt terram
# unit P EXO:1:8
surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat
Ioseph
# unit P EXO:1:9
et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus
et fortior nobis
# unit P EXO:1:10
venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et
si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris
expugnatisque nobis egrediatur e terra
# unit P EXO:1:11
praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos
oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton
et Ramesses
# unit P EXO:1:12
quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et
crescebant
# unit P EXO:1:13
oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant
inludentes eis
# unit P EXO:1:14
atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus
duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus
premebantur
# unit P EXO:1:15
dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una
vocabatur Sephra altera Phua
# unit P EXO:1:16
praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus
tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina
reservate
# unit P EXO:1:17
timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta
praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares
# unit P EXO:1:18
quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere
voluistis ut pueros servaretis
# unit P EXO:1:19
quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae
mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam
veniamus ad eas pariunt
# unit P EXO:1:20
bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus
confortatusque est nimis
# unit P EXO:1:21
et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos
# unit P EXO:1:22
praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid
masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid
feminei reservate

## <b002>
# chapter   2 2
# unit P EXO:2:1
egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore
stirpis suae
# unit P EXO:2:2
quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem
abscondit tribus mensibus
# unit P EXO:2:3
cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et
linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et
exposuit eum in carecto ripae fluminis
# unit P EXO:2:4
stante procul sorore eius et considerante eventum rei
# unit P EXO:2:5
ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in
flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae
cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis
et adlatam
# unit P EXO:2:6
aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius
ait de infantibus Hebraeorum est
# unit P EXO:2:7
cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam
mulierem quae nutrire possit infantulum
# unit P EXO:2:8
respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius
# unit P EXO:2:9
ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et
nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et
nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis
# unit P EXO:2:10
quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius
Mosi dicens quia de aqua tuli eum
# unit P EXO:2:11
in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres
suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem
quendam de Hebraeis fratribus suis
# unit P EXO:2:12
cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse
vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo
# unit P EXO:2:13
et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes
dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum
# unit P EXO:2:14
qui respondit quis constituit te principem et iudicem super
nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit
Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud
# unit P EXO:2:15
audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen
qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et
sedit iuxta puteum
# unit P EXO:2:16
erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad
hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant
greges patris sui
# unit P EXO:2:17
supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et
defensis puellis adaquavit oves earum
# unit P EXO:2:18
quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas
cur velocius venistis solito
# unit P EXO:2:19
responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum
insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus
# unit P EXO:2:20
at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum
ut comedat panem
# unit P EXO:2:21
iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque
Sefforam filiam eius
# unit P EXO:2:22
quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui
in terra aliena
# unit P EXO:2:23
post multum temporis mortuus est rex Aegypti et
ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt
ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus
# unit P EXO:2:24
et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod
pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob
# unit P EXO:2:25
respexit filios Israhel et cognovit eos

## <b003>
# chapter   3 3
# unit P EXO:3:1
Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis
Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad
montem Dei Horeb
# unit P EXO:3:2
apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et
videbat quod rubus arderet et non conbureretur
# unit P EXO:3:3
dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare
non conburatur rubus
# unit P EXO:3:4
cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum
de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum
# unit P EXO:3:5
at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de
pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est
# unit P EXO:3:6
et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus
Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere
contra Deum
# unit P EXO:3:7
cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et
clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt
operibus
# unit P EXO:3:8
et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus
Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et
spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei
et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei
# unit P EXO:3:9
clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique
adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur
# unit P EXO:3:10
sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum
filios Israhel de Aegypto
# unit P EXO:3:11
dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et
educam filios Israhel de Aegypto
# unit P EXO:3:12
qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim
te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem
istum
# unit P EXO:3:13
ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam
eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod
est nomen eius quid dicam eis
# unit P EXO:3:14
dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis
Israhel qui est misit me ad vos
# unit P EXO:3:15
dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel
Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus
Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc
memoriale meum in generationem et generatione
# unit P EXO:3:16
vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus
patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et
Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae
acciderunt vobis in Aegypto
# unit P EXO:3:17
et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram
Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad
terram fluentem lacte et melle
# unit P EXO:3:18
et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel
ad regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum
vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut
immolemus Domino Deo nostro
# unit P EXO:3:19
sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis
nisi per manum validam
# unit P EXO:3:20
extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis
mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec
dimittet vos
# unit P EXO:3:21
daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et cum
egrediemini non exibitis vacui
# unit P EXO:3:22
sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa
argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et
filias vestras et spoliabitis Aegyptum

## <b004>
# chapter   4 4
# unit P EXO:4:1
respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem
meam sed dicent non apparuit tibi Dominus
# unit P EXO:4:2
dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua
respondit virga
# unit P EXO:4:3
ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum
ita ut fugeret Moses
# unit P EXO:4:4
dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam
eius extendit et tenuit versaque est in virgam
# unit P EXO:4:5
ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum
tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
# unit P EXO:4:6
dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum
misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
# unit P EXO:4:7
retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum
et erat similis carni reliquae
# unit P EXO:4:8
si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem
signi prioris credent verbo signi sequentis
# unit P EXO:4:9
quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque
audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super
aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem
# unit P EXO:4:10
ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius
tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et
tardioris linguae sum
# unit P EXO:4:11
dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis
fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego
# unit P EXO:4:12
perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid
loquaris
# unit P EXO:4:13
at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es
# unit P EXO:4:14
iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio
quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum
vidensque te laetabitur corde
# unit P EXO:4:15
loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore
tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis
# unit P EXO:4:16
ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem
eris ei in his quae ad Deum pertinent
# unit P EXO:4:17
virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es
signa
# unit P EXO:4:18
abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum
dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut
videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace
# unit P EXO:4:19
dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in
Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam
# unit P EXO:4:20
tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super
asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu
sua
# unit P EXO:4:21
dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia
ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego
indurabo cor eius et non dimittet populum
# unit P EXO:4:22
dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus
meus Israhel
# unit P EXO:4:23
dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti
dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum
# unit P EXO:4:24
cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus
et volebat occidere eum
# unit P EXO:4:25
tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit
praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus
sanguinum tu mihi es
# unit P EXO:4:26
et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob
circumcisionem
# unit P EXO:4:27
dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in
deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est
eum
# unit P EXO:4:28
narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat
eum et signa quae mandaverat
# unit P EXO:4:29
veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores
filiorum Israhel
# unit P EXO:4:30
locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad
Mosen et fecit signa coram populo
# unit P EXO:4:31
et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus
filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni
adoraverunt

## <b005>
# chapter   5 5
# unit P EXO:5:1
post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni
haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut
sacrificet mihi in deserto
# unit P EXO:5:2
at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et
dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam
# unit P EXO:5:3
dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium
dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne
forte accidat nobis pestis aut gladius
# unit P EXO:5:4
ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis
populum ab operibus suis ite ad onera vestra
# unit P EXO:5:5
dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba
succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus
# unit P EXO:5:6
praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus
populi dicens
# unit P EXO:5:7
nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos
lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam
# unit P EXO:5:8
et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos
nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur
dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro
# unit P EXO:5:9
opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant
verbis mendacibus
# unit P EXO:5:10
igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum
dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas
# unit P EXO:5:11
ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur
quicquam de opere vestro
# unit P EXO:5:12
dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad
colligendas paleas
# unit P EXO:5:13
praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus
vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis
paleae
# unit P EXO:5:14
flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel
ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram
laterum sicut prius nec heri nec hodie
# unit P EXO:5:15
veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt
ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos
# unit P EXO:5:16
paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en
famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum
tuum
# unit P EXO:5:17
qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et
sacrificemus Domino
# unit P EXO:5:18
ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis
consuetum numerum laterum
# unit P EXO:5:19
videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod
diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos
dies
# unit P EXO:5:20
occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso
egredientes a Pharaone
# unit P EXO:5:21
et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere
fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et
praebuistis ei gladium ut occideret nos
# unit P EXO:5:22
reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti
populum istum quare misisti me
# unit P EXO:5:23
ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer
nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos

## <b006>
# chapter   6 6
# unit P EXO:6:1
dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum
Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta
eiciet illos de terra sua
# unit P EXO:6:2
locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus
# unit P EXO:6:3
qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et
nomen meum Adonai non indicavi eis
# unit P EXO:6:4
pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan
terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae
# unit P EXO:6:5
ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii
oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei
# unit P EXO:6:6
ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de
ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in
brachio excelso et iudiciis magnis
# unit P EXO:6:7
et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque
quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo
Aegyptiorum
# unit P EXO:6:8
et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem
eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego
Dominus
# unit P EXO:6:9
narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non
adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum
# unit P EXO:6:10
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P EXO:6:11
ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat
filios Israhel de terra sua
# unit P EXO:6:12
respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me
audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim
incircumcisus labiis
# unit P EXO:6:13
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad
filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios
Israhel de terra Aegypti
# unit P EXO:6:14
isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben
primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi
# unit P EXO:6:15
hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod
Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon
# unit P EXO:6:16
et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et
Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta
septem
# unit P EXO:6:17
filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas
# unit P EXO:6:18
filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique
vitae Caath centum triginta tres
# unit P EXO:6:19
filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per
familias suas
# unit P EXO:6:20
accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae
peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum
triginta septem
# unit P EXO:6:21
filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri
# unit P EXO:6:22
filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri
# unit P EXO:6:23
accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem
Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
# unit P EXO:6:24
filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt
cognationes Coritarum
# unit P EXO:6:25
at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus
Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum
leviticarum per cognationes suas
# unit P EXO:6:26
iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut
educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas
# unit P EXO:6:27
hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant
filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron
# unit P EXO:6:28
in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti
# unit P EXO:6:29
et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere
ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi
# unit P EXO:6:30
et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum
quomodo audiet me Pharao

## <b007>
# chapter   7 7
# unit P EXO:7:1
dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis
Aaron frater tuus erit propheta tuus
# unit P EXO:7:2
tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem
ut dimittat filios Israhel de terra sua
# unit P EXO:7:3
sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta
mea in terra Aegypti
# unit P EXO:7:4
et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et
educam exercitum et populum meum filios Israhel de terra
Aegypti per iudicia maxima
# unit P EXO:7:5
et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum
meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum
# unit P EXO:7:6
fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita
egerunt
# unit P EXO:7:7
erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium
quando locuti sunt ad Pharaonem
# unit P EXO:7:8
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron
# unit P EXO:7:9
cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron
tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in
colubrum
# unit P EXO:7:10
ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut
praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et
servis eius quae versa est in colubrum
# unit P EXO:7:11
vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt
etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam
similiter
# unit P EXO:7:12
proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in
dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum
# unit P EXO:7:13
induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut
praeceperat Dominus
# unit P EXO:7:14
dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis
non vult dimittere populum
# unit P EXO:7:15
vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in
occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est
in draconem tolles in manu tua
# unit P EXO:7:16
dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te
dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et
usque ad praesens audire noluisti
# unit P EXO:7:17
haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim
ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et
vertetur in sanguinem
# unit P EXO:7:18
pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent
aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis
# unit P EXO:7:19
dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam
tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios
eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur
in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis
vasis quam in saxeis
# unit P EXO:7:20
feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et
elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis
eius quae versa est in sanguinem
# unit P EXO:7:21
et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque
fluvius et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit
sanguis in tota terra Aegypti
# unit P EXO:7:22
feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus
suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut
praeceperat Dominus
# unit P EXO:7:23
avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor
etiam hac vice
# unit P EXO:7:24
foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam
ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis
# unit P EXO:7:25
impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus
fluvium

## <b008>
# chapter   8 8
# unit P EXO:8:1
dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad
eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
# unit P EXO:8:2
sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes
terminos tuos ranis
# unit P EXO:8:3
et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur
domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in
domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et
in reliquias ciborum tuorum
# unit P EXO:8:4
et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos
intrabunt ranae
# unit P EXO:8:5
dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super
fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram
Aegypti
# unit P EXO:8:6
extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt
ranae operueruntque terram Aegypti
# unit P EXO:8:7
fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter
eduxeruntque ranas super terram Aegypti
# unit P EXO:8:8
vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum
ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut
sacrificet Domino
# unit P EXO:8:9
dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro
te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te
et a domo tua et tantum in flumine remaneant
# unit P EXO:8:10
qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut
scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster
# unit P EXO:8:11
et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a
populo tuo tantum in flumine remanebunt
# unit P EXO:8:12
egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses
ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni
# unit P EXO:8:13
fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de
domibus et de villis et de agris
# unit P EXO:8:14
congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit
terra
# unit P EXO:8:15
videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor
suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
# unit P EXO:8:16
dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam
tuam et percute pulverem terrae et sint scinifes in universa
terra Aegypti
# unit P EXO:8:17
feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens
percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in
hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in
scinifes per totam terram Aegypti
# unit P EXO:8:18
feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut
educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in
hominibus quam in iumentis
# unit P EXO:8:19
et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque
est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
# unit P EXO:8:20
dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta
coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec
dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
# unit P EXO:8:21
quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in
servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus
muscarum et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi
generis et in universa terra in qua fuerint
# unit P EXO:8:22
faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua
populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego
Dominus in medio terrae
# unit P EXO:8:23
ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras
erit signum istud
# unit P EXO:8:24
fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos
Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti
corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis
# unit P EXO:8:25
vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate
Deo vestro in terra
# unit P EXO:8:26
et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim
Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus
ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent
# unit P EXO:8:27
via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus
Domino Deo nostro sicut praeceperit nobis
# unit P EXO:8:28
dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo
vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me
# unit P EXO:8:29
et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a
Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli
ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino
# unit P EXO:8:30
egressusque Moses a Pharao oravit Dominum
# unit P EXO:8:31
qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao
et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem
# unit P EXO:8:32
et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice
dimitteret populum

## <b009>
# chapter   9 9
# unit P EXO:9:1
dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et
loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte
populum meum ut sacrificet mihi
# unit P EXO:9:2
quod si adhuc rennuis et retines eos
# unit P EXO:9:3
ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et
asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis
# unit P EXO:9:4
et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et
possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae
pertinent ad filios Israhel
# unit P EXO:9:5
constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus
verbum istud in terra
# unit P EXO:9:6
fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt
omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel
nihil omnino periit
# unit P EXO:9:7
et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his
quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non
dimisit populum
# unit P EXO:9:8
et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus
cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao
# unit P EXO:9:9
sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in
hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in
universa terra Aegypti
# unit P EXO:9:10
tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et
sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum
turgentium in hominibus et in iumentis
# unit P EXO:9:11
nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera
quae in illis erant et in omni terra Aegypti
# unit P EXO:9:12
induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut
locutus est Dominus ad Mosen
# unit P EXO:9:13
dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram
Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum
dimitte populum meum ut sacrificet mihi
# unit P EXO:9:14
quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum
super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit
similis mei in omni terra
# unit P EXO:9:15
nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum
peste peribisque de terra
# unit P EXO:9:16
idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam
et narretur nomen meum in omni terra
# unit P EXO:9:17
adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere
# unit P EXO:9:18
en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis
non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens
tempus
# unit P EXO:9:19
mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae
habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa
fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea
grando morientur
# unit P EXO:9:20
qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere
servos suos et iumenta in domos
# unit P EXO:9:21
qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et
iumenta in agris
# unit P EXO:9:22
et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut
fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super
iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti
# unit P EXO:9:23
extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit
tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram
pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti
# unit P EXO:9:24
et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque
fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa
terra Aegypti ex quo gens illa condita est
# unit P EXO:9:25
et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae
fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam
agri percussit grando et omne lignum regionis confregit
# unit P EXO:9:26
tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non
cecidit
# unit P EXO:9:27
misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos
peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii
# unit P EXO:9:28
orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut
dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis
# unit P EXO:9:29
ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas
ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias
quia Domini est terra
# unit P EXO:9:30
novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum
Deum
# unit P EXO:9:31
linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset
virens et linum iam folliculos germinaret
# unit P EXO:9:32
triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant
# unit P EXO:9:33
egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad
Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit
pluvia super terram
# unit P EXO:9:34
videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et
tonitrua auxit peccatum
# unit P EXO:9:35
et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum
nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per
manum Mosi

## <b010>
# chapter  10 10
# unit P EXO:10:1
et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim
induravi cor eius et servorum illius ut faciam signa mea haec
in eo
# unit P EXO:10:2
et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens
contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis
quia ego Dominus
# unit P EXO:10:3
introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad
eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici
mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi
# unit P EXO:10:4
sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego
inducam cras lucustam in fines tuos
# unit P EXO:10:5
quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat
sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia
ligna quae germinant in agris
# unit P EXO:10:6
et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium
Aegyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti
sunt super terram usque in praesentem diem avertitque se et
egressus est a Pharaone
# unit P EXO:10:7
dixerunt autem servi Pharaonis ad eum usquequo patiemur hoc
scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne
vides quod perierit Aegyptus
# unit P EXO:10:8
revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis
ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt
# unit P EXO:10:9
ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum
filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas
Domini nostri
# unit P EXO:10:10
et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam
vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis
# unit P EXO:10:11
non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc
enim et ipsi petistis statimque eiecti sunt de conspectu
Pharaonis
# unit P EXO:10:12
dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super
terram Aegypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret
omnem herbam quae residua fuit grandini
# unit P EXO:10:13
extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus
induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto
ventus urens levavit lucustas
# unit P EXO:10:14
quae ascenderunt super universam terram Aegypti et
sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles quales
ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt
# unit P EXO:10:15
operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia
devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in
arboribus fuit quae grando dimiserat nihilque omnino virens
relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto
# unit P EXO:10:16
quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et
dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos
# unit P EXO:10:17
sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate
Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam
# unit P EXO:10:18
egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum
# unit P EXO:10:19
qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et
arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una
quidem in cunctis finibus Aegypti
# unit P EXO:10:20
et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios
Israhel
# unit P EXO:10:21
dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum
et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari
queant
# unit P EXO:10:22
extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae
horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus
# unit P EXO:10:23
nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat
ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat
# unit P EXO:10:24
vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite
sacrificate Domino oves tantum vestrae et armenta remaneant
parvuli vestri eant vobiscum
# unit P EXO:10:25
ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quae
offeramus Domino Deo nostro
# unit P EXO:10:26
cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula
quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum
ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus
# unit P EXO:10:27
induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere
eos
# unit P EXO:10:28
dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas
faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris
# unit P EXO:10:29
respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra
faciem tuam

## <b011>
# chapter  11 11
# unit P EXO:11:1
et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem
et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet
# unit P EXO:11:2
dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et
mulier a vicina sua vasa argentea et aurea
# unit P EXO:11:3
dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque
Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et
omni populo
# unit P EXO:11:4
et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum
# unit P EXO:11:5
et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a
primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad
primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita
iumentorum
# unit P EXO:11:6
eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec
ante fuit nec postea futurus est
# unit P EXO:11:7
apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine
usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus
Aegyptios et Israhel
# unit P EXO:11:8
descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me
dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi
post haec egrediemur
# unit P EXO:11:9
et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad
Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra
Aegypti
# unit P EXO:11:10
Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta
sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec
dimisit filios Israhel de terra sua

## <b012>
# chapter  12 12
# unit P EXO:12:1
dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti
# unit P EXO:12:2
mensis iste vobis principium mensuum primus erit in
mensibus anni
# unit P EXO:12:3
loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite
eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per
familias et domos suas
# unit P EXO:12:4
sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad
vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius
iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni
# unit P EXO:12:5
erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta
quem ritum tolletis et hedum
# unit P EXO:12:6
et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius
immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad
vesperam
# unit P EXO:12:7
et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in
superliminaribus domorum in quibus comedent illum
# unit P EXO:12:8
et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum
lactucis agrestibus
# unit P EXO:12:9
non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum
tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis
# unit P EXO:12:10
nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui
fuerit igne conburetis
# unit P EXO:12:11
sic autem comedetis illum renes vestros accingetis
calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et
comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini
# unit P EXO:12:12
et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque
omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et
in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus
# unit P EXO:12:13
erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus
eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis
plaga disperdens quando percussero terram Aegypti
# unit P EXO:12:14
habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis
eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno
# unit P EXO:12:15
septem diebus azyma comedetis in die primo non erit
fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum
peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem
septimum
# unit P EXO:12:16
dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima
eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis
exceptis his quae ad vescendum pertinent
# unit P EXO:12:17
et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam
exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in
generationes vestras ritu perpetuo
# unit P EXO:12:18
primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis
azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam
# unit P EXO:12:19
septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris
qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel
tam de advenis quam de indigenis terrae
# unit P EXO:12:20
omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis
vestris edetis azyma
# unit P EXO:12:21
vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et
dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate
phase
# unit P EXO:12:22
fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine
et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus
vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane
# unit P EXO:12:23
transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit
sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet
ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et
laedere
# unit P EXO:12:24
custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque
in aeternum
# unit P EXO:12:25
cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis
ut pollicitus est observabitis caerimonias istas
# unit P EXO:12:26
et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio
# unit P EXO:12:27
dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit
super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et
domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit
# unit P EXO:12:28
et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat
Dominus Mosi et Aaron
# unit P EXO:12:29
factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne
primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui
sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat
in carcere et omne primogenitum iumentorum
# unit P EXO:12:30
surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque
Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat
domus in qua non iaceret mortuus
# unit P EXO:12:31
vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a
populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut
dicitis
# unit P EXO:12:32
oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes
benedicite mihi
# unit P EXO:12:33
urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter
dicentes omnes moriemur
# unit P EXO:12:34
tulit igitur populus conspersam farinam antequam
fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos
# unit P EXO:12:35
feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et
petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque
plurimam
# unit P EXO:12:36
dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut
commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios
# unit P EXO:12:37
profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth
sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis
# unit P EXO:12:38
sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis
oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis
# unit P EXO:12:39
coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto
tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim
poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere
sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare
# unit P EXO:12:40
habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto
fuit quadringentorum triginta annorum
# unit P EXO:12:41
quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus
Domini de terra Aegypti
# unit P EXO:12:42
nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de
terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in
generationibus suis
# unit P EXO:12:43
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase
omnis alienigena non comedet ex eo
# unit P EXO:12:44
omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet
# unit P EXO:12:45
advena et mercennarius non edent ex eo
# unit P EXO:12:46
in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras
nec os illius confringetis
# unit P EXO:12:47
omnis coetus filiorum Israhel faciet illud
# unit P EXO:12:48
quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire
coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne
masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena
terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo
# unit P EXO:12:49
eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud
vos
# unit P EXO:12:50
fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus
Mosi et Aaron
# unit P EXO:12:51
et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra
Aegypti per turmas suas

## <b013>
# chapter  13 13
# unit P EXO:13:1
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P EXO:13:2
sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in
filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim
omnia
# unit P EXO:13:3
et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi
estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti
eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum
panem
# unit P EXO:13:4
hodie egredimini mense novarum frugum
# unit P EXO:13:5
cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et
Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus
tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis
hunc morem sacrorum mense isto
# unit P EXO:13:6
septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit
sollemnitas Domini
# unit P EXO:13:7
azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid
fermentatum nec in cunctis finibus tuis
# unit P EXO:13:8
narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit
Dominus mihi quando egressus sum de Aegypto
# unit P EXO:13:9
et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante
oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim
forti eduxit te Dominus de Aegypto
# unit P EXO:13:10
custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in
dies
# unit P EXO:13:11
cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit
tibi et patribus tuis et dederit eam tibi
# unit P EXO:13:12
separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod
primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini
sexus consecrabis Domino
# unit P EXO:13:13
primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris
interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis
pretio redimes
# unit P EXO:13:14
cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est
hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto
de domo servitutis
# unit P EXO:13:15
nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere
occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a
primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco
immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia
primogenita filiorum meorum redimo
# unit P EXO:13:16
erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum
quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti
eduxerit nos Dominus de Aegypto
# unit P EXO:13:17
igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus
per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte
paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et
reverteretur in Aegyptum
# unit P EXO:13:18
sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare
Rubrum et armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti
# unit P EXO:13:19
tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset
filios Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc
vobiscum
# unit P EXO:13:20
profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in
extremis finibus solitudinis
# unit P EXO:13:21
Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem
in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset
itineris utroque tempore
# unit P EXO:13:22
numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis
per noctem coram populo

## <b014>
# chapter  14 14
# unit P EXO:14:1
locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
# unit P EXO:14:2
loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione
Phiahiroth quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in
conspectu eius castra ponetis super mare
# unit P EXO:14:3
dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt
in terra conclusit eos desertum
# unit P EXO:14:4
et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in
Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum
Dominus feceruntque ita
# unit P EXO:14:5
et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus
inmutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo et
dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne
serviret nobis
# unit P EXO:14:6
iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum
# unit P EXO:14:7
tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto
curruum fuit et duces totius exercitus
# unit P EXO:14:8
induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et
persecutus est filios Israhel at illi egressi erant in manu
excelsa
# unit P EXO:14:9
cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium
reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus
Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra
Beelsephon
# unit P EXO:14:10
cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel
oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde
clamaveruntque ad Dominum
# unit P EXO:14:11
et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in
Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc
facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto
# unit P EXO:14:12
nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto
dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim
melius est servire eis quam mori in solitudine
# unit P EXO:14:13
et ait Moses ad populum nolite timere state et videte
magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos
nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum
# unit P EXO:14:14
Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis
# unit P EXO:14:15
dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis
Israhel ut proficiscantur
# unit P EXO:14:16
tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et
divide illud ut gradiantur filii Israhel in medio mari per
siccum
# unit P EXO:14:17
ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos et
glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius in curribus
et in equitibus illius
# unit P EXO:14:18
et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus
fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus eius
# unit P EXO:14:19
tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel
abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens
post tergum
# unit P EXO:14:20
stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat
nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto
noctis tempore accedere non valerent
# unit P EXO:14:21
cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud
Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit
in siccum divisaque est aqua
# unit P EXO:14:22
et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci erat
enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva
# unit P EXO:14:23
persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos omnis
equitatus Pharaonis currus eius et equites per medium maris
# unit P EXO:14:24
iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens
Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis
interfecit exercitum eorum
# unit P EXO:14:25
et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum
dixerunt ergo Aegyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat
pro eis contra nos
# unit P EXO:14:26
et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut
revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum
# unit P EXO:14:27
cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est
primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis
occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus
# unit P EXO:14:28
reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites
cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare
ne unus quidem superfuit ex eis
# unit P EXO:14:29
filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et
aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris
# unit P EXO:14:30
liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu
Aegyptiorum
# unit P EXO:14:31
et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum
magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus
Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius

## <b015>
# chapter  15 15
# unit P EXO:15:1
tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et
dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum
et ascensorem deiecit in mare
# unit P EXO:15:2
fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in
salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et
exaltabo eum
# unit P EXO:15:3
Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius
# unit P EXO:15:4
currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi
principes eius submersi sunt in mari Rubro
# unit P EXO:15:5
abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis
# unit P EXO:15:6
dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua
Domine percussit inimicum
# unit P EXO:15:7
et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos
misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam
# unit P EXO:15:8
et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit
unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari
# unit P EXO:15:9
dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia
implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos
manus mea
# unit P EXO:15:10
flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt
quasi plumbum in aquis vehementibus
# unit P EXO:15:11
quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui
magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens
mirabilia
# unit P EXO:15:12
extendisti manum tuam et devoravit eos terra
# unit P EXO:15:13
dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et
portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum
# unit P EXO:15:14
adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt
habitatores Philisthim
# unit P EXO:15:15
tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit
tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan
# unit P EXO:15:16
inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii
tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus
Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti
# unit P EXO:15:17
introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae
firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium
Domine quod firmaverunt manus tuae
# unit P EXO:15:18
Dominus regnabit in aeternum et ultra
# unit P EXO:15:19
ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus
eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii
autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius
# unit P EXO:15:20
sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu
egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris
# unit P EXO:15:21
quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim
magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare
# unit P EXO:15:22
tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in
desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et
non inveniebant aquam
# unit P EXO:15:23
et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo
quod essent amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans
illud Mara id est amaritudinem
# unit P EXO:15:24
et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus
# unit P EXO:15:25
at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod
cum misisset in aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit
ei praecepta atque iudicia et ibi temptavit eum
# unit P EXO:15:26
dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est
coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque
omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto
non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus
# unit P EXO:15:27
venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum
et septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas

## <b016>
# chapter  16 16
# unit P EXO:16:1
profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum
Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai
quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra
Aegypti
# unit P EXO:16:2
et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra
Mosen et contra Aaron in solitudine
# unit P EXO:16:3
dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per
manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas
carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in
desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame
# unit P EXO:16:4
dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de
caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per
singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non
# unit P EXO:16:5
die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam
colligere solebant per singulos dies
# unit P EXO:16:6
dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere
scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti
# unit P EXO:16:7
et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur
vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis
contra nos
# unit P EXO:16:8
et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et
mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras
quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec
contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum
# unit P EXO:16:9
dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi
filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur
vestrum
# unit P EXO:16:10
cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel
respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in
nube
# unit P EXO:16:11
locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
# unit P EXO:16:12
audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos
vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus
scietisque quod sim Dominus Deus vester
# unit P EXO:16:13
factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit
castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum
# unit P EXO:16:14
cumque operuisset superficiem terrae apparuit in
solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem
pruinae super terram
# unit P EXO:16:15
quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man
hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset
quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad
vescendum
# unit P EXO:16:16
hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo
unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula
capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in
tabernaculo sic tolletis
# unit P EXO:16:17
feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus
alius minus
# unit P EXO:16:18
et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat
habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed
singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt
# unit P EXO:16:19
dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane
# unit P EXO:16:20
qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque
mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est
contra eos Moses
# unit P EXO:16:21
colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat
ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat
# unit P EXO:16:22
in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo
gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes
multitudinis et narraverunt Mosi
# unit P EXO:16:23
qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies
sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est
facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum
fuerit reponite usque in mane
# unit P EXO:16:24
feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit
neque vermis inventus est in eo
# unit P EXO:16:25
dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est
Domino non invenietur hodie in agro
# unit P EXO:16:26
sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est
Domino idcirco non invenietur
# unit P EXO:16:27
venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non
invenerunt
# unit P EXO:16:28
dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire
mandata mea et legem meam
# unit P EXO:16:29
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc
tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque
apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo
# unit P EXO:16:30
et sabbatizavit populus die septimo
# unit P EXO:16:31
appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi
semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle
# unit P EXO:16:32
dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus
imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes
ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti
estis de terra Aegypti
# unit P EXO:16:33
dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man
quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum
in generationes vestras
# unit P EXO:16:34
sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in
tabernaculo reservandum
# unit P EXO:16:35
filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec
venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo
tangerent fines terrae Chanaan
# unit P EXO:16:36
gomor autem decima pars est oephi

## <b017>
# chapter  17 17
# unit P EXO:17:1
igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto
Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est
in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo
# unit P EXO:17:2
qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus
quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis
Dominum
# unit P EXO:17:3
sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit
contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut
occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti
# unit P EXO:17:4
clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo
huic adhuc pauxillum et lapidabunt me
# unit P EXO:17:5
ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de
senibus Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu
tua et vade
# unit P EXO:17:6
en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque
petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita
coram senibus Israhel
# unit P EXO:17:7
et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium
filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne
Dominus in nobis an non
# unit P EXO:17:8
venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in Raphidim
# unit P EXO:17:9
dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna
contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam
Dei in manu mea
# unit P EXO:17:10
fecit Iosue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra
Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem
collis
# unit P EXO:17:11
cumque levaret Moses manus vincebat Israhel sin autem
paululum remisisset superabat Amalech
# unit P EXO:17:12
manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem
posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur
sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus
ipsius non lassarentur usque ad occasum solis
# unit P EXO:17:13
fugavitque Iosue Amalech et populum eius in ore gladii
# unit P EXO:17:14
dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in
libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub
caelo
# unit P EXO:17:15
aedificavitque Moses altare et vocavit nomen eius Dominus
exaltatio mea dicens
# unit P EXO:17:16
quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech
a generatione in generationem

## <b018>
# chapter  18 18
# unit P EXO:18:1
cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia
quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset
Dominus Israhel de Aegypto
# unit P EXO:18:2
tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat
# unit P EXO:18:3
et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente
patre advena fui in terra aliena
# unit P EXO:18:4
alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et
eruit me de gladio Pharaonis
# unit P EXO:18:5
venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad
Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei
# unit P EXO:18:6
et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad
te et uxor tua et duo filii tui cum ea
# unit P EXO:18:7
qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus
est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque
intrasset tabernaculum
# unit P EXO:18:8
narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus
Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui
accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus
# unit P EXO:18:9
laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat
Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum
# unit P EXO:18:10
et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu
Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu
Aegypti
# unit P EXO:18:11
nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod
superbe egerint contra illos
# unit P EXO:18:12
obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias
Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent
panem cum eo coram Domino
# unit P EXO:18:13
altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui
adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam
# unit P EXO:18:14
quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat
in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes
et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam
# unit P EXO:18:15
cui respondit Moses venit ad me populus quaerens
sententiam Dei
# unit P EXO:18:16
cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut
iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius
# unit P EXO:18:17
at ille non bonam inquit rem facis
# unit P EXO:18:18
stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum
est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris
sustinere
# unit P EXO:18:19
sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto
tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae
dicuntur ad eum
# unit P EXO:18:20
ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque
per quam ingredi debeant et opus quod facere
# unit P EXO:18:21
provide autem de omni plebe viros potentes et timentes
Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et
constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et
decanos
# unit P EXO:18:22
qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius
fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent
leviusque tibi sit partito in alios onere
# unit P EXO:18:23
si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius
poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad
loca sua
# unit P EXO:18:24
quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat
# unit P EXO:18:25
et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos
principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et
decanos
# unit P EXO:18:26
qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius
erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes
# unit P EXO:18:27
dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam

## <b019>
# chapter  19 19
# unit P EXO:19:1
mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die
hac venerunt in solitudinem Sinai
# unit P EXO:19:2
nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum
Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit
tentoria e regione montis
# unit P EXO:19:3
Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de
monte et ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis
Israhel
# unit P EXO:19:4
vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim
vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi
# unit P EXO:19:5
si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum
eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis
terra
# unit P EXO:19:6
et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec
sunt verba quae loqueris ad filios Israhel
# unit P EXO:19:7
venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit
omnes sermones quos mandaverat Dominus
# unit P EXO:19:8
responditque universus populus simul cuncta quae locutus
est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad
Dominum
# unit P EXO:19:9
ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut
audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum
nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum
# unit P EXO:19:10
qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et
cras laventque vestimenta sua
# unit P EXO:19:11
et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet
Dominus coram omni plebe super montem Sinai
# unit P EXO:19:12
constituesque terminos populo per circuitum et dices
cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis
qui tetigerit montem morte morietur
# unit P EXO:19:13
manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut
confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet
cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem
# unit P EXO:19:14
descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit
eum cumque lavissent vestimenta sua
# unit P EXO:19:15
ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis
uxoribus vestris
# unit P EXO:19:16
iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce
coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima
operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat
timuit populus qui erat in castris
# unit P EXO:19:17
cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco
castrorum steterunt ad radices montis
# unit P EXO:19:18
totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset
Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de
fornace eratque mons omnis terribilis
# unit P EXO:19:19
et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et
prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei
# unit P EXO:19:20
descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis
vertice et vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset
# unit P EXO:19:21
dixit ad eum descende et contestare populum ne forte
velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex
eis plurima multitudo
# unit P EXO:19:22
sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur
ne percutiat eos
# unit P EXO:19:23
dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in
montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone
terminos circa montem et sanctifica illum
# unit P EXO:19:24
cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron
tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec
ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos
# unit P EXO:19:25
descendit Moses ad populum et omnia narravit eis

## <b020>
# chapter  20 20
# unit P EXO:20:1
locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos
# unit P EXO:20:2
ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de
domo servitutis
# unit P EXO:20:3
non habebis deos alienos coram me
# unit P EXO:20:4
non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae
est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae
sunt in aquis sub terra
# unit P EXO:20:5
non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus
fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam
et quartam generationem eorum qui oderunt me
# unit P EXO:20:6
et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et
custodiunt praecepta mea
# unit P EXO:20:7
non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit
insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui
frustra
# unit P EXO:20:8
memento ut diem sabbati sanctifices
# unit P EXO:20:9
sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
# unit P EXO:20:10
septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne
opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua
iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas
# unit P EXO:20:11
sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et
omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco
benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum
# unit P EXO:20:12
honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super
terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
# unit P EXO:20:13
non occides
# unit P EXO:20:14
non moechaberis
# unit P EXO:20:15
non furtum facies
# unit P EXO:20:16
non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
# unit P EXO:20:17
non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem
eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia
quae illius sunt
# unit P EXO:20:18
cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum
bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi
steterunt procul
# unit P EXO:20:19
dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur
nobis Dominus ne forte moriamur
# unit P EXO:20:20
et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos
venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis
# unit P EXO:20:21
stetitque populus de longe Moses autem accessit ad
caliginem in qua erat Deus
# unit P EXO:20:22
dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel
vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis
# unit P EXO:20:23
non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis
vobis
# unit P EXO:20:24
altare de terra facietis mihi et offeretis super eo
holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni
loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et
benedicam tibi
# unit P EXO:20:25
quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud
de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo
polluetur
# unit P EXO:20:26
non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur
turpitudo tua

