# Part of Julius Caesar "De bello gallico"
# from the Gutemberg Project archives
# Last edited on 1998-11-08 07:53:41 by stolfi

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae,
aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli
appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt.
Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana
dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu
atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos
mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos
pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum
incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii
quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis
proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent
aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una, pars, quam Gallos
obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur
Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis
et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab
extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem
fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania
a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad
Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.

Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M.
Messala, et P. M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus
coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus
suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus
praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius iis
persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte
flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a
Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter
Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui
provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus
late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua
ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro
multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis
angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia
passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.

His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea
quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum
quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in
itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et
amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse
duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res
conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates
suscipit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio,
Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a
senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua
occuparet, quod pater ante habuerit; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri
Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime
plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique filiam suam in
matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat conata perficere,
propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: non esse
dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis
suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat. Hac oratione
adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres
potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse
sperant.

Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetoricem
ex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat,
ut igni cremaretur. Die constituta causae dictionis Orgetorix ad
iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coegit,
et omnes clientes obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat,
eodem conduxit; per eos ne causam diceret se eripuit. Cum civitas ob
eam rem incitata armis ius suum exequi conaretur multitudinemque
hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est; neque
abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem
consciverit.

Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere
conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse
arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad
quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt; frumentum omne,
praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe
sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensum
molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis
et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis
suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans
Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque
oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.

Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum
per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen
Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus
impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per
provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod
inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant,
Rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur. Extremum oppidum
Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido
pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod
nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi
coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad
profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes
conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio
consulibus.

Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provincia nostram iter facere
conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus
in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae
toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in
Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet
rescindi. Ubi de eius aventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad
eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et
Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in
animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod
aliud iter haberent nullum: rogare ut eius voluntate id sibi facere
liceat. Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum
exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum
non putabat; neque homines inimico animo, data facultate per
provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio
existimabat. Tamen, ut spatium intercedere posset dum milites quos
imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum
sumpturum: si quid vellent, ad Id. April. reverterentur.

Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia
convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem
Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum XVIIII
murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit. Eo opere
perfecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se
invito transire conentur, prohibere possit. Ubi ea dies quam
constituerat cum legatis venit et legati ad eum reverterunt, negat se
more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare et,
si vim lacere conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii ea spe deiecti
navibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua
minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu, saepius noctu si
perrumpere possent conati, operis munitione et militum concursu et
telis repulsi, hoc conatu destiterunt.

Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter
angustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent,
legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis
impetrarent. Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum
poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis
filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus novis
rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere
obstrictas volebat. Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per
fines suos Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent
perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine
maleficio et iniuria transeant.

Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et
Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium
finibus absunt, quae civitas est in provincia. Id si fieret,
intellegebat magno cum periculo provinciae futurum ut homines
bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque
frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei munitioni quam
fecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnis
itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae
circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter
in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire
contendit. Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus
occupatis itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus his
proeliis pulsis ab Ocelo, quod est oppidum citerioris provinciae
extremum, in fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo
pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos
exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.

Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant
et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Haedui,
cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem
mittunt rogatum auxilium: ita se omni tempore de populo Romano meritos
esse ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi eorum
in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore
quo Haedui Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem
certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim
hostium prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos
possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant
sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus
Caesar non expectandum sibi statuit dum, omnibus, fortunis sociorum
consumptis, in Santonos Helvetii pervenirent.

Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum
influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat
iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis
transibant. Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam
partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam vero partem
citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus
tribus e castris profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumen
transierat. Eos impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum
concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas
abdiderunt. Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas
Helvetia in quattuor pagos divisa est. Hic pagus unus, cum domo
exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et
eius exercitum sub iugum miserat. Ita sive casu sive consilio deorum
immortalium quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo
Romano intulerat, ea princeps poenam persolvit. Qua in re Caesar non
solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius
soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo
Cassium interfecerant.

Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset,
pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit. Helvetii
repentino eius adventu commoti cum id quod ipsi diebus XX aegerrime
confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse
intellegerent, legatos ad eum mittunt; cuius legationis Divico
princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. Is ita cum
Caesare egit: si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam
partem ituros atque ibi futuros Helvetios ubi eos Caesar constituisset
atque esse voluisset; sin bello persequi perseveraret, reminisceretur
et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum.
Quod improviso unum pagum adortus esset, cum ii qui flumen transissent
suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem aut suae magnopere
virtuti tribueret aut ipsos despiceret. Se ita a patribus maioribusque
suis didicisse, ut magis virtute contenderent quam dolo aut insidiis
niterentur. Quare ne committeret ut is locus ubi constitissent ex
calamitate populi Romani et internecione exercitus nomen caperet aut
memoriam proderet.

His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas
res quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret, atque eo
gravius ferre quo minus merito populi Romani accidissent; qui si
alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere;
sed eo deceptum, quod neque commissum a se intellegeret quare timeret
neque sine causa timendum putaret. Quod si veteris contumeliae
oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter
per provinciam per vim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod
Allobrogas vexassent, memoriam deponere posse? Quod sua victoria tam
insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisse
admirarentur, eodem pertinere. Consuesse enim deos immortales, quo
gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum
ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem
impunitatem concedere. Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab iis sibi
dentur, uti ea quae polliceantur facturos intellegat, et si Haeduis de
iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus
satis faciunt, sese cum iis pacem esse facturum. Divico respondit: ita
Helvetios a maioribus suis institutos esse uti obsides accipere, non
dare, consuerint; eius rem populum Romanum esse testem. Hoc responso
dato discessit.

Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar equitatumque
omnem, ad numerum quattuor milium, quem ex omni provincia et Haeduis
atque eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui videant quas in
partes hostes iter faciant. Qui cupidius novissimum agmen insecuti
alieno loco cum equitatu Helvetiorum proelium committunt; et pauci de
nostris cadunt. Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis
equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere
non numquam et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt.
Caesar suos a proelio continebat, ac satis habebat in praesentia
hostem rapinis, pabulationibus populationibusque prohibere. Ita dies
circiter XV iter fecerunt uti inter novissimum hostium agmen et
nostrum primum non amplius quinis aut senis milibus passuum
interesset.

Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice
polliciti, flagitare. Nam propter frigora quod Gallia sub
septentrionibus, ut ante dictum est, posita est, non modo frumenta in
agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia
suppetebat; eo autem frumento quod flumine Arari navibus subvexerat
propterea uti minus poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant, a
quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere Haedui: conferri,
comportari, adesse dicere. Ubi se diutius duci intellexit et diem
instare quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum
principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco
et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant
Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem,
graviter eos accusat, quod, cum neque emi neque ex agris sumi possit,
tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur,
praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum
susceperit; multo etiam gravius quod sit destitutus queritur.

Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat
proponit: esse non nullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum
valeat, qui privatim plus possint quam ipsi magistratus. Hos seditiosa
atque improba oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant
quod debeant: praestare, si iam principatum Galliae obtinere non
possint, Gallorum quam Romanorum imperia perferre, neque dubitare
debeant quin, si Helvetios superaverint Romani, una cum reliqua Gallia
Haeduis libertatem sint erepturi. Ab isdem nostra consilia quaeque in
castris gerantur hostibus enuntiari; hos a se coerceri non posse. Quin
etiam, quod necessariam rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere
sese quanto id cum periculo fecerit, et ob eam causam quam diu
potuerit tacuisse.

Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diviciaci fratrem, designari
sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat,
celeriter concilium dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex solo ea quae
in conventu dixerat. Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto ab
aliis quaerit; reperit esse vera: ipsum esse Dumnorigem, summa
audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum
novarum. Complures annos portoria reliquaque omnia Haeduorum
vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea quod illo licente
contra liceri audeat nemo. His rebus et suam rem familiarem auxisse et
facultates ad largiendum magnas comparasse; magnum umerum equitatus
suo sumptu semper alere et circum se habere, neque solum domi, sed
etiam apud finitimas civitates largiter posse, atque huius potentiae
causa matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac potentissimo
conlocasse; ipsum ex Helvetiis uxorem habere, sororum ex matre et
propinquas suas nuptum in alias civitates conlocasse. Favere et cupere
Helvetiis propter eam adfinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et
Romanos, quod eorum adventu potentia eius deminuta et Diviciacus
frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus. Si quid
accidat Romanis, summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire;
imperio populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam habeat
gratia desperare. Reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod proelium
equestre adversum paucis ante diebus esset factum, initium eius fugae
factum a Dumnorige atque eius equitibus (nam equitatui, quem auxilio
Caesari Haedui miserant, Dumnorix praeerat): eorum fuga reliquum esse
equitatum perterritum.

Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res
accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod
obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo
et civitatis sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu
Haeduorum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur quare in eum aut
ipse animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet. His omnibus
rebus unum repugnabat, quod Diviciaci fratris summum in populum
Romanum studium, summum in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam,
temperantiam cognoverat; nam ne eius supplicio Diviciaci animum
offenderet verebatur. Itaque prius quam quicquam conaretur, Diviciacum
ad se vocari iubet et, cotidianis interpretibus remotis, per C.
Valerium Troucillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum,
cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo conloquitur; simul
commonefacit quae ipso praesente in concilio Gallorum de Dumnorige
sint dicta, et ostendit quae separatim quisque de eo apud se dixerit.
Petit atque hortatur ut sine eius offensione animi vel ipse de eo
causa cognita statuat vel civitatem statuere iubeat.

Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit ne
quid gravius in fratrem statueret: scire se illa esse vera, nec
quemquam ex eo plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse
gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter
adulescentiam posset, per se crevisset; quibus opibus ac nervis non
solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur. Sese
tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri. Quod si quid
ei a Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud eum
teneret, neminem existimaturum non sua voluntate factum; qua ex re
futurum uti totius Galliae animi a se averterentur. Haec cum pluribus
verbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit;
consolatus rogat finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam esse
ostendit uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius voluntati
ac precibus condonet. Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet; quae in
eo reprehendat ostendit; quae ipse intellegat, quae civitas queratur
proponit; monet ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet;
praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit. Dumnorigi custodes
ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur scire possit.

Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse
milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis et
qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent misit. Renuntiatum est
facilem esse. De tertia vigilia T. Labienum, legatum pro praetore, cum
duabus legionibus et iis ducibus qui iter cognoverant summum iugum
montis ascendere iubet; quid sui consilii sit ostendit. Ipse de quarta
vigilia eodem itinere quo hostes ierant ad eos contendit equitatumque
omnem ante se mittit. P. Considius, qui rei militaris peritissimus
habebatur et in exercitu L. Sullae et postea in M. Crassi fuerat, cum
exploratoribus praemittitur.

Prima luce, cum summus mons a Lucio Labieno teneretur, ipse ab hostium
castris non longius mille et quingentis passibus abesset neque, ut
postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labieni cognitus
esset, Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit montem, quem a
Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis
atque insignibus cognovisse. Caesar suas copias in proximum collem
subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare ne
proelium committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae
essent, ut undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte
occupato nostros expectabat proelioque abstinebat. Multo denique die
per exploratores Caesar cognovit et montem a suis teneri et Helvetios
castra, movisse et Considium timore perterritum quod non vidisset pro
viso sibi renuntiavisse. Eo die quo consuerat intervallo hostes
sequitur et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit.

Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui
frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe
maximo et copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei
frumentariae prospiciendum existimavit; itaque iter ab Helvetiis
avertit ac Bibracte ire contendit. Ea res per fugitivos L. Aemilii,
decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntiatur. Helvetii, seu quod
timore perterritos Romanos discedere a se existimarent, eo magis quod
pridie superioribus locis occupatis proelium non commisissent, sive eo
quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio
atque itinere converso nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere
coeperunt.

Postquam id animum advertit, copias suas Caesar in proximum collem
subduxit equitatumque, qui sustineret hostium petum, misit. Ipse
interim in colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor
veteranarum; in summo iugo duas legiones quas in Gallia citeriore
proxime conscripserat et omnia auxilia conlocavit, ita ut supra se
totum montem hominibus compleret; impedimenta sarcinasque in unum
locum conterri et eum ab iis qui in superiore acie constiterant muniri
iussit. Helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta in unum
locum contulerunt; ipsi concertissima acie, reiecto nostro equitatu,
phalange facta sub primam nostram aciem successerunt.

Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut
aequato omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos proelium
commisit. Milites loco superiore pilis missis facile hostium phalangem
perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum fecerunt.
Gallis magno ad pugnam erat impedimento quod pluribus eorum scutis uno
ictu pilorum transfixis et conligatis, cum ferrum se inflexisset,
neque evellere neque sinistra impedita satis commode pugnare poterant,
multi ut diu iactato bracchio praeoptarent scutum manu emittere et
nudo corpore pugnare. Tandem vulneribus defessi et pedem referre et,
quod mons suberit circiter mille passuum spatio, eo se recipere
coeperunt. Capto monte et succedentibus nostris, Boi et Tulingi, qui
hominum milibus circiter XV agmen hostium claudebant et novissimis
praesidio erant, ex itinere nostros ab latere aperto adgressi
circumvenire, et id conspicati Helvetii, qui in montem sese
receperant, rursus instare et proelium redintegrare coeperunt. Romani
conversa signa bipertito intulerunt: prima et secunda acies, ut victis
ac submotis resisteret, tertia, ut venientes sustineret.

Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum
sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in
montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se
contulerunt. Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum
pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit. Ad multam noctem
etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros
obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coiciebant et
non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant
nostrosque vulnerabant. Diu cum esset pugnatum, impedimentis
castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque unus e
filiis captus est. Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX
superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt nullam partem noctis
itinere intermisso; in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et
propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri triduum
morati eos sequi non potuissent. Caesar ad Lingonas litteras
nuntiosque misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si
iuvissent, se eodem loco quo Helvetios habiturum. Ipse triduo
intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.

Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum
miserunt. Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes
proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos
in eo loco quo tum essent suum adventum expectare iussisset,
paruerunt. Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos qui ad
eos perfugissent, poposcit. Dum ea conquiruntur et conferuntur, nocte
intermissa circiter hominum milia VI eius pagi qui Verbigenus
appellatur, sive timore perterriti, ne armis traditis supplicio
adficerentur, sive spe salutis inducti, quod in tanta multitudine
dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse
existimarent, prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum
finesque Germanorum contenderunt.

Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his uti conquirerent
et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit; reductos in
hostium numero habuit; reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis
traditis in deditionem accepit. Helvetios, Tulingos, Latobrigos in
fines suos, unde erant profecti, reverti iussit, et, quod omnibus
frugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent, Allobrogibus
imperavit ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos
incenderant, restituere iussit. Id ea maxime ratione fecit, quod
noluit eum locum unde Helvetii discesserant vacare, ne propter
bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, ex suis finibus
in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciae
Allobrogibusque essent. Boios petentibus Haeduis, quod egregia virtute
erant cogniti, ut in finibus suis conlocarent, concessit; quibus illi
agros dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem
atque ipsi erant receperunt.

In castris Hevetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae
et ad Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim ratio confecta
erat, qui numerus domo exisset eorum qui arma ferre possent, et item
separatim, quot pueri, senes mulieresque. Quarum omnium rerum summa
erat capitum Helvetiorum milium CCLXIII, Tulingorum milium XXXVI,
Latobrigorum XIIII, Rauracorum XXIII, Boiorum XXXII; ex his qui arma
ferre possent ad milia nonaginta duo. Summa omnium fuerunt ad milia
CCCLXVIII. Eorum qui domum redierunt censu habito, ut Caesar
imperaverat, repertus est numerus milium C et X.

Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes
civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt: intellegere sese,
tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas
bello repetisset, tamen eam rem non minus ex usu terrae Galliae quam
populi Romani accidisse, propterea quod eo consilio florentissimis
rebus domos suas Helvetii reliquissent uti toti Galliae bellum
inferrent imperioque potirentur, locumque domicilio ex magna copia
deligerent quem ex omni Gallia oportunissimum ac fructuosissimum
iudicassent, reliquasque civitates stipendiarias haberent. Petierunt
uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque
Caesaris facere voluntate liceret: sese habere quasdam res quas ex
communi consensu ab eo petere vellent. Ea re permissa diem concilio
constituerunt et iure iurando ne quis enuntiaret, nisi quibus communi
consilio mandatum esset, inter se sanxerunt.