## <b021>
# chapter  21 21
# unit P EXO:21:1
haec sunt iudicia quae propones eis
# unit P EXO:21:2
si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo
egredietur liber gratis
# unit P EXO:21:3
cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem
et uxor egredietur simul
# unit P EXO:21:4
sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et
filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit
cum vestitu suo
# unit P EXO:21:5
quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac
liberos non egrediar liber
# unit P EXO:21:6
offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et
postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in
saeculum
# unit P EXO:21:7
si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur
sicut ancillae exire consuerunt
# unit P EXO:21:8
si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit
dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem
si spreverit eam
# unit P EXO:21:9
sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum
faciet illi
# unit P EXO:21:10
quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et
vestimenta et pretium pudicitiae non negabit
# unit P EXO:21:11
si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
# unit P EXO:21:12
qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur
# unit P EXO:21:13
qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in
manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat
# unit P EXO:21:14
si quis de industria occiderit proximum suum et per
insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur
# unit P EXO:21:15
qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur
# unit P EXO:21:16
qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus
noxae morte moriatur
# unit P EXO:21:17
qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
# unit P EXO:21:18
si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum
lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in
lectulo
# unit P EXO:21:19
si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum
innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et
inpensas in medicos restituat
# unit P EXO:21:20
qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui
fuerint in manibus eius criminis reus erit
# unit P EXO:21:21
sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit
poenae quia pecunia illius est
# unit P EXO:21:22
si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem
praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit
subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri
iudicarint
# unit P EXO:21:23
sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro
anima
# unit P EXO:21:24
oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro
pede
# unit P EXO:21:25
adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro
livore
# unit P EXO:21:26
si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et
luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit
# unit P EXO:21:27
dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae
similiter dimittet eos liberos
# unit P EXO:21:28
si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint
lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque
bovis innocens erit
# unit P EXO:21:29
quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et
contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque
virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius
occident
# unit P EXO:21:30
quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua
quicquid fuerit postulatus
# unit P EXO:21:31
filium quoque et filiam si cornu percusserit simili
sententiae subiacebit
# unit P EXO:21:32
si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti
dabit domino bos vero lapidibus opprimetur
# unit P EXO:21:33
si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit
eam cecideritque bos vel asinus in eam
# unit P EXO:21:34
dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem
mortuum est ipsius erit
# unit P EXO:21:35
si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus
fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem
mortui inter se dispertient
# unit P EXO:21:36
sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et
nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem
pro bove et cadaver integrum accipiet

## <b022>
# chapter  22 22
# unit P EXO:22:1
si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel
vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor
oves pro una ove
# unit P EXO:22:2
si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et
accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus
sanguinis
# unit P EXO:22:3
quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et
ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat
venundabitur
# unit P EXO:22:4
si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive
bos sive asinus sive ovis duplum restituet
# unit P EXO:22:5
si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum
suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo
vel in vinea pro damni aestimatione restituet
# unit P EXO:22:6
si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit
acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui
ignem succenderit
# unit P EXO:22:7
si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam
et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur
duplum reddet
# unit P EXO:22:8
si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod
non extenderit manum in rem proximi sui
# unit P EXO:22:9
ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac
vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque
causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet
proximo suo
# unit P EXO:22:10
si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et
omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum
vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit
# unit P EXO:22:11
iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem
proximi sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non
cogetur
# unit P EXO:22:12
quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino
# unit P EXO:22:13
si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et
non restituet
# unit P EXO:22:14
qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et
debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere
conpelletur
# unit P EXO:22:15
quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime
si conductum venerat pro mercede operis sui
# unit P EXO:22:16
si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit
cum ea dotabit eam et habebit uxorem
# unit P EXO:22:17
si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta
modum dotis quam virgines accipere consuerunt
# unit P EXO:22:18
maleficos non patieris vivere
# unit P EXO:22:19
qui coierit cum iumento morte moriatur
# unit P EXO:22:20
qui immolat diis occidetur praeter Domino soli
# unit P EXO:22:21
advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim
et ipsi fuistis in terra Aegypti
# unit P EXO:22:22
viduae et pupillo non nocebitis
# unit P EXO:22:23
si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam
clamorem eorum
# unit P EXO:22:24
et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et
erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli
# unit P EXO:22:25
si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat
tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes
# unit P EXO:22:26
si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis
occasum redde ei
# unit P EXO:22:27
ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius
nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum
quia misericors sum
# unit P EXO:22:28
diis non detrahes et principi populi tui non maledices
# unit P EXO:22:29
decimas tuas et primitias non tardabis offerre
primogenitum filiorum tuorum dabis mihi
# unit P EXO:22:30
de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus
sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi
# unit P EXO:22:31
viri sancti eritis mihi carnem quae a bestiis fuerit
praegustata non comedetis sed proicietis canibus

## <b023>
# chapter  23 23
# unit P EXO:23:1
non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro
impio dicas falsum testimonium
# unit P EXO:23:2
non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio
plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies
# unit P EXO:23:3
pauperis quoque non misereberis in negotio
# unit P EXO:23:4
si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad
eum
# unit P EXO:23:5
si videris asinum odientis te iacere sub onere non
pertransibis sed sublevabis cum eo
# unit P EXO:23:6
non declinabis in iudicio pauperis
# unit P EXO:23:7
mendacium fugies insontem et iustum non occides quia
aversor impium
# unit P EXO:23:8
nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et
subvertunt verba iustorum
# unit P EXO:23:9
peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas
quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti
# unit P EXO:23:10
sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius
# unit P EXO:23:11
anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut
comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant
bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo
# unit P EXO:23:12
sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat
bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et
advena
# unit P EXO:23:13
omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum
deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro
# unit P EXO:23:14
tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis
# unit P EXO:23:15
sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes
azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando
egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus
# unit P EXO:23:16
et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque
serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando
congregaveris omnes fruges tuas de agro
# unit P EXO:23:17
ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino
Deo
# unit P EXO:23:18
non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec
remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane
# unit P EXO:23:19
primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei
tui nec coques hedum in lacte matris suae
# unit P EXO:23:20
ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat
in via et introducat ad locum quem paravi
# unit P EXO:23:21
observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia
non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo
# unit P EXO:23:22
quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor
inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te
# unit P EXO:23:23
praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum
et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos
ego contribo
# unit P EXO:23:24
non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera
eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum
# unit P EXO:23:25
servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis
et aquis et auferam infirmitatem de medio tui
# unit P EXO:23:26
non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum
dierum tuorum implebo
# unit P EXO:23:27
terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem
populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum
coram te terga vertam
# unit P EXO:23:28
emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum
et Hettheum antequam introeas
# unit P EXO:23:29
non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in
solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae
# unit P EXO:23:30
paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et
possideas terram
# unit P EXO:23:31
ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare
Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus
vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro
# unit P EXO:23:32
non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum
# unit P EXO:23:33
non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in
me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum

## <b024>
# chapter  24 24
# unit P EXO:24:1
Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et
Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul
# unit P EXO:24:2
solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non
adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo
# unit P EXO:24:3
venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque
iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba
Domini quae locutus est faciemus
# unit P EXO:24:4
scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane
consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim
titulos per duodecim tribus Israhel
# unit P EXO:24:5
misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta
immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos
# unit P EXO:24:6
tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in
crateras partem autem residuam fudit super altare
# unit P EXO:24:7
adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui
dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus
oboedientes
# unit P EXO:24:8
ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic
est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super
cunctis sermonibus his
# unit P EXO:24:9
ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta
de senioribus Israhel
# unit P EXO:24:10
et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus
lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est
# unit P EXO:24:11
nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel
misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt
# unit P EXO:24:12
dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et
esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae
scripsi ut doceas eos
# unit P EXO:24:13
surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque
Moses in montem Dei
# unit P EXO:24:14
senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos
habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis
referetis ad eos
# unit P EXO:24:15
cumque ascendisset Moses operuit nubes montem
# unit P EXO:24:16
et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube
sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis
# unit P EXO:24:17
erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super
verticem montis in conspectu filiorum Israhel
# unit P EXO:24:18
ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et
fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus

## <b025>
# chapter  25 25
# unit P EXO:25:1
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P EXO:25:2
loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni
homine qui offert ultroneus accipietis eas
# unit P EXO:25:3
haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et
aes
# unit P EXO:25:4
hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum
pilos caprarum
# unit P EXO:25:5
et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna
setthim
# unit P EXO:25:6
oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et
thymiama boni odoris
# unit P EXO:25:7
lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale
# unit P EXO:25:8
facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum
# unit P EXO:25:9
iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et
omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud
# unit P EXO:25:10
arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat
duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo
cubitum similiter ac semissem
# unit P EXO:25:11
et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque
supra coronam auream per circuitum
# unit P EXO:25:12
et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae
angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero
# unit P EXO:25:13
facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro
# unit P EXO:25:14
inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut
portetur in eis
# unit P EXO:25:15
qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis
# unit P EXO:25:16
ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi
# unit P EXO:25:17
facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos
et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo
# unit P EXO:25:18
duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex
utraque parte oraculi
# unit P EXO:25:19
cherub unus sit in latere uno et alter in altero
# unit P EXO:25:20
utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et
operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in
propitiatorium quo operienda est arca
# unit P EXO:25:21
in qua pones testimonium quod dabo tibi
# unit P EXO:25:22
inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio
scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam
testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel
# unit P EXO:25:23
facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos
longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum
ac semissem
# unit P EXO:25:24
et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium
aureum per circuitum
# unit P EXO:25:25
et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis
et super illam alteram coronam aureolam
# unit P EXO:25:26
quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos
in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes
# unit P EXO:25:27
subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per
eos et possit mensa portari
# unit P EXO:25:28
ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis
auro ad subvehendam mensam
# unit P EXO:25:29
parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in
quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo
# unit P EXO:25:30
et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo
semper
# unit P EXO:25:31
facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile
eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso
procedentia
# unit P EXO:25:32
sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et
tres ex altero
# unit P EXO:25:33
tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos
spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar
nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex
calamorum qui producendi sunt de hastili
# unit P EXO:25:34
in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis
modum spherulaeque per singulos et lilia
# unit P EXO:25:35
spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex
fiunt procedentes de hastili uno
# unit P EXO:25:36
et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa
ductilia de auro purissimo
# unit P EXO:25:37
facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum
ut luceant ex adverso
# unit P EXO:25:38
emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur
fient de auro purissimo
# unit P EXO:25:39
omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit
talentum auri mundissimi
# unit P EXO:25:40
inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte
monstratum est

## <b026>
# chapter  26 26
# unit P EXO:26:1
tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta
et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere
plumario facies
# unit P EXO:26:2
longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos
latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa
tentoria
# unit P EXO:26:3
quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu
simili coherebunt
# unit P EXO:26:4
ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies
cortinarum ut possint invicem copulari
# unit P EXO:26:5
quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita
insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit
aptari
# unit P EXO:26:6
facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum
vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat
# unit P EXO:26:7
facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum
tabernaculi
# unit P EXO:26:8
longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo
quattuor aequa erit mensura sagorum omnium
# unit P EXO:26:9
e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis
ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices
# unit P EXO:26:10
facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi
cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut
cum altero copuletur
# unit P EXO:26:11
quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum
ex omnibus operimentum fiat
# unit P EXO:26:12
quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est
unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies
posteriora tabernaculi
# unit P EXO:26:13
et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui
plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi
protegens
# unit P EXO:26:14
facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum
rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis
pellibus
# unit P EXO:26:15
facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim
# unit P EXO:26:16
quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in
latitudine singulos ac semissem
# unit P EXO:26:17
in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus
tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae
tabulae parabuntur
# unit P EXO:26:18
quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad
austrum
# unit P EXO:26:19
quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases
singulis tabulis per duos angulos subiciantur
# unit P EXO:26:20
in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad
aquilonem viginti tabulae erunt
# unit P EXO:26:21
quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis
tabulis subponentur
# unit P EXO:26:22
ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas
# unit P EXO:26:23
et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum
tabernaculi
# unit P EXO:26:24
eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes
conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis
ponendae sunt similis iunctura servabitur
# unit P EXO:26:25
et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim
duabus basibus per unam tabulam supputatis
# unit P EXO:26:26
facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas
tabulas in uno latere tabernaculi
# unit P EXO:26:27
et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad
occidentalem plagam
# unit P EXO:26:28
qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum
# unit P EXO:26:29
ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per
quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis
# unit P EXO:26:30
et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte
monstratum est
# unit P EXO:26:31
facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis
tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate
contextum
# unit P EXO:26:32
quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim
quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed
bases argenteas
# unit P EXO:26:33
inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam
testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria
dividentur
# unit P EXO:26:34
pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta
sanctorum
# unit P EXO:26:35
mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in
latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte
aquilonis
# unit P EXO:26:36
facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho
et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii
# unit P EXO:26:37
et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas
ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae

## <b027>
# chapter  27 27
# unit P EXO:27:1
facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque
cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum
et tres cubitos in altitudine
# unit P EXO:27:2
cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies
illud aere
# unit P EXO:27:3
faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et
forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex
aere fabricabis
# unit P EXO:27:4
craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor
angulos erunt quattuor anuli aenei
# unit P EXO:27:5
quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad
altaris medium
# unit P EXO:27:6
facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos
operies lamminis aeneis
# unit P EXO:27:7
et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris
ad portandum
# unit P EXO:27:8
non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud
sicut tibi in monte monstratum est
# unit P EXO:27:9
facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra
meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum
latus tenebit in longitudine
# unit P EXO:27:10
et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita
cum celaturis suis habebunt argentea
# unit P EXO:27:11
similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria
centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem
numeri et capita earum cum celaturis suis argentea
# unit P EXO:27:12
in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt
tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque
totidem
# unit P EXO:27:13
in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem
quinquaginta cubiti erunt
# unit P EXO:27:14
in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno
deputabuntur columnaeque tres et bases totidem
# unit P EXO:27:15
et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia
quindecim columnas tres et bases totidem
# unit P EXO:27:16
in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex
hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere
plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem
# unit P EXO:27:17
omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti
lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis
# unit P EXO:27:18
in longitudine occupabit atrium cubitos centum in
latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque
de bysso retorta et habebit bases aeneas
# unit P EXO:27:19
cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam
paxillos eius quam atrii ex aere facies
# unit P EXO:27:20
praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de
arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat
lucerna semper
# unit P EXO:27:21
in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est
testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane
luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones
eorum a filiis Israhel

## <b028>
# chapter  28 28
# unit P EXO:28:1
adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de
medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab
et Abiu Eleazar et Ithamar
# unit P EXO:28:2
faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem
# unit P EXO:28:3
et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu
prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus
ministret mihi
# unit P EXO:28:4
haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et
superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum
facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut
sacerdotio fungantur mihi
# unit P EXO:28:5
accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis
tinctum et byssum
# unit P EXO:28:6
facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura
coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito
# unit P EXO:28:7
duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut
in unum redeant
# unit P EXO:28:8
ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et
hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
# unit P EXO:28:9
sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina
filiorum Israhel
# unit P EXO:28:10
sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta
ordinem nativitatis eorum
# unit P EXO:28:11
opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos
nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos
# unit P EXO:28:12
et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis
Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super
utrumque umerum ob recordationem
# unit P EXO:28:13
facies et uncinos ex auro
# unit P EXO:28:14
et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes
quas inseres uncinis
# unit P EXO:28:15
rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta
texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque
bis tincto et bysso retorta
# unit P EXO:28:16
quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in
longitudine quam in latitudine
# unit P EXO:28:17
ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu
erit lapis sardius et topazius et zmaragdus
# unit P EXO:28:18
in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis
# unit P EXO:28:19
in tertio ligyrius achates et amethistus
# unit P EXO:28:20
in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro
erunt per ordines suos
# unit P EXO:28:21
habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus
celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim
tribus
# unit P EXO:28:22
facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex
auro purissimo
# unit P EXO:28:23
et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis
summitate
# unit P EXO:28:24
catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus
eius
# unit P EXO:28:25
et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in
utroque latere superumeralis quod rationale respicit
# unit P EXO:28:26
facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus
rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et
posteriora eius aspiciunt
# unit P EXO:28:27
nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in
utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra
faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali
# unit P EXO:28:28
et stringatur rationale anulis suis cum anulis
superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta
et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari
# unit P EXO:28:29
portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali
iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium
memoriale coram Domino in aeternum
# unit P EXO:28:30
pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem
quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et
gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu
Domini semper
# unit P EXO:28:31
facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam
# unit P EXO:28:32
in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius
textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne
facile rumpatur
# unit P EXO:28:33
deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi
mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto
mixtis in medio tintinabulis
# unit P EXO:28:34
ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque
tintinabulum aliud aureum et malum punicum
# unit P EXO:28:35
et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur
sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu
Domini et non moriatur
# unit P EXO:28:36
facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere
celatoris Sanctum Domino
# unit P EXO:28:37
ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram
# unit P EXO:28:38
inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates
eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in
cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in
fronte eius ut placatus eis sit Dominus
# unit P EXO:28:39
stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et
balteum opere plumarii
# unit P EXO:28:40
porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac
tiaras in gloriam et decorem
# unit P EXO:28:41
vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius
cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut
sacerdotio fungantur mihi
# unit P EXO:28:42
facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis
suae a renibus usque ad femina
# unit P EXO:28:43
et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur
tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut
ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum
sempiternum erit Aaron et semini eius post eum

## <b029>
# chapter  29 29
# unit P EXO:29:1
sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle
vitulum de armento et arietes duos inmaculatos
# unit P EXO:29:2
panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa
sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea
cuncta facies
# unit P EXO:29:3
et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes
# unit P EXO:29:4
et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi
testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua
# unit P EXO:29:5
indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et
superumerali et rationali quod constringes balteo
# unit P EXO:29:6
et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super
tiaram
# unit P EXO:29:7
et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu
consecrabitur
# unit P EXO:29:8
filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis
cingesque balteo
# unit P EXO:29:9
Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras
eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam
initiaveris manus eorum
# unit P EXO:29:10
adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii
inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius
# unit P EXO:29:11
et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium
tabernaculi testimonii
# unit P EXO:29:12
sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris
digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius
# unit P EXO:29:13
sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum
iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres
incensum super altare
# unit P EXO:29:14
carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra
castra eo quod pro peccato sit
# unit P EXO:29:15
unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron
et filii eius manus
# unit P EXO:29:16
quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes
circa altare
# unit P EXO:29:17
ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina
eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius
# unit P EXO:29:18
et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio
est Domini odor suavissimus victimae Dei
# unit P EXO:29:19
tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et
filii eius ponent manus
# unit P EXO:29:20
quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones
super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et
super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem
super altare per circuitum
# unit P EXO:29:21
cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo
unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta
eorum consecratisque et ipsis et vestibus
# unit P EXO:29:22
tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit
vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui
super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum
# unit P EXO:29:23
tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de
canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini
# unit P EXO:29:24
ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et
sanctificabis eos elevans coram Domino
# unit P EXO:29:25
suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super
altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini
quia oblatio eius est
# unit P EXO:29:26
sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron
sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem
tuam
# unit P EXO:29:27
sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de
ariete separasti
# unit P EXO:29:28
quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem
Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia
primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae
offerunt Domino
# unit P EXO:29:29
vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius
post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum
# unit P EXO:29:30
septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit
constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum
testimonii ut ministret in sanctuario
# unit P EXO:29:31
arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius
in loco sancto
# unit P EXO:29:32
quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt
in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent
# unit P EXO:29:33
ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium
manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt
# unit P EXO:29:34
quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus
usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia
sanctificata sunt
# unit P EXO:29:35
omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius
septem diebus consecrabis manus eorum
# unit P EXO:29:36
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad
expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam
et ungues illud in sanctificationem
# unit P EXO:29:37
septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit
sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur
# unit P EXO:29:38
hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per
singulos dies iugiter
# unit P EXO:29:39
unum agnum mane et alterum vespere
# unit P EXO:29:40
decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat
mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem
mensurae in agno uno
# unit P EXO:29:41
alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum
matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem
suavitatis
# unit P EXO:29:42
sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes
vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi
constituam ut loquar ad te
# unit P EXO:29:43
ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare
in gloria mea
# unit P EXO:29:44
sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et
Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
# unit P EXO:29:45
et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus
# unit P EXO:29:46
et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de
terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum

## <b030>
# chapter  30 30
# unit P EXO:30:1
facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis
setthim
# unit P EXO:30:2
habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est
quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso
procedent
# unit P EXO:30:3
vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam
parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam
per gyrum
# unit P EXO:30:4
et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut
mittantur in eos vectes et altare portetur
# unit P EXO:30:5
ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
# unit P EXO:30:6
ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet
testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi
loquar tibi
# unit P EXO:30:7
et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane
quando conponet lucernas incendet illud
# unit P EXO:30:8
et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama
sempiternum coram Domino in generationes vestras
# unit P EXO:30:9
non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec
oblationem et victimam nec liba libabitis
# unit P EXO:30:10
et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in
sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in
generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
# unit P EXO:30:11
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P EXO:30:12
quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum
dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit
plaga in eis cum fuerint recensiti
# unit P EXO:30:13
hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli
iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars
sicli offeretur Domino
# unit P EXO:30:14
qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit
pretium
# unit P EXO:30:15
dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
# unit P EXO:30:16
susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel
trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum
coram Domino et propitietur animabus illorum
# unit P EXO:30:17
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P EXO:30:18
facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque
illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua
# unit P EXO:30:19
lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes
# unit P EXO:30:20
quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando
accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino
# unit P EXO:30:21
ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et
semini eius per successiones
# unit P EXO:30:22
locutusque est Dominus ad Mosen
# unit P EXO:30:23
dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae
quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos
quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta
# unit P EXO:30:24
cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei
de olivetis mensuram hin
# unit P EXO:30:25
faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum
opere unguentarii
# unit P EXO:30:26
et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam
testamenti
# unit P EXO:30:27
mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius
altaria thymiamatis
# unit P EXO:30:28
et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum
eorum pertinent
# unit P EXO:30:29
sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui
tetigerit ea sanctificabitur
# unit P EXO:30:30
Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut
sacerdotio fungantur mihi
# unit P EXO:30:31
filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum
erit mihi in generationes vestras
# unit P EXO:30:32
caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem
eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit
vobis
# unit P EXO:30:33
homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno
exterminabitur de populo suo
# unit P EXO:30:34
dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et
onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis
ponderis erunt omnia
# unit P EXO:30:35
faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum
diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
# unit P EXO:30:36
cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones
ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi
sanctum sanctorum erit vobis thymiama
# unit P EXO:30:37
talem conpositionem non facietis in usus vestros quia
sanctum est Domino
# unit P EXO:30:38
homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur
peribit de populis suis

## <b031>
# chapter  31 31
# unit P EXO:31:1
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P EXO:31:2
ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de
tribu Iuda
# unit P EXO:31:3
et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et
scientia in omni opere
# unit P EXO:31:4
ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et
argento et aere
# unit P EXO:31:5
marmore et gemmis et diversitate lignorum
# unit P EXO:31:6
dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et
in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae
praecepi tibi
# unit P EXO:31:7
tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium
quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi
# unit P EXO:31:8
mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis
suis et altaria thymiamatis
# unit P EXO:31:9
et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua
# unit P EXO:31:10
vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis
eius ut fungantur officio suo in sacris
# unit P EXO:31:11
oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia
quae praecepi tibi facient
# unit P EXO:31:12
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P EXO:31:13
loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum
meum custodiatis quia signum est inter me et vos in
generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui
sanctifico vos
# unit P EXO:31:14
custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit
illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima
illius de medio populi sui
# unit P EXO:31:15
sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est
requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die
morietur
# unit P EXO:31:16
custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in
generationibus suis pactum est sempiternum
# unit P EXO:31:17
inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim
diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere
cessavit
# unit P EXO:31:18
dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in
monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito
Dei

## <b032>
# chapter  32 32
# unit P EXO:32:1
videns autem populus quod moram faceret descendendi de
monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos
qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra
Aegypti ignoramus quid acciderit
# unit P EXO:32:2
dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum
filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me
# unit P EXO:32:3
fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron
# unit P EXO:32:4
quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex
eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel
qui te eduxerunt de terra Aegypti
# unit P EXO:32:5
quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et
praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est
# unit P EXO:32:6
surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias
pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt
ludere
# unit P EXO:32:7
locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit
populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti
# unit P EXO:32:8
recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque
sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei
hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de
terra Aegypti
# unit P EXO:32:9
rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste
durae cervicis sit
# unit P EXO:32:10
dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam
eos faciamque te in gentem magnam
# unit P EXO:32:11
Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine
irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra
Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta
# unit P EXO:32:12
ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut
interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et
esto placabilis super nequitia populi tui
# unit P EXO:32:13
recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus
iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut
stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo
semini vestro et possidebitis eam semper
# unit P EXO:32:14
placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus
fuerat adversus populum suum
# unit P EXO:32:15
et reversus est Moses de monte portans duas tabulas
testimonii manu scriptas ex utraque parte
# unit P EXO:32:16
et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in
tabulis
# unit P EXO:32:17
audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad
Mosen ululatus pugnae auditur in castris
# unit P EXO:32:18
qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque
vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego
audio
# unit P EXO:32:19
cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros
iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad
radices montis
# unit P EXO:32:20
arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit
usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum
filiis Israhel
# unit P EXO:32:21
dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres
super eum peccatum maximum
# unit P EXO:32:22
cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim
nosti populum istum quod pronus sit ad malum
# unit P EXO:32:23
dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim
Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit
# unit P EXO:32:24
quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et
dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic
vitulus
# unit P EXO:32:25
videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat
enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum
constituerat
# unit P EXO:32:26
et stans in porta castrorum ait si quis est Domini
iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi
# unit P EXO:32:27
quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir
gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam
per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum
et proximum suum
# unit P EXO:32:28
fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in
die illo quasi tria milia hominum
# unit P EXO:32:29
et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino
unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio
# unit P EXO:32:30
facto autem die altero locutus est Moses ad populum
peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum
quivero deprecari pro scelere vestro
# unit P EXO:32:31
reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste
peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis
hanc noxam
# unit P EXO:32:32
aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti
# unit P EXO:32:33
cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de
libro meo
# unit P EXO:32:34
tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi
angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et
hoc peccatum eorum
# unit P EXO:32:35
percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit
Aaron

## <b033>
# chapter  33 33
# unit P EXO:33:1
locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto
tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram
quam iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam
# unit P EXO:33:2
et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et
Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum
# unit P EXO:33:3
et intres in terram fluentem lacte et melle non enim
ascendam tecum quia populus durae cervicis est ne forte
disperdam te in via
# unit P EXO:33:4
audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex
more indutus est cultu suo
# unit P EXO:33:5
dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus
durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam
nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi
# unit P EXO:33:6
deposuerunt ergo filii Israhel ornatum suum a monte Horeb
# unit P EXO:33:7
Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra
procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis
populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad
tabernaculum foederis extra castra
# unit P EXO:33:8
cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa
plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui
aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium
# unit P EXO:33:9
ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat
columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi
# unit P EXO:33:10
cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium
tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores
tabernaculorum suorum
# unit P EXO:33:11
loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut
loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in
castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de
tabernaculo
# unit P EXO:33:12
dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum
istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum
dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me
# unit P EXO:33:13
si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam
tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice
populum tuum gentem hanc
# unit P EXO:33:14
dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo
tibi
# unit P EXO:33:15
et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de
loco isto
# unit P EXO:33:16
in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse
nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut
glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram
# unit P EXO:33:17
dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus
es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex
nomine
# unit P EXO:33:18
qui ait ostende mihi gloriam tuam
# unit P EXO:33:19
respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine
Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem
mihi placuerit
# unit P EXO:33:20
rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim
videbit me homo et vivet
# unit P EXO:33:21
et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super
petram
# unit P EXO:33:22
cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et
protegam dextera mea donec transeam
# unit P EXO:33:23
tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem
autem meam videre non poteris

## <b034>
# chapter  34 34
# unit P EXO:34:1
ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar
priorum et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas
fregisti
# unit P EXO:34:2
esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai
stabisque mecum super verticem montis
# unit P EXO:34:3
nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum
montem boves quoque et oves non pascantur e contra
# unit P EXO:34:4
excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et
de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei
praeceperat Dominus portans secum tabulas
# unit P EXO:34:5
cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo
invocans nomen Domini
# unit P EXO:34:6
quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus
misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus
# unit P EXO:34:7
qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem
et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est
qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam
et quartam progeniem
# unit P EXO:34:8
festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans
# unit P EXO:34:9
ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut
gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas
iniquitates nostras atque peccata nosque possideas
# unit P EXO:34:10
respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis
signa faciam quae numquam sunt visa super terram nec in ullis
gentibus ut cernat populus in cuius es medio opus Domini
terribile quod facturus sum
# unit P EXO:34:11
observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante
faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque
et Eveum et Iebuseum
# unit P EXO:34:12
cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas
amicitias quae tibi sint in ruinam
# unit P EXO:34:13
sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide
# unit P EXO:34:14
noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus
est aemulator
# unit P EXO:34:15
ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum
fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum
vocet te quispiam ut comedas de immolatis
# unit P EXO:34:16
nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne
postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios
tuos in deos suos
# unit P EXO:34:17
deos conflatiles non facies tibi
# unit P EXO:34:18
sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris
azymis sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim
verni temporis egressus es de Aegypto
# unit P EXO:34:19
omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de
cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit
# unit P EXO:34:20
primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro
eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec
apparebis in conspectu meo vacuus
# unit P EXO:34:21
sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere
# unit P EXO:34:22
sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum
messis tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni
tempore cuncta conduntur
# unit P EXO:34:23
tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in
conspectu omnipotentis Domini Dei Israhel
# unit P EXO:34:24
cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos
tuos nullus insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente
in conspectu Domini Dei tui ter in anno
# unit P EXO:34:25
non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae neque
residebit mane de victima sollemnitatis phase
# unit P EXO:34:26
primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei
tui non coques hedum in lacte matris suae
# unit P EXO:34:27
dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba haec quibus et
tecum et cum Israhel pepigi foedus
# unit P EXO:34:28
fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta
noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in
tabulis verba foederis decem
# unit P EXO:34:29
cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas
tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua
ex consortio sermonis Dei
# unit P EXO:34:30
videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem
timuerunt prope accedere
# unit P EXO:34:31
vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes
synagogae et postquam locutus est
# unit P EXO:34:32
venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit
cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai
# unit P EXO:34:33
impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam
# unit P EXO:34:34
quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat
donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae
sibi fuerant imperata
# unit P EXO:34:35
qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed
operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos

## <b035>
# chapter  35 35
# unit P EXO:35:1
igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos
haec sunt quae iussit Dominus fieri
# unit P EXO:35:2
sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus
sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
# unit P EXO:35:3
non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per
diem sabbati
# unit P EXO:35:4
et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est
sermo quem praecepit Dominus dicens
# unit P EXO:35:5
separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et
proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes
# unit P EXO:35:6
hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos
caprarum
# unit P EXO:35:7
et pelles arietum rubricatas et ianthinas
# unit P EXO:35:8
ligna setthim
# unit P EXO:35:9
et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur
unguentum et thymiama suavissimum
# unit P EXO:35:10
lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et
rationalis
# unit P EXO:35:11
quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus
imperavit
# unit P EXO:35:12
tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum
anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
# unit P EXO:35:13
arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud
oppanditur
# unit P EXO:35:14
mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
# unit P EXO:35:15
candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et
lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
# unit P EXO:35:16
altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama
ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
# unit P EXO:35:17
altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus
et vasis suis labrum et basim eius
# unit P EXO:35:18
cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in
foribus vestibuli
# unit P EXO:35:19
paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
# unit P EXO:35:20
vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes
Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
# unit P EXO:35:21
egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu
Mosi
# unit P EXO:35:22
obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino
ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et
ad vestes sanctas necessarium erat
# unit P EXO:35:23
viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos
et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
# unit P EXO:35:24
si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum
byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
# unit P EXO:35:25
argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque
setthim in varios usus
# unit P EXO:35:26
sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum
purpuram et vermiculum ac byssum
# unit P EXO:35:27
et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
# unit P EXO:35:28
principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad
superumerale et rationale
# unit P EXO:35:29
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad
praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi
conponendum
# unit P EXO:35:30
omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut
fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii
Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
# unit P EXO:35:31
dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex
nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
# unit P EXO:35:32
implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae
et scientiae omni doctrina
# unit P EXO:35:33
ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et
aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid
fabre adinveniri potest
# unit P EXO:35:34
dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de
tribu Dan
# unit P EXO:35:35
ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii
polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis
tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant

## <b036>
# chapter  36 36
# unit P EXO:36:1
fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus
dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre
operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae
praecepit Dominus
# unit P EXO:36:2
cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui
dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad
faciendum opus
# unit P EXO:36:3
tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum
instarent operi cotidie mane vota populus offerebat
# unit P EXO:36:4
unde artifices venire conpulsi
# unit P EXO:36:5
dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est
# unit P EXO:36:6
iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier
quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est
a muneribus offerendis
# unit P EXO:36:7
eo quod oblata sufficerent et superabundarent
# unit P EXO:36:8
feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus
tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et
purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita
# unit P EXO:36:9
quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et
in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum
# unit P EXO:36:10
coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias
quinque sibi invicem copulavit
# unit P EXO:36:11
fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex
utroque latere et in ora cortinae alterius similiter
# unit P EXO:36:12
ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur
# unit P EXO:36:13
unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent
cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
# unit P EXO:36:14
fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum
tectum tabernaculi
# unit P EXO:36:15
unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in
latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga
# unit P EXO:36:16
quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
# unit P EXO:36:17
fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et
quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur
# unit P EXO:36:18
et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et
unum pallium ex omnibus sagis fieret
# unit P EXO:36:19
fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum
rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis
# unit P EXO:36:20
fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes
# unit P EXO:36:21
decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac
semis cubitum latitudo retinebat
# unit P EXO:36:22
binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera
alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
# unit P EXO:36:23
e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
# unit P EXO:36:24
cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una
tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae
laterum in angulis terminantur
# unit P EXO:36:25
ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem
fecit viginti tabulas
# unit P EXO:36:26
cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas
tabulas
# unit P EXO:36:27
contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi
quae mare respicit fecit sex tabulas
# unit P EXO:36:28
et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
# unit P EXO:36:29
quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam
conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per
angulos
# unit P EXO:36:30
ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas
sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis
# unit P EXO:36:31
fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas
tabulas unius lateris tabernaculi
# unit P EXO:36:32
et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et
extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam
tabernaculi contra mare
# unit P EXO:36:33
fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo
usque ad angulum perveniret
# unit P EXO:36:34
ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit
aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis
lamminis operuit
# unit P EXO:36:35
fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso
retorta opere polymitario varium atque distinctum
# unit P EXO:36:36
et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus
deauravit fusis basibus earum argenteis
# unit P EXO:36:37
fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho
purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii
# unit P EXO:36:38
et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro
basesque earum fudit aeneas

## <b037>
# chapter  37 37
# unit P EXO:37:1
fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem
duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in
latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio
vestivitque eam auro purissimo intus ac foris
# unit P EXO:37:2
et fecit illi coronam auream per gyrum
# unit P EXO:37:3
conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius
duos anulos in latere uno et duos in altero
# unit P EXO:37:4
vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro
# unit P EXO:37:5
et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad
portandum eam
# unit P EXO:37:6
fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo
duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse
in latitudine
# unit P EXO:37:7
duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque
parte propitiatorii
# unit P EXO:37:8
cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in
summitate partis alterius duos cherubin in singulis
summitatibus propitiatorii
# unit P EXO:37:9
extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et
illud respectantes
# unit P EXO:37:10
fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum
cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in
altitudine cubitum ac semissem
# unit P EXO:37:11
circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium
aureum per gyrum
# unit P EXO:37:12
ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et
super eandem alteram coronam auream
# unit P EXO:37:13
fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor
angulis per singulos pedes mensae
# unit P EXO:37:14
contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa
portari
# unit P EXO:37:15
ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit
eos auro
# unit P EXO:37:16
et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et
turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba
# unit P EXO:37:17
fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius
vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant
# unit P EXO:37:18
sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex
altera
# unit P EXO:37:19
tres scyphi in nucis modum per calamos singulos
spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in
calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex
calamorum qui procedebant de stipite candelabri
# unit P EXO:37:20
in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum
spherulaeque per singulos et lilia
# unit P EXO:37:21
et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex
fiunt calami procedentes de vecte uno
# unit P EXO:37:22
et spherae igitur et calami ex ipso erant universa
ductilia de auro purissimo
# unit P EXO:37:23
fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi
quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo
# unit P EXO:37:24
talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis
suis
# unit P EXO:37:25
fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per
quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis
procedebant cornua
# unit P EXO:37:26
vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac
parietibus et cornibus
# unit P EXO:37:27
fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos
aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes
et possit altare portari
# unit P EXO:37:28
ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit
lamminis aureis
# unit P EXO:37:29
conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et
thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii

## <b038>
# chapter  38 38
# unit P EXO:38:1
fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque
cubitorum per quadrum et trium in altitudine
# unit P EXO:38:2
cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis
lamminis
# unit P EXO:38:3
et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas
forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula
# unit P EXO:38:4
craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter
eam in altaris medio arulam
# unit P EXO:38:5
fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad
inmittendos vectes ad portandum
# unit P EXO:38:6
quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis
aeneis
# unit P EXO:38:7
induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant
ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et
intus vacuum
# unit P EXO:38:8
fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum
quae excubabant in ostio tabernaculi
# unit P EXO:38:9
et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso
retorta cubitorum centum
# unit P EXO:38:10
columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum
et tota operis celatura argentea
# unit P EXO:38:11
aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque
et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli
erant
# unit P EXO:38:12
in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria
cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae
et capita columnarum celata argentea
# unit P EXO:38:13
porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit
tentoria
# unit P EXO:38:14
e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus
suis unum tenebat latus
# unit P EXO:38:15
et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi
facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et
bases totidem
# unit P EXO:38:16
cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat
# unit P EXO:38:17
bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum
celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit
argento
# unit P EXO:38:18
et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex
hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat
viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum
erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria
# unit P EXO:38:19
columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis
capitaque earum et celaturae argenteae
# unit P EXO:38:20
paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit
aeneos
# unit P EXO:38:21
haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata
sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum
Ithamar filii Aaron sacerdotis
# unit P EXO:38:22
quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino
per Mosen iubente conpleverat
# unit P EXO:38:23
iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan
qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius
atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso
# unit P EXO:38:24
omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod
oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et
septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii
# unit P EXO:38:25
oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a
viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et
quingentis quinquaginta armatorum
# unit P EXO:38:26
fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus
conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet
# unit P EXO:38:27
centum bases factae sunt de talentis centum singulis
talentis per bases singulas supputatis
# unit P EXO:38:28
de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit
capita columnarum quas et ipsas vestivit argento
# unit P EXO:38:29
aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et
quadringenti supra sicli
# unit P EXO:38:30
ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi
testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa
quae ad usum eius pertinent
# unit P EXO:38:31
et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et
paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum

## <b039>
# chapter  39 39
# unit P EXO:39:1
de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit
vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis
sicut praecepit Dominus Mosi
# unit P EXO:39:2
fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura
coccoque bis tincto et bysso retorta
# unit P EXO:39:3
opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit
in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine
# unit P EXO:39:4
duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere
summitatum
# unit P EXO:39:5
et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus
Mosi
# unit P EXO:39:6
paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos
auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel
# unit P EXO:39:7
posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum
filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
# unit P EXO:39:8
fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis
ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
# unit P EXO:39:9
quadrangulum duplex mensurae palmi
# unit P EXO:39:10
et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu
erat sardius topazius zmaragdus
# unit P EXO:39:11
in secundo carbunculus sapphyrus iaspis
# unit P EXO:39:12
in tertio ligyrius achates amethistus
# unit P EXO:39:13
in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et
inclusi auro per ordines suos
# unit P EXO:39:14
ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim
tribuum Israhel singuli per nomina singulorum
# unit P EXO:39:15
fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes
de auro purissimo
# unit P EXO:39:16
et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos
posuerunt in utroque latere rationalis
# unit P EXO:39:17
e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt
uncinis qui in superumeralis angulis eminebant
# unit P EXO:39:18
haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut
superumerale et rationale mutuo necterentur
# unit P EXO:39:19
stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos
iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem
moverentur sicut praecepit Dominus Mosi
# unit P EXO:39:20
fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam
# unit P EXO:39:21
et capitium in superiori parte contra medium oramque per
gyrum capitii textilem
# unit P EXO:39:22
deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura
vermiculo ac bysso retorta
# unit P EXO:39:23
et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter
mala granata in extrema parte tunicae per gyrum
# unit P EXO:39:24
tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus
incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit
Dominus Mosi
# unit P EXO:39:25
fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis
eius
# unit P EXO:39:26
et mitras cum coronulis suis ex bysso
# unit P EXO:39:27
feminalia quoque linea byssina
# unit P EXO:39:28
cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac
vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi
# unit P EXO:39:29
fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo
scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini
# unit P EXO:39:30
et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut
praecepit Dominus Mosi
# unit P EXO:39:31
perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti
testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat
Dominus Mosi
# unit P EXO:39:32
et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam
supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases
# unit P EXO:39:33
opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud
operimentum de ianthinis pellibus
# unit P EXO:39:34
velum arcam vectes propitiatorium
# unit P EXO:39:35
mensam cum vasis et propositionis panibus
# unit P EXO:39:36
candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo
# unit P EXO:39:37
altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus
# unit P EXO:39:38
et tentorium in introitu tabernaculi
# unit P EXO:39:39
altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum
cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis
# unit P EXO:39:40
tentorium in introitu atrii funiculosque illius et
paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi
et in tectum foederis iussa sunt fieri
# unit P EXO:39:41
vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario
Aaron scilicet et filii eius
# unit P EXO:39:42
obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus
# unit P EXO:39:43
quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

## <b040>
# chapter  40 40
# unit P EXO:40:1
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P EXO:40:2
mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
# unit P EXO:40:3
et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
# unit P EXO:40:4
et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt
candelabrum stabit cum lucernis suis
# unit P EXO:40:5
et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca
testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
# unit P EXO:40:6
et ante illud altare holocausti
# unit P EXO:40:7
labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
# unit P EXO:40:8
circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
# unit P EXO:40:9
et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis
suis ut sanctificentur
# unit P EXO:40:10
altare holocausti et omnia vasa eius
# unit P EXO:40:11
labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut
sint sancta sanctorum
# unit P EXO:40:12
adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi
testimonii et lotos aqua
# unit P EXO:40:13
indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum
in sacerdotium proficiat sempiternum
# unit P EXO:40:14
fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
# unit P EXO:40:15
igitur mense primo anni secundi in prima die mensis
conlocatum est tabernaculum
# unit P EXO:40:16
erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes
statuitque columnas
# unit P EXO:40:17
et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper
operimento sicut Dominus imperarat
# unit P EXO:40:18
posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et
oraculum desuper
# unit P EXO:40:19
cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam
velum ut expleret Domini iussionem
# unit P EXO:40:20
posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam
septentrionalem extra velum
# unit P EXO:40:21
ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat
Dominus Mosi
# unit P EXO:40:22
posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione
mensae in parte australi
# unit P EXO:40:23
locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
# unit P EXO:40:24
posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
# unit P EXO:40:25
et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat
Dominus
# unit P EXO:40:26
posuit et tentorium in introitu tabernaculi
# unit P EXO:40:27
et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in
eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
# unit P EXO:40:28
labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et
altare implens illud aqua
# unit P EXO:40:29
laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et
pedes
# unit P EXO:40:30
cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare
sicut praeceperat Dominus
# unit P EXO:40:31
erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in
introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
# unit P EXO:40:32
operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini
implevit illud
# unit P EXO:40:33
nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente
omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes
operuerat
# unit P EXO:40:34
si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur
filii Israhel per turmas suas
# unit P EXO:40:35
si pendebat desuper manebant in eodem loco
# unit P EXO:40:36
nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et
ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones
suas
# part c Leviticus

## <c001>
# chapter   1 1
# unit P LEV:1:1
vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo
testimonii dicens
# unit P LEV:1:2
loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex
vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus
offerens victimas
# unit P LEV:1:3
si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum
inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad
placandum sibi Dominum
# unit P LEV:1:4
ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit
atque in expiationem eius proficiens
# unit P LEV:1:5
immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron
sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum
quod est ante ostium tabernaculi
# unit P LEV:1:6
detractaque pelle hostiae artus in frusta concident
# unit P LEV:1:7
et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita
# unit P LEV:1:8
et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet
et cuncta quae adherent iecori
# unit P LEV:1:9
intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos
super altare in holocaustum et suavem odorem Domino
# unit P LEV:1:10
quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris
holocaustum anniculum et absque macula offeret
# unit P LEV:1:11
immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem
coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii
Aaron per circuitum
# unit P LEV:1:12
dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et
inponent super ligna quibus subiciendus est ignis
# unit P LEV:1:13
intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia
adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem
suavissimum Domino
# unit P LEV:1:14
sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de
turturibus et pullis columbae
# unit P LEV:1:15
offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite
ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super
crepidinem altaris
# unit P LEV:1:16
vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare
ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent
# unit P LEV:1:17
confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro
dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito
holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino

## <c002>
# chapter   2 2
# unit P LEV:2:1
anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit
eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
# unit P LEV:2:2
ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet
pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale
super altare in odorem suavissimum Domino
# unit P LEV:2:3
quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et
filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
# unit P LEV:2:4
cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila
panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma
oleo lita
# unit P LEV:2:5
si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo
et absque fermento
# unit P LEV:2:6
divides eam minutatim et fundes supra oleum
# unit P LEV:2:7
sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo
conspergetur
# unit P LEV:2:8
quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
# unit P LEV:2:9
qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et
adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
# unit P LEV:2:10
quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius
sanctum sanctorum de oblationibus Domini
# unit P LEV:2:11
omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec
quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini
# unit P LEV:2:12
primitias tantum eorum offeretis et munera super altare
vero non ponentur in odorem suavitatis
# unit P LEV:2:13
quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal
foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres
sal
# unit P LEV:2:14
sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de
spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem
farris et sic offeres primitias tuas Domino
# unit P LEV:2:15
fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est
# unit P LEV:2:16
de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris
fracti et olei ac totum tus

## <c003>
# chapter   3 3
# unit P LEV:3:1
quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus
voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram
Domino
# unit P LEV:3:2
ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in
introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes
sanguinem per circuitum altaris
# unit P LEV:3:3
et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini
adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus
est
# unit P LEV:3:4
duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris
cum renunculis
# unit P LEV:3:5
adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne
subposito in oblationem suavissimi odoris Domino
# unit P LEV:3:6
si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia
sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
# unit P LEV:3:7
si agnum obtulerit coram Domino
# unit P LEV:3:8
ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in
vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron
sanguinem eius per altaris circuitum
# unit P LEV:3:9
et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem
et caudam totam
# unit P LEV:3:10
cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque
universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta
ilia reticulumque iecoris cum renunculis
# unit P LEV:3:11
et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et
oblationis Domini
# unit P LEV:3:12
si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
# unit P LEV:3:13
ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in
introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron
sanguinem eius per altaris circuitum
# unit P LEV:3:14
tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit
ventrem et qui tegit universa vitalia
# unit P LEV:3:15
duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia
et arvinam iecoris cum renunculis
# unit P LEV:3:16
adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et
suavissimi odoris omnis adeps Domini erit
# unit P LEV:3:17
iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis
vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis

## <c004>
# chapter   4 4
# unit P LEV:4:1
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:4:2
loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam
et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent
quippiam fecerit
# unit P LEV:4:3
si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens
populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
# unit P LEV:4:4
et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram
Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
# unit P LEV:4:5
hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in
tabernaculum testimonii
# unit P LEV:4:6
cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies
coram Domino contra velum sanctuarii
# unit P LEV:4:7
ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis
gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem
autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in
introitu tabernaculi
# unit P LEV:4:8
et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit
vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt
# unit P LEV:4:9
duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia
et adipem iecoris cum renunculis
# unit P LEV:4:10
sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea
super altare holocausti
# unit P LEV:4:11
pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et
intestinis et fimo
# unit P LEV:4:12
et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi
cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem
quae in loco effusorum cinerum cremabuntur
# unit P LEV:4:13
quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam
fecerit quod contra mandatum Domini est
# unit P LEV:4:14
et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro
peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi
# unit P LEV:4:15
et ponent seniores populi manus super caput eius coram
Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini
# unit P LEV:4:16
inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in
tabernaculum testimonii
# unit P LEV:4:17
tincto digito aspergens septies contra velum
# unit P LEV:4:18
ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est
coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem
fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio
tabernaculi testimonii
# unit P LEV:4:19
omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare
# unit P LEV:4:20
sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et
rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus
# unit P LEV:4:21
ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet
sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis
# unit P LEV:4:22
si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per
ignorantiam quod Domini lege prohibetur
# unit P LEV:4:23
et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino
hircum de capris inmaculatum
# unit P LEV:4:24
ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum
in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro
peccato est
# unit P LEV:4:25
tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato
tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim
eius
# unit P LEV:4:26
adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum
fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur
ei
# unit P LEV:4:27
quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae
ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque
delinquat
# unit P LEV:4:28
et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam
# unit P LEV:4:29
ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et
immolabit eam in loco holocausti
# unit P LEV:4:30
tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens
cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
# unit P LEV:4:31
omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis
pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
rogabitque pro eo et dimittetur ei
# unit P LEV:4:32
sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem
scilicet inmaculatam
# unit P LEV:4:33
ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi
solent holocaustorum caedi hostiae
# unit P LEV:4:34
sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens
cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
# unit P LEV:4:35
omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps
arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in
incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et
dimittetur illi

## <c005>
# chapter   5 5
# unit P LEV:5:1
si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque
fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit
portabit iniquitatem suam
# unit P LEV:5:2
anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a
bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et
oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit
# unit P LEV:5:3
et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem
inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea
subiacebit delicto
# unit P LEV:5:4
anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male
quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone
firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum
# unit P LEV:5:5
agat paenitentiam pro peccato
# unit P LEV:5:6
et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo
sacerdos et pro peccato eius
# unit P LEV:5:7
sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures
vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum
in holocaustum
# unit P LEV:5:8
dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato
retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non
penitus abrumpatur
# unit P LEV:5:9
et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem
reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro
peccato est
# unit P LEV:5:10
alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque
pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei
# unit P LEV:5:11
quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel
duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi
decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia
pro peccato est
# unit P LEV:5:12
tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum
hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit
# unit P LEV:5:13
rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse
habebit in munere
# unit P LEV:5:14
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:5:15
anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae
Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo
arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis
iuxta pondus sanctuarii
# unit P LEV:5:16
ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem
ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens
arietem et dimittetur ei
# unit P LEV:5:17
anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his
quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit
iniquitatem suam
# unit P LEV:5:18
offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta
mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod
nesciens fecerit et dimittetur ei
# unit P LEV:5:19
quia per errorem deliquit in Dominum

## <c006>
# chapter   6 6
# unit P LEV:6:1
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:6:2
anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit
depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi
aliquid extorserit aut calumniam fecerit
# unit P LEV:6:3
sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit
et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent
homines
# unit P LEV:6:4
convicta delicti reddet
# unit P LEV:6:5
omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam
insuper partem domino cui damnum intulerat
# unit P LEV:6:6
pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege
et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti
# unit P LEV:6:7
qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro
singulis quae faciendo peccaverit
# unit P LEV:6:8
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:6:9
praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti
cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem
altari erit
# unit P LEV:6:10
vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque
cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare
# unit P LEV:6:11
spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet
eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam
consumi faciet
# unit P LEV:6:12
ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos
subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto
desuper adolebit adipes pacificorum
# unit P LEV:6:13
ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari
# unit P LEV:6:14
haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii
Aaron coram Domino et coram altari
# unit P LEV:6:15
tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et
totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in
altari in monumentum odoris suavissimi Domino
# unit P LEV:6:16
reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis
absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi
# unit P LEV:6:17
ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini
offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato
atque delicto
# unit P LEV:6:18
mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac
sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini
omnis qui tetigerit illa sanctificabitur
# unit P LEV:6:19
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:6:20
haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent
Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent
similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium
vespere
# unit P LEV:6:21
quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam
calidam in odorem suavissimum Domino
# unit P LEV:6:22
sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in
altari
# unit P LEV:6:23
omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec
quisquam comedet ex eo
# unit P LEV:6:24
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:6:25
loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro
peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram
Domino sanctum sanctorum est
# unit P LEV:6:26
sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio
tabernaculi
# unit P LEV:6:27
quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de
sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto
# unit P LEV:6:28
vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas
aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua
# unit P LEV:6:29
omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius
quia sanctum sanctorum est
# unit P LEV:6:30
hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis
infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario
non comedetur sed conburetur igni

## <c007>
# chapter   7 7
# unit P LEV:7:1
haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est
# unit P LEV:7:2
idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro
delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
# unit P LEV:7:3
offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia
# unit P LEV:7:4
duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est
reticulumque iecoris cum renunculis
# unit P LEV:7:5
et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro
delicto
# unit P LEV:7:6
omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur
his carnibus quia sanctum sanctorum est
# unit P LEV:7:7
sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto
utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit
pertinebit
# unit P LEV:7:8
sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius
# unit P LEV:7:9
et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et
quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit
sacerdotis a quo offertur
# unit P LEV:7:10
sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron
aequa mensura per singulos dividetur
# unit P LEV:7:11
haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino
# unit P LEV:7:12
si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes
absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo
coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas
# unit P LEV:7:13
panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae
immolatur pro pacificis
# unit P LEV:7:14
ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit
sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem
# unit P LEV:7:15
cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis
quicquam usque mane
# unit P LEV:7:16
si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem
similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit
vesci licitum est
# unit P LEV:7:17
quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet
# unit P LEV:7:18
si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio
comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin
potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit
praevaricationis rea erit
# unit P LEV:7:19
caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed
conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea
# unit P LEV:7:20
anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum
quae oblata est Domino peribit de populis suis
# unit P LEV:7:21
et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive
omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi
carnibus interibit de populis suis
# unit P LEV:7:22
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:7:23
loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non
comedetis
# unit P LEV:7:24
adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia
captum est habebitis in usus varios
# unit P LEV:7:25
si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini
comederit peribit de populo suo
# unit P LEV:7:26
sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de
avibus quam de pecoribus
# unit P LEV:7:27
omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis
# unit P LEV:7:28
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:7:29
loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum
Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius
# unit P LEV:7:30
tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo
oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti
# unit P LEV:7:31
qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit
Aaron et filiorum eius
# unit P LEV:7:32
armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in
primitias sacerdotis
# unit P LEV:7:33
qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse
habebit et armum dextrum in portione sua
# unit P LEV:7:34
pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a
filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron
sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel
# unit P LEV:7:35
haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis
Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur
# unit P LEV:7:36
et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel
religione perpetua in generationibus suis
# unit P LEV:7:37
ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque
delicto et pro consecratione et pacificorum victimis
# unit P LEV:7:38
quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit
filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto
Sinai

## <c008>
# chapter   8 8
# unit P LEV:8:1
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:8:2
tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum
vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis
# unit P LEV:8:3
et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi
# unit P LEV:8:4
fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba
ante fores
# unit P LEV:8:5
ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri
# unit P LEV:8:6
statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos
# unit P LEV:8:7
vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et
induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit
# unit P LEV:8:8
quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat
doctrina et veritas
# unit P LEV:8:9
cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem
posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut
praeceperat ei Dominus
# unit P LEV:8:10
tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni
supellectili sua
# unit P LEV:8:11
cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit
illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit
oleo
# unit P LEV:8:12
quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit
# unit P LEV:8:13
filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et
cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus
# unit P LEV:8:14
obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius
posuissent Aaron et filii eius manus suas
# unit P LEV:8:15
immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit
cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit
reliquum sanguinem ad fundamenta eius
# unit P LEV:8:16
adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris
duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare
# unit P LEV:8:17
vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra
sicut praeceperat Dominus
# unit P LEV:8:18
obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum
inposuissent Aaron et filii eius manus suas
# unit P LEV:8:19
immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum
# unit P LEV:8:20
ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et
adipem adolevit igni
# unit P LEV:8:21
lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem
incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi
odoris Domino sicut praeceperat ei
# unit P LEV:8:22
obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum
posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas
# unit P LEV:8:23
quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit
extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae
similiter et pedis
# unit P LEV:8:24
obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati
tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices
manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum
# unit P LEV:8:25
adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit
intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis
et armo dextro separavit
# unit P LEV:8:26
tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino
panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque
posuit super adipes et armum dextrum
# unit P LEV:8:27
tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam
levaverunt ea coram Domino
# unit P LEV:8:28
rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare
holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem
suavitatis sacrificii Domini
# unit P LEV:8:29
tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete
consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus
# unit P LEV:8:30
adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari
aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius
ac vestes eorum
# unit P LEV:8:31
cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis
dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite
eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in
canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius
comedent eos
# unit P LEV:8:32
quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis
absumet
# unit P LEV:8:33
de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus
usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae
septem enim diebus finitur consecratio
# unit P LEV:8:34
sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii
conpleretur
# unit P LEV:8:35
die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias
Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est
# unit P LEV:8:36
feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est
Dominus per manum Mosi

## <c009>
# chapter   9 9
# unit P LEV:9:1
facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac
maiores natu Israhel dixitque ad Aaron
# unit P LEV:9:2
tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in
holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino
# unit P LEV:9:3
et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et
vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum
# unit P LEV:9:4
bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino
in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes
hodie enim Dominus apparebit vobis
# unit P LEV:9:5
tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium
tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo
# unit P LEV:9:6
ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et
apparebit vobis gloria eius
# unit P LEV:9:7
dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo
offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque
mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus
# unit P LEV:9:8
statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro
peccato suo
# unit P LEV:9:9
cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens
digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius
# unit P LEV:9:10
adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro
peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi
# unit P LEV:9:11
carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni
# unit P LEV:9:12
immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui
sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum
# unit P LEV:9:13
ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et
membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit
igni
# unit P LEV:9:14
lotis prius aqua intestinis et pedibus
# unit P LEV:9:15
et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque
altari
# unit P LEV:9:16
fecit holocaustum
# unit P LEV:9:17
addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et
adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini
# unit P LEV:9:18
immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi
obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in
circuitu
# unit P LEV:9:19
adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum
adipibus suis et reticulum iecoris
# unit P LEV:9:20
posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in
altari
# unit P LEV:9:21
pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans
coram Domino sicut praeceperat Moses
# unit P LEV:9:22
et tendens manum contra populum benedixit eis sicque
conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis
descendit
# unit P LEV:9:23
ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et
deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini
omni multitudini
# unit P LEV:9:24
et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et
adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae
laudaverunt Dominum ruentes in facies suas

## <c010>
# chapter  10 10
# unit P LEV:10:1
arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt
ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum
quod eis praeceptum non erat
# unit P LEV:10:2
egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt
coram Domino
# unit P LEV:10:3
dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus
sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu
omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron
# unit P LEV:10:4
vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel
patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de
conspectu sanctuarii et asportate extra castra
# unit P LEV:10:5
confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos
lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum
# unit P LEV:10:6
locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar
filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite
scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur
indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant
incendium quod Dominus suscitavit
# unit P LEV:10:7
vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin
peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui
fecerunt omnia iuxta praeceptum Mosi
# unit P LEV:10:8
dixit quoque Dominus ad Aaron
# unit P LEV:10:9
vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii
tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia
praeceptum est sempiternum in generationes vestras
# unit P LEV:10:10
et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et
profanum inter pollutum et mundum
# unit P LEV:10:11
doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus
est Dominus ad eos per manum Mosi
# unit P LEV:10:12
locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar
filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit
de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta
altare quia sanctum sanctorum est
# unit P LEV:10:13
comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et
filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi
# unit P LEV:10:14
pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus
est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae
tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis
salutaribus filiorum Israhel
# unit P LEV:10:15
eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari
elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos
lege perpetua sicut praecepit Dominus
# unit P LEV:10:16
inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum
quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et
Ithamar filios Aaron qui remanserant ait
# unit P LEV:10:17
cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae
sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem
multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini
# unit P LEV:10:18
praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra
sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut
praeceptum est mihi
# unit P LEV:10:19
respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et
holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo
potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente
lugubri
# unit P LEV:10:20
quod cum audisset Moses recepit satisfactionem

## <c011>
# chapter  11 11
# unit P LEV:11:1
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
# unit P LEV:11:2
dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere
debetis de cunctis animantibus terrae
# unit P LEV:11:3
omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus
comedetis
# unit P LEV:11:4
quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non
dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et
inter inmunda reputabitis
# unit P LEV:11:5
chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus
est
# unit P LEV:11:6
lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit
# unit P LEV:11:7
et sus qui cum ungulam dividat non ruminat
# unit P LEV:11:8
horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia
inmunda sunt vobis
# unit P LEV:11:9
haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne
quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus
et stagnis comedetis
# unit P LEV:11:10
quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in
aquis moventur et vivunt abominabile vobis
# unit P LEV:11:11
et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina
vitabitis
# unit P LEV:11:12
cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis
polluta erunt
# unit P LEV:11:13
haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda
sunt vobis aquilam et grypem et alietum
# unit P LEV:11:14
milvum ac vulturem iuxta genus suum
# unit P LEV:11:15
et omne corvini generis in similitudinem suam
# unit P LEV:11:16
strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus
suum
# unit P LEV:11:17
bubonem et mergulum et ibin
# unit P LEV:11:18
cycnum et onocrotalum et porphirionem
# unit P LEV:11:19
erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et
vespertilionem
# unit P LEV:11:20
omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes
abominabile erit vobis
# unit P LEV:11:21
quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed
habet longiora retro crura per quae salit super terram
# unit P LEV:11:22
comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus
atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum
# unit P LEV:11:23
quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes
execrabile erit vobis
# unit P LEV:11:24
et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit
inmundus usque ad vesperum
# unit P LEV:11:25
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum
lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum
# unit P LEV:11:26
omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam
nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud
contaminabitur
# unit P LEV:11:27
quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae
incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina
eorum polluetur usque ad vesperum
# unit P LEV:11:28
et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta
sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda
sunt vobis
# unit P LEV:11:29
hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur
in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum
# unit P LEV:11:30
migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa
# unit P LEV:11:31
omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum
inmundus erit usque ad vesperum
# unit P LEV:11:32
et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum
polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia
et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque
ad vesperum et sic postea mundabuntur
# unit P LEV:11:33
vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit
polluetur et idcirco frangendum est
# unit P LEV:11:34
omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua
inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase
inmundum erit
# unit P LEV:11:35
et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud
inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et
inmundi erunt
# unit P LEV:11:36
fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio
munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur
# unit P LEV:11:37
si ceciderint super sementem non polluent eam
# unit P LEV:11:38
sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea
morticinis tacta fuerit ilico polluetur
# unit P LEV:11:39
si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui
cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum
# unit P LEV:11:40
et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit
vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum
# unit P LEV:11:41
omne quod reptat super terram abominabile erit nec
adsumetur in cibum
# unit P LEV:11:42
quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet
pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile
est
# unit P LEV:11:43
nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam
eorum ne inmundi sitis
# unit P LEV:11:44
ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et
ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili
quod movetur super terram
# unit P LEV:11:45
ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem
vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum
# unit P LEV:11:46
ista est lex animantium et volucrum et omnis animae
viventis quae movetur in aqua et reptat in terra
# unit P LEV:11:47
ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid
comedere et quid respuere debeatis

## <c012>
# chapter  12 12
# unit P LEV:12:1
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:12:2
loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto
semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies
separationis menstruae
# unit P LEV:12:3
et die octavo circumcidetur infantulus
# unit P LEV:12:4
ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine
purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur
sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius
# unit P LEV:12:5
sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus
iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit
in sanguine purificationis suae
# unit P LEV:12:6
cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio
sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum
columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi
testimonii et tradet sacerdoti
# unit P LEV:12:7
qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic
mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis
masculum ac feminam
# unit P LEV:12:8
quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum
sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in
holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et
sic mundabitur

## <c013>
# chapter  13 13
# unit P LEV:13:1
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
# unit P LEV:13:2
homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color
sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae
adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum
eius
# unit P LEV:13:3
qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos
colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne
reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur
# unit P LEV:13:4
sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne
reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem
diebus
# unit P LEV:13:5
et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non
creverit nec transierit in cute priores terminos rursum
includet eum septem diebus aliis
# unit P LEV:13:6
et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et
non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque
homo vestimenta sua et mundus erit
# unit P LEV:13:7
quod si postquam a sacerdote visus est et redditus
munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum
# unit P LEV:13:8
et inmunditiae condemnabitur
# unit P LEV:13:9
plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem
# unit P LEV:13:10
et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et
capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit
# unit P LEV:13:11
lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti
contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue
inmunditia est
# unit P LEV:13:12
sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et
operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub
aspectu oculorum cadit
# unit P LEV:13:13
considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima
iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo
mundus erit
# unit P LEV:13:14
quando vero caro vivens in eo apparuerit
# unit P LEV:13:15
tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos
reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est
# unit P LEV:13:16
quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem
operuerit
# unit P LEV:13:17
considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
# unit P LEV:13:18
caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum
# unit P LEV:13:19
et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa
adducetur homo ad sacerdotem
# unit P LEV:13:20
qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et
pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae
orta est in ulcere
# unit P LEV:13:21
quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura
et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus
# unit P LEV:13:22
et siquidem creverit adiudicabit eum leprae
# unit P LEV:13:23
sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et
homo mundus erit
# unit P LEV:13:24
caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive
rufam habuerit cicatricem
# unit P LEV:13:25
considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et
locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga
leprae in cicatrice orta est
# unit P LEV:13:26
quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior
plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura
recludet eum septem diebus
# unit P LEV:13:27
et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra
contaminabit eum
# unit P LEV:13:28
sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus
plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est
conbusturae
# unit P LEV:13:29
vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra
videbit eos sacerdos
# unit P LEV:13:30
et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et
capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra
capitis ac barbae est
# unit P LEV:13:31
sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni
et capillum nigrum recludet eos septem diebus
# unit P LEV:13:32
et die septimo intuebitur si non creverit macula et
capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae
aequalis
# unit P LEV:13:33
radetur homo absque loco maculae et includetur septem
diebus aliis
# unit P LEV:13:34
si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec
humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus
erit
# unit P LEV:13:35
sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute
# unit P LEV:13:36
non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit
commutatus quia aperte inmundus est
# unit P LEV:13:37
porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit
hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
# unit P LEV:13:38
vir et mulier in cuius cute candor apparuerit
# unit P LEV:13:39
intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum
alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam
coloris candidi et hominem mundum
# unit P LEV:13:40
vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est
# unit P LEV:13:41
et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est
# unit P LEV:13:42
sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus
color fuerit exortus
# unit P LEV:13:43
et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae
quae orta est in calvitio
# unit P LEV:13:44
quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad
arbitrium sacerdotis
# unit P LEV:13:45
habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum
contaminatum ac sordidum se clamabit
# unit P LEV:13:46
omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit
extra castra
# unit P LEV:13:47
vestis lanea sive linea quae lepram habuerit
# unit P LEV:13:48
in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid
ex pelle confectum est
# unit P LEV:13:49
si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur
ostendeturque sacerdoti
# unit P LEV:13:50
qui consideratam recludet septem diebus
# unit P LEV:13:51
et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit
lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in
quo fuerit inventa
# unit P LEV:13:52
et idcirco conburetur flammis
# unit P LEV:13:53
quod si eam viderit non crevisse
# unit P LEV:13:54
praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque
illud septem diebus aliis
# unit P LEV:13:55
et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec
tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo
quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra
# unit P LEV:13:56
sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis
est lota abrumpet eum et a solido dividet
# unit P LEV:13:57
quod si ultra apparuerit in his locis quae prius
inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi
# unit P LEV:13:58
si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda
erunt
# unit P LEV:13:59
ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis
atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo
mundari debeat vel contaminari

## <c014>
# chapter  14 14
# unit P LEV:14:1
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:14:2
hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad
sacerdotem
# unit P LEV:14:3
qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam
# unit P LEV:14:4
praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos
passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum
vermiculumque et hysopum
# unit P LEV:14:5
et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super
aquas viventes
# unit P LEV:14:6
alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo
tinguet in sanguine passeris immolati
# unit P LEV:14:7
quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure
purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet
# unit P LEV:14:8
cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos
corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra
ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus
# unit P LEV:14:9
et die septimo radat capillos capitis barbamque et
supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et
corpore
# unit P LEV:14:10
die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem
anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium
quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium
# unit P LEV:14:11
cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec
omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
# unit P LEV:14:12
tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium
et oblatis ante Dominum omnibus
# unit P LEV:14:13
immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et
holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et
pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est
# unit P LEV:14:14
adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est
pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui
mundatur et super pollices manus dextrae et pedis
# unit P LEV:14:15
et de olei sextario mittet in manum suam sinistram
# unit P LEV:14:16
tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies
contra Dominum
# unit P LEV:14:17
quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super
extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices
manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro
delicto
# unit P LEV:14:18
et super caput eius
# unit P LEV:14:19
rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro
peccato tunc immolabit holocaustum
# unit P LEV:14:20
et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite
mundabitur
# unit P LEV:14:21
quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae
dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro
eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in
sacrificium et olei sextarium
# unit P LEV:14:22
duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus
pro peccato et alter in holocaustum
# unit P LEV:14:23
offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad
ostium tabernaculi testimonii coram Domino
# unit P LEV:14:24
qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit
simul
# unit P LEV:14:25
immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum
auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus
eius ac pedis dextri
# unit P LEV:14:26
olei vero partem mittet in manum suam sinistram
# unit P LEV:14:27
in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies
contra Dominum
# unit P LEV:14:28
tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur
et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus
est pro delicto
# unit P LEV:14:29
reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu
mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum
# unit P LEV:14:30
et turturem sive pullum columbae offeret
# unit P LEV:14:31
unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis
suis
# unit P LEV:14:32
hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in
emundationem sui
# unit P LEV:14:33
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
# unit P LEV:14:34
cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis
in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus
# unit P LEV:14:35
ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi
plaga leprae videtur mihi esse in domo mea
# unit P LEV:14:36
at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam
ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant
omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus
lepram
# unit P LEV:14:37
et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas
pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua
# unit P LEV:14:38
egredietur ostium domus et statim claudet eam septem
diebus
# unit P LEV:14:39
reversusque die septimo considerabit eam si invenerit
crevisse lepram
# unit P LEV:14:40
iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos
extra civitatem in loco inmundo
# unit P LEV:14:41
domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi
pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo
# unit P LEV:14:42
lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto
alio liniri domum
# unit P LEV:14:43
sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et
alia terra lita
# unit P LEV:14:44
ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes
aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus
# unit P LEV:14:45
quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque
universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo
# unit P LEV:14:46
qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque
ad vesperum
# unit P LEV:14:47
et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit
vestimenta sua
# unit P LEV:14:48
quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in
domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate
# unit P LEV:14:49
et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque
cedrinum et vermiculum atque hysopum
# unit P LEV:14:50
et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas
# unit P LEV:14:51
tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem
vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in
aquis viventibus et asperget domum septies
# unit P LEV:14:52
purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis
viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque
vermiculo
# unit P LEV:14:53
cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit
pro domo et iure mundabitur
# unit P LEV:14:54
ista est lex omnis leprae et percussurae
# unit P LEV:14:55
leprae vestium et domorum
# unit P LEV:14:56
cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in
varias species coloribus inmutatis
# unit P LEV:14:57
ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit

## <c015>
# chapter  15 15
# unit P LEV:15:1
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
# unit P LEV:15:2
loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur
fluxum seminis inmundus erit
# unit P LEV:15:3
et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta
singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor
# unit P LEV:15:4
omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque
sederit
# unit P LEV:15:5
si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta
sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
# unit P LEV:15:6
si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua
et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
# unit P LEV:15:7
qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse
lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
# unit P LEV:15:8
si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus
est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad
vesperum
# unit P LEV:15:9
sagma super quo sederit inmundum erit
# unit P LEV:15:10
et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur
pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid
lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad
vesperum
# unit P LEV:15:11
omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus
lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad
vesperum
# unit P LEV:15:12
vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum
lavabitur aqua
# unit P LEV:15:13
si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem
numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus
ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus
# unit P LEV:15:14
die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos
columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi
testimonii dabitque eos sacerdoti
# unit P LEV:15:15
qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum
rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui
# unit P LEV:15:16
vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus
suum et inmundus erit usque ad vesperum
# unit P LEV:15:17
vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda
erit usque ad vesperum
# unit P LEV:15:18
mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit
usque ad vesperum
# unit P LEV:15:19
mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem
diebus separabitur
# unit P LEV:15:20
omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum
# unit P LEV:15:21
et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae
polluetur
# unit P LEV:15:22
qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse
lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
# unit P LEV:15:23
omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit
vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum
# unit P LEV:15:24
si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis
inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit
polluetur
# unit P LEV:15:25
mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in
tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non
cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in
tempore menstruo
# unit P LEV:15:26
omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit
pollutum erit
# unit P LEV:15:27
quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse
lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
# unit P LEV:15:28
si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem
dies purificationis suae
# unit P LEV:15:29
et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel
duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii
# unit P LEV:15:30
qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum
rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius
# unit P LEV:15:31
docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et
non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum
quod est inter eos
# unit P LEV:15:32
ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui
polluitur coitu
# unit P LEV:15:33
et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit
sanguine et hominis qui dormierit cum ea

## <c016>
# chapter  16 16
# unit P LEV:16:1
locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum
Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt
# unit P LEV:16:2
et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne
omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram
propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube
apparebo super oraculum
# unit P LEV:16:3
nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et
arietem in holocaustum
# unit P LEV:16:4
tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit
accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim
vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur
# unit P LEV:16:5
suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos
hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum
# unit P LEV:16:6
cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua
# unit P LEV:16:7
duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi
testimonii
# unit P LEV:16:8
mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro
emissario
# unit P LEV:16:9
cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato
# unit P LEV:16:10
cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram
Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in
solitudinem
# unit P LEV:16:11
his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et
pro domo sua immolabit eum
# unit P LEV:16:12
adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et
hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum
intrabit in sancta
# unit P LEV:16:13
ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor
operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur
# unit P LEV:16:14
tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito
septies contra propitiatorium ad orientem
# unit P LEV:16:15
cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet
sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine
vituli ut aspergat e regione oraculi
# unit P LEV:16:16
et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a
praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum
faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio
sordium habitationis eorum
# unit P LEV:16:17
nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex
ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro
universo coetu Israhel donec egrediatur
# unit P LEV:16:18
cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro
se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua
eius per gyrum
# unit P LEV:16:19
aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab
inmunditiis filiorum Israhel
# unit P LEV:16:20
postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare
tunc offerat hircum viventem
# unit P LEV:16:21
et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes
iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata
eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem
paratum in desertum
# unit P LEV:16:22
cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram
solitariam et dimissus fuerit in deserto
# unit P LEV:16:23
revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis
vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium
relictisque ibi
# unit P LEV:16:24
lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis
suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis
rogabit tam pro se quam pro populo
# unit P LEV:16:25
et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super
altare
# unit P LEV:16:26
ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit
vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra
# unit P LEV:16:27
vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati
et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio
conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam
pelles quam carnes eorum et fimum
# unit P LEV:16:28
et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et
carnem aqua et sic ingredietur in castra
# unit P LEV:16:29
eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo
decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis
opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos
# unit P LEV:16:30
in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus
peccatis vestris coram Domino mundabimini
# unit P LEV:16:31
sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas
vestras religione perpetua
# unit P LEV:16:32
expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius
initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo
indueturque stola linea et vestibus sanctis
# unit P LEV:16:33
et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque
altare sacerdotes quoque et universum populum
# unit P LEV:16:34
eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro
filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno
fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi

## <c017>
# chapter  17 17
# unit P LEV:17:1
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:17:2
loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et
dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens
# unit P LEV:17:3
homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem
sive capram in castris vel extra castra
# unit P LEV:17:4
et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino
sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de
medio populi sui
# unit P LEV:17:5
ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas
quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium
tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino
# unit P LEV:17:6
fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium
tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis
Domino
# unit P LEV:17:7
et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum
quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et
posteris eorum
# unit P LEV:17:8
et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui
peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam
# unit P LEV:17:9
et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut
offeratur Domino interibit de populo suo
# unit P LEV:17:10
homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui
peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem
meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo
# unit P LEV:17:11
quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis
ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis
pro animae piaculo sit
# unit P LEV:17:12
idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non
comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos
# unit P LEV:17:13
homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui
peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram
vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et
operiat illum terra
# unit P LEV:17:14
anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis
Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima
carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit
# unit P LEV:17:15
anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de
indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum
aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine
mundus fiet
# unit P LEV:17:16
quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit
iniquitatem suam

## <c018>
# chapter  18 18
# unit P LEV:18:1
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:18:2
loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus
vester
# unit P LEV:18:3
iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non
facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego
introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum
ambulabitis
# unit P LEV:18:4
facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis
in eis ego Dominus Deus vester
# unit P LEV:18:5
custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet
in eis ego Dominus
# unit P LEV:18:6
omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet
turpitudinem eius ego Dominus
# unit P LEV:18:7
turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non
discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius
# unit P LEV:18:8
turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo
enim patris tui est
# unit P LEV:18:9
turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi
vel foris genita est non revelabis
# unit P LEV:18:10
turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non
revelabis quia turpitudo tua est
# unit P LEV:18:11
turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri
tuo et est soror tua non revelabis
# unit P LEV:18:12
turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro
est patris tui
# unit P LEV:18:13
turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod
caro sit matris tuae
# unit P LEV:18:14
turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad
uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur
# unit P LEV:18:15
turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui
est nec discoperies ignominiam eius
# unit P LEV:18:16
turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia
turpitudo fratris tui est
# unit P LEV:18:17
turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis
filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles
ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus
est
# unit P LEV:18:18
sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec
revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente
# unit P LEV:18:19
ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec
revelabis foeditatem eius
# unit P LEV:18:20
cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione
maculaberis
# unit P LEV:18:21
de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec
pollues nomen Dei tui ego Dominus
# unit P LEV:18:22
cum masculo non commisceberis coitu femineo quia
abominatio est
# unit P LEV:18:23
cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier
non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
# unit P LEV:18:24
ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt
universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum
# unit P LEV:18:25
et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut
evomat habitatores suos
# unit P LEV:18:26
custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex
omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui
peregrinatur apud vos
# unit P LEV:18:27
omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui
fuerunt ante vos et polluerunt eam
# unit P LEV:18:28
cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis
sicut evomuit gentem quae fuit ante vos
# unit P LEV:18:29
omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam
peribit de medio populi sui
# unit P LEV:18:30
custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui
fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus
vester

## <c019>
# chapter  19 19
# unit P LEV:19:1
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:19:2
loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos
sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester
# unit P LEV:19:3
unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea
custodite ego Dominus Deus vester
# unit P LEV:19:4
nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis
vobis ego Dominus Deus vester
# unit P LEV:19:5
si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit
placabilis
# unit P LEV:19:6
eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero
quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis
# unit P LEV:19:7
si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et
impietatis reus
# unit P LEV:19:8
portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et
peribit anima illa de populo suo
# unit P LEV:19:9
cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad
solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges
# unit P LEV:19:10
neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis
sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus
vester
# unit P LEV:19:11
non facietis furtum non mentiemini nec decipiet
unusquisque proximum suum
# unit P LEV:19:12
non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego
Dominus
# unit P LEV:19:13
non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non
morabitur opus mercennarii apud te usque mane
# unit P LEV:19:14
non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed
timebis Deum tuum quia ego sum Dominus
# unit P LEV:19:15
non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec
consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste
iudica proximo tuo
# unit P LEV:19:16
non eris criminator et susurro in populis non stabis
contra sanguinem proximi tui ego Dominus
# unit P LEV:19:17
ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum
ne habeas super illo peccatum
# unit P LEV:19:18
non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum
diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus
# unit P LEV:19:19
leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum
alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine
veste quae ex duobus texta est non indueris
# unit P LEV:19:20
homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit
ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec
libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit
libera
# unit P LEV:19:21
pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi
testimonii arietem
# unit P LEV:19:22
orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino
et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum
# unit P LEV:19:23
quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea
ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant
inmunda erunt vobis nec edetis ex eis
# unit P LEV:19:24
quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis
Domino
# unit P LEV:19:25
quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae
proferunt ego Dominus Deus vester
# unit P LEV:19:26
non comedetis cum sanguine non augurabimini nec
observabitis somnia
# unit P LEV:19:27
neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam
# unit P LEV:19:28
et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras
aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus
# unit P LEV:19:29
ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et
impleatur piaculo
# unit P LEV:19:30
sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego
Dominus
# unit P LEV:19:31
ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini
ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester
# unit P LEV:19:32
coram cano capite consurge et honora personam senis et
time Deum tuum ego sum Dominus
# unit P LEV:19:33
si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit
inter vos ne exprobretis ei
# unit P LEV:19:34
sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi
vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego
Dominus Deus vester
# unit P LEV:19:35
nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in
pondere in mensura
# unit P LEV:19:36
statera iusta et aequa sint pondera iustus modius
aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de
terra Aegypti
# unit P LEV:19:37
custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et
facite ea ego Dominus

## <c020>
# chapter  20 20
# unit P LEV:20:1
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:20:2
haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de
advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo
idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum
# unit P LEV:20:3
et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de
medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et
contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum
# unit P LEV:20:4
quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens
imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo
Moloch nec voluerit eum occidere
# unit P LEV:20:5
ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius
succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut
fornicarentur cum Moloch de medio populi sui
# unit P LEV:20:6
anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata
fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam
illam de medio populi sui
# unit P LEV:20:7
sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus
vester
# unit P LEV:20:8
custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui
sanctifico vos
# unit P LEV:20:9
qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri
matrique maledixit sanguis eius sit super eum
# unit P LEV:20:10
si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium
perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus
et adultera
# unit P LEV:20:11
qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam
patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos
# unit P LEV:20:12
si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia
scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos
# unit P LEV:20:13
qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati
sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos
# unit P LEV:20:14
qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus
operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas
in medio vestri
# unit P LEV:20:15
qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus
quoque occidite
# unit P LEV:20:16
mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul
interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos
# unit P LEV:20:17
qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam
matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit
fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in
conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint
et portabunt iniquitatem suam
# unit P LEV:20:18
qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit
turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui
interficientur ambo de medio populi sui
# unit P LEV:20:19
turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non
discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit
portabunt ambo iniquitatem suam
# unit P LEV:20:20
qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et
revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum
suum absque liberis morientur
# unit P LEV:20:21
qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam
turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt
# unit P LEV:20:22
custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos
evomat terra quam intraturi estis et habitaturi
# unit P LEV:20:23
nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus
sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos
# unit P LEV:20:24
vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis
in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus
vester qui separavi vos a ceteris populis
# unit P LEV:20:25
separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem
mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in
avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi
esse polluta
# unit P LEV:20:26
eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et
separavi vos a ceteris populis ut essetis mei
# unit P LEV:20:27
vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis
fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis
eorum sit super illos

## <c021>
# chapter  21 21
# unit P LEV:21:1
dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios
Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium
suorum
# unit P LEV:21:2
nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super
matre et patre et filio ac filia fratre quoque
# unit P LEV:21:3
et sorore virgine quae non est nupta viro
# unit P LEV:21:4
sed nec in principe populi sui contaminabitur
# unit P LEV:21:5
non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient
incisuras
# unit P LEV:21:6
sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum
enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
# unit P LEV:21:7
scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae
repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo
# unit P LEV:21:8
et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego
sanctus sum Dominus qui sanctifico vos
# unit P LEV:21:9
sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et
violaverit nomen patris sui flammis exuretur
# unit P LEV:21:10
pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super
cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in
sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus
caput suum non discoperiet vestimenta non scindet
# unit P LEV:21:11
et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre
quoque suo et matre non contaminabitur
# unit P LEV:21:12
nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini
quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
# unit P LEV:21:13
virginem ducet uxorem
# unit P LEV:21:14
viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non
accipiet sed puellam de populo suo
# unit P LEV:21:15
ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia
ego Dominus qui sanctifico eum
# unit P LEV:21:16
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:21:17
loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui
habuerit maculam non offeret panes Deo suo
# unit P LEV:21:18
nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si
claudus si vel parvo vel grandi et torto naso
# unit P LEV:21:19
si fracto pede si manu
# unit P LEV:21:20
si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem
scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus
# unit P LEV:21:21
omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non
accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo
# unit P LEV:21:22
vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
# unit P LEV:21:23
ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad
altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium
meum ego Dominus qui sanctifico eos
# unit P LEV:21:24
locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem
Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata

## <c022>
# chapter  22 22
# unit P LEV:22:1
locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:22:2
loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae
consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen
sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus
# unit P LEV:22:3
dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit
de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt
filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino
ego sum Dominus
# unit P LEV:22:4
homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum
seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec
sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur
semen quasi coitus
# unit P LEV:22:5
et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus
est sordidus
# unit P LEV:22:6
inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae
sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua
# unit P LEV:22:7
et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis
quia cibus illius est
# unit P LEV:22:8
morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur
in eis ego sum Dominus
# unit P LEV:22:9
custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et
moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui
sanctifico eos
# unit P LEV:22:10
omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus
sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis
# unit P LEV:22:11
quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius
fuerit hii comedent ex eis
# unit P LEV:22:12
si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his
quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur
# unit P LEV:22:13
sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa
fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis
patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet
potestatem
# unit P LEV:22:14
qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet
quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in
sanctuarium
# unit P LEV:22:15
nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae
offerunt Domino
# unit P LEV:22:16
ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum
sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos
# unit P LEV:22:17
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:22:18
loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel
dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant
apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel
sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini
# unit P LEV:22:19
ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et
ex ovibus et ex capris
# unit P LEV:22:20
si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile
# unit P LEV:22:21
homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota
solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus
inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in
eo
# unit P LEV:22:22
si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si
papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino
neque adolebitis ex eis super altare Domini
# unit P LEV:22:23
bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre
potes votum autem ex his solvi non potest
# unit P LEV:22:24
omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis
ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra
vestra hoc omnino ne faciatis
# unit P LEV:22:25
de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et
quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt
omnia non suscipietis ea
# unit P LEV:22:26
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:22:27
bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt
sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri
poterunt Domino
# unit P LEV:22:28
sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum
fetibus suis
# unit P LEV:22:29
si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut
possit esse placabilis
# unit P LEV:22:30
eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane
alterius diei ego Dominus
# unit P LEV:22:31
custodite mandata mea et facite ea ego Dominus
# unit P LEV:22:32
ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio
filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos
# unit P LEV:22:33
et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego
Dominus

## <c023>
# chapter  23 23
# unit P LEV:23:1
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:23:2
loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae
Domini quas vocabitis sanctas
# unit P LEV:23:3
sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies
est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum
Domini est in cunctis habitationibus vestris
# unit P LEV:23:4
hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis
temporibus suis
# unit P LEV:23:5
mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase
Domini est
# unit P LEV:23:6
et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum
Domini est septem diebus azyma comedetis
# unit P LEV:23:7
dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus
servile non facietis in eo
# unit P LEV:23:8
sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies
autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile
opus fiet in eo
# unit P LEV:23:9
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:23:10
loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi
fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem
feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad
sacerdotem
# unit P LEV:23:11
qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit
pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum
# unit P LEV:23:12
atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur
agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini
# unit P LEV:23:13
et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae
conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba
quoque vini quarta pars hin
# unit P LEV:23:14
panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque
ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est
sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris
# unit P LEV:23:15
numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis
manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas
# unit P LEV:23:16
usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id
est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino
# unit P LEV:23:17
ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de
duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias
Domini
# unit P LEV:23:18
offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos
anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt
in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino
# unit P LEV:23:19
facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos
hostias pacificorum
# unit P LEV:23:20
cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum
coram Domino cedent in usum eius
# unit P LEV:23:21
et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum
omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit
in cunctis habitaculis et generationibus vestris
# unit P LEV:23:22
postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non
secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis
sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus
vester
# unit P LEV:23:23
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:23:24
loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit
vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur
sanctum
# unit P LEV:23:25
omne opus servile non facietis in eo et offeretis
holocaustum Domino
# unit P LEV:23:26
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:23:27
decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit
celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras
in eo et offeretis holocaustum Domino
# unit P LEV:23:28
omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies
propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
# unit P LEV:23:29
omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de
populis suis
# unit P LEV:23:30
et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo
# unit P LEV:23:31
nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum
erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris
# unit P LEV:23:32
sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die
nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata
vestra
# unit P LEV:23:33
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:23:34
loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius
septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino
# unit P LEV:23:35
dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne
opus servile non facietis
# unit P LEV:23:36
et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque
octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis
holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus
servile non facietis in eo
# unit P LEV:23:37
hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et
sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta
et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei
# unit P LEV:23:38
exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis
ex voto vel quae sponte tribuitis Domino
# unit P LEV:23:39
a quintodecimo ergo die mensis septimi quando
congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis
ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit
sabbatum id est requies
# unit P LEV:23:40
sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae
spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et
salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro
# unit P LEV:23:41
celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum
legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense
septimo festa celebrabitis
# unit P LEV:23:42
et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de
genere est Israhel manebit in tabernaculis
# unit P LEV:23:43
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare
fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego
Dominus Deus vester
# unit P LEV:23:44
locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad
filios Israhel

## <c024>
# chapter  24 24
# unit P LEV:24:1
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:24:2
praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis
purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
# unit P LEV:24:3
extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas
Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque
perpetuo in generationibus vestris
# unit P LEV:24:4
super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu
Domini
# unit P LEV:24:5
accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui
singuli habebunt duas decimas
# unit P LEV:24:6
quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram
Domino statues
# unit P LEV:24:7
et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in
monumentum oblationis Domini
# unit P LEV:24:8
per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a
filiis Israhel foedere sempiterno
# unit P LEV:24:9
eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco
sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure
perpetuo
# unit P LEV:24:10
ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem
pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in
castris cum viro israhelite
# unit P LEV:24:11
cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est
ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de
tribu Dan
# unit P LEV:24:12
miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet
Dominus
# unit P LEV:24:13
qui locutus est ad Mosen
# unit P LEV:24:14
dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui
audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus
universus
# unit P LEV:24:15
et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo
portabit peccatum suum
# unit P LEV:24:16
et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu
peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte
moriatur
# unit P LEV:24:17
qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
# unit P LEV:24:18
qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro
anima
# unit P LEV:24:19
qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit
fiet ei
# unit P LEV:24:20
fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente
restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
# unit P LEV:24:21
qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit
hominem punietur
# unit P LEV:24:22
aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis
peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
# unit P LEV:24:23
locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum
qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt
feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

## <c025>
# chapter  25 25
# unit P LEV:25:1
locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
# unit P LEV:25:2
loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi
fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini
# unit P LEV:25:3
sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam
colligesque fructus eius
# unit P LEV:25:4
septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini
agrum non seres et vineam non putabis
# unit P LEV:25:5
quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum
tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis
terrae est
# unit P LEV:25:6
sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et
mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te
# unit P LEV:25:7
iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt
cibum
# unit P LEV:25:8
numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est
septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem
# unit P LEV:25:9
et clanges bucina mense septimo decima die mensis
propitiationis tempore in universa terra vestra
# unit P LEV:25:10
sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis
remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim
iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque
rediet ad familiam pristinam
# unit P LEV:25:11
quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis
neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae
non colligetis
# unit P LEV:25:12
ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis
# unit P LEV:25:13
anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
# unit P LEV:25:14
quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne
contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes
ab eo
# unit P LEV:25:15
et iuxta supputationem frugum vendet tibi
# unit P LEV:25:16
quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet
et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris
et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi
# unit P LEV:25:17
nolite adfligere contribules vestros sed timeat
unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
# unit P LEV:25:18
facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut
habitare possitis in terra absque ullo pavore
# unit P LEV:25:19
et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque
ad saturitatem nullius impetum formidantes
# unit P LEV:25:20
quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non
seruerimus neque collegerimus fruges nostras
# unit P LEV:25:21
dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus
trium annorum
# unit P LEV:25:22
seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque
ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
# unit P LEV:25:23
terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos
advenae et coloni mei estis
# unit P LEV:25:24
unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis
condicione vendetur
# unit P LEV:25:25
si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam
et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille
vendiderat
# unit P LEV:25:26
sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad
redimendum potuerit invenire
# unit P LEV:25:27
conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod
reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam
# unit P LEV:25:28
quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit
emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis
venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum
# unit P LEV:25:29
qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam
redimendi donec unus impleatur annus
# unit P LEV:25:30
si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor
possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non
poterit etiam in iobeleo
# unit P LEV:25:31
sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet
agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo
revertetur ad dominum
# unit P LEV:25:32
aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
# unit P LEV:25:33
si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos
quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter
filios Israhel
# unit P LEV:25:34
suburbana autem eorum non venient quia possessio
sempiterna est
# unit P LEV:25:35
si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et
susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
# unit P LEV:25:36
ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time
Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te
# unit P LEV:25:37
pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum
superabundantiam non exiges
# unit P LEV:25:38
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut
darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
# unit P LEV:25:39
si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non
eum opprimes servitute famulorum
# unit P LEV:25:40
sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum
iobeleum operabitur apud te
# unit P LEV:25:41
et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad
cognationem et ad possessionem patrum suorum
# unit P LEV:25:42
mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non
venient condicione servorum
# unit P LEV:25:43
ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
# unit P LEV:25:44
servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in
circuitu vestro sunt
# unit P LEV:25:45
et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his
nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
# unit P LEV:25:46
et hereditario iure transmittetis ad posteros ac
possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel
ne opprimatis per potentiam
# unit P LEV:25:47
si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et
adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe
eius
# unit P LEV:25:48
post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus
suis redimet eum
# unit P LEV:25:49
et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin
autem et ipse potuerit redimet se
# unit P LEV:25:50
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque
ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum
numerum et rationem mercennarii supputata
# unit P LEV:25:51
si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum
secundum hos reddet et pretium
# unit P LEV:25:52
si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et
reddet emptori quod reliquum est annorum
# unit P LEV:25:53
quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum
violenter in conspectu tuo
# unit P LEV:25:54
quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo
egredietur cum liberis suis
# unit P LEV:25:55
mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra
Aegypti

## <c026>
# chapter  26 26
# unit P LEV:26:1
ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et
sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in
terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester
# unit P LEV:26:2
custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego
Dominus
# unit P LEV:26:3
si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea
custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus
suis
# unit P LEV:26:4
et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur
# unit P LEV:26:5
adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit
sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque
pavore habitabitis in terra vestra
# unit P LEV:26:6
dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui
exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit
terminos vestros
# unit P LEV:26:7
persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis
# unit P LEV:26:8
persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex
vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro
gladio
# unit P LEV:26:9
respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et
firmabo pactum meum vobiscum
# unit P LEV:26:10
comedetis vetustissima veterum et vetera novis
supervenientibus proicietis
# unit P LEV:26:11
ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos
anima mea
# unit P LEV:26:12
ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis
populus meus
# unit P LEV:26:13
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum
ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut
incederetis erecti
# unit P LEV:26:14
quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea
# unit P LEV:26:15
si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut
non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum
perducatis pactum meum
# unit P LEV:26:16
ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in
egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat
animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur
# unit P LEV:26:17
ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus
vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine
persequente
# unit P LEV:26:18
sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones
vestras septuplum propter peccata vestra
# unit P LEV:26:19
et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum
vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam
# unit P LEV:26:20
consumetur in cassum labor vester non proferet terra
germen nec arbores poma praebebunt
# unit P LEV:26:21
si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me
addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra
# unit P LEV:26:22
emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et
pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque
fiant viae vestrae
# unit P LEV:26:23
quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed
ambulaveritis ex adverso mihi
# unit P LEV:26:24
ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos
septies propter peccata vestra
# unit P LEV:26:25
inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque
confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et
trademini hostium manibus
# unit P LEV:26:26
postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem
mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus
et comedetis et non saturabimini
# unit P LEV:26:27
sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis
contra me
# unit P LEV:26:28
et ego incedam adversum vos in furore contrario et
corripiam vos septem plagis propter peccata vestra
# unit P LEV:26:29
ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum
# unit P LEV:26:30
destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis
inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea
# unit P LEV:26:31
in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et
deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem
suavissimum
# unit P LEV:26:32
disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici
vestri cum habitatores illius fuerint
# unit P LEV:26:33
vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos
gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae
# unit P LEV:26:34
tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus
solitudinis suae quando fueritis
# unit P LEV:26:35
in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis
solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris
quando habitabatis in ea
# unit P LEV:26:36
et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum
in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et
ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente
# unit P LEV:26:37
et corruent singuli super fratres suos quasi bella
fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere
# unit P LEV:26:38
peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet
# unit P LEV:26:39
quod si et de his aliqui remanserint tabescent in
iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter
peccata patrum suorum et sua adfligentur
# unit P LEV:26:40
donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum
quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi
# unit P LEV:26:41
ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in
terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc
orabunt pro impietatibus suis
# unit P LEV:26:42
et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac
et Abraham terrae quoque memor ero
# unit P LEV:26:43
quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in
sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero
rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et
leges meas despexerint
# unit P LEV:26:44
et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus
abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum
facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum
# unit P LEV:26:45
et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de
terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego
Dominus Deus haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas
dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai
per manum Mosi

## <c027>
# chapter  27 27
# unit P LEV:27:1
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P LEV:27:2
loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum
fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit
pretium
# unit P LEV:27:3
si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum
dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii
# unit P LEV:27:4
si mulier triginta
# unit P LEV:27:5
a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit
viginti siclos femina decem
# unit P LEV:27:6
ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur
quinque sicli pro femina tres
# unit P LEV:27:7
sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos
femina decem
# unit P LEV:27:8
si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit
stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit
eum posse reddere tantum dabit
# unit P LEV:27:9
animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit
sanctum erit
# unit P LEV:27:10
et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius
bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro
quo mutatum est consecratum erit Domino
# unit P LEV:27:11
animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis
voverit adducetur ante sacerdotem
# unit P LEV:27:12
qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium
# unit P LEV:27:13
quod si dare voluerit is qui offert addet supra
aestimationis quintam partem
# unit P LEV:27:14
homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino
considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta
pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur
# unit P LEV:27:15
sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit
quintam partem aestimationis supra et habebit domum
# unit P LEV:27:16
quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit
Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta
modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti
# unit P LEV:27:17
si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto
valere potest tanto aestimabitur
# unit P LEV:27:18
sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos
pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad
iobeleum et detrahetur ex pretio
# unit P LEV:27:19
quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet
quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum
# unit P LEV:27:20
sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit
venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit
# unit P LEV:27:21
quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et
possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum
# unit P LEV:27:22
si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus
fuerit Domino
# unit P LEV:27:23
supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad
iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino
# unit P LEV:27:24
in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui
vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae
# unit P LEV:27:25
omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus
viginti obolos habet
# unit P LEV:27:26
primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare
poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt
# unit P LEV:27:27
quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta
aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere
noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum
# unit P LEV:27:28
omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal
sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit
consecratum sanctum sanctorum erit Domino
# unit P LEV:27:29
et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur
sed morte morietur
# unit P LEV:27:30
omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis
arborum Domini sunt et illi sanctificantur
# unit P LEV:27:31
si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam
partem earum
# unit P LEV:27:32
omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris
virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino
# unit P LEV:27:33
non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur
si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est
sanctificabitur Domino et non redimetur
# unit P LEV:27:34
haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios
Israhel in monte Sinai
# part d Numeri

## <d001>
# chapter   1 1
# unit P NUM:1:1
locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in
tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero
egressionis eorum ex Aegypto dicens
# unit P NUM:1:2
tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per
cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus
est masculini
# unit P NUM:1:3
a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israhel
et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron
# unit P NUM:1:4
eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in
cognationibus suis
# unit P NUM:1:5
quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur
# unit P NUM:1:6
de Symeon Salamihel filius Surisaddai
# unit P NUM:1:7
de Iuda Naasson filius Aminadab
# unit P NUM:1:8
de Isachar Nathanahel filius Suar
# unit P NUM:1:9
de Zabulon Heliab filius Helon
# unit P NUM:1:10
filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de
Manasse Gamalihel filius Phadassur
# unit P NUM:1:11
de Beniamin Abidan filius Gedeonis
# unit P NUM:1:12
de Dan Ahiezer filius Amisaddai
# unit P NUM:1:13
de Aser Phegihel filius Ochran
# unit P NUM:1:14
de Gad Heliasaph filius Duhel
# unit P NUM:1:15
de Nepthali Ahira filius Henan
# unit P NUM:1:16
hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et
cognationes suas et capita exercitus Israhel
# unit P NUM:1:17
quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine
# unit P NUM:1:18
et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos
per cognationes et domos ac familias et capita et nomina
singulorum a vicesimo anno et supra
# unit P NUM:1:19
sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto
Sinai
# unit P NUM:1:20
de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias
ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est
masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum
# unit P NUM:1:21
quadraginta sex milia quingenti
# unit P NUM:1:22
de filiis Symeon per generationes et familias ac domos
cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita
singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et
supra procedentium ad bellum
# unit P NUM:1:23
quinquaginta novem milia trecenti
# unit P NUM:1:24
de filiis Gad per generationes et familias ac domos
cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a
viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent
# unit P NUM:1:25
quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
# unit P NUM:1:26
de filiis Iuda per generationes et familias ac domos
cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et
supra omnes qui poterant ad bella procedere
# unit P NUM:1:27
recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti
# unit P NUM:1:28
de filiis Isachar per generationes et familias ac domos
cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et
supra omnes qui ad bella procederent
# unit P NUM:1:29
recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti
# unit P NUM:1:30
de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos
cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a
vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
# unit P NUM:1:31
quinquaginta septem milia quadringenti
# unit P NUM:1:32
de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et
familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina
singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella
procedere
# unit P NUM:1:33
quadraginta milia quingenti
# unit P NUM:1:34
porro filiorum Manasse per generationes et familias ac
domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a
viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere
# unit P NUM:1:35
triginta duo milia ducenti
# unit P NUM:1:36
de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos
cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a
vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
# unit P NUM:1:37
triginta quinque milia quadringenti
# unit P NUM:1:38
de filiis Dan per generationes et familias ac domos
cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a
vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
# unit P NUM:1:39
sexaginta duo milia septingenti
# unit P NUM:1:40
de filiis Aser per generationes et familias ac domos
cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a
vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
# unit P NUM:1:41
quadraginta milia et mille quingenti
# unit P NUM:1:42
de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos
cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a
vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
# unit P NUM:1:43
quinquaginta tria milia quadringenti
# unit P NUM:1:44
hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim
principes Israhel singulos per domos cognationum suarum
# unit P NUM:1:45
fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias
suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere
# unit P NUM:1:46
sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta
# unit P NUM:1:47
Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati
cum eis
# unit P NUM:1:48
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:1:49
tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum
filiis Israhel
# unit P NUM:1:50
sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa
eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt
tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac
per gyrum tabernaculi metabuntur
# unit P NUM:1:51
cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum
castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur
# unit P NUM:1:52
metabuntur autem castra filii Israhel unusquisque per
turmas et cuneos atque exercitum suum
# unit P NUM:1:53
porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat
indignatio super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in
custodiis tabernaculi testimonii
# unit P NUM:1:54
fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat
Dominus Mosi

## <d002>
# chapter   2 2
# unit P NUM:2:1
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
# unit P NUM:2:2
singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum
suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi
foederis
# unit P NUM:2:3
ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui
eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
# unit P NUM:2:4
et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta
quattuor milia sescentorum
# unit P NUM:2:5
iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps
fuit Nathanahel filius Suar
# unit P NUM:2:6
et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia
quadringenti
# unit P NUM:2:7
in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
# unit P NUM:2:8
omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta
septem milia quadringenti
# unit P NUM:2:9
universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum
octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi
egredientur
# unit P NUM:2:10
in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit
princeps Elisur filius Sedeur
# unit P NUM:2:11
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
quadraginta sex milia quingenti
# unit P NUM:2:12
iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps
fuit Salamihel filius Surisaddai
# unit P NUM:2:13
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
quinquaginta novem milia trecenti
# unit P NUM:2:14
in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
# unit P NUM:2:15
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
# unit P NUM:2:16
omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum
quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per
turmas suas in secundo loco proficiscentur
# unit P NUM:2:17
levabitur autem tabernaculum testimonii per officia
Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur
singuli per loca et ordines suos proficiscentur
# unit P NUM:2:18
ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum
princeps fuit Helisama filius Ammiud
# unit P NUM:2:19
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
quadraginta milia quingenti
# unit P NUM:2:20
et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit
Gamalihel filius Phadassur
# unit P NUM:2:21
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
triginta duo milia ducenti
# unit P NUM:2:22
in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius
Gedeonis
# unit P NUM:2:23
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt
triginta quinque milia quadringenti
# unit P NUM:2:24
omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo
milia centum per turmas suas tertii proficiscentur
# unit P NUM:2:25
ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum
princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
# unit P NUM:2:26
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
sexaginta duo milia septingenti
# unit P NUM:2:27
iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps
fuit Phegihel filius Ochran
# unit P NUM:2:28
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt
quadraginta milia et mille quingenti
# unit P NUM:2:29
de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius
Henan
# unit P NUM:2:30
cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia
quadringenti
# unit P NUM:2:31
omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum
quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
# unit P NUM:2:32
hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum
et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti
quinquaginta
# unit P NUM:2:33
Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic
enim praecepit Dominus Mosi
# unit P NUM:2:34
feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat
Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per
familias ac domos patrum suorum

## <d003>
# chapter   3 3
# unit P NUM:3:1
haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est
Dominus ad Mosen in monte Sinai
# unit P NUM:3:2
et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein
Abiu et Eleazar et Ithamar
# unit P NUM:3:3
haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et
quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur
# unit P NUM:3:4
mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in
conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt
sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
# unit P NUM:3:5
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:3:6
adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron
sacerdotis ut ministrent ei et excubent
# unit P NUM:3:7
et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram
tabernaculo testimonii
# unit P NUM:3:8
et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius
# unit P NUM:3:9
dabisque dono Levitas
# unit P NUM:3:10
Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel
Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii
externus qui ad ministrandum accesserit morietur
# unit P NUM:3:11
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:3:12
ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui
aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei
# unit P NUM:3:13
meum est enim omne primogenitum ex quo percussi
primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum
nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego
Dominus
# unit P NUM:3:14
locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens
# unit P NUM:3:15
numera filios Levi per domos patrum suorum et familias
omnem masculum ab uno mense et supra
# unit P NUM:3:16
numeravit Moses ut praeceperat Dominus
# unit P NUM:3:17
et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath
et Merari
# unit P NUM:3:18
filii Gerson Lebni et Semei
# unit P NUM:3:19
filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel
# unit P NUM:3:20
filii Merari Mooli et Musi
# unit P NUM:3:21
de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica
# unit P NUM:3:22
quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense
et supra septem milia quingentorum
# unit P NUM:3:23
hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
# unit P NUM:3:24
sub principe Eliasaph filio Lahel
# unit P NUM:3:25
et habebunt excubias in tabernaculo foederis
# unit P NUM:3:26
ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod
trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium
quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et
quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia
utensilia eius
# unit P NUM:3:27
cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et
Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum
recensitae per nomina sua
# unit P NUM:3:28
omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia
sescenti habebunt excubias sanctuarii
# unit P NUM:3:29
et castrametabuntur ad meridianam plagam
# unit P NUM:3:30
princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel
# unit P NUM:3:31
et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et
vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque
huiuscemodi supellectilem
# unit P NUM:3:32
princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron
sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii
# unit P NUM:3:33
at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae
recensiti per nomina sua
# unit P NUM:3:34
omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia
ducenti
# unit P NUM:3:35
princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga
septentrionali castrametabuntur
# unit P NUM:3:36
erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et
columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi
pertinent
# unit P NUM:3:37
columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli
cum funibus
# unit P NUM:3:38
castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad
orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes
custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus
accesserit morietur
# unit P NUM:3:39
omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta
praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense
uno et supra fuerunt viginti duo milia
# unit P NUM:3:40
et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini
de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum
# unit P NUM:3:41
tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum
Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis
primogenitis pecoris filiorum Israhel
# unit P NUM:3:42
recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos
filiorum Israhel
# unit P NUM:3:43
et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra
viginti duo milia ducenti septuaginta tres
# unit P NUM:3:44
locutusque est Dominus ad Mosen
# unit P NUM:3:45
tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora
Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum
Dominus
# unit P NUM:3:46
in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt
numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel
# unit P NUM:3:47
accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram
sanctuarii siclus habet obolos viginti
# unit P NUM:3:48
dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui
supra sunt
# unit P NUM:3:49
tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et
quos redemerant a Levitis
# unit P NUM:3:50
pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum
sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii
# unit P NUM:3:51
et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod
praeceperat sibi Dominus

## <d004>
# chapter   4 4
# unit P NUM:4:1
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
# unit P NUM:4:2
tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et
familias suas
# unit P NUM:4:3
a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum
omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo
foederis
# unit P NUM:4:4
hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et
sanctum sanctorum
# unit P NUM:4:5
ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra
et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam
testimonii
# unit P NUM:4:6
et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque
desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes
# unit P NUM:4:7
mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et
ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba
fundenda panes semper in ea erunt
# unit P NUM:4:8
extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient
velamento ianthinarum pellium et inducent vectes
# unit P NUM:4:9
sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum
lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis
olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt
# unit P NUM:4:10
et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et
inducent vectes
# unit P NUM:4:11
nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento
et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium
inducentque vectes
# unit P NUM:4:12
omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent
hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum
pellium inducentque vectes
# unit P NUM:4:13
sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo
vestimento
# unit P NUM:4:14
ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius
utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes
uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine
ianthinarum pellium et inducent vectes
# unit P NUM:4:15
cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia
vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut
portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur
ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis
# unit P NUM:4:16
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius
pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis
incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis
et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum
quae in sanctuario sunt
# unit P NUM:4:17
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
# unit P NUM:4:18
nolite perdere populum Caath de medio Levitarum
# unit P NUM:4:19
sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint
sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique
disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat
# unit P NUM:4:20
alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario
priusquam involvantur alioquin morientur
# unit P NUM:4:21
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:4:22
tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et
cognationes suas
# unit P NUM:4:23
a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta
numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo
foederis
# unit P NUM:4:24
hoc est officium familiae Gersonitarum
# unit P NUM:4:25
ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis
operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque
quod pendet in introitu foederis tabernaculi
# unit P NUM:4:26
cortinas atrii et velum in introitu quod est ante
tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa
ministerii
# unit P NUM:4:27
iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et
scient singuli cui debeant oneri mancipari
# unit P NUM:4:28
hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo
foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
# unit P NUM:4:29
filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum
recensebis
# unit P NUM:4:30
a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes
qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis
testimonii
# unit P NUM:4:31
haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et
vectes eius columnas et bases earum
# unit P NUM:4:32
columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis
et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum
accipient sicque portabunt
# unit P NUM:4:33
hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in
tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron
sacerdotis
# unit P NUM:4:34
recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae
filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
# unit P NUM:4:35
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum
omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis
# unit P NUM:4:36
et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta
# unit P NUM:4:37
hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum
foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per
manum Mosi
# unit P NUM:4:38
numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos
patrum suorum
# unit P NUM:4:39
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum
omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis
# unit P NUM:4:40
et inventi sunt duo milia sescenti triginta
# unit P NUM:4:41
hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et
Aaron iuxta verbum Domini
# unit P NUM:4:42
numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos
patrum suorum
# unit P NUM:4:43
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum
omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis
# unit P NUM:4:44
et inventi sunt tria milia ducenti
# unit P NUM:4:45
hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et
Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi
# unit P NUM:4:46
omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen
Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos
patrum suorum
# unit P NUM:4:47
a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum
ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda
# unit P NUM:4:48
fuerunt simul octo milia quingenti octoginta
# unit P NUM:4:49
iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta
officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus

## <d005>
# chapter   5 5
# unit P NUM:5:1
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:5:2
praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum
et qui semine fluit pollutusque est super mortuo
# unit P NUM:5:3
tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent
ea cum habitaverim vobiscum
# unit P NUM:5:4
feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra
sicut locutus erat Dominus Mosi
# unit P NUM:5:5
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:5:6
loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex
omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per
neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque
deliquerint
# unit P NUM:5:7
confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput
quintamque partem desuper ei in quem peccaverint
# unit P NUM:5:8
sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit
sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit
placabilis hostia
# unit P NUM:5:9
omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad
sacerdotem pertinent
# unit P NUM:5:10
et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur
manibus sacerdotis ipsius erit
# unit P NUM:5:11
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:5:12
loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor
erraverit maritumque contemnens
# unit P NUM:5:13
dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non
quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia
non est inventa in stupro
# unit P NUM:5:14
si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem
suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur
# unit P NUM:5:15
adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa
decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam
oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et
oblatio investigans adulterium
# unit P NUM:5:16
offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino
# unit P NUM:5:17
adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum
terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam
# unit P NUM:5:18
cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet
caput eius et ponet super manus illius sacrificium
recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas
amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit
# unit P NUM:5:19
adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum
et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae
istae amarissimae in quas maledicta congessi
# unit P NUM:5:20
sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et
concubuisti cum altero
# unit P NUM:5:21
his maledictionibus subiacebis det te Dominus in
maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere
faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur
# unit P NUM:5:22
ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero
tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen
# unit P NUM:5:23
scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea
aquis amarissimis in quas maledicta congessit
# unit P NUM:5:24
et dabit ei bibere quas cum exhauserit
# unit P NUM:5:25
tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et
elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita
dumtaxat ut prius
# unit P NUM:5:26
pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat
super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas
# unit P NUM:5:27
quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii
rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre
conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in
exemplum omni populo
# unit P NUM:5:28
quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
# unit P NUM:5:29
ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo
et si polluta fuerit
# unit P NUM:5:30
maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in
conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae
scripta sunt
# unit P NUM:5:31
maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam

## <d006>
# chapter   6 6
# unit P NUM:6:1
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:6:2
loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier
cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino
consecrare
# unit P NUM:6:3
vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex
vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur
non bibent uvas recentes siccasque non comedent
# unit P NUM:6:4
cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid
ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
# unit P NUM:6:5
omni tempore separationis suae novacula non transibit super
caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur
sanctus erit crescente caesarie capitis eius
# unit P NUM:6:6
omni tempore consecrationis suae super mortuum non
ingredietur
# unit P NUM:6:7
nec super patris quidem et matris et fratris sororisque
funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius
est
# unit P NUM:6:8
omnes dies separationis suae sanctus erit Domino
# unit P NUM:6:9
sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur
caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die
purgationis suae et rursum septima
# unit P NUM:6:10
in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos
columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii
# unit P NUM:6:11
facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in
holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo
sanctificabitque caput eius in die illo
# unit P NUM:6:12
et consecrabit Domino dies separationis illius offerens
agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti
fiant quoniam polluta est sanctificatio eius
# unit P NUM:6:13
ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto
decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi
foederis
# unit P NUM:6:14
et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum
inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro
peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam
# unit P NUM:6:15
canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et
lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum
# unit P NUM:6:16
quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro
peccato quam in holocaustum
# unit P NUM:6:17
arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens
simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur
# unit P NUM:6:18
tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis
caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet
super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum
# unit P NUM:6:19
et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de
canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei
postquam rasum fuerit caput eius
# unit P NUM:6:20
susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et
sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari
iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum
# unit P NUM:6:21
ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino
tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus
eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem
sanctificationis suae
# unit P NUM:6:22
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:6:23
loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel
et dicetis eis
# unit P NUM:6:24
benedicat tibi Dominus et custodiat te
# unit P NUM:6:25
ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui
# unit P NUM:6:26
convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
# unit P NUM:6:27
invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam
eis

## <d007>
# chapter   7 7
# unit P NUM:7:1
factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et
erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis
altare similiter et vasa eius
# unit P NUM:7:2
obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant
per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant
# unit P NUM:7:3
munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus
unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli
obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
# unit P NUM:7:4
ait autem Dominus ad Mosen
# unit P NUM:7:5
suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et
tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
# unit P NUM:7:6
itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos
Levitis
# unit P NUM:7:7
duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id
quod habebant necessarium
# unit P NUM:7:8
quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari
secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron
sacerdotis
# unit P NUM:7:9
filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in
sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
# unit P NUM:7:10
igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua
unctum est oblationem suam ante altare
# unit P NUM:7:11
dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies
offerant munera in dedicationem altaris
# unit P NUM:7:12
primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab
de tribu Iuda
# unit P NUM:7:13
fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta
siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
# unit P NUM:7:14
mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
# unit P NUM:7:15
bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
# unit P NUM:7:16
hircumque pro peccato
# unit P NUM:7:17
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque
hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson
filii Aminadab
# unit P NUM:7:18
secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu
Isachar
# unit P NUM:7:19
acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
# unit P NUM:7:20
mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
# unit P NUM:7:21
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
# unit P NUM:7:22
hircumque pro peccato
# unit P NUM:7:23
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque
hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio
Nathanahel filii Suar
# unit P NUM:7:24
tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
# unit P NUM:7:25
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta
siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
# unit P NUM:7:26
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
# unit P NUM:7:27
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
# unit P NUM:7:28
hircumque pro peccato
# unit P NUM:7:29
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque
hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab
filii Helon
# unit P NUM:7:30
die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
# unit P NUM:7:31
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta
siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
# unit P NUM:7:32
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
# unit P NUM:7:33
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
# unit P NUM:7:34
hircumque pro peccato
# unit P NUM:7:35
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos
quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii
Sedeur
# unit P NUM:7:36
die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius
Surisaddai
# unit P NUM:7:37
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta
siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
# unit P NUM:7:38
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
# unit P NUM:7:39
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
# unit P NUM:7:40
hircumque pro peccato
# unit P NUM:7:41
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos
quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel
filii Surisaddai
# unit P NUM:7:42
die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
# unit P NUM:7:43
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta
siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
# unit P NUM:7:44
mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso
# unit P NUM:7:45
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
# unit P NUM:7:46
hircumque pro peccato
# unit P NUM:7:47
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos
quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph
filii Duhel
# unit P NUM:7:48
die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius
Ammiud
# unit P NUM:7:49
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta
siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
# unit P NUM:7:50
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
# unit P NUM:7:51
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
# unit P NUM:7:52
hircumque pro peccato
# unit P NUM:7:53
et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos
quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama
filii Ammiud
# unit P NUM:7:54
die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius
Phadassur
# unit P NUM:7:55
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta
siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
# unit P NUM:7:56
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
# unit P NUM:7:57
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
# unit P NUM:7:58
hircumque pro peccato
# unit P NUM:7:59
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos
quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel
filii Phadassur
# unit P NUM:7:60
die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
# unit P NUM:7:61
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta
siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
# unit P NUM:7:62
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
# unit P NUM:7:63
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
# unit P NUM:7:64
hircumque pro peccato
# unit P NUM:7:65
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos
quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii
Gedeonis
# unit P NUM:7:66
die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
# unit P NUM:7:67
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta
siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
# unit P NUM:7:68
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
# unit P NUM:7:69
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
# unit P NUM:7:70
hircumque pro peccato
# unit P NUM:7:71
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos
quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii
Amisaddai
# unit P NUM:7:72
die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
# unit P NUM:7:73
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta
siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
# unit P NUM:7:74
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
# unit P NUM:7:75
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
# unit P NUM:7:76
hircumque pro peccato
# unit P NUM:7:77
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos
quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel
filii Ochran
# unit P NUM:7:78
die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius
Henan
# unit P NUM:7:79
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta
siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
# unit P NUM:7:80
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
# unit P NUM:7:81
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
# unit P NUM:7:82
hircumque pro peccato
# unit P NUM:7:83
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos
quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii
Henan
# unit P NUM:7:84
haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus
Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim
fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim
# unit P NUM:7:85
ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum
acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune
vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere
sanctuarii
# unit P NUM:7:86
mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos
adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum
viginti
# unit P NUM:7:87
boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim
agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro
peccato
# unit P NUM:7:88
hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes
sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata
sunt in dedicatione altaris quando unctum est
# unit P NUM:7:89
cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut
consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de
propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos
cherubin unde et loquebatur ei

## <d008>
# chapter   8 8
# unit P NUM:8:1
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:8:2
loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas
contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt
# unit P NUM:8:3
fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut
praeceperat Dominus Mosi
# unit P NUM:8:4
haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam
medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera
nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita
operatus est candelabrum
# unit P NUM:8:5
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:8:6
tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos
# unit P NUM:8:7
iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant
omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et
mundati fuerint
# unit P NUM:8:8
tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo
conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro
peccato
# unit P NUM:8:9
et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata
omni multitudine filiorum Israhel
# unit P NUM:8:10
cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel
manus suas super eos
# unit P NUM:8:11
et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis
Israhel ut serviant in ministerio eius
# unit P NUM:8:12
Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus
unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut
depreceris pro eis
# unit P NUM:8:13
statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et
consecrabis oblatos Domino
# unit P NUM:8:14
ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei
# unit P NUM:8:15
et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant
mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini
quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel
# unit P NUM:8:16
pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel
accepi eos
# unit P NUM:8:17
mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex
hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem
primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi
# unit P NUM:8:18
et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel
# unit P NUM:8:19
tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi
ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent
pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad
sanctuarium
# unit P NUM:8:20
feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum
Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi
# unit P NUM:8:21
purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque
eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis
# unit P NUM:8:22
ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum
foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus
Mosi de Levitis ita factum est
# unit P NUM:8:23
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:8:24
haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra
ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis
# unit P NUM:8:25
cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire
cessabunt
# unit P NUM:8:26
eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut
custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non
faciant sic dispones Levitas in custodiis suis

## <d009>
# chapter   9 9
# unit P NUM:9:1
locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo
postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens
# unit P NUM:9:2
faciant filii Israhel phase in tempore suo
# unit P NUM:9:3
quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes
caerimonias et iustificationes eius
# unit P NUM:9:4
praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase
# unit P NUM:9:5
qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam
in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi
fecerunt filii Israhel
# unit P NUM:9:6
ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non
poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron
# unit P NUM:9:7
dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare
fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore
suo inter filios Israhel
# unit P NUM:9:8
quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat
Dominus de vobis
# unit P NUM:9:9
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:9:10
loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima
sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino
# unit P NUM:9:11
mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum
azymis et lactucis agrestibus comedent illud
# unit P NUM:9:12
non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non
confringent omnem ritum phase observabunt
# unit P NUM:9:13
si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen
non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia
sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse
portabit
# unit P NUM:9:14
peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase
Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum
idem erit apud vos tam advenae quam indigenae
# unit P NUM:9:15
igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes
a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque
mane
# unit P NUM:9:16
sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per
noctem quasi species ignis
# unit P NUM:9:17
cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat
tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset
nubes ibi castrametabantur
# unit P NUM:9:18
ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius
figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super
tabernaculum manebant in eodem loco
# unit P NUM:9:19
et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant
filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur
# unit P NUM:9:20
quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad
imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius
deponebant
# unit P NUM:9:21
si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo
tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et
noctem recessisset dissipabant tentoria
# unit P NUM:9:22
si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super
tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non
proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra
# unit P NUM:9:23
per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius
proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium
eius per manum Mosi

## <d010>
# chapter  10 10
# unit P NUM:10:1
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:10:2
fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare
possis multitudinem quando movenda sunt castra
# unit P NUM:10:3
cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad
ostium foederis tabernaculi
# unit P NUM:10:4
si semel clangueris venient ad te principes et capita
multitudinis Israhel
# unit P NUM:10:5
sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit
movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
# unit P NUM:10:6
in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt
tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui
facient ululantibus tubis in profectione
# unit P NUM:10:7
quando autem congregandus est populus simplex tubarum
clangor erit et non concise ululabunt
# unit P NUM:10:8
filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum
sempiternum in generationibus vestris
# unit P NUM:10:9
si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui
dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit
recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de
manibus inimicorum vestrorum
# unit P NUM:10:10
si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas
canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint
vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
# unit P NUM:10:11
anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est
nubes de tabernaculo foederis
# unit P NUM:10:12
profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto
Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
# unit P NUM:10:13
moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu
Mosi
# unit P NUM:10:14
filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson
filius Aminadab
# unit P NUM:10:15
in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius
Suar
# unit P NUM:10:16
in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
# unit P NUM:10:17
depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt
filii Gerson et Merari
# unit P NUM:10:18
profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum
quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
# unit P NUM:10:19
in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel
filius Surisaddai
# unit P NUM:10:20
porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
# unit P NUM:10:21
profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu
tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
# unit P NUM:10:22
moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum
exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
# unit P NUM:10:23
in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel
filius Phadassur
# unit P NUM:10:24
et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
# unit P NUM:10:25
novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per
turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius
Amisaddai
# unit P NUM:10:26
in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel
filius Ochran
# unit P NUM:10:27
et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius
Henan
# unit P NUM:10:28
haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per
turmas suas quando egrediebantur
# unit P NUM:10:29
dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo
proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni
nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit
Israheli
# unit P NUM:10:30
cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram
meam in qua natus sum
# unit P NUM:10:31
et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus
locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
# unit P NUM:10:32
cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus
quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
# unit P NUM:10:33
profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum
arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens
castrorum locum
# unit P NUM:10:34
nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
# unit P NUM:10:35
cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et
dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
# unit P NUM:10:36
cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad
multitudinem exercitus Israhel

## <d011>
# chapter  11 11
# unit P NUM:11:1
interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore
contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos
ignis Domini devoravit extremam castrorum partem
# unit P NUM:11:2
cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et
absortus est ignis
# unit P NUM:11:3
vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus
fuisset contra eos ignis Domini
# unit P NUM:11:4
vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit
desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel
et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes
# unit P NUM:11:5
recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in
mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et
alia
# unit P NUM:11:6
anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri
nisi man
# unit P NUM:11:7
erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii
# unit P NUM:11:8
circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive
terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas
saporis quasi panis oleati
# unit P NUM:11:9
cumque descenderet nocte super castra ros descendebat
pariter et man
# unit P NUM:11:10
audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos
per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et
Mosi intoleranda res visa est
# unit P NUM:11:11
et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non
invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi
populi huius super me
# unit P NUM:11:12
numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam
ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix
infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum
# unit P NUM:11:13
unde mihi carnes ut dem tantae multitudini flent contra me
dicentes da nobis carnes ut comedamus
# unit P NUM:11:14
non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis
mihi est
# unit P NUM:11:15
sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et
inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis
# unit P NUM:11:16
et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros
de senibus Israhel quos tu nosti quod senes populi sint ac
magistri et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque
ibi stare tecum
# unit P NUM:11:17
ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo
tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus
graveris
# unit P NUM:11:18
populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes
ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene
nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis
# unit P NUM:11:19
non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti
quidem
# unit P NUM:11:20
sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras
et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in
medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi
sumus ex Aegypto
# unit P NUM:11:21
et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et
tu dicis dabo eis esum carnium mense integro
# unit P NUM:11:22
numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit
sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum
congregabuntur ut eos satient
# unit P NUM:11:23
cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est
iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur
# unit P NUM:11:24
venit igitur Moses et narravit populo verba Domini
congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare
fecit circa tabernaculum
# unit P NUM:11:25
descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum
auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris
cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra
cessarunt
# unit P NUM:11:26
remanserant autem in castris duo viri quorum unus
vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus
nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum
# unit P NUM:11:27
cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit
Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris
# unit P NUM:11:28
statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e
pluribus ait domine mi Moses prohibe eos
# unit P NUM:11:29
at ille quid inquit aemularis pro me quis tribuat ut omnis
populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum
# unit P NUM:11:30
reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra
# unit P NUM:11:31
ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare
coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die
confici potest ex omni parte castrorum per circuitum
volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram
# unit P NUM:11:32
surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero
congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt
eas per gyrum castrorum
# unit P NUM:11:33
adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat
huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum
percussit eum plaga magna nimis
# unit P NUM:11:34
vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi
enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de
sepulchris Concupiscentiae venerunt in Aseroth et manserunt ibi

## <d012>
# chapter  12 12
# unit P NUM:12:1
locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem
eius aethiopissam
# unit P NUM:12:2
et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne
et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus
# unit P NUM:12:3
erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui
morabantur in terra
# unit P NUM:12:4
statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini
vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent
egressi
# unit P NUM:12:5
descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu
tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent
# unit P NUM:12:6
dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos
propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar
ad illum
# unit P NUM:12:7
at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea
fidelissimus est
# unit P NUM:12:8
ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et
figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere
servo meo Mosi
# unit P NUM:12:9
iratusque contra eos abiit
# unit P NUM:12:10
nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce
Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam
Aaron et vidisset perfusam lepra
# unit P NUM:12:11
ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc
peccatum quod stulte commisimus
# unit P NUM:12:12
ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur
de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est
lepra
# unit P NUM:12:13
clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
# unit P NUM:12:14
cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem
illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi
separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur
# unit P NUM:12:15
exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et
populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria

## <d013>
# chapter  13 13
# unit P NUM:13:1
profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan
# unit P NUM:13:2
ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:13:3
mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum
filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
# unit P NUM:13:4
fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan
mittens principes viros quorum ista sunt nomina
# unit P NUM:13:5
de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
# unit P NUM:13:6
de tribu Symeon Saphat filium Huri
# unit P NUM:13:7
de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
# unit P NUM:13:8
de tribu Isachar Igal filium Ioseph
# unit P NUM:13:9
de tribu Ephraim Osee filium Nun
# unit P NUM:13:10
de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
# unit P NUM:13:11
de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
# unit P NUM:13:12
de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
# unit P NUM:13:13
de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
# unit P NUM:13:14
de tribu Aser Sthur filium Michahel
# unit P NUM:13:15
de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
# unit P NUM:13:16
de tribu Gad Guhel filium Machi
# unit P NUM:13:17
haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam
terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
# unit P NUM:13:18
misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et
dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis
ad montes
# unit P NUM:13:19
considerate terram qualis sit et populum qui habitator est
eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
# unit P NUM:13:20
ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque
muris
# unit P NUM:13:21
humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus
confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem
tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
# unit P NUM:13:22
cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin
usque Roob intrantibus Emath
# unit P NUM:13:23
ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant
Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis
ante Tanim urbem Aegypti condita est
# unit P NUM:13:24
pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem
cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque
granatis et de ficis loci illius tulerunt
# unit P NUM:13:25
qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod
botrum inde portassent filii Israhel
# unit P NUM:13:26
reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni
regione circuita
# unit P NUM:13:27
venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum
Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et
omni multitudini ostenderunt fructus terrae
# unit P NUM:13:28
et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti
nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus
cognosci potest
# unit P NUM:13:29
sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque
muratas stirpem Enach vidimus ibi
# unit P NUM:13:30
Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et
Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa
fluenta Iordanis
# unit P NUM:13:31
inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur
contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam
poterimus obtinere eam
# unit P NUM:13:32
alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc
populum valemus ascendere quia fortior nobis est
# unit P NUM:13:33
detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel
dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos
populum quem aspeximus procerae staturae est
# unit P NUM:13:34
ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere
giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur

## <d014>
# chapter  14 14
# unit P NUM:14:1
igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa
# unit P NUM:14:2
et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii
Israhel dicentes
# unit P NUM:14:3
utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta
solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram
istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur
captivi nonne melius est reverti in Aegyptum
# unit P NUM:14:4
dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et
revertamur in Aegyptum
# unit P NUM:14:5
quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram
omni multitudine filiorum Israhel
# unit P NUM:14:6
at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et
ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua
# unit P NUM:14:7
et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt
terram quam circuivimus valde bona est
# unit P NUM:14:8
si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet
humum lacte et melle manantem
# unit P NUM:14:9
nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum
terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare
recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite
metuere
# unit P NUM:14:10
cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet
opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis
filiis Israhel
# unit P NUM:14:11
et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus
iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci
coram eis
# unit P NUM:14:12
feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem
faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est
# unit P NUM:14:13
et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum
medio eduxisti populum istum
# unit P NUM:14:14
et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine
in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua
protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in
columna ignis per noctem
# unit P NUM:14:15
quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et
dicant
# unit P NUM:14:16
non poterat introducere populum in terram pro qua
iuraverat idcirco occidit eos in solitudine
# unit P NUM:14:17
magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens
# unit P NUM:14:18
Dominus patiens et multae misericordiae auferens
iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui
visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam
generationem
# unit P NUM:14:19
dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum
magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti
egredientibus de Aegypto usque ad locum istum
# unit P NUM:14:20
dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum
# unit P NUM:14:21
vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra
# unit P NUM:14:22
attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et
signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me
iam per decem vices nec oboedierunt voci meae
# unit P NUM:14:23
non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec
quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam
# unit P NUM:14:24
servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me
inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit
eam
# unit P NUM:14:25
quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras
movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris
Rubri
# unit P NUM:14:26
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
# unit P NUM:14:27
usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me
querellas filiorum Israhel audivi
# unit P NUM:14:28
dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis
audiente me sic faciam vobis
# unit P NUM:14:29
in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui
numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra
me
# unit P NUM:14:30
non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut
habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue
filium Nun
# unit P NUM:14:31
parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae
hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis
displicuit
# unit P NUM:14:32
vestra cadavera iacebunt in solitudine
# unit P NUM:14:33
filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et
portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera
patrum in deserto
# unit P NUM:14:34
iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis
terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis
recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam
# unit P NUM:14:35
quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic
pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac
deficiet et morietur
# unit P NUM:14:36
igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam
terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem
multitudinem detrahentes terrae quod esset mala
# unit P NUM:14:37
mortui sunt atque percussi in conspectu Domini
# unit P NUM:14:38
Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt
ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram
# unit P NUM:14:39
locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios
Israhel et luxit populus nimis
# unit P NUM:14:40
et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis
atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus
locutus est quia peccavimus
# unit P NUM:14:41
quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod
vobis non cedet in prosperum
# unit P NUM:14:42
nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne
corruatis coram inimicis vestris
# unit P NUM:14:43
Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio
corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit
Dominus vobiscum
# unit P NUM:14:44
at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca
autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris
# unit P NUM:14:45
descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in
monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque
Horma

## <d015>
# chapter  15 15
# unit P NUM:15:1
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:15:2
loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi
fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis
# unit P NUM:15:3
et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam
vota solventes vel sponte offerentes munera aut in
sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de
bubus sive de ovibus
# unit P NUM:15:4
offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae
decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit
quartam partem hin
# unit P NUM:15:5
et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in
holocausto sive in victima per agnos singulos
# unit P NUM:15:6
et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae
conspersa sit oleo tertiae partis hin
# unit P NUM:15:7
et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae
offeret in odorem suavitatis Domino
# unit P NUM:15:8
quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut
impleas votum vel pacificas victimas
# unit P NUM:15:9
dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae
oleo quod habeat medium mensurae hin
# unit P NUM:15:10
et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem
suavissimi odoris Domino
# unit P NUM:15:11
sic facietis
# unit P NUM:15:12
per singulos boves et arietes et agnos et hedos
# unit P NUM:15:13
tam indigenae quam peregrini
# unit P NUM:15:14
eodem ritu offerent sacrificia
# unit P NUM:15:15
unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis
terrae
# unit P NUM:15:16
locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:15:17
loquere filiis Israhel et dices ad eos
# unit P NUM:15:18
cum veneritis in terram quam dabo vobis
# unit P NUM:15:19
et comederitis de panibus regionis illius separabitis
primitias Domino
# unit P NUM:15:20
de cibis vestris sicut de areis primitias separatis
# unit P NUM:15:21
ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
# unit P NUM:15:22
quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae
locutus est Dominus ad Mosen
# unit P NUM:15:23
et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et
ultra
# unit P NUM:15:24
oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de
armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium
eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato
# unit P NUM:15:25
et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel
et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus
offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore
suo
# unit P NUM:15:26
et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis
qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per
ignorantiam
# unit P NUM:15:27
quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram
anniculam pro peccato suo
# unit P NUM:15:28
et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit
coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi
# unit P NUM:15:29
tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui
peccaverint ignorantes
# unit P NUM:15:30
anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive
civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum
rebellis fuit peribit de populo suo
# unit P NUM:15:31
verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit
irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
# unit P NUM:15:32
factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et
invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati
# unit P NUM:15:33
obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini
# unit P NUM:15:34
qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo
facere deberent
# unit P NUM:15:35
dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat
eum lapidibus omnis turba extra castra
# unit P NUM:15:36
cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus
est sicut praeceperat Dominus
# unit P NUM:15:37
dixit quoque Dominus ad Mosen
# unit P NUM:15:38
loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi
fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas
hyacinthinas
# unit P NUM:15:39
quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec
sequantur cogitationes suas et oculos per res varias
fornicantes
# unit P NUM:15:40
sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque
sancti Deo suo
# unit P NUM:15:41
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut
essem vester Deus

## <d016>
# chapter  16 16
# unit P NUM:16:1
ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et
Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de
filiis Ruben
# unit P NUM:16:2
surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti
quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii
per nomina vocabantur
# unit P NUM:16:3
cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt
sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis
est Dominus cur elevamini super populum Domini
# unit P NUM:16:4
quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem
# unit P NUM:16:5
locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit
notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit
sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei
# unit P NUM:16:6
hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core
et omne concilium tuum
# unit P NUM:16:7
et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et
quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii
Levi
# unit P NUM:16:8
dixitque rursum ad Core audite filii Levi
# unit P NUM:16:9
num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni
populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et
staretis coram frequentia populi et ministraretis ei
# unit P NUM:16:10
idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos
filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis
# unit P NUM:16:11
et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim
Aaron ut murmuretis contra eum
# unit P NUM:16:12
misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab
qui responderunt non venimus
# unit P NUM:16:13
numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae
lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et
dominatus fueris nostri
# unit P NUM:16:14
re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et
mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et
oculos nostros vis eruere non venimus
# unit P NUM:16:15
iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias
sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam
acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum
# unit P NUM:16:16
dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum
coram Domino et Aaron die crastino separatim
# unit P NUM:16:17
tollite singuli turibula vestra et ponite super ea
incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron
quoque teneat turibulum suum
# unit P NUM:16:18
quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron
# unit P NUM:16:19
et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium
tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini
# unit P NUM:16:20
locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait
# unit P NUM:16:21
separamini de medio congregationis huius ut eos repente
disperdam
# unit P NUM:16:22
qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime
Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes
tua ira desaeviet
# unit P NUM:16:23
et ait Dominus ad Mosen
# unit P NUM:16:24
praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core
et Dathan et Abiram
# unit P NUM:16:25
surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et
sequentibus eum senioribus Israhel
# unit P NUM:16:26
dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum
et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in
peccatis eorum
# unit P NUM:16:27
cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan
et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum
uxoribus et liberis omnique frequentia
# unit P NUM:16:28
et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut
facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde
protulerim
# unit P NUM:16:29
si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos
plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus
# unit P NUM:16:30
sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os
suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent
descenderintque viventes in infernum scietis quod
blasphemaverint Dominum
# unit P NUM:16:31
confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub
pedibus eorum
# unit P NUM:16:32
et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis
et universa substantia
# unit P NUM:16:33
descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt
de medio multitudinis
# unit P NUM:16:34
at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad
clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat
# unit P NUM:16:35
sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos
quinquaginta viros qui offerebant incensum
# unit P NUM:16:36
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:16:37
praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat
turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque
dispergat quoniam sanctificata sunt
# unit P NUM:16:38
in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et
adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et
sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii
Israhel
# unit P NUM:16:39
tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea in quibus
obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in
lamminas adfigens altari
# unit P NUM:16:40
ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne
quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad
offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et
omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen
# unit P NUM:16:41
murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti
die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum
Domini
# unit P NUM:16:42
cumque oreretur seditio et tumultus incresceret
# unit P NUM:16:43
Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis quod
postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini
# unit P NUM:16:44
dixitque Dominus ad Mosen
# unit P NUM:16:45
recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos
cumque iacerent in terra
# unit P NUM:16:46
dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de
altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges
pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit
# unit P NUM:16:47
quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam
multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama
# unit P NUM:16:48
et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus
est et plaga cessavit
# unit P NUM:16:49
fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia
hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione
Core
# unit P NUM:16:50
reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi
foederis postquam quievit interitus

## <d017>
# chapter  17 17
# unit P NUM:17:1
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:17:2
loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas
per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas
duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae
# unit P NUM:17:3
nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas
eorum familias continebit
# unit P NUM:17:4
ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi
loquar ad te
# unit P NUM:17:5
quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me
querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant
# unit P NUM:17:6
locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes
principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim
absque virga Aaron
# unit P NUM:17:7
quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo
testimonii
# unit P NUM:17:8
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in
domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis
dilatatis in amigdalas deformati sunt
# unit P NUM:17:9
protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad
cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas
suas
# unit P NUM:17:10
dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in
tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium
filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur
# unit P NUM:17:11
fecitque Moses sicut praeceperat Dominus
# unit P NUM:17:12
dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus
omnes perivimus
# unit P NUM:17:13
quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque
ad internicionem cuncti delendi sumus

## <d018>
# chapter  18 18
# unit P NUM:18:1
dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris
tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii et tu et filii tui
simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri
# unit P NUM:18:2
sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui
sume tecum praestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii
tui ministrabitis in tabernaculo testimonii
# unit P NUM:18:3
excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera
tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non
accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul
# unit P NUM:18:4
sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in
omnibus caerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis
# unit P NUM:18:5
excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne
oriatur indignatio super filios Israhel
# unit P NUM:18:6
ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum
Israhel et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis
tabernaculi eius
# unit P NUM:18:7
tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et
omnia quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per
sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit
occidetur
# unit P NUM:18:8
locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam
primitiarum mearum omnia quae sanctificantur a filiis Israhel
tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima
sempiterna
# unit P NUM:18:9
haec ergo accipies de his quae sanctificantur et oblata
sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro
peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta
sanctorum tuum erit et filiorum tuorum
# unit P NUM:18:10
in sanctuario comedes illud mares tantum edent ex eo quia
consecratum est tibi
# unit P NUM:18:11
primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israhel
tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo qui mundus
est in domo tua vescetur eis
# unit P NUM:18:12
omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid offerunt
primitiarum Domino tibi dedi
# unit P NUM:18:13
universa frugum initia quas gignit humus et Domino
deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua
vescetur eis
# unit P NUM:18:14
omne quod ex voto reddiderint filii Israhel tuum erit
# unit P NUM:18:15
quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam
offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui
iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium
accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias
# unit P NUM:18:16
cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti
quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet
# unit P NUM:18:17
primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies
redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum
fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem
Domino
# unit P NUM:18:18
carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum
consecratum et armus dexter tua erunt
# unit P NUM:18:19
omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israhel
Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo
pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis
# unit P NUM:18:20
dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil
possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et
hereditas tua in medio filiorum Israhel
# unit P NUM:18:21
filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in
possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo
foederis
# unit P NUM:18:22
ut non accedant ultra filii Israhel ad tabernaculum nec
committant peccatum mortiferum
# unit P NUM:18:23
solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et
portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in
generationibus vestris nihil aliud possidebunt
# unit P NUM:18:24
decimarum oblatione contenti quas in usus eorum et
necessaria separavi
# unit P NUM:18:25
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:18:26
praecipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis
Israhel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino
id est decimam partem decimae
# unit P NUM:18:27
ut reputetur vobis in oblationem primitivorum tam de areis
quam de torcularibus
# unit P NUM:18:28
et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et
date Aaron sacerdoti
# unit P NUM:18:29
omnia quae offertis ex decimis et in donaria Domini
separatis optima et electa erunt
# unit P NUM:18:30
dicesque ad eos si praeclara et meliora quaeque
obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et
torculari dederitis primitias
# unit P NUM:18:31
et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam
familiae vestrae quia pretium est pro ministerio quo servitis
in tabernaculo testimonii
# unit P NUM:18:32
et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia
reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israhel et
moriamini

## <d019>
# chapter  19 19
# unit P NUM:19:1
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
# unit P NUM:19:2
ista est religio victimae quam constituit Dominus praecipe
filiis Israhel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae
in qua nulla sit macula nec portaverit iugum
# unit P NUM:19:3
tradetisque eam Eleazaro sacerdoti qui eductam extra castra
immolabit in conspectu omnium
# unit P NUM:19:4
et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores
tabernaculi septem vicibus
# unit P NUM:19:5
conburetque eam cunctis videntibus tam pelle et carnibus
eius quam sanguine et fimo flammae traditis
# unit P NUM:19:6
lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum
sacerdos mittet in flammam quae vaccam vorat
# unit P NUM:19:7
et tunc demum lotis vestibus et corpore suo ingredietur in
castra commaculatusque erit usque ad vesperam
# unit P NUM:19:8
sed et ille qui conbuserit eam lavabit vestimenta sua et
corpus et inmundus erit usque ad vesperam
# unit P NUM:19:9
colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos
extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum
Israhel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato
vacca conbusta est
# unit P NUM:19:10
cumque laverit qui vaccae portaverat cineres vestimenta
sua inmundus erit usque ad vesperum habebunt hoc filii Israhel
et advenae qui habitant inter eos sanctum iure perpetuo
# unit P NUM:19:11
qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus
fuerit inmundus
# unit P NUM:19:12
aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic
mundabitur si die tertio aspersus non fuerit septimo non
poterit emundari
# unit P NUM:19:13
omnis qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus
hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et
peribit ex Israhel quia aqua expiationis non est aspersus
inmundus erit et manebit spurcitia eius super eum
# unit P NUM:19:14
ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui
ingrediuntur tentorium illius et universa vasa quae ibi sunt
polluta erunt septem diebus
# unit P NUM:19:15
vas quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper
inmundum erit
# unit P NUM:19:16
si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per
se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem
diebus
# unit P NUM:19:17
tollent de cineribus conbustionis atque peccati et mittent
aquas vivas super eos in vas
# unit P NUM:19:18
in quibus cum homo mundus tinxerit hysopum asperget eo
omne tentorium et cunctam supellectilem et homines huiuscemodi
contagione pollutos
# unit P NUM:19:19
atque hoc modo mundus lustrabit inmundum tertio et septimo
die expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et
mundus erit ad vesperam
# unit P NUM:19:20
si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius
de medio ecclesiae quia sanctuarium Domini polluit et non est
aqua lustrationis aspersus
# unit P NUM:19:21
erit hoc praeceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui
aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas
expiationis inmundus erit usque ad vesperam
# unit P NUM:19:22
quicquid tetigerit inmundus inmundum faciet et anima quae
horum quippiam tetigerit inmunda erit usque ad vesperum

## <d020>
# chapter  20 20
# unit P NUM:20:1
veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum
Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi
Maria et sepulta in eodem loco
# unit P NUM:20:2
cumque indigeret aqua populus coierunt adversum Mosen et
Aaron
# unit P NUM:20:3
et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter
fratres nostros coram Domino
# unit P NUM:20:4
cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et
nostra iumenta moriantur
# unit P NUM:20:5
quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in
locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit
nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad
bibendum
# unit P NUM:20:6
ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine
tabernaculum foederis corruerunt proni in terram et apparuit
gloria Domini super eos
# unit P NUM:20:7
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:20:8
tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et
loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque
eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius
# unit P NUM:20:9
tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini
sicut praeceperat ei
# unit P NUM:20:10
congregata multitudine ante petram dixitque eis audite
rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus
eicere
# unit P NUM:20:11
cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem
egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et
iumenta
# unit P NUM:20:12
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis
mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel non
introducetis hos populos in terram quam dabo eis
# unit P NUM:20:13
haec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii
Israhel contra Dominum et sanctificatus est in eis
# unit P NUM:20:14
misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui
dicerent haec mandat frater tuus Israhel nosti omnem laborem
qui adprehendit nos
# unit P NUM:20:15
quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum et
habitaverimus ibi multo tempore adflixerintque nos Aegyptii et
patres nostros
# unit P NUM:20:16
et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos
miseritque angelum qui eduxerit nos de Aegypto ecce in urbe
Cades quae est in extremis finibus tuis positi
# unit P NUM:20:17
obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non
ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis
tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram
declinantes donec transeamus terminos tuos
# unit P NUM:20:18
cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus
occurram tibi
# unit P NUM:20:19
dixeruntque filii Israhel per tritam gradiemur viam et si
biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum
est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter
transeamus
# unit P NUM:20:20
at ille respondit non transibis statimque egressus est
obvius cum infinita multitudine et manu forti
# unit P NUM:20:21
nec voluit adquiescere deprecanti ut concederet transitum
per fines suos quam ob rem devertit ab eo Israhel
# unit P NUM:20:22
cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui
est in finibus terrae Edom
# unit P NUM:20:23
ubi locutus est Dominus ad Mosen
# unit P NUM:20:24
pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit
terram quam dedi filiis Israhel eo quod incredulus fuerit ori
meo ad aquas Contradictionis
# unit P NUM:20:25
tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem
Or
# unit P NUM:20:26
cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum
filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi
# unit P NUM:20:27
fecit Moses ut praeceperat Dominus et ascenderunt in
montem Or coram omni multitudine
# unit P NUM:20:28
cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum
filium eius
# unit P NUM:20:29
illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro
# unit P NUM:20:30
omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron flevit super
eo triginta diebus per cunctas familias suas

## <d021>
# chapter  21 21
# unit P NUM:21:1
quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad
meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam
pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam
# unit P NUM:21:2
at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris
populum istum in manu mea delebo urbes eius
# unit P NUM:21:3
exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum
quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen
loci illius Horma id est anathema
# unit P NUM:21:4
profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad
mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit
populum itineris ac laboris
# unit P NUM:21:5
locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de
Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae
anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo
# unit P NUM:21:6
quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad
quorum plagas et mortes plurimorum
# unit P NUM:21:7
venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti
sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes
oravit Moses pro populo
# unit P NUM:21:8
et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro
signo qui percussus aspexerit eum vivet
# unit P NUM:21:9
fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem
cum percussi aspicerent sanabantur
# unit P NUM:21:10
profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth
# unit P NUM:21:11
unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine
quae respicit Moab contra orientalem plagam
# unit P NUM:21:12
et inde moventes venerunt ad torrentem Zared
# unit P NUM:21:13
quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est
in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon
terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos
# unit P NUM:21:14
unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari
Rubro sic faciet in torrentibus Arnon
# unit P NUM:21:15
scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar
et recumberent in finibus Moabitarum
# unit P NUM:21:16
ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus
ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam
# unit P NUM:21:17
tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus
concinebant
# unit P NUM:21:18
puteus quem foderunt principes et paraverunt duces
multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine
Matthana
# unit P NUM:21:19
de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth
# unit P NUM:21:20
de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et
quod respicit contra desertum
# unit P NUM:21:21
misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum
dicens
# unit P NUM:21:22
obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non
declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via
regia gradiemur donec transeamus terminos tuos
# unit P NUM:21:23
qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos
quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum
et venit in Iasa pugnavitque contra eum
# unit P NUM:21:24
a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra
eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio
tenebantur termini Ammanitarum
# unit P NUM:21:25
tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in
urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius
# unit P NUM:21:26
urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra
regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat
usque Arnon
# unit P NUM:21:27
idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur
et construatur civitas Seon
# unit P NUM:21:28
ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et
devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon
# unit P NUM:21:29
vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in
fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon
# unit P NUM:21:30
iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi
pervenerunt in Nophe et usque Medaba
# unit P NUM:21:31
habitavit itaque Israhel in terra Amorrei
# unit P NUM:21:32
misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt
viculos et possederunt habitatores
# unit P NUM:21:33
verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit
eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai
# unit P NUM:21:34
dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua
tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi
sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon
# unit P NUM:21:35
percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque
populum eius usque ad internicionem et possederunt terram
illius

## <d022>
# chapter  22 22
# unit P NUM:22:1
profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi
trans Iordanem Hierichus sita est
# unit P NUM:22:2
videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat
Israhel Amorreo
# unit P NUM:22:3
et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre
non possent
# unit P NUM:22:4
dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes
qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas
usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab
# unit P NUM:22:5
misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui
habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et
dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit
superficiem terrae sedens contra me
# unit P NUM:22:6
veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si
quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim
quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem
maledicta congesseris
# unit P NUM:22:7
perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes
divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et
narrassent ei omnia verba Balac
# unit P NUM:22:8
ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi
dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait
ad eum
# unit P NUM:22:9
quid sibi volunt homines isti apud te
# unit P NUM:22:10
respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me
# unit P NUM:22:11
dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit
superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim
pugnans abicere eum
# unit P NUM:22:12
dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas
populo quia benedictus est
# unit P NUM:22:13
qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram
vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum
# unit P NUM:22:14
reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire
nobiscum
# unit P NUM:22:15
rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat
misit
# unit P NUM:22:16
qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac
filius Sepphor ne cuncteris venire ad me
# unit P NUM:22:17
paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et
maledic populo isti
# unit P NUM:22:18
respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam
argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut
vel plus vel minus loquar
# unit P NUM:22:19
obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam
quid mihi rursum respondeat Dominus
# unit P NUM:22:20
venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te
venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut
quod tibi praecepero facias
# unit P NUM:22:21
surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis
# unit P NUM:22:22
et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra
Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum
# unit P NUM:22:23
cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio
avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret
Balaam et vellet ad semitam reducere
# unit P NUM:22:24
stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus
vineae cingebantur
# unit P NUM:22:25
quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis
pedem at ille iterum verberabat
# unit P NUM:22:26
et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec
ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit
# unit P NUM:22:27
cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus
sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera
# unit P NUM:22:28
aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi
cur percutis me ecce iam tertio
# unit P NUM:22:29
respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam
haberem gladium ut te percuterem
# unit P NUM:22:30
dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere
consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam
fecerim tibi at ille ait numquam
# unit P NUM:22:31
protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum
stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in
terram
# unit P NUM:22:32
cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego
veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique
contraria
# unit P NUM:22:33
et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te
occidissem et illa viveret
# unit P NUM:22:34
dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et
nunc si displicet tibi ut vadam revertar
# unit P NUM:22:35
ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam
praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus
# unit P NUM:22:36
quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in
oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon
# unit P NUM:22:37
dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non
statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere
nequeo
# unit P NUM:22:38
cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud
nisi quod Deus posuerit in ore meo
# unit P NUM:22:39
perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in
extremis regni eius finibus erat
# unit P NUM:22:40
cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et
principes qui cum eo erant munera
# unit P NUM:22:41
mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est
extremam partem populi

## <d023>
# chapter  23 23
# unit P NUM:23:1
dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et
para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes
# unit P NUM:23:2
cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul
vitulum et arietem super aram
# unit P NUM:23:3
dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum
tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque
imperaverit loquar tibi
# unit P NUM:23:4
cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum
Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem
desuper
# unit P NUM:23:5
Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad
Balac et haec loqueris
# unit P NUM:23:6
reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et
omnes principes Moabitarum
# unit P NUM:23:7
adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex
Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob
propera et detestare Israhel
# unit P NUM:23:8
quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione
detester quem Dominus non detestatur
# unit P NUM:23:9
de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo
illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur
# unit P NUM:23:10
quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum
stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant
novissima mea horum similia
# unit P NUM:23:11
dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut
malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis
# unit P NUM:23:12
cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod
iusserit Dominus
# unit P NUM:23:13
dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem
Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei
# unit P NUM:23:14
cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem
montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra
vitulo atque ariete
# unit P NUM:23:15
dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego
pergam obvius
# unit P NUM:23:16
cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore
eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei
# unit P NUM:23:17
reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et
principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus
est Dominus
# unit P NUM:23:18
at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta
audi fili Sepphor
# unit P NUM:23:19
non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis
ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit
# unit P NUM:23:20
ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non
valeo
# unit P NUM:23:21
non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel
Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo
# unit P NUM:23:22
Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est
rinocerotis
# unit P NUM:23:23
non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel
temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit
Deus
# unit P NUM:23:24
ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non
accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat
# unit P NUM:23:25
dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas
# unit P NUM:23:26
et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus
imperaret hoc facerem
# unit P NUM:23:27
et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si
forte placeat Deo ut inde maledicas eis
# unit P NUM:23:28
cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui
respicit solitudinem
# unit P NUM:23:29
dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para
totidem vitulos eiusdemque numeri arietes
# unit P NUM:23:30
fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et
arietes per singulas aras

## <d024>
# chapter  24 24
# unit P NUM:24:1
cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret
Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium
quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum
# unit P NUM:24:2
et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem
per tribus suas et inruente in se spiritu Dei
# unit P NUM:24:3
adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo
cuius obturatus est oculus
# unit P NUM:24:4
dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis
intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius
# unit P NUM:24:5
quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel
# unit P NUM:24:6
ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut
tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas
# unit P NUM:24:7
fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas
multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum
illius
# unit P NUM:24:8
Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est
rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum
confringent et perforabunt sagittis
# unit P NUM:24:9
accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare
nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui
maledixerit in maledictione reputabitur
# unit P NUM:24:10
iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad
maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio
benedixisti
# unit P NUM:24:11
revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice
honorare te sed Dominus privavit te honore disposito
# unit P NUM:24:12
respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti
ad me dixi
# unit P NUM:24:13
si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri
non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid
vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc
loquar
# unit P NUM:24:14
verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid
populus tuus huic populo faciat extremo tempore
# unit P NUM:24:15
sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor
dixit homo cuius obturatus est oculus
# unit P NUM:24:16
dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi
et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos
# unit P NUM:24:17
videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope
orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et
percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth
# unit P NUM:24:18
et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet
inimicis suis Israhel vero fortiter aget
# unit P NUM:24:19
de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis
# unit P NUM:24:20
cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium
gentium Amalech cuius extrema perdentur
# unit P NUM:24:21
vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est
quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum
# unit P NUM:24:22
et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere
Assur enim capiet te
# unit P NUM:24:23
adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus
est quando ista faciet Deus
# unit P NUM:24:24
venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios
vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt
# unit P NUM:24:25
surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac
quoque via qua venerat rediit

## <d025>
# chapter  25 25
# unit P NUM:25:1
morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus
est populus cum filiabus Moab
# unit P NUM:25:2
quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et
adoraverunt deos earum
# unit P NUM:25:3
initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus
# unit P NUM:25:4
ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos
contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel
# unit P NUM:25:5
dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque
proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
# unit P NUM:25:6
et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus
suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum
Israhel qui flebant ante fores tabernaculi
# unit P NUM:25:7
quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron
sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione
# unit P NUM:25:8
ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit
ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus
cessavitque plaga a filiis Israhel
# unit P NUM:25:9
et occisi sunt viginti quattuor milia homines
# unit P NUM:25:10
dixitque Dominus ad Mosen
# unit P NUM:25:11
Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram
meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut
non ipse delerem filios Israhel in zelo meo
# unit P NUM:25:12
idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei
# unit P NUM:25:13
et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii
sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus
filiorum Israhel
# unit P NUM:25:14
erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum
Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu
Symeonis
# unit P NUM:25:15
porro mulier madianitis quae pariter interfecta est
vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum
# unit P NUM:25:16
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:25:17
hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos
# unit P NUM:25:18
quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere
insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian
sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio
Phogor

## <d026>
# chapter  26 26
# unit P NUM:26:1
postquam noxiorum sanguis effusus est dixit Dominus ad
Mosen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem
# unit P NUM:26:2
numerate omnem summam filiorum Israhel a viginti annis et
supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad
bella procedere
# unit P NUM:26:3
locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in
campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui
erant
# unit P NUM:26:4
a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum
iste est numerus
# unit P NUM:26:5
Ruben primogenitus Israhel huius filius Enoch a quo familia
Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum
# unit P NUM:26:6
et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia
Charmitarum
# unit P NUM:26:7
hae sunt familiae de stirpe Ruben quarum numerus inventus
est quadraginta tria milia et septingenti triginta
# unit P NUM:26:8
filius Phallu Heliab
# unit P NUM:26:9
huius filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et
Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron
in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt
# unit P NUM:26:10
et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus
plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et
factum est grande miraculum
# unit P NUM:26:11
ut Core pereunte filii illius non perirent
# unit P NUM:26:12
filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia
Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc
familia Iachinitarum
# unit P NUM:26:13
Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia
Saulitarum
# unit P NUM:26:14
hae sunt familiae de stirpe Symeon quarum omnis numerus
fuit viginti duo milia ducentorum
# unit P NUM:26:15
filii Gad per cognationes suas Sephon ab hoc familia
Sephonitarum Aggi ab hoc familia Aggitarum Suni ab hoc familia
Sunitarum
# unit P NUM:26:16
Ozni ab hoc familia Oznitarum Heri ab hoc familia
Heritarum
# unit P NUM:26:17
Arod ab hoc familia Aroditarum Arihel ab hoc familia
Arihelitarum
# unit P NUM:26:18
istae sunt familiae Gad quarum omnis numerus fuit
quadraginta milia quingentorum
# unit P NUM:26:19
filii Iuda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra
Chanaan
# unit P NUM:26:20
fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo
familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a
quo familia Zareitarum
# unit P NUM:26:21
porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul
a quo familia Amulitarum
# unit P NUM:26:22
istae sunt familiae Iuda quarum omnis numerus fuit
septuaginta milia quingentorum
# unit P NUM:26:23
filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia
Tholaitarum Phua a quo familia Phuaitarum
# unit P NUM:26:24
Iasub a quo familia Iasubitarum Semran a quo familia
Semranitarum
# unit P NUM:26:25
hae sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta
quattuor milia trecentorum
# unit P NUM:26:26
filii Zabulon per cognationes suas Sared a quo familia
Sareditarum Helon a quo familia Helonitarum Ialel a quo familia
Ialelitarum
# unit P NUM:26:27
hae sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta
milia quingentorum
# unit P NUM:26:28
filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim
# unit P NUM:26:29
de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum
Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum
# unit P NUM:26:30
Galaad habuit filios Hiezer a quo familia Hiezeritarum et
Elec a quo familia Elecarum
# unit P NUM:26:31
et Asrihel a quo familia Asrihelitarum et Sechem a quo
familia Sechemitarum
# unit P NUM:26:32
et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia
Epheritarum
# unit P NUM:26:33
fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed
tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et
Melcha et Thersa
# unit P NUM:26:34
hae sunt familiae Manasse et numerus earum quinquaginta
duo milia septingentorum
# unit P NUM:26:35
filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii
Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia
Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum
# unit P NUM:26:36
porro filius Suthala fuit Heran a quo familia Heranitarum
# unit P NUM:26:37
hae sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus
triginta duo milia quingentorum
# unit P NUM:26:38
isti sunt filii Ioseph per familias suas filii Beniamin in
cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo
familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum
# unit P NUM:26:39
Supham a quo familia Suphamitarum Hupham a quo familia
Huphamitarum
# unit P NUM:26:40
filii Bale Hered et Noeman de Hered familia Hereditarum de
Noeman familia Noemitarum
# unit P NUM:26:41
hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum
numerus quadraginta quinque milia sescentorum
# unit P NUM:26:42
filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia
Suhamitarum hae cognationes Dan per familias suas
# unit P NUM:26:43
omnes fuere Suhamitae quorum numerus erat sexaginta
quattuor milia quadringentorum
# unit P NUM:26:44
filii Aser per cognationes suas Iemna a quo familia
Iemnaitarum Iessui a quo familia Iessuitarum Brie a quo familia
Brieitarum
# unit P NUM:26:45
filii Brie Haber a quo familia Haberitarum et Melchihel a
quo familia Melchihelitarum
# unit P NUM:26:46
nomen autem filiae Aser fuit Sara
# unit P NUM:26:47
hae cognationes filiorum Aser et numerus eorum
quinquaginta tria milia quadringentorum
# unit P NUM:26:48
filii Nepthalim per cognationes suas Iessihel a quo
familia Iessihelitarum Guni a quo familia Gunitarum
# unit P NUM:26:49
Iesser a quo familia Iesseritarum Sellem a quo familia
Sellemitarum
# unit P NUM:26:50
hae sunt cognationes filiorum Nepthalim per familias suas
quorum numerus quadraginta quinque milia quadringentorum
# unit P NUM:26:51
ista est summa filiorum Israhel qui recensiti sunt
sescenta milia et mille septingenti triginta
# unit P NUM:26:52
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:26:53
istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in
possessiones suas
# unit P NUM:26:54
pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem
singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio
# unit P NUM:26:55
ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis
# unit P NUM:26:56
quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel
pauciores
# unit P NUM:26:57
hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas
Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia
Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum
# unit P NUM:26:58
hae sunt familiae Levi familia Lobni familia Hebroni
familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit
Amram
# unit P NUM:26:59
qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in
Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et
Mariam sororem eorum
# unit P NUM:26:60
de Aaron orti sunt Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
# unit P NUM:26:61
quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem
alienum coram Domino
# unit P NUM:26:62
fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia
generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti
inter filios Israhel nec eis cum ceteris data possessio
# unit P NUM:26:63
hic est numerus filiorum Israhel qui descripti sunt a
Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem
contra Hiericho
# unit P NUM:26:64
inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose
et Aaron in deserto Sinai
# unit P NUM:26:65
praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in
solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius
Iepphonne et Iosue filius Nun

## <d027>
# chapter  27 27
# unit P NUM:27:1
accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad
filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt
nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
# unit P NUM:27:2
steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis
principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque
dixerunt
# unit P NUM:27:3
pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione
quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo
mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen
illius de familia sua quia non habet filium date nobis
possessionem inter cognatos patris nostri
# unit P NUM:27:4
rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini
# unit P NUM:27:5
qui dixit ad eum
# unit P NUM:27:6
iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem
inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant
# unit P NUM:27:7
ad filios autem Israhel loqueris haec
# unit P NUM:27:8
homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius
transibit hereditas
# unit P NUM:27:9
si filiam non habuerit habebit successores fratres suos
# unit P NUM:27:10
quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem
fratribus patris eius
# unit P NUM:27:11
sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui
ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege
perpetua sicut praecepit Dominus Mosi
# unit P NUM:27:12
dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum
Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis
Israhel
# unit P NUM:27:13
cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit
frater tuus Aaron
# unit P NUM:27:14
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione
multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas
hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin
# unit P NUM:27:15
cui respondit Moses
# unit P NUM:27:16
provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui
sit super multitudinem hanc
# unit P NUM:27:17
et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel
introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore
# unit P NUM:27:18
dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in
quo est spiritus et pone manum tuam super eum
# unit P NUM:27:19
qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine
# unit P NUM:27:20
et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae
tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel
# unit P NUM:27:21
pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet
Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes
filii Israhel cum eo et cetera multitudo
# unit P NUM:27:22
fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue
statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi
# unit P NUM:27:23
et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae
mandaverat Dominus

## <d028>
# chapter  28 28
# unit P NUM:28:1
dixit quoque Dominus ad Mosen
# unit P NUM:28:2
praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et
panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua
# unit P NUM:28:3
haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos
inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum
# unit P NUM:28:4
unum offeretis mane et alterum ad vesperam
# unit P NUM:28:5
decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo
purissimo et habeat quartam partem hin
# unit P NUM:28:6
holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in
odorem suavissimum incensi Domini
# unit P NUM:28:7
et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in
sanctuario Domini
# unit P NUM:28:8
alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta
omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem
suavissimi odoris Domino
# unit P NUM:28:9
die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos
inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in
sacrificio et liba
# unit P NUM:28:10
quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto
sempiterno
# unit P NUM:28:11
in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis
holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos
anniculos septem inmaculatos
# unit P NUM:28:12
et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per
singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per
singulos arietes
# unit P NUM:28:13
et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos
singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino
# unit P NUM:28:14
libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt
victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia
per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes
menses qui sibi anno vertente succedunt
# unit P NUM:28:15
hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum
sempiternum cum libamentis suis
# unit P NUM:28:16
mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini
erit
# unit P NUM:28:17
et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur
azymis
# unit P NUM:28:18
quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus
servile non facietis in ea
# unit P NUM:28:19
offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de
armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
# unit P NUM:28:20
et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo
tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
# unit P NUM:28:21
et decimam decimae per agnos singulos id est per septem
agnos
# unit P NUM:28:22
et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis
# unit P NUM:28:23
praeter holocaustum matutinum quod semper offertis
# unit P NUM:28:24
ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem
ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto
et de libationibus singulorum
# unit P NUM:28:25
dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis
omne opus servile non facietis in eo
# unit P NUM:28:26
dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges
Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne
opus servile non facietis in ea
# unit P NUM:28:27
offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino
vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos
inmaculatos septem
# unit P NUM:28:28
atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres
decimas per singulos vitulos per arietes duas
# unit P NUM:28:29
per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem
hircum quoque
# unit P NUM:28:30
qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum
sempiternum et liba eius
# unit P NUM:28:31
inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis

## <d029>
# chapter  29 29
# unit P NUM:29:1
mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit
vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris
est et tubarum
# unit P NUM:29:2
offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino
vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos
inmaculatos septem
# unit P NUM:29:3
et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres
decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
# unit P NUM:29:4
unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
# unit P NUM:29:5
et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
# unit P NUM:29:6
praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et
holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem
caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino
# unit P NUM:29:7
decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta
atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus
servile non facietis in ea
# unit P NUM:29:8
offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum
vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos
inmaculatos septem
# unit P NUM:29:9
et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres
decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem
# unit P NUM:29:10
decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem
agni
# unit P NUM:29:11
et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto
solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio
et libaminibus eorum
# unit P NUM:29:12
quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit
sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea
sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
# unit P NUM:29:13
offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino
vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos
quattuordecim inmaculatos
# unit P NUM:29:14
et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres
decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et
duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
# unit P NUM:29:15
et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni
quattuordecim
# unit P NUM:29:16
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et
sacrificio et libamine eius
# unit P NUM:29:17
in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes
duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
# unit P NUM:29:18
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et
arietes et agnos rite celebrabis
# unit P NUM:29:19
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno
sacrificioque eius et libamine
# unit P NUM:29:20
die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos
anniculos inmaculatos quattuordecim
# unit P NUM:29:21
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et
arietes et agnos rite celebrabis
# unit P NUM:29:22
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et
sacrificio et libamine eius
# unit P NUM:29:23
die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos
anniculos inmaculatos quattuordecim
# unit P NUM:29:24
sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et
arietes et agnos rite celebrabis
# unit P NUM:29:25
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno
sacrificioque eius et libamine
# unit P NUM:29:26
die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos
anniculos inmaculatos quattuordecim
# unit P NUM:29:27
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et
arietes et agnos rite celebrabis
# unit P NUM:29:28
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno
sacrificioque eius et libamine
# unit P NUM:29:29
die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos
anniculos inmaculatos quattuordecim
# unit P NUM:29:30
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et
arietes et agnos rite celebrabis
# unit P NUM:29:31
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno
sacrificioque eius et libamine
# unit P NUM:29:32
die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos
anniculos inmaculatos quattuordecim
# unit P NUM:29:33
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et
arietes et agnos rite celebrabis
# unit P NUM:29:34
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno
sacrificioque eius et libamine
# unit P NUM:29:35
die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non
facietis
# unit P NUM:29:36
offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino
vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
# unit P NUM:29:37
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et
arietes et agnos rite celebrabis
# unit P NUM:29:38
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno
sacrificioque eius et libamine
# unit P NUM:29:39
haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter
vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in
libamine et in hostiis pacificis

## <d030>
# chapter  30 30
# unit P NUM:30:1
narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus
imperarat
# unit P NUM:30:2
et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste
est sermo quem praecepit Dominus
# unit P NUM:30:3
si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit
iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit
implebit
# unit P NUM:30:4
mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento
quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si
cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo
obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit
# unit P NUM:30:5
quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit
# unit P NUM:30:6
sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et
iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo
quod contradixerit pater
# unit P NUM:30:7
si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de
ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento
# unit P NUM:30:8
quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit
reddet quodcumque promiserat
# unit P NUM:30:9
sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit
pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam
propitius ei erit Dominus
# unit P NUM:30:10
vidua et repudiata quicquid voverint reddent
# unit P NUM:30:11
uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento
# unit P NUM:30:12
si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni
reddet quodcumque promiserat
# unit P NUM:30:13
sin autem extemplo contradixerit non tenebitur
promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei
propitius erit
# unit P NUM:30:14
si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium
vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in
arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat
# unit P NUM:30:15
quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit
sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim
ut audivit tacuit
# unit P NUM:30:16
sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse
iniquitatem eius
# unit P NUM:30:17
istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum
et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate
est vel quae manet in parentis domo

## <d031>
# chapter  31 31
# unit P NUM:31:1
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
# unit P NUM:31:2
ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic
colligeris ad populum tuum
# unit P NUM:31:3
statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui
possint ultionem Domini expetere de Madianitis
# unit P NUM:31:4
mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui
mittantur ad bellum
# unit P NUM:31:5
dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim
milia expeditorum ad pugnam
# unit P NUM:31:6
quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa
quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei
# unit P NUM:31:7
cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes
mares occiderunt
# unit P NUM:31:8
et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque
principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio
# unit P NUM:31:9
ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et
cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt
# unit P NUM:31:10
tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit
# unit P NUM:31:11
et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex
hominibus quam ex iumentis
# unit P NUM:31:12
et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem
multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia
portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem
contra Hiericho
# unit P NUM:31:13
egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes
principes synagogae in occursum eorum extra castra
# unit P NUM:31:14
iratusque Moses principibus exercitus tribunis et
centurionibus qui venerant de bello
# unit P NUM:31:15
ait cur feminas reservastis
# unit P NUM:31:16
nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad
suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino
super peccato Phogor unde et percussus est populus
# unit P NUM:31:17
ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini
etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu
iugulate
# unit P NUM:31:18
puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis
# unit P NUM:31:19
et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem
vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo
# unit P NUM:31:20
et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et
aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis
et ligno expiabitur
# unit P NUM:31:21
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant
sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus
Mosi
# unit P NUM:31:22
aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum
# unit P NUM:31:23
et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur
quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis
sanctificabitur
# unit P NUM:31:24
et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati
postea castra intrabitis
# unit P NUM:31:25
dixitque Dominus ad Mosen
# unit P NUM:31:26
tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad
pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi
# unit P NUM:31:27
dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et
egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem
# unit P NUM:31:28
et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et
fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus
quam ex bubus et asinis et ovibus
# unit P NUM:31:29
et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt
# unit P NUM:31:30
ex media quoque parte filiorum Israhel accipies
quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium
cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in
custodiis tabernaculi Domini
# unit P NUM:31:31
feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus
# unit P NUM:31:32
fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta
septuaginta quinque milia
# unit P NUM:31:33
boum septuaginta duo milia
# unit P NUM:31:34
asinorum sexaginta milia et mille
# unit P NUM:31:35
animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros
triginta duo milia
# unit P NUM:31:36
dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium
trecenta triginta septem milia quingenta
# unit P NUM:31:37
e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae
septuaginta quinque
# unit P NUM:31:38
et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo
# unit P NUM:31:39
de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus
# unit P NUM:31:40
de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem
Domini triginta duae animae
# unit P NUM:31:41
tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro
sacerdoti sicut ei fuerat imperatum
# unit P NUM:31:42
ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui
in proelio fuerant
# unit P NUM:31:43
de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini
id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis
# unit P NUM:31:44
et de bubus triginta sex milibus
# unit P NUM:31:45
et de asinis triginta milibus quingentis
# unit P NUM:31:46
et de hominibus sedecim milibus
# unit P NUM:31:47
tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui
excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus
# unit P NUM:31:48
cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et
tribuni centurionesque dixerunt
# unit P NUM:31:49
nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus
sub manu nostra et ne unus quidem defuit
# unit P NUM:31:50
ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod
in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas
anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis
Dominum
# unit P NUM:31:51
susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in
diversis speciebus
# unit P NUM:31:52
pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a
tribunis et centurionibus
# unit P NUM:31:53
unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat
# unit P NUM:31:54
et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in
monumentum filiorum Israhel coram Domino

## <d032>
# chapter  32 32
# unit P NUM:32:1
filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat
illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et
Galaad aptas alendis animalibus
# unit P NUM:32:2
venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes
multitudinis atque dixerunt
# unit P NUM:32:3
Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et
Sabam et Nebo et Beon
# unit P NUM:32:4
terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel
regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui
habemus iumenta plurima
# unit P NUM:32:5
precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis
famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire
Iordanem
# unit P NUM:32:6
quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad
pugnam et vos hic sedebitis
# unit P NUM:32:7
cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant
in locum quem eis daturus est Dominus
# unit P NUM:32:8
nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne
ad explorandam terram
# unit P NUM:32:9
cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni
regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent
fines quos eis Dominus dedit
# unit P NUM:32:10
qui iratus iuravit dicens
# unit P NUM:32:11
si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a
viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum
Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me
# unit P NUM:32:12
praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium
Nun isti impleverunt voluntatem meam
# unit P NUM:32:13
iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per
desertum quadraginta annis donec consumeretur universa
generatio quae fecerat malum in conspectu eius
# unit P NUM:32:14
et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris
incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem
Domini contra Israhel
# unit P NUM:32:15
qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum
derelinquet et vos causa eritis necis omnium
# unit P NUM:32:16
at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium
fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris
urbes munitas
# unit P NUM:32:17
nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium
ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli
nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis
propter habitatorum insidias
# unit P NUM:32:18
non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii
Israhel hereditatem suam
# unit P NUM:32:19
nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus
possessionem nostram in orientali eius plaga
# unit P NUM:32:20
quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti
pergite coram Domino ad pugnam
# unit P NUM:32:21
et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec
subvertat Dominus inimicos suos
# unit P NUM:32:22
et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et
apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas
vultis coram Domino
# unit P NUM:32:23
sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin
peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum
adprehendet vos
# unit P NUM:32:24
aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac
stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete
# unit P NUM:32:25
dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus
faciemus quod iubet dominus noster
# unit P NUM:32:26
parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta
relinquemus in urbibus Galaad
# unit P NUM:32:27
nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum
sicut tu domine loqueris
# unit P NUM:32:28
praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun
et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos
# unit P NUM:32:29
si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem
omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra
subiecta date eis Galaad in possessionem
# unit P NUM:32:30
sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan
inter vos habitandi accipiant loca
# unit P NUM:32:31
responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est
Dominus servis suis ita faciemus
# unit P NUM:32:32
ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et
possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem
# unit P NUM:32:33
dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui
Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og
regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum
# unit P NUM:32:34
igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer
# unit P NUM:32:35
Etrothsophan et Iazer Iecbaa
# unit P NUM:32:36
et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus
suis
# unit P NUM:32:37
filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et
Cariathaim
# unit P NUM:32:38
et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque
inponentes vocabula urbibus quas extruxerant
# unit P NUM:32:39
porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et
vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius
# unit P NUM:32:40
dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui
habitavit in ea
# unit P NUM:32:41
Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius
quos appellavit Avothiair id est villas Iair
# unit P NUM:32:42
Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis
suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe

## <d033>
# chapter  33 33
# unit P NUM:33:1
hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de
Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron
# unit P NUM:33:2
quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini
iussione mutabant
# unit P NUM:33:3
profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die
mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa
videntibus cunctis Aegyptiis
# unit P NUM:33:4
et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam
et in diis eorum exercuerat ultionem
# unit P NUM:33:5
castrametati sunt in Soccoth
# unit P NUM:33:6
et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis
finibus solitudinis
# unit P NUM:33:7
inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit
Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum
# unit P NUM:33:8
profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in
solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham
castrametati sunt in Mara
# unit P NUM:33:9
profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim
fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt
# unit P NUM:33:10
sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum
profectique de mari Rubro
# unit P NUM:33:11
castrametati sunt in deserto Sin
# unit P NUM:33:12
unde egressi venerunt in Dephca
# unit P NUM:33:13
profectique de Dephca castrametati sunt in Alus
# unit P NUM:33:14
egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo
defuit ad bibendum
# unit P NUM:33:15
profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai
# unit P NUM:33:16
sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra
Concupiscentiae
# unit P NUM:33:17
profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati
sunt in Aseroth
# unit P NUM:33:18
et de Aseroth venerunt in Rethma
# unit P NUM:33:19
profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares
# unit P NUM:33:20
unde egressi venerunt in Lebna
# unit P NUM:33:21
et de Lebna castrametati sunt in Ressa
# unit P NUM:33:22
egressi de Ressa venerunt in Ceelatha
# unit P NUM:33:23
unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
# unit P NUM:33:24
egressi de monte Sepher venerunt in Arada
# unit P NUM:33:25
inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth
# unit P NUM:33:26
profectique de Maceloth venerunt in Thaath
# unit P NUM:33:27
de Thaath castrametati sunt in Thare
# unit P NUM:33:28
unde egressi fixerunt tentoria in Methca
# unit P NUM:33:29
et de Methca castrametati sunt in Esmona
# unit P NUM:33:30
profectique de Esmona venerunt in Moseroth
# unit P NUM:33:31
et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan
# unit P NUM:33:32
egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad
# unit P NUM:33:33
unde profecti castrametati sunt in Hietebatha
# unit P NUM:33:34
et de Hietebatha venerunt in Ebrona
# unit P NUM:33:35
egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
# unit P NUM:33:36
inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades
# unit P NUM:33:37
egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in
extremis finibus terrae Edom
# unit P NUM:33:38
ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et
ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel
ex Aegypto mense quinto prima die mensis
# unit P NUM:33:39
cum esset annorum centum viginti trium
# unit P NUM:33:40
audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in
terra Chanaan venisse filios Israhel
# unit P NUM:33:41
et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona
# unit P NUM:33:42
unde egressi venerunt in Phinon
# unit P NUM:33:43
profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
# unit P NUM:33:44
et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus
Moabitarum
# unit P NUM:33:45
profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
# unit P NUM:33:46
unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
# unit P NUM:33:47
egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim
contra Nabo
# unit P NUM:33:48
profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria
Moab super Iordanem contra Hiericho
# unit P NUM:33:49
ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim
in planioribus locis Moabitarum
# unit P NUM:33:50
ubi locutus est Dominus ad Mosen
# unit P NUM:33:51
praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis
Iordanem intrantes terram Chanaan
# unit P NUM:33:52
disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite
titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate
# unit P NUM:33:53
mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis
illam in possessionem
# unit P NUM:33:54
quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et
paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur
hereditas per tribus et familias possessio dividetur
# unit P NUM:33:55
sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui
remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in
lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae
# unit P NUM:33:56
et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam

## <d034>
# chapter  34 34
# unit P NUM:34:1
locutus est Dominus ad Mosen
# unit P NUM:34:2
praecipe filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi
fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte
ceciderit his finibus terminabitur
# unit P NUM:34:3
pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est iuxta
Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum
# unit P NUM:34:4
qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis
ita ut transeant Senna et perveniant in meridiem usque ad
Cadesbarne unde egredientur confinia ad villam nomine Addar et
tendent usque Asemona
# unit P NUM:34:5
ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem
Aegypti et maris Magni litore finietur
# unit P NUM:34:6
plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine
cludetur
# unit P NUM:34:7
porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini
incipient pervenientes usque ad montem Altissimum
# unit P NUM:34:8
a quo venies in Emath usque ad terminos Sedada
# unit P NUM:34:9
ibuntque confinia usque Zephrona et villam Henan hii erunt
termini in parte aquilonis
# unit P NUM:34:10
inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa
Henan usque Sephama
# unit P NUM:34:11
et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem
inde pervenient contra orientem ad mare Chenereth
# unit P NUM:34:12
et tendent usque Iordanem et ad ultimum Salsissimo
cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu
# unit P NUM:34:13
praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra
quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem
tribubus et dimidiae tribui
# unit P NUM:34:14
tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus
filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus
Manasse
# unit P NUM:34:15
id est duae semis tribus acceperunt partem suam trans
Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam
# unit P NUM:34:16
et ait Dominus ad Mosen
# unit P NUM:34:17
haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar
sacerdos et Iosue filius Nun
# unit P NUM:34:18
et singuli principes de tribubus singulis
# unit P NUM:34:19
quorum ista sunt vocabula de tribu Iuda Chaleb filius
Iepphonne
# unit P NUM:34:20
de tribu Symeon Samuhel filius Ammiud
# unit P NUM:34:21
de tribu Beniamin Helidad filius Chaselon
# unit P NUM:34:22
de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli
# unit P NUM:34:23
filiorum Ioseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod
# unit P NUM:34:24
de tribu Ephraim Camuhel filius Sephtan
# unit P NUM:34:25
de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach
# unit P NUM:34:26
de tribu Isachar dux Faltihel filius Ozan
# unit P NUM:34:27
de tribu Aser Ahiud filius Salomi
# unit P NUM:34:28
de tribu Nepthali Phedahel filius Ameiud
# unit P NUM:34:29
hii sunt quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis
Israhel terram Chanaan

## <d035>
# chapter  35 35
# unit P NUM:35:1
haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus
Moab super Iordanem contra Hiericho
# unit P NUM:35:2
praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus
suis
# unit P NUM:35:3
urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut
ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis
# unit P NUM:35:4
quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille
passuum spatio tendentur
# unit P NUM:35:5
contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem
similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem
eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino
finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana
# unit P NUM:35:6
de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in
fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit
sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida
# unit P NUM:35:7
id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
# unit P NUM:35:8
ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum
Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus
pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida
Levitis
# unit P NUM:35:9
ait Dominus ad Mosen
# unit P NUM:35:10
loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi
fueritis Iordanem in terram Chanaan
# unit P NUM:35:11
decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum
qui nolentes sanguinem fuderint
# unit P NUM:35:12
in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non
poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa
illius iudicetur
# unit P NUM:35:13
de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia
separantur
# unit P NUM:35:14
tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan
# unit P NUM:35:15
tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut
confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
# unit P NUM:35:16
si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus
est reus erit homicidii et ipse morietur
# unit P NUM:35:17
si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur
# unit P NUM:35:18
si ligno percussus interierit percussoris sanguine
vindicabitur
# unit P NUM:35:19
propinquus occisi homicidam interficiet statim ut
adprehenderit eum percutiet
# unit P NUM:35:20
si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam
in eum per insidias
# unit P NUM:35:21
aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus
fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut
invenerit eum iugulabit
# unit P NUM:35:22
quod si fortuito et absque odio
# unit P NUM:35:23
et inimicitiis quicquam horum fecerit
# unit P NUM:35:24
et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter
percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata
# unit P NUM:35:25
liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per
sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec
sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur
# unit P NUM:35:26
si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae
sunt
# unit P NUM:35:27
fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis
absque noxa erit qui eum occiderit
# unit P NUM:35:28
debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe
residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in
terram suam
# unit P NUM:35:29
haec sempiterna erunt et legitima in cunctis
habitationibus vestris
# unit P NUM:35:30
homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus
condemnabitur
# unit P NUM:35:31
non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim
et ipse morietur
# unit P NUM:35:32
exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in
urbes suas reverti poterunt
# unit P NUM:35:33
ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium
cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius
sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
# unit P NUM:35:34
atque ita emundabitur vestra possessio me commorante
vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel

## <d036>
# chapter  36 36
# unit P NUM:36:1
accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii
Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt
Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt
# unit P NUM:36:2
tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte
divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri
dares possessionem debitam patri
# unit P NUM:36:3
quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur
possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate
minuetur
# unit P NUM:36:4
atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus
remissionis advenerit confundatur sortium distributio et
aliorum possessio ad alios transeat
# unit P NUM:36:5
respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait
recte tribus filiorum Ioseph locuta est
# unit P NUM:36:6
et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est
nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus
# unit P NUM:36:7
ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in
tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua
# unit P NUM:36:8
et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut
hereditas permaneat in familiis
# unit P NUM:36:9
nec sibi misceantur tribus sed ita maneant
# unit P NUM:36:10
ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut
fuerat imperatum
# unit P NUM:36:11
et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa
filiis patrui sui
# unit P NUM:36:12
de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio
quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris
earum
# unit P NUM:36:13
haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per
manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super
Iordanem contra Hiericho
# part e Deuteronomium

## <e001>
# chapter   1 1
# unit P DEU:1:1
haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel
trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter
Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum
# unit P DEU:1:2
undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque
Cadesbarne
# unit P DEU:1:3
quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus
est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus
ut diceret eis
# unit P DEU:1:4
postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in
Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai
# unit P DEU:1:5
trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem
et dicere
# unit P DEU:1:6
Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens
sufficit vobis quod in hoc monte mansistis
# unit P DEU:1:7
revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quae
ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca
contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et
Libani usque ad flumen magnum Eufraten
# unit P DEU:1:8
en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super
qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob
ut daret illam eis et semini eorum post eos
# unit P DEU:1:9
dixique vobis illo in tempore
# unit P DEU:1:10
non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester
multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae
# unit P DEU:1:11
Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa
milia et benedicat vobis sicut locutus est
# unit P DEU:1:12
non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac
iurgia
# unit P DEU:1:13
date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum
conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis
principes
# unit P DEU:1:14
tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere
# unit P DEU:1:15
tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et
constitui eos principes tribunos et centuriones et
quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula
# unit P DEU:1:16
praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est
iudicate sive civis sit ille sive peregrinus
# unit P DEU:1:17
nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut
magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est
quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et
ego audiam
# unit P DEU:1:18
praecepique omnia quae facere deberetis
# unit P DEU:1:19
profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem
et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut
praeceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in
Cadesbarne
# unit P DEU:1:20
dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus
noster daturus est nobis
# unit P DEU:1:21
vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et
posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli
metuere nec quicquam paveas
# unit P DEU:1:22
et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros
qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus
ascendere et ad quas pergere civitates
# unit P DEU:1:23
cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros
singulos de tribubus suis
# unit P DEU:1:24
qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt
usque ad vallem Botri et considerata terra
# unit P DEU:1:25
sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem
adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus
Deus noster daturus est nobis
# unit P DEU:1:26
et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei
nostri
# unit P DEU:1:27
murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit
nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet
in manu Amorrei atque deleret
# unit P DEU:1:28
quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes
maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae
et ad caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibi
# unit P DEU:1:29
et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos
# unit P DEU:1:30
Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit
sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis
# unit P DEU:1:31
et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus
ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam
ambulasti donec veniretis ad locum istum
# unit P DEU:1:32
et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro
# unit P DEU:1:33
qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo
tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem
et die per columnam nubis
# unit P DEU:1:34
cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus
iuravit et ait
# unit P DEU:1:35
non videbit quispiam de hominibus generationis huius
pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum
patribus vestris
# unit P DEU:1:36
praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et
ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est
Dominum
# unit P DEU:1:37
nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus
Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc
# unit P DEU:1:38
sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te
hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli
# unit P DEU:1:39
parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur
et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi
ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam
# unit P DEU:1:40
vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam
maris Rubri
# unit P DEU:1:41
et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque
pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi
armis pergeretis in montem
# unit P DEU:1:42
ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis
non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris
# unit P DEU:1:43
locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini
et tumentes superbia ascendistis in montem
# unit P DEU:1:44
itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et
obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et
cecidit de Seir usque Horma
# unit P DEU:1:45
cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec
voci vestrae voluit adquiescere
# unit P DEU:1:46
sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore

## <e002>
# chapter   2 2
# unit P DEU:2:1
profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare
Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir
longo tempore
# unit P DEU:2:2
dixitque Dominus ad me
# unit P DEU:2:3
sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem
# unit P DEU:2:4
et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum
vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos
# unit P DEU:2:5
videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim
dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare
vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir
# unit P DEU:2:6
cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam
haurietis et bibetis
# unit P DEU:2:7
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum
novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per
quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil
tibi defuit
# unit P DEU:2:8
cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui
habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de
Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab
# unit P DEU:2:9
dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas
adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra
eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem
# unit P DEU:2:10
Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et
validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe
# unit P DEU:2:11
quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum
Enacim denique Moabitae appellant eos Emim
# unit P DEU:2:12
in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis
atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in
terra possessionis suae quam dedit ei Dominus
# unit P DEU:2:13
surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad
eum
# unit P DEU:2:14
tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad
transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec
consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris
sicut iuraverat Dominus
# unit P DEU:2:15
cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum
medio
# unit P DEU:2:16
postquam autem universi ceciderunt pugnatores
# unit P DEU:2:17
locutus est Dominus ad me dicens
# unit P DEU:2:18
tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar
# unit P DEU:2:19
et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra
eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra
filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem
# unit P DEU:2:20
terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt
gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim
# unit P DEU:2:21
populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut
Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos
habitare pro eis
# unit P DEU:2:22
sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens
Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in
praesens
# unit P DEU:2:23
Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam
Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos
et habitaverunt pro illis
# unit P DEU:2:24
surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu
tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere
et committe adversum eum proelium
# unit P DEU:2:25
hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in
populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo
paveant et in morem parturientium contremescant et dolore
teneantur
# unit P DEU:2:26
misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem
Esebon verbis pacificis dicens
# unit P DEU:2:27
transibimus per terram tuam publica gradiemur via non
declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram
# unit P DEU:2:28
alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia
tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum
# unit P DEU:2:29
sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae
qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in
terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis
# unit P DEU:2:30
noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia
induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor
illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides
# unit P DEU:2:31
dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et
terram eius incipe possidere eam
# unit P DEU:2:32
egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad
proelium in Iesa
# unit P DEU:2:33
et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque
eum cum filiis et omni populo suo
# unit P DEU:2:34
cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis
habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non
reliquimus in eis quicquam
# unit P DEU:2:35
absque iumentis quae in partem venere praedantium et
spoliis urbium quas cepimus
# unit P DEU:2:36
ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod
in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae
nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster
nobis
# unit P DEU:2:37
absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et
cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis
universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster

## <e003>
# chapter   3 3
# unit P DEU:3:1
itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og
rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in
Edrai
# unit P DEU:3:2
dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua
traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut
fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon
# unit P DEU:3:3
tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam
Og regem Basan et universum populum eius percussimusque eos
usque ad internicionem
# unit P DEU:3:4
vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit
oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob
regni Og in Basan
# unit P DEU:3:5
cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et
vectibus absque oppidis innumeris quae non habebant muros
# unit P DEU:3:6
et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon
disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos
# unit P DEU:3:7
iumenta autem et spolia urbium diripuimus
# unit P DEU:3:8
tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum
Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad
montem Hermon
# unit P DEU:3:9
quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir
# unit P DEU:3:10
omnes civitates quae sitae sunt in planitie et universam
terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og
in Basan
# unit P DEU:3:11
solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum
monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum
Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis
ad mensuram cubiti virilis manus
# unit P DEU:3:12
terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est
super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis
Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad
# unit P DEU:3:13
reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og
tradidi mediae tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan
vocatur terra gigantum
# unit P DEU:3:14
Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad
terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan
Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem
# unit P DEU:3:15
Machir quoque dedi Galaad
# unit P DEU:3:16
et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad
torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem
Ieboc qui est terminus filiorum Ammon
# unit P DEU:3:17
et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos
Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices
montis Phasga contra orientem
# unit P DEU:3:18
praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus
vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite
fratres vestros filios Israhel omnes viri robusti
# unit P DEU:3:19
absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod
plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas
tradidi vobis
# unit P DEU:3:20
donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis
tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis
trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam
quam dedi vobis
# unit P DEU:3:21
Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui
viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic
faciet omnibus regnis ad quae transiturus es
# unit P DEU:3:22
ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis
# unit P DEU:3:23
precatusque sum Dominum in tempore illo dicens
# unit P DEU:3:24
Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem
tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in
caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari
fortitudini tuae
# unit P DEU:3:25
transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans
Iordanem et montem istum egregium et Libanum
# unit P DEU:3:26
iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed
dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad
me
# unit P DEU:3:27
ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad
occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec
enim transibis Iordanem istum
# unit P DEU:3:28
praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse
praecedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es
# unit P DEU:3:29
mansimusque in valle contra fanum Phogor

## <e004>
# chapter   4 4
# unit P DEU:4:1
et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego doceo te
ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus
Deus patrum vestrorum daturus est vobis
# unit P DEU:4:2
non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex
eo custodite mandata Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis
# unit P DEU:4:3
oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra
Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores eius de medio
vestri
# unit P DEU:4:4
vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi
usque in praesentem diem
# unit P DEU:4:5
scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut
mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam
possessuri estis
# unit P DEU:4:6
et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra
sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa
praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens
magna
# unit P DEU:4:7
nec est alia natio tam grandis quae habeat deos
adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis
obsecrationibus nostris
# unit P DEU:4:8
quae est enim alia gens sic inclita ut habeat caerimonias
iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie
ante oculos vestros
# unit P DEU:4:9
custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne
obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de
corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac
nepotes tuos
# unit P DEU:4:10
diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando
Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut
audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit
in terra doceantque filios suos
# unit P DEU:4:11
et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad
caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo
# unit P DEU:4:12
locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum
eius audistis et formam penitus non vidistis
# unit P DEU:4:13
et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis
et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis
# unit P DEU:4:14
mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caerimonias
et iudicia quae facere deberetis in terra quam possessuri estis
# unit P DEU:4:15
custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis
aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in
Horeb de medio ignis
# unit P DEU:4:16
ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut
imaginem masculi vel feminae
# unit P DEU:4:17
similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram vel
avium sub caelo volantium
# unit P DEU:4:18
atque reptilium quae moventur in terra sive piscium qui sub
terra morantur in aquis
# unit P DEU:4:19
ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et
omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae
creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae
sub caelo sunt
# unit P DEU:4:20
vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti
ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti die
# unit P DEU:4:21
iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et
iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam
quam daturus est vobis
# unit P DEU:4:22
ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos
transibitis et possidebitis terram egregiam
# unit P DEU:4:23
cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod
pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae
fieri Dominus prohibuit
# unit P DEU:4:24
quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus aemulator
# unit P DEU:4:25
si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra
deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes
malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis
# unit P DEU:4:26
testes invoco hodie caelum et terram cito perituros vos
esse de terra quam transito Iordane possessuri estis non
habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus
# unit P DEU:4:27
atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in
nationibus ad quas vos ducturus est Dominus
# unit P DEU:4:28
ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno
et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur
# unit P DEU:4:29
cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si
tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae
# unit P DEU:4:30
postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt novissimo
tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius
# unit P DEU:4:31
quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te
nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit
patribus tuis
# unit P DEU:4:32
interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo
creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad summum
eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum
est
# unit P DEU:4:33
ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut
tu audisti et vixisti
# unit P DEU:4:34
si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de
medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam
et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones
iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto
videntibus oculis tuis
# unit P DEU:4:35
ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius
praeter unum
# unit P DEU:4:36
de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in
terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius
de medio ignis
# unit P DEU:4:37
quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos
eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto
# unit P DEU:4:38
ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo
et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem
sicut cernis in praesenti die
# unit P DEU:4:39
scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse
sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum et non sit alius
# unit P DEU:4:40
custodi praecepta eius atque mandata quae ego praecipio
tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo
tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
# unit P DEU:4:41
tunc separavit Moses tres civitates trans Iordanem ad
orientalem plagam
# unit P DEU:4:42
ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec
fuerit inimicus ante unum et alterum diem et ad harum aliquam
urbium possit evadere
# unit P DEU:4:43
Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de
tribu Ruben et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad et Golam
in Basan quae est in tribu Manasse
# unit P DEU:4:44
ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israhel
# unit P DEU:4:45
et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia quae
locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto
# unit P DEU:4:46
trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon
regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses
filii quoque Israhel egressi ex Aegypto
# unit P DEU:4:47
possederunt terram eius et terram Og regis Basan duorum
regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum
# unit P DEU:4:48
ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon usque ad
montem Sion qui est et Hermon
# unit P DEU:4:49
omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam usque
ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga

## <e005>
# chapter   5 5
# unit P DEU:5:1
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi
Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus
vestris hodie discite ea et opere conplete
# unit P DEU:5:2
Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb
# unit P DEU:5:3
non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui
inpraesentiarum sumus et vivimus
# unit P DEU:5:4
facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis
# unit P DEU:5:5
ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore
illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et
non ascendistis in montem et ait
# unit P DEU:5:6
ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo
servitutis
# unit P DEU:5:7
non habebis deos alienos in conspectu meo
# unit P DEU:5:8
non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quae in
caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur
in aquis sub terra
# unit P DEU:5:9
non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus
Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in
tertiam et quartam generationem his qui oderunt me
# unit P DEU:5:10
et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et
custodientibus praecepta mea
# unit P DEU:5:11
non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit
inpunitus qui super re vana nomen eius adsumpserit
# unit P DEU:5:12
observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit
tibi Dominus Deus tuus
# unit P DEU:5:13
sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
# unit P DEU:5:14
septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non
facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus
et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus
qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua
sicut et tu
# unit P DEU:5:15
memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te
inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco
praecepit tibi ut observares diem sabbati
# unit P DEU:5:16
honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus
Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam
Dominus Deus tuus daturus est tibi
# unit P DEU:5:17
non occides
# unit P DEU:5:18
neque moechaberis
# unit P DEU:5:19
furtumque non facies
# unit P DEU:5:20
nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
# unit P DEU:5:21
non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non
servum non ancillam non bovem non asinum et universa quae
illius sunt
# unit P DEU:5:22
haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem
vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce
magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis
lapideis quas tradidit mihi
# unit P DEU:5:23
vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et
montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes
tribuum et maiores natu atque dixistis
# unit P DEU:5:24
ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et
magnitudinem suam vocem eius audivimus de medio ignis et
probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo
# unit P DEU:5:25
cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim
audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur
# unit P DEU:5:26
quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de
medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere
# unit P DEU:5:27
tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus
noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea
# unit P DEU:5:28
quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum
populi huius quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti
# unit P DEU:5:29
quis det talem eos habere mentem ut timeant me et
custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis
et filiis eorum in sempiternum
# unit P DEU:5:30
vade et dic eis revertimini in tentoria vestra
# unit P DEU:5:31
tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et
caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in
terra quam dabo illis in possessionem
# unit P DEU:5:32
custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus
vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram
# unit P DEU:5:33
sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis
ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra
possessionis vestrae

## <e006>
# chapter   6 6
# unit P DEU:6:1
haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae
mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in
terra ad quam transgredimini possidendam
# unit P DEU:6:2
ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et
praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus
tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui
# unit P DEU:6:3
audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et
multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum
tuorum tibi terram lacte et melle manantem
# unit P DEU:6:4
audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est
# unit P DEU:6:5
diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima
tua et ex tota fortitudine tua
# unit P DEU:6:6
eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde
tuo
# unit P DEU:6:7
et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua
et ambulans in itinere dormiens atque consurgens
# unit P DEU:6:8
et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et
movebuntur inter oculos tuos
# unit P DEU:6:9
scribesque ea in limine et ostiis domus tuae
# unit P DEU:6:10
cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua
iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi
civitates magnas et optimas quas non aedificasti
# unit P DEU:6:11
domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas
quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti
# unit P DEU:6:12
et comederis et saturatus fueris
# unit P DEU:6:13
cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de
terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et
ipsi servies ac per nomen illius iurabis
# unit P DEU:6:14
non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in
circuitu vestro sunt
# unit P DEU:6:15
quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui
nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te
de superficie terrae
# unit P DEU:6:16
non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco
temptationis
# unit P DEU:6:17
custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et
caerimonias quas praecepit tibi
# unit P DEU:6:18
et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut
bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua
iuravit Dominus patribus tuis
# unit P DEU:6:19
ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est
# unit P DEU:6:20
cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi
volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae
praecepit Dominus Deus noster nobis
# unit P DEU:6:21
dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos
Dominus de Aegypto in manu forti
# unit P DEU:6:22
fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto
contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro
# unit P DEU:6:23
et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua
iuravit patribus nostris
# unit P DEU:6:24
praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec
et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis
diebus vitae nostrae sicut est hodie
# unit P DEU:6:25
eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus
omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit
nobis

## <e007>
# chapter   7 7
# unit P DEU:7:1
cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam
possessurus ingredieris et deleverit gentes multas coram te
Hettheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Ferezeum et
Eveum et Iebuseum septem gentes multo maioris numeri quam tu es
et robustiores te
# unit P DEU:7:2
tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque
ad internicionem non inibis cum eis foedus nec misereberis
earum
# unit P DEU:7:3
neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio
eius nec filiam illius accipies filio tuo
# unit P DEU:7:4
quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat
diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito
# unit P DEU:7:5
quin potius haec facietis eis aras eorum subvertite
confringite statuas lucosque succidite et sculptilia conburite
# unit P DEU:7:6
quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus
Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui
sunt super terram
# unit P DEU:7:7
non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est
Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores
# unit P DEU:7:8
sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum quod
iuravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit
de domo servitutis de manu Pharaonis regis Aegypti
# unit P DEU:7:9
et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et
fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et
his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes
# unit P DEU:7:10
et reddens odientibus se statim ita ut disperdat eos et
ultra non differat protinus eis restituens quod merentur
# unit P DEU:7:11
custodi ergo praecepta et caerimonias atque iudicia quae
ego mando tibi hodie ut facias
# unit P DEU:7:12
si postquam audieris haec iudicia custodieris ea et feceris
custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam
quam iuravit patribus tuis
# unit P DEU:7:13
et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris
tui et fructui terrae tuae frumento tuo atque vindemiae oleo et
armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit
patribus tuis ut daret eam tibi
# unit P DEU:7:14
benedictus eris inter omnes populos non erit apud te
sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis
# unit P DEU:7:15
auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates
Aegypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis
hostibus tuis
# unit P DEU:7:16
devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est
tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint
in ruinam tui
# unit P DEU:7:17
si dixeris in corde tuo plures sunt gentes istae quam ego
quomodo potero delere eas
# unit P DEU:7:18
noli metuere sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus
Pharaoni et cunctis Aegyptiis
# unit P DEU:7:19
plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque
portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te
Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis
# unit P DEU:7:20
insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec
deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere
potuerint
# unit P DEU:7:21
non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est
Deus magnus et terribilis
# unit P DEU:7:22
ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque
per partes non poteris delere eas pariter ne forte
multiplicentur contra te bestiae terrae
# unit P DEU:7:23
dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et
interficiet illos donec penitus deleantur
# unit P DEU:7:24
tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum
sub caelo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos
# unit P DEU:7:25
sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et
aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam
ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui
# unit P DEU:7:26
nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias
anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et
velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia
anathema est

## <e008>
# chapter   8 8
# unit P DEU:8:1
omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie cave diligenter
ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique
possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris
# unit P DEU:8:2
et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus
Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque
temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum
custodires mandata illius an non
# unit P DEU:8:3
adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas
tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat
homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini
# unit P DEU:8:4
vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit
et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus est
# unit P DEU:8:5
ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum
sic Dominus Deus tuus erudivit te
# unit P DEU:8:6
ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius
et timeas eum
# unit P DEU:8:7
Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram
rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus
erumpunt fluviorum abyssi
# unit P DEU:8:8
terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et mala granata
et oliveta nascuntur terram olei ac mellis
# unit P DEU:8:9
ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium
abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus
eius aeris metalla fodiuntur
# unit P DEU:8:10
ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo
tuo pro terra optima quam dedit tibi
# unit P DEU:8:11
observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et
neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego
praecipio tibi hodie
# unit P DEU:8:12
ne postquam comederis et satiatus domos pulchras
aedificaveris et habitaveris in eis
# unit P DEU:8:13
habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri
cunctarumque rerum copiam
# unit P DEU:8:14
elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui
eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis
# unit P DEU:8:15
et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in
qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae
omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissima
# unit P DEU:8:16
et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres
tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est
tui
# unit P DEU:8:17
ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meae
haec mihi omnia praestiterunt
# unit P DEU:8:18
sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires
praebuerit ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus
tuis sicut praesens indicat dies
# unit P DEU:8:19
sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos
deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc praedico tibi
quod omnino dispereas
# unit P DEU:8:20
sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et
vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri

## <e009>
# chapter   9 9
# unit P DEU:9:1
audi Israhel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas
nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad
caelum usque muratas
# unit P DEU:9:2
populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse
vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere
# unit P DEU:9:3
scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante
te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat
atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est
tibi
# unit P DEU:9:4
ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in
conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut
terram hanc possiderem cum propter impietates suas istae
deletae sint nationes
# unit P DEU:9:5
neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui
ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt
impie te introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum
Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham
Isaac et Iacob
# unit P DEU:9:6
scito igitur quod non propter iustitias tuas Dominus Deus
tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum
durissimae cervicis sis populus
# unit P DEU:9:7
memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam
provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es
egressus ex Aegypto usque ad locum istum semper adversum
Dominum contendisti
# unit P DEU:9:8
nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit
# unit P DEU:9:9
quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas
tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in
monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et
aquam non bibens
# unit P DEU:9:10
deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito
Dei et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est
de medio ignis quando contio populi congregata est
# unit P DEU:9:11
cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit
mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas foederis
# unit P DEU:9:12
dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus
quos eduxisti de Aegypto deseruerunt velociter viam quam
demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile
# unit P DEU:9:13
rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste durae
cervicis sit
# unit P DEU:9:14
dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo
et constituam te super gentem quae hac maior et fortior sit
# unit P DEU:9:15
cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas
foederis utraque tenerem manu
# unit P DEU:9:16
vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis
vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius quam
vobis ostenderat
# unit P DEU:9:17
proieci tabulas de manibus meis confregique eas in
conspectu vestro
# unit P DEU:9:18
et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et
noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia
peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad
iracundiam provocastis
# unit P DEU:9:19
timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos
concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac
vice
# unit P DEU:9:20
adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum
conterere et pro illo similiter deprecatus sum
# unit P DEU:9:21
peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum
arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in
pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit
# unit P DEU:9:22
in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris
Concupiscentiae provocastis Dominum
# unit P DEU:9:23
et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et
possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium
Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire
voluistis
# unit P DEU:9:24
sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi
# unit P DEU:9:25
et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus
eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus
# unit P DEU:9:26
et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et
hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos
eduxisti de Aegypto in manu forti
# unit P DEU:9:27
recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne
aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum
# unit P DEU:9:28
ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non
poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est
eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in
solitudine
# unit P DEU:9:29
qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in
fortitudine tua magna et in brachio tuo extento

## <e010>
# chapter  10 10
# unit P DEU:10:1
in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas
lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem
faciesque arcam ligneam
# unit P DEU:10:2
et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante
confregisti ponesque eas in arca
# unit P DEU:10:3
feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas
tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in
manibus
# unit P DEU:10:4
scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba
decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis
quando populus congregatus est et dedit eas mihi
# unit P DEU:10:5
reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam
quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit
Dominus
# unit P DEU:10:6
filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum
Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo
sacerdotio functus est filius eius Eleazar
# unit P DEU:10:7
inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati
sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium
# unit P DEU:10:8
eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis
Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in
nomine illius usque in praesentem diem
# unit P DEU:10:9
quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum
fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut
promisit ei Dominus Deus tuus
# unit P DEU:10:10
ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac
noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere
noluit
# unit P DEU:10:11
dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et
possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
# unit P DEU:10:12
et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut
timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum
ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima
tua
# unit P DEU:10:13
custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego
hodie praecipio ut bene sit tibi
# unit P DEU:10:14
en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et
omnia quae in ea sunt
# unit P DEU:10:15
et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit
eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis
gentibus sicut hodie conprobatur
# unit P DEU:10:16
circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem
vestram ne induretis amplius
# unit P DEU:10:17
quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus
dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam
non accipit nec munera
# unit P DEU:10:18
facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei
victum atque vestitum
# unit P DEU:10:19
et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae
in terra Aegypti
# unit P DEU:10:20
Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis
iurabisque in nomine illius
# unit P DEU:10:21
ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec
magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui
# unit P DEU:10:22
in septuaginta animabus descenderunt patres tui in
Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut
astra caeli

## <e011>
# chapter  11 11
# unit P DEU:11:1
ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et
caerimonias iudicia atque mandata omni tempore
# unit P DEU:11:2
cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non
viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et
robustam manum extentumque brachium
# unit P DEU:11:3
signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et
universae terrae eius
# unit P DEU:11:4
omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo
operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et
deleverit eos Dominus usque in praesentem diem
# unit P DEU:11:5
vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc
locum
# unit P DEU:11:6
et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben
quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis
et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis
# unit P DEU:11:7
oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit
# unit P DEU:11:8
ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie
praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad
quam ingredimini
# unit P DEU:11:9
multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento
pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte
et melle manantem
# unit P DEU:11:10
terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut
terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem
aquae ducuntur inriguae
# unit P DEU:11:11
sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias
# unit P DEU:11:12
quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in
ea sunt a principio anni usque ad finem eius
# unit P DEU:11:13
si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio
vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto
corde vestro et in tota anima vestra
# unit P DEU:11:14
dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut
colligatis frumentum et vinum et oleum
# unit P DEU:11:15
faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis
ac saturemini
# unit P DEU:11:16
cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a
Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos
# unit P DEU:11:17
iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant
nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima
quam Dominus daturus est vobis
# unit P DEU:11:18
ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et
suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos
conlocate
# unit P DEU:11:19
docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in
domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris
# unit P DEU:11:20
scribes ea super postes et ianuas domus tuae
# unit P DEU:11:21
ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra
quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum
inminet terrae
# unit P DEU:11:22
si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et
feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in
omnibus viis eius adherentes ei
# unit P DEU:11:23
disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram
et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt
# unit P DEU:11:24
omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a
deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare
occidentale erunt termini vestri
# unit P DEU:11:25
nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem
dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi
estis sicut locutus est vobis
# unit P DEU:11:26
en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et
maledictionem
# unit P DEU:11:27
benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri
quae ego praecipio vobis
# unit P DEU:11:28
maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri
sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et
ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis
# unit P DEU:11:29
cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam
pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim
maledictionem super montem Hebal
# unit P DEU:11:30
qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis
occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra
Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul
# unit P DEU:11:31
vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam
Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac
possideatis illam
# unit P DEU:11:32
videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae
ego hodie ponam in conspectu vestro

## <e012>
# chapter  12 12
# unit P DEU:12:1
haec sunt praecepta atque iudicia quae facere debetis in
terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut
possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris
# unit P DEU:12:2
subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas
possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et
subter omne lignum frondosum
# unit P DEU:12:3
dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne
conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis
illis
# unit P DEU:12:4
non facietis ita Domino Deo vestro
# unit P DEU:12:5
sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis
tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo
venietis
# unit P DEU:12:6
et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras
decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria
primogenita boum et ovium
# unit P DEU:12:7
et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac
laetabimini in cunctis ad quae miseritis manum vos et domus
vestrae in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester
# unit P DEU:12:8
non facietis ibi quae nos hic facimus hodie singuli quod
sibi rectum videtur
# unit P DEU:12:9
neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et
possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis
# unit P DEU:12:10
transibitis Iordanem et habitabitis in terram quam Dominus
Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis
hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis
# unit P DEU:12:11
in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen
eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et
hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid
praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino
# unit P DEU:12:12
ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac
filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris
urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et
possessionem inter vos
# unit P DEU:12:13
cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris
# unit P DEU:12:14
sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum
offeres hostias et facies quaecumque praecipio tibi
# unit P DEU:12:15
sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit
occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit
tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et
debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri
licet sicut capream et cervum comedes
# unit P DEU:12:16
absque esu dumtaxat sanguinis quod super terram quasi
aquam effundes
# unit P DEU:12:17
non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et
vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia
quae voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum
tuarum
# unit P DEU:12:18
sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit
Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula
atque Levites qui manet in urbibus tuis et laetaberis et
reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis
manum tuam
# unit P DEU:12:19
cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in
terra
# unit P DEU:12:20
quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut
locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat
anima tua
# unit P DEU:12:21
locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen
eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quae
habueris sicut praecepi tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi
placet
# unit P DEU:12:22
sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et
mundus et inmundus in commune vescentur
# unit P DEU:12:23
hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro
anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus
# unit P DEU:12:24
sed super terram fundes quasi aquam
# unit P DEU:12:25
ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod
placet in conspectu Domini
# unit P DEU:12:26
quae autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et
venies ad locum quem elegerit Dominus
# unit P DEU:12:27
et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super
altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari
carnibus autem ipse vesceris
# unit P DEU:12:28
observa et audi omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit
tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod
bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui
# unit P DEU:12:29
quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam
gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque
habitaveris in terra earum
# unit P DEU:12:30
cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte
subversae et requiras caerimonias earum dicens sicut coluerunt
gentes istae deos suos ita et ego colam
# unit P DEU:12:31
non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim
abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis
offerentes filios et filias et conburentes igne
# unit P DEU:12:32
quod praecipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas
quicquam nec minuas

## <e013>
# chapter  13 13
# unit P DEU:13:1
si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium
vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum
# unit P DEU:13:2
et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et
sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis
# unit P DEU:13:3
non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia
temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis
eum an non in toto corde et in tota anima vestra
# unit P DEU:13:4
Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata
illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi
adherebitis
# unit P DEU:13:5
propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia
locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos
de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te
faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes
malum de medio tui
# unit P DEU:13:6
si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae
aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut
amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et
serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui
# unit P DEU:13:7
cunctarum in circuitu gentium quae iuxta vel procul sunt ab
initio usque ad finem terrae
# unit P DEU:13:8
non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut
miserearis et occultes eum
# unit P DEU:13:9
sed statim interficies sit primum manus tua super eum et
post te omnis populus mittat manum
# unit P DEU:13:10
lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a
Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Aegypti de domo
servitutis
# unit P DEU:13:11
ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat
quippiam huius rei simile
# unit P DEU:13:12
si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus
dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos
# unit P DEU:13:13
egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt
habitatores urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis
alienis quos ignoratis
# unit P DEU:13:14
quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si
inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere
perpetratam
# unit P DEU:13:15
statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et
delebis eam omniaque quae in illa sunt usque ad pecora
# unit P DEU:13:16
quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium
platearum eius et cum ipsa civitate succendes ita ut universa
consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non
aedificabitur amplius
# unit P DEU:13:17
et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua
ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui
multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis
# unit P DEU:13:18
quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia
praecepta eius quae ego praecipio tibi hodie ut facias quod
placitum est in conspectu Domini Dei tui

## <e014>
# chapter  14 14
# unit P DEU:14:1
filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec
facietis calvitium super mortuo
# unit P DEU:14:2
quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut
sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt
super terram
# unit P DEU:14:3
ne comedatis quae inmunda sunt
# unit P DEU:14:4
hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et
capram
# unit P DEU:14:5
cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem
camelopardalum
# unit P DEU:14:6
omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat
comedetis
# unit P DEU:14:7
de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec
comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia
ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis
# unit P DEU:14:8
sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda
erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis
# unit P DEU:14:9
haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae
habent pinnulas et squamas comedite
# unit P DEU:14:10
quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia
inmunda sunt
# unit P DEU:14:11
omnes aves mundas comedite
# unit P DEU:14:12
inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et
alietum
# unit P DEU:14:13
ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
# unit P DEU:14:14
et omne corvini generis
# unit P DEU:14:15
strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta
genus suum
# unit P DEU:14:16
herodium et cycnum et ibin
# unit P DEU:14:17
ac mergulum porphirionem et nycticoracem
# unit P DEU:14:18
onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam
quoque et vespertilionem
# unit P DEU:14:19
et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec
comedetur
# unit P DEU:14:20
omne quod mundum est comedite
# unit P DEU:14:21
quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui
intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu
populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte
matris suae
# unit P DEU:14:22
decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae
nascuntur in terra per annos singulos
# unit P DEU:14:23
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem
elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui
et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut
discas timere Dominum Deum tuum omni tempore
# unit P DEU:14:24
cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit
Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec
cuncta portare
# unit P DEU:14:25
vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et
proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
# unit P DEU:14:26
et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex
armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod
desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et
epulaberis tu et domus tua
# unit P DEU:14:27
et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas
eum quia non habet aliam partem in possessione tua
# unit P DEU:14:28
anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae
nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas
# unit P DEU:14:29
venietque Levites qui aliam non habet partem nec
possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra
portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi
Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae
feceris

## <e015>
# chapter  15 15
# unit P DEU:15:1
septimo anno facies remissionem
# unit P DEU:15:2
quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico
vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus
remissionis est Domini
# unit P DEU:15:3
a peregrino et advena exiges civem et propinquum repetendi
non habes potestatem
# unit P DEU:15:4
et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut
benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in
possessionem
# unit P DEU:15:5
si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris
universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet
tibi ut pollicitus est
# unit P DEU:15:6
fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum
dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur
# unit P DEU:15:7
si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas
civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes
manum
# unit P DEU:15:8
sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere
perspexeris
# unit P DEU:15:9
cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in
corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas
oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum
commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in
peccatum
# unit P DEU:15:10
sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius
necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus
in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris
# unit P DEU:15:11
non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco
ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi
qui tecum versatur in terra
# unit P DEU:15:12
cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea
et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum
liberum
# unit P DEU:15:13
et quem libertate donaveris nequaquam vacuum abire
patieris
# unit P DEU:15:14
sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo
quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi
# unit P DEU:15:15
memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et
liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam
tibi
# unit P DEU:15:16
sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum
tuam et bene sibi apud te esse sentiat
# unit P DEU:15:17
adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus
tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque
similiter facies
# unit P DEU:15:18
non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos
liberos quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos
servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis
operibus quae agis
# unit P DEU:15:19
de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis
quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non
operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita
ovium
# unit P DEU:15:20
in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos
in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua
# unit P DEU:15:21
sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel
caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur
Domino Deo tuo
# unit P DEU:15:22
sed intra portas urbis tuae comedes illud tam mundus quam
inmundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervo
# unit P DEU:15:23
hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed
effundas in terram quasi aquam

## <e016>
# chapter  16 16
# unit P DEU:16:1
observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut
facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te
Dominus Deus tuus de Aegypto nocte
# unit P DEU:16:2
immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in
loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi
# unit P DEU:16:3
non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes
absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus
es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto
omnibus diebus vitae tuae
# unit P DEU:16:4
non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem
diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est
vesperi in die primo mane
# unit P DEU:16:5
non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas
Dominus Deus tuus daturus est tibi
# unit P DEU:16:6
sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet
nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando
egressus es de Aegypto
# unit P DEU:16:7
et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus
tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua
# unit P DEU:16:8
sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta
est Domini Dei tui non facies opus
# unit P DEU:16:9
septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in
segetem miseris
# unit P DEU:16:10
et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo
oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta
benedictionem Domini Dei tui
# unit P DEU:16:11
et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et
filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra
portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur
vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet
nomen eius ibi
# unit P DEU:16:12
et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto
custodiesque ac facies quae praecepta sunt
# unit P DEU:16:13
sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem
dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas
# unit P DEU:16:14
et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et
filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et
pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt
# unit P DEU:16:15
septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem
elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis
frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in
laetitia
# unit P DEU:16:16
tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in
conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate
azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate
tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus
# unit P DEU:16:17
sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta
benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei
# unit P DEU:16:18
iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis
quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut
iudicent populum iusto iudicio
# unit P DEU:16:19
nec in alteram partem declinent non accipies personam nec
munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba
iustorum
# unit P DEU:16:20
iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas
terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi
# unit P DEU:16:21
non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare Domini
Dei tui
# unit P DEU:16:22
nec facies tibi atque constitues statuam quae odit Dominus
Deus tuus

## <e017>
# chapter  17 17
# unit P DEU:17:1
non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est
macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui
# unit P DEU:17:2
cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum
quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant
malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum
illius
# unit P DEU:17:3
ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et
lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi
# unit P DEU:17:4
et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris
diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in
Israhel
# unit P DEU:17:5
educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam
perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur
# unit P DEU:17:6
in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur
nemo occidatur uno contra se dicente testimonium
# unit P DEU:17:7
manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi
extrema mittetur ut auferas malum de medio tui
# unit P DEU:17:8
si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris
inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non
lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge
et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
# unit P DEU:17:9
veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui
fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi
iudicii veritatem
# unit P DEU:17:10
et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem
elegerit Dominus et docuerint te
# unit P DEU:17:11
iuxta legem eius sequeris sententiam eorum nec declinabis
ad dextram vel ad sinistram
# unit P DEU:17:12
qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio
qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis
morietur homo ille et auferes malum de Israhel
# unit P DEU:17:13
cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps
intumescat superbia
# unit P DEU:17:14
cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit
tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris
constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum
nationes
# unit P DEU:17:15
eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero
fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere
qui non sit frater tuus
# unit P DEU:17:16
cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec
reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus
praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius
per eandem viam revertamini
# unit P DEU:17:17
non habebit uxores plurimas quae inliciant animum eius
neque argenti et auri inmensa pondera
# unit P DEU:17:18
postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi
deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a
sacerdotibus leviticae tribus
# unit P DEU:17:19
et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae
ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et
caerimonias eius quae lege praecepta sunt
# unit P DEU:17:20
nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos
neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore
regnet ipse et filii eius super Israhel

## <e018>
# chapter  18 18
# unit P DEU:18:1
non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem
tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia
sacrificia Domini et oblationes eius comedent
# unit P DEU:18:2
et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum
Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis
# unit P DEU:18:3
hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui
offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt
sacerdoti armum ac ventriculum
# unit P DEU:18:4
primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium
tonsione
# unit P DEU:18:5
ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus
tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii eius in
sempiternum
# unit P DEU:18:6
si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in
qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit
Dominus
# unit P DEU:18:7
ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius
Levitae qui stabunt eo tempore coram Domino
# unit P DEU:18:8
partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo
quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur
# unit P DEU:18:9
quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit
tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium
# unit P DEU:18:10
nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam
ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia
atque auguria ne sit maleficus
# unit P DEU:18:11
ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quaerat a
mortuis veritatem
# unit P DEU:18:12
omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi
scelera delebit eos in introitu tuo
# unit P DEU:18:13
perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo
# unit P DEU:18:14
gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos
audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es
# unit P DEU:18:15
prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me
suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies
# unit P DEU:18:16
ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio
congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei
mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar
# unit P DEU:18:17
et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti
# unit P DEU:18:18
prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem
tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia
quae praecepero illi
# unit P DEU:18:19
qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire
noluerit ego ultor existam
# unit P DEU:18:20
propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in
nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex nomine
alienorum deorum interficietur
# unit P DEU:18:21
quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum
intellegere verbum quod non est locutus Dominus
# unit P DEU:18:22
hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille
praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per
tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum

## <e019>
# chapter  19 19
# unit P DEU:19:1
cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi
traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in
urbibus eius et in aedibus
# unit P DEU:19:2
tres civitates separabis tibi in medio terrae quam Dominus
Deus tuus dabit tibi in possessionem
# unit P DEU:19:3
sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam
terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter
homicidium profugus est quo possit evadere
# unit P DEU:19:4
haec erit lex homicidae fugientis cuius vita servanda est
qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius
tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur
# unit P DEU:19:5
sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda
et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum
de manubrio amicum eius percusserit et occiderit hic ad unam
supradictarum urbium confugiet et vivet
# unit P DEU:19:6
ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis dolore
stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit
et percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum
contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur
# unit P DEU:19:7
idcirco praecipio tibi ut tres civitates aequalis inter se
spatii dividas
# unit P DEU:19:8
cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut
iuravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis
pollicitus est
# unit P DEU:19:9
si tamen custodieris mandata eius et feceris quae hodie
praecipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis
eius omni tempore addes tibi tres alias civitates et
supradictarum trium urbium numerum duplicabis
# unit P DEU:19:10
ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae quam
Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus
# unit P DEU:19:11
si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit
vitae eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit
fugeritque ad unam de supradictis urbibus
# unit P DEU:19:12
mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco
effugii tradentque in manu proximi cuius sanguis effusus est et
morietur
# unit P DEU:19:13
nec misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de
Israhel ut bene sit tibi
# unit P DEU:19:14
non adsumes et transferes terminos proximi tui quos
fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus
dabit tibi in terra quam acceperis possidendam
# unit P DEU:19:15
non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud
peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium
stabit omne verbum
# unit P DEU:19:16
si steterit testis mendax contra hominem accusans eum
praevaricationis
# unit P DEU:19:17
stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu
sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis
# unit P DEU:19:18
cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum
testem dixisse contra fratrem suum mendacium
# unit P DEU:19:19
reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes
malum de medio tui
# unit P DEU:19:20
ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia
audeant facere
# unit P DEU:19:21
non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo
dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges

## <e020>
# chapter  20 20
# unit P DEU:20:1
si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris
equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii
exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus
tecum est qui eduxit te de terra Aegypti
# unit P DEU:20:2
adpropinquante autem iam proelio stabit sacerdos ante aciem
et sic loquetur ad populum
# unit P DEU:20:3
audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam
committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite
cedere nec formidetis eos
# unit P DEU:20:4
quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis
contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo
# unit P DEU:20:5
duces quoque per singulas turmas audiente exercitu
proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non
dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte
moriatur in bello et alius dedicet illam
# unit P DEU:20:6
quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse
communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in
domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius
fungatur officio
# unit P DEU:20:7
quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat
et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius
homo accipiat eam
# unit P DEU:20:8
his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est
homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum
suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore
perterritus est
# unit P DEU:20:9
cumque siluerint exercitus duces et finem loquendi fecerint
unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit
# unit P DEU:20:10
si quando accesseris ad expugnandam civitatem offeres ei
primum pacem
# unit P DEU:20:11
si receperit et aperuerit tibi portas cunctus populus qui
in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributo
# unit P DEU:20:12
sin autem foedus inire noluerint et receperint contra te
bellum obpugnabis eam
# unit P DEU:20:13
cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua
percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii
# unit P DEU:20:14
absque mulieribus et infantibus iumentis et ceteris quae
in civitate sunt omnem praedam exercitui divides et comedes de
spoliis hostium tuorum quae Dominus Deus tuus dederit tibi
# unit P DEU:20:15
sic facies cunctis civitatibus quae a te procul valde sunt
et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es
# unit P DEU:20:16
de his autem civitatibus quae dabuntur tibi nullum omnino
permittes vivere
# unit P DEU:20:17
sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et
Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Iebuseum sicut
praecepit tibi Dominus Deus tuus
# unit P DEU:20:18
ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas
ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum
# unit P DEU:20:19
quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus
circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus
vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem
quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te
augere numerum
# unit P DEU:20:20
si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in
ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias
civitatem quae contra te dimicat

## <e021>
# chapter  21 21
# unit P DEU:21:1
quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus
daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis
reus
# unit P DEU:21:2
egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco
cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum
# unit P DEU:21:3
et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores
civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum
nec terram scidit vomere
# unit P DEU:21:4
et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam
arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices
vitulae
# unit P DEU:21:5
accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus
Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad
verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est
iudicetur
# unit P DEU:21:6
et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque
manus suas super vitulam quae in valle percussa est
# unit P DEU:21:7
et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec
oculi viderunt
# unit P DEU:21:8
propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et
non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et
auferetur ab eis reatus sanguinis
# unit P DEU:21:9
tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est
cum feceris quod praecepit Dominus
# unit P DEU:21:10
si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et
tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque
duxeris
# unit P DEU:21:11
et videris in numero captivorum mulierem pulchram et
adamaveris eam voluerisque habere uxorem
# unit P DEU:21:12
introduces in domum tuam quae radet caesariem et
circumcidet ungues
# unit P DEU:21:13
et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua
flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad
eam dormiesque cum illa et erit uxor tua
# unit P DEU:21:14
sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam
liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam
quia humiliasti eam
# unit P DEU:21:15
si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram
odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae
primogenitus
# unit P DEU:21:16
volueritque substantiam inter filios suos dividere non
poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio
odiosae
# unit P DEU:21:17
sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de
his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium
liberorum eius et huic debentur primogenita
# unit P DEU:21:18
si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non
audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire
contempserit
# unit P DEU:21:19
adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et
ad portam iudicii
# unit P DEU:21:20
dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax
est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et
luxuriae atque conviviis
# unit P DEU:21:21
lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut
auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens
pertimescat
# unit P DEU:21:22
quando peccaverit homo quod morte plectendum est et
adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo
# unit P DEU:21:23
non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die
sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et
nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus
dederit tibi in possessionem

## <e022>
# chapter  22 22
# unit P DEU:22:1
non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et
praeteribis sed reduces fratri tuo
# unit P DEU:22:2
etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces
in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus
et recipiat
# unit P DEU:22:3
similiter facies de asino et de vestimento et de omni re
fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi
alienam
# unit P DEU:22:4
si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via
non despicies sed sublevabis cum eo
# unit P DEU:22:5
non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste
feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec
# unit P DEU:22:6
si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis
inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non
tenebis eam cum filiis
# unit P DEU:22:7
sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et
longo vivas tempore
# unit P DEU:22:8
cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per
circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente
alio et in praeceps ruente
# unit P DEU:22:9
non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam
sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur
# unit P DEU:22:10
non arabis in bove simul et asino
# unit P DEU:22:11
non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est
# unit P DEU:22:12
funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii
tui quo operieris
# unit P DEU:22:13
si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit
# unit P DEU:22:14
quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei
nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad
eam non inveni virginem
# unit P DEU:22:15
tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa
virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt
# unit P DEU:22:16
et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit
# unit P DEU:22:17
inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam
virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae
expandent vestimentum coram senibus civitatis
# unit P DEU:22:18
adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt
illum
# unit P DEU:22:19
condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit
patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem
Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni
tempore vitae suae
# unit P DEU:22:20
quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa
virginitas
# unit P DEU:22:21
eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus
obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in
Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de
medio tui
# unit P DEU:22:22
si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id
est adulter et adultera et auferes malum de Israhel
# unit P DEU:22:23
si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam
aliquis in civitate et concubuerit cum illa
# unit P DEU:22:24
educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus
obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir
quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio
tui
# unit P DEU:22:25
sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata
est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus
# unit P DEU:22:26
puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut
latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita
et puella perpessa est
# unit P DEU:22:27
sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret
eam
# unit P DEU:22:28
si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum
et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit
# unit P DEU:22:29
dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta
siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non
poterit dimittere cunctis diebus vitae suae
# unit P DEU:22:30
non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit
operimentum eius

## <e023>
# chapter  23 23
# unit P DEU:23:1
non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et
absciso veretro ecclesiam Domini
# unit P DEU:23:2
non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam
Domini usque ad decimam generationem
# unit P DEU:23:3
Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non
intrabunt ecclesiam Domini in aeternum
# unit P DEU:23:4
quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via
quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te
Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi
# unit P DEU:23:5
et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque
maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
# unit P DEU:23:6
non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis
diebus vitae tuae in sempiternum
# unit P DEU:23:7
non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium
quia advena fuisti in terra eius
# unit P DEU:23:8
qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt
ecclesiam Domini
# unit P DEU:23:9
quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam
custodies te ab omni re mala
# unit P DEU:23:10
si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio
egredietur extra castra
# unit P DEU:23:11
et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et
post solis occasum regredietur in castra
# unit P DEU:23:12
habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita
naturae
# unit P DEU:23:13
gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per
circuitum et egesta humo operies
# unit P DEU:23:14
quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio
castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint
castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec
derelinquat te
# unit P DEU:23:15
non trades servum domino suo qui ad te confugerit
# unit P DEU:23:16
habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium
tuarum requiescet nec contristes eum
# unit P DEU:23:17
non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de
filiis Israhel
# unit P DEU:23:18
non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum
Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio
est utrumque apud Dominum Deum tuum
# unit P DEU:23:19
non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec
quamlibet aliam rem
# unit P DEU:23:20
sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget
commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere
tuo in terra ad quam ingredieris possidendam
# unit P DEU:23:21
cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia
requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit
tibi in peccatum
# unit P DEU:23:22
si nolueris polliceri absque peccato eris
# unit P DEU:23:23
quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et
facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et
ore tuo locutus es
# unit P DEU:23:24
ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi
placuerit foras autem ne efferas tecum
# unit P DEU:23:25
si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu
conteres falce autem non metes

## <e024>
# chapter  24 24
# unit P DEU:24:1
si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit
gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet
libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de
domo sua
# unit P DEU:24:2
cumque egressa alterum maritum duxerit
# unit P DEU:24:3
et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et
dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit
# unit P DEU:24:4
non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia
polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare
facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit
possidendam
# unit P DEU:24:5
cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec
ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque
culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua
# unit P DEU:24:6
non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam
quia animam suam adposuit tibi
# unit P DEU:24:7
si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de
filiis Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et
auferes malum de medio tui
# unit P DEU:24:8
observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies
quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id
quod praecepi eis et imple sollicite
# unit P DEU:24:9
mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via
cum egrederemini de Aegypto
# unit P DEU:24:10
cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non
ingredieris domum eius ut pignus auferas
# unit P DEU:24:11
sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit
# unit P DEU:24:12
sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus
# unit P DEU:24:13
sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in
vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino
Deo tuo
# unit P DEU:24:14
non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui
sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas
est
# unit P DEU:24:15
sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis
occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne
clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum
# unit P DEU:24:16
non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus
sed unusquisque pro suo peccato morietur
# unit P DEU:24:17
non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes
pignoris loco viduae vestimentum
# unit P DEU:24:18
memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus
Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem
# unit P DEU:24:19
quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum
reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum
et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus
in omni opere manuum tuarum
# unit P DEU:24:20
si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in
arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae
pupillo ac viduae
# unit P DEU:24:21
si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes
racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae
# unit P DEU:24:22
memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco
praecipiam tibi ut facias hanc rem

## <e025>
# chapter  25 25
# unit P DEU:25:1
si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices
quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem
impium condemnabunt impietatis
# unit P DEU:25:2
sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis
prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati
erit et plagarum modus
# unit P DEU:25:3
ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne
foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus
# unit P DEU:25:4
non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas
# unit P DEU:25:5
quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque
liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed
accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui
# unit P DEU:25:6
et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut
non deleatur nomen eius ex Israhel
# unit P DEU:25:7
sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege
debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit
maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen
fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere
# unit P DEU:25:8
statimque accersiri eum facient et interrogabunt si
responderit nolo eam uxorem accipere
# unit P DEU:25:9
accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet
calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet
sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui
# unit P DEU:25:10
et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati
# unit P DEU:25:11
si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum
rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de
manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius
# unit P DEU:25:12
abscides manum illius nec flecteris super eam ulla
misericordia
# unit P DEU:25:13
non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus
# unit P DEU:25:14
nec erit in domo tua modius maior et minor
# unit P DEU:25:15
pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus
erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus
tuus dederit tibi
# unit P DEU:25:16
abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur
omnem iniustitiam
# unit P DEU:25:17
memento quae fecerit tibi Amalech in via quando
egrediebaris ex Aegypto
# unit P DEU:25:18
quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi
residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et
non timuerit Deum
# unit P DEU:25:19
cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et
subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi
pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne
obliviscaris

## <e026>
# chapter  26 26
# unit P DEU:26:1
cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi
daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in
illa
# unit P DEU:26:2
tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo
pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi
invocetur nomen eius
# unit P DEU:26:3
accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et
dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod
ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret
eam nobis
# unit P DEU:26:4
suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius ponet ante
altare Domini Dei tui
# unit P DEU:26:5
et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur
patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est
in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et
infinitae multitudinis
# unit P DEU:26:6
adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes
onera gravissima
# unit P DEU:26:7
et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui
exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque
angustias
# unit P DEU:26:8
et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento
in ingenti pavore in signis atque portentis
# unit P DEU:26:9
et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte
et melle manantem
# unit P DEU:26:10
et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit
Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui
adorato Domino Deo tuo
# unit P DEU:26:11
et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus
dederit tibi et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum
est
# unit P DEU:26:12
quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno
decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae
ut comedant intra portas tuas et saturentur
# unit P DEU:26:13
loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod
sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae
pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata
tua nec sum oblitus imperii
# unit P DEU:26:14
non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet
inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi
voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi
# unit P DEU:26:15
respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo
et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis
sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti
# unit P DEU:26:16
hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata
haec atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et
ex tota anima tua
# unit P DEU:26:17
Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis
eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia
et oboedias eius imperio
# unit P DEU:26:18
et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris
sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius
# unit P DEU:26:19
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in
laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini
Dei tui sicut locutus est

## <e027>
# chapter  27 27
# unit P DEU:27:1
praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes
custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie
# unit P DEU:27:2
cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus
tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
# unit P DEU:27:3
ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane
transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
# unit P DEU:27:4
quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego
hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
# unit P DEU:27:5
et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos
ferrum non tetigit
# unit P DEU:27:6
et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo
holocausta Domino Deo tuo
# unit P DEU:27:7
et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis
coram Domino Deo tuo
# unit P DEU:27:8
et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et
lucide
# unit P DEU:27:9
dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem
Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus
Domini Dei tui
# unit P DEU:27:10
audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas
ego praecipio tibi
# unit P DEU:27:11
praecepitque Moses populo in die illo dicens
# unit P DEU:27:12
hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim
Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
# unit P DEU:27:13
et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal
Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim
# unit P DEU:27:14
et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel
excelsa voce
# unit P DEU:27:15
maledictus homo qui facit sculptile et conflatile
abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in
abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen
# unit P DEU:27:16
maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet
omnis populus amen
# unit P DEU:27:17
maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet
omnis populus amen
# unit P DEU:27:18
maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet
omnis populus amen
# unit P DEU:27:19
maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et
viduae et dicet omnis populus amen
# unit P DEU:27:20
maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat
operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
# unit P DEU:27:21
maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis
populus amen
# unit P DEU:27:22
maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive
matris suae et dicet omnis populus amen
# unit P DEU:27:23
maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus
amen
# unit P DEU:27:24
maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet
omnis populus amen
# unit P DEU:27:25
maledictus qui accipit munera ut percutiat animam
sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen
# unit P DEU:27:26
maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec
eos opere perficit et dicet omnis populus amen

## <e028>
# chapter  28 28
# unit P DEU:28:1
sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque
custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie
faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae
versantur in terra
# unit P DEU:28:2
venientque super te universae benedictiones istae et
adprehendent te si tamen praecepta eius audieris
# unit P DEU:28:3
benedictus tu in civitate et benedictus in agro
# unit P DEU:28:4
benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae
fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium
tuarum
# unit P DEU:28:5
benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae
# unit P DEU:28:6
benedictus eris et ingrediens et egrediens
# unit P DEU:28:7
dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te
corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et
per septem fugient a facie tua
# unit P DEU:28:8
emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super
omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam
acceperis
# unit P DEU:28:9
suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit
tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in
viis eius
# unit P DEU:28:10
videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini
invocatum sit super te et timebunt te
# unit P DEU:28:11
abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui
et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit
Dominus patribus tuis ut daret tibi
# unit P DEU:28:12
aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat
pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus
manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo
fenus accipies
# unit P DEU:28:13
constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris
semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui
quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris
# unit P DEU:28:14
ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram
nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos
# unit P DEU:28:15
quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias
et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio
tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et
adprehendent te
# unit P DEU:28:16
maledictus eris in civitate maledictus in agro
# unit P DEU:28:17
maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae
# unit P DEU:28:18
maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae
armenta boum tuorum et greges ovium tuarum
# unit P DEU:28:19
maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens
# unit P DEU:28:20
mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem
in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat
velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus
reliquisti me
# unit P DEU:28:21
adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de
terra ad quam ingredieris possidendam
# unit P DEU:28:22
percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et
aestu et aere corrupto ac robigine et persequatur donec pereas
# unit P DEU:28:23
sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas
ferrea
# unit P DEU:28:24
det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo
descendat super te cinis donec conteraris
# unit P DEU:28:25
tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam
viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris
per omnia regna terrae
# unit P DEU:28:26
sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et
bestiis terrae et non sit qui abigat
# unit P DEU:28:27
percutiat te Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per
quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut
curari nequeas
# unit P DEU:28:28
percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis
# unit P DEU:28:29
et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in
tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam
sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te
# unit P DEU:28:30
uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et
non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam
# unit P DEU:28:31
bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus
tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae
dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet
# unit P DEU:28:32
filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo
videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum
tota die et non sit fortitudo in manu tua
# unit P DEU:28:33
fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus
quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus
cunctis diebus
# unit P DEU:28:34
et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui
# unit P DEU:28:35
percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris
sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum
# unit P DEU:28:36
ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te
in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis
alienis ligno et lapidi
# unit P DEU:28:37
et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis
ad quos te introduxerit Dominus
# unit P DEU:28:38
sementem multam iacies in terram et modicum congregabis
quia lucustae omnia devorabunt
# unit P DEU:28:39
vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges
ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus
# unit P DEU:28:40
olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris
oleo quia defluent et peribunt
# unit P DEU:28:41
filios generabis et filias et non frueris eis quoniam
ducentur in captivitatem
# unit P DEU:28:42
omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet
# unit P DEU:28:43
advena qui tecum versatur in terra ascendet super te
eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior
# unit P DEU:28:44
ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in
caput et tu eris in caudam
# unit P DEU:28:45
et venient super te omnes maledictiones istae et
persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti
vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et caerimonias
quas praecepit tibi
# unit P DEU:28:46
et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque
in sempiternum
# unit P DEU:28:47
eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque
laetitia propter rerum omnium abundantiam
# unit P DEU:28:48
servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et
siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super
cervicem tuam donec te conterat
# unit P DEU:28:49
adducet Dominus super te gentem de longinquo et de
extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum
impetu cuius linguam intellegere non possis
# unit P DEU:28:50
gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur
parvulo
# unit P DEU:28:51
et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae
donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum
armenta boum et greges ovium donec te disperdat
# unit P DEU:28:52
et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri
tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni
terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam
dabit tibi Dominus Deus tuus
# unit P DEU:28:53
et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et
filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia
et vastitate qua opprimet te hostis tuus
# unit P DEU:28:54
homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri
suo et uxori quae cubat in sinu suo
# unit P DEU:28:55
ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo
quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint
te inimici tui intra omnes portas tuas
# unit P DEU:28:56
tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non
valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et
teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius
super filii et filiae carnibus
# unit P DEU:28:57
et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum
eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim
eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et
vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas
# unit P DEU:28:58
nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae
scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum
et terribile hoc est Dominum Deum tuum
# unit P DEU:28:59
augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas
magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas
# unit P DEU:28:60
et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas
timuisti et adherebunt tibi
# unit P DEU:28:61
insuper et universos languores et plagas quae non sunt
scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec
te conterat
# unit P DEU:28:62
et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra
caeli prae multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui
# unit P DEU:28:63
et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis
faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque
subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris
possidendam
# unit P DEU:28:64
disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae
usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu
ignoras et patres tui lignis et lapidibus
# unit P DEU:28:65
in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies
vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et
deficientes oculos et animam maerore consumptam
# unit P DEU:28:66
et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et
die et non credes vitae tuae
# unit P DEU:28:67
mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det
mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea
quae tuis videbis oculis
# unit P DEU:28:68
reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua
dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis
in servos et ancillas et non erit qui emat

## <e029>
# chapter  29 29
# unit P DEU:29:1
haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut
feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus
quod cum eis pepigit in Horeb
# unit P DEU:29:2
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos
vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra
Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae
illius
# unit P DEU:29:3
temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa
portentaque ingentia
# unit P DEU:29:4
et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos
videntes et aures quae possint audire usque in praesentem diem
# unit P DEU:29:5
adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita
vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate
consumpta sunt
# unit P DEU:29:6
panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut
sciretis quia ego sum Dominus Deus vester
# unit P DEU:29:7
et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon
et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos
# unit P DEU:29:8
et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et
Gad et dimidiae tribui Manasse
# unit P DEU:29:9
custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut
intellegatis universa quae facitis
# unit P DEU:29:10
vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes
vestri ac tribus et maiores natu atque doctores omnis populus
Israhel
# unit P DEU:29:11
liberi et uxores vestrae et advena qui tecum moratur in
castris exceptis lignorum caesoribus et his qui conportant
aquas
# unit P DEU:29:12
ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iureiurando
quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum
# unit P DEU:29:13
ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut
locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac
et Iacob
# unit P DEU:29:14
nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta
confirmo
# unit P DEU:29:15
sed cunctis praesentibus et absentibus
# unit P DEU:29:16
vos enim nostis ut habitaverimus in terra Aegypti et
quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes
# unit P DEU:29:17
vidistis abominationes et sordes id est idola eorum lignum
et lapidem argentum et aurum quae colebant
# unit P DEU:29:18
ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus
cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et
serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans
fel et amaritudinem
# unit P DEU:29:19
cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in
corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis
mei et adsumat ebria sitientem
# unit P DEU:29:20
et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius
fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia
maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen
eius sub caelo
# unit P DEU:29:21
et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel
iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis
continentur
# unit P DEU:29:22
dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps
et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae
illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus
# unit P DEU:29:23
sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non
seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis
Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in
ira et furore suo
# unit P DEU:29:24
et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic
quae est haec ira furoris eius inmensa
# unit P DEU:29:25
et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod
pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti
# unit P DEU:29:26
et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos
nesciebant et quibus non fuerant adtributi
# unit P DEU:29:27
idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut
induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine
scripta sunt
# unit P DEU:29:28
et eiecit eos de terra sua in ira et furore et
indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie
conprobatur
# unit P DEU:29:29
abscondita Domino Deo nostro quae manifesta sunt nobis et
filiis nostris usque in aeternum ut faciamus universa legis
huius

## <e030>
# chapter  30 30
# unit P DEU:30:1
cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio
sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus
paenitudine cordis tui in universis gentibus in quas
disperserit te Dominus Deus tuus
# unit P DEU:30:2
reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis sicut
ego hodie praecipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et
in tota anima tua
# unit P DEU:30:3
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur
tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante
dispersit
# unit P DEU:30:4
si ad cardines caeli fueris dissipatus inde te retrahet
Dominus Deus tuus
# unit P DEU:30:5
et adsumet atque introducet in terram quam possederunt
patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri
esse te faciet quam fuerunt patres tui
# unit P DEU:30:6
circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui
ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima
tua et possis vivere
# unit P DEU:30:7
omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos
et eos qui oderunt te et persequuntur
# unit P DEU:30:8
tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui
faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie
# unit P DEU:30:9
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus
manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum
tuorum in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate
revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis
sicut gavisus est in patribus tuis
# unit P DEU:30:10
si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris
praecepta eius et caerimonias quae in hac lege conscriptae sunt
et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota
anima tua
# unit P DEU:30:11
mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non supra te
est neque procul positum
# unit P DEU:30:12
nec in caelo situm ut possis dicere quis nostrum ad caelum
valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque
opere conpleamus
# unit P DEU:30:13
neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis
transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut
possimus audire et facere quod praeceptum est
# unit P DEU:30:14
sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut
facias illum
# unit P DEU:30:15
considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et
bonum et e contrario mortem et malum
# unit P DEU:30:16
ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et
custodias mandata illius et caerimonias atque iudicia et vivas
ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam
ingredieris possidendam
# unit P DEU:30:17
sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque
errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis
# unit P DEU:30:18
praedico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris
in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam
# unit P DEU:30:19
testes invoco hodie caelum et terram quod proposuerim
vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et
maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum
# unit P DEU:30:20
et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et
illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum
ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis
Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis

## <e031>
# chapter  31 31
# unit P DEU:31:1
abiit itaque Moses et locutus est omnia verba haec ad
universum Israhel
# unit P DEU:31:2
et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum
ultra egredi et ingredi praesertim cum et Dominus dixerit mihi
non transibis Iordanem istum
# unit P DEU:31:3
Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes
gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste
transibit ante te sicut locutus est Dominus
# unit P DEU:31:4
facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus
Amorreorum et terrae eorum delebitque eos
# unit P DEU:31:5
cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis
sicut praecepi vobis
# unit P DEU:31:6
viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis
a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus
et non dimittet nec derelinquet te
# unit P DEU:31:7
vocavitque Moses Iosue et dixit ei coram omni Israhel
confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in
terram quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus et tu eam
sorte divides
# unit P DEU:31:8
et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non
dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas
# unit P DEU:31:9
scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam
sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam foederis Domini et
cunctis senioribus Israhelis
# unit P DEU:31:10
praecepitque eis dicens post septem annos anno remissionis
in sollemnitate tabernaculorum
# unit P DEU:31:11
convenientibus cunctis ex Israhel ut appareant in
conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges
verba legis huius coram omni Israhel audientibus eis
# unit P DEU:31:12
et in unum omni populo congregato tam viris quam
mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut
audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant
impleantque omnes sermones legis huius
# unit P DEU:31:13
filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et
timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in
terra ad quam vos Iordane transito pergitis obtinendam
# unit P DEU:31:14
et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuae
voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut praecipiam ei
abierunt ergo Moses et Iosue et steterunt in tabernaculo
testimonii
# unit P DEU:31:15
apparuitque Dominus ibi in columna nubis quae stetit in
introitu tabernaculi
# unit P DEU:31:16
dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus
tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos
in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet
me et irritum faciet foedus quod pepigi cum eo
# unit P DEU:31:17
et irascetur furor meus contra eum in die illo et
derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in
devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut
dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me
haec mala
# unit P DEU:31:18
ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo
propter omnia mala quae fecit quia secutus est deos alienos
# unit P DEU:31:19
nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios
Israhel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi
carmen istud pro testimonio inter filios Israhel
# unit P DEU:31:20
introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius
lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique
fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent
mihi et irritum facient pactum meum
# unit P DEU:31:21
postquam invenerint eum mala multa et adflictiones
respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit
oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius quae
facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei
pollicitus sum
# unit P DEU:31:22
scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israhel
# unit P DEU:31:23
praecepitque Iosue filio Nun et ait confortare et esto
robustus tu enim introduces filios Israhel in terram quam
pollicitus sum et ego ero tecum
# unit P DEU:31:24
postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine
atque conplevit
# unit P DEU:31:25
praecepit Levitis qui portabant arcam foederis Domini
dicens
# unit P DEU:31:26
tollite librum istum et ponite eum in latere arcae
foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio
# unit P DEU:31:27
ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam
durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper
contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus
fuero
# unit P DEU:31:28
congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras
atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et
invocabo contra eos caelum et terram
# unit P DEU:31:29
novi enim quod post mortem meam inique agetis et
declinabitis cito de via quam praecepi vobis et occurrent vobis
mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu
Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum
# unit P DEU:31:30
locutus est ergo Moses audiente universo coetu Israhel
verba carminis huius et ad finem usque conplevit

## <e032>
# chapter  32 32
# unit P DEU:32:1
audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei
# unit P DEU:32:2
concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium
meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina
# unit P DEU:32:3
quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro
# unit P DEU:32:4
Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus
fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus
# unit P DEU:32:5
peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava
atque perversa
# unit P DEU:32:6
haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid
non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te
# unit P DEU:32:7
memento dierum antiquorum cogita generationes singulas
interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et
dicent tibi
# unit P DEU:32:8
quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios
Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum
Israhel
# unit P DEU:32:9
pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis
eius
# unit P DEU:32:10
invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae
solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi
pupillam oculi sui
# unit P DEU:32:11
sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super
eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit
in umeris suis
# unit P DEU:32:12
Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus
alienus
# unit P DEU:32:13
constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus
agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo
# unit P DEU:32:14
butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et
arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et
sanguinem uvae biberet meracissimum
# unit P DEU:32:15
incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus
inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit
a Deo salutari suo
# unit P DEU:32:16
provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad
iracundiam concitaverunt
# unit P DEU:32:17
immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant
novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum
# unit P DEU:32:18
Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini
creatoris tui
# unit P DEU:32:19
vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia
provocaverunt eum filii sui et filiae
# unit P DEU:32:20
et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo
novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii
# unit P DEU:32:21
ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et
inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui
non est populus et in gente stulta inritabo illos
# unit P DEU:32:22
ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad
inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et
montium fundamenta conburet
# unit P DEU:32:23
congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis
# unit P DEU:32:24
consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo
dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super
terram atque serpentium
# unit P DEU:32:25
foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac
virginem lactantem cum homine sene
# unit P DEU:32:26
dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam
eorum
# unit P DEU:32:27
sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent
hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus
fecit haec omnia
# unit P DEU:32:28
gens absque consilio est et sine prudentia
# unit P DEU:32:29
utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent
# unit P DEU:32:30
quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia
nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit
illos
# unit P DEU:32:31
non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri
sunt iudices
# unit P DEU:32:32
de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae
uva eorum uva fellis et botri amarissimi
# unit P DEU:32:33
fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile
# unit P DEU:32:34
nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris
meis
# unit P DEU:32:35
mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes
eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora
# unit P DEU:32:36
iudicabit Dominus populum suum et in servis suis
miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque
defecerint residuique consumpti sint
# unit P DEU:32:37
et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam
# unit P DEU:32:38
de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum
libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos
protegant
# unit P DEU:32:39
videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me
ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non
est qui de manu mea possit eruere
# unit P DEU:32:40
levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum
# unit P DEU:32:41
si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium
manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me
retribuam
# unit P DEU:32:42
inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit
carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum
capitis
# unit P DEU:32:43
laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum
ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius
erit terrae populi sui
# unit P DEU:32:44
venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius
in auribus populi ipse et Iosue filius Nun
# unit P DEU:32:45
conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum
Israhel
# unit P DEU:32:46
et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae
ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris
custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis
huius
# unit P DEU:32:47
quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in
eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra
ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam
# unit P DEU:32:48
locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens
# unit P DEU:32:49
ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem
Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram
Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in
monte
# unit P DEU:32:50
quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est
Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis
# unit P DEU:32:51
quia praevaricati estis contra me in medio filiorum
Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non
sanctificastis me inter filios Israhel
# unit P DEU:32:52
e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego
dabo filiis Israhel

## <e033>
# chapter  33 33
# unit P DEU:33:1
haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis
Israhel ante mortem suam
# unit P DEU:33:2
et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis
apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera
eius ignea lex
# unit P DEU:33:3
dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui
adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius
# unit P DEU:33:4
legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob
# unit P DEU:33:5
erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi
cum tribubus Israhel
# unit P DEU:33:6
vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero
# unit P DEU:33:7
haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad
populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et
adiutor illius contra adversarios eius erit
# unit P DEU:33:8
Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto
tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas
Contradictionis
# unit P DEU:33:9
qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus
suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt
eloquium tuum et pactum tuum servaverunt
# unit P DEU:33:10
iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent
thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum
# unit P DEU:33:11
benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius
suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non
consurgant
# unit P DEU:33:12
et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter
in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros
illius requiescet
# unit P DEU:33:13
Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de
pomis caeli et rore atque abysso subiacente
# unit P DEU:33:14
de pomis fructuum solis ac lunae
# unit P DEU:33:15
de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum
# unit P DEU:33:16
et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio
illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super
verticem nazarei inter fratres suos
# unit P DEU:33:17
quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua
rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad
terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia
Manasse
# unit P DEU:33:18
et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in
tabernaculis tuis
# unit P DEU:33:19
populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas
iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros
absconditos harenarum
# unit P DEU:33:20
et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo
requievit cepitque brachium et verticem
# unit P DEU:33:21
et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset
repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias
Domini et iudicium suum cum Israhel
# unit P DEU:33:22
Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan
# unit P DEU:33:23
et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et
plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit
# unit P DEU:33:24
Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens
fratribus suis tinguat in oleo pedem suum
# unit P DEU:33:25
ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae
ita et senectus tua
# unit P DEU:33:26
non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator
tuus magnificentia eius discurrunt nubes
# unit P DEU:33:27
habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna
eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere
# unit P DEU:33:28
habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in
terra frumenti et vini caelique caligabunt rore
# unit P DEU:33:29
beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in
Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te
inimici tui et tu eorum colla calcabis

## <e034>
# chapter  34 34
# unit P DEU:34:1
ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo
in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem
terram Galaad usque Dan
# unit P DEU:34:2
et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et
omnem terram usque ad mare Novissimum
# unit P DEU:34:3
et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis
Palmarum usque Segor
# unit P DEU:34:4
dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi
Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam
oculis tuis et non transibis ad illam
# unit P DEU:34:5
mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab
iubente Domino
# unit P DEU:34:6
et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non
cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem
# unit P DEU:34:7
Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non
caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt
# unit P DEU:34:8
fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab
triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen
# unit P DEU:34:9
Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia
Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii
Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi
# unit P DEU:34:10
et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem
nosset Dominus facie ad faciem
# unit P DEU:34:11
in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut
faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius
universaeque terrae illius
# unit P DEU:34:12
et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit
Moses coram universo Israhel
# END OF FILE