Eo concilio dimisso, idem princeps civitatum qui ante fuerant ad
Caesarem reverterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua
omniumque salute cum eo agere liceret. Ea re impetrata sese omnes
flentes Caesari ad pedes proiecerunt: non minus se id contendere et
laborare ne ea quae dixissent enuntiarentur quam uti ea quae vellent
impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum
se venturos viderent. Locutus est pro his Diviciacus Haeduus: Galliae
totius lactiones esse duas; harum alterius principatum tenere Haeduos,
alterius Arvernos. Hi cum tantopere de potentatu inter se multos annos
contenderent, factum esse uti ab Arvernis Sequanisque Germani mercede
arcesserentur. Horum primo circiter milia XV Rhenum transisse; postea
quam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari
adamassent, traductos plures; nunc esse in Gallia ad C et XX milium
numerum. Cum his Haeduos eorumque clientes semel atque iterum armis
contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse, omnem nobilitatem,
omnem senatum, omnem equitatum amisisse. Quibus proeliis
calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio
atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse
Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando civitatem
obstringere sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo
Romano imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub illorum
dicione atque imperio essent. Unum se esse ex omni civitate Haeduorum
qui adduci non potuerit ut iuraret aut liberos suos obsides daret. Ob
eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium
postulatum, quod solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur.
Sed peius victoribus Sequanis quam Haeduis victis accidisse, propterea
quod Ariovistus, rex Germanorum, in eorum finibus consedisset
tertiamque partem agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae,
occupavisset et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet,
propterea quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum XXIIII ad
eum venissent, quibus locus ac sedes pararentur. Futurum esse paucis
annis uti omnes ex Galliae finibus pellerentur atque omnes Germani
Rhenum transirent; neque enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum
agro neque hanc consuetudinem victus cum illa comparandam. Ariovistum
autem, ut semel Gallorum copias proelio vicerit, quod proelium factum
sit ad Magetobrigam, superbe et crudeliter imperare, obsides
nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla
cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad voluntatem eius
facta sit. Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium: non posse
eius imperia, diutius sustineri. Nisi quid in Caesare populoque Romano
sit auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii
fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a
Germanis, petant fortunamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec si
enuntiata Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus qui
apud eum sint gravissimum supplicium sumat. Caesarem vel auctoritate
sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine populi Romani
deterrere posse ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur,
Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.

Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu
auxilium a Caesare petere coeperunt. Animadvertit Caesar unos ex
omnibus Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent sed
tristes capite demisso terram intueri. Eius rei quae causa esset
miratus ex ipsis quaesiit. Nihil Sequani respondere, sed in eadem
tristitia taciti permanere. Cum ab his saepius quaereret neque ullam
omnino vocem exprimere posset, idem Diviacus Haeduus respondit: hoc
esse miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod
soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent
absentisque Ariovisti crudelitatem, velut si cora adesset, horrerent,
propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur, Sequanis vero,
qui intra fines suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in
potestate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.

His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit
pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere spem et
beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis
facturum. Hac oratione habita, concilium dimisit. Et secundum ea
multae res eum hortabantur quare sibi eam rem cogitandam et
suscipiendam putaret, in primis quod Haeduos, fratres consanguineosque
saepe numero a senatu appellatos, in servitute atque in dicione
videbat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac
Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum
sibi et rei publicae esse arbitrabatur. Paulatim autem Germanos
consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorum multitudinem
venire populo Romano periculosum videbat, neque sibi homines feros ac
barbaros temperaturos existimabat quin, cum omnem Galliam
occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam
exirent atque inde in Italiam contenderent, praesertim cum Sequanos a
provincia nostra Rhodanus divideret; quibus rebus quam maturrime
occurrendum putabat. Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus,
tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.

Quam ob rem placuit ei ut ad Ariovistum legatos mitteret, qui ab eo
postularent uti aliquem locum medium utrisque conloquio deligeret:
velle sese de re publica et summis utriusque rebus cum eo agere. Ei
legationi Ariovistus respondit: si quid ipsi a Caesare opus esset,
sese ad eum venturum fuisse; si quid ille se velit, illum ad se venire
oportere. Praeterea se neque sine exercitu in eas partes Galliae
venire audere quas Caesar possideret, neque exercitum sine magno
commeatu atque molimento in unum locum contrahere posse. Sibi autem
mirum videri quid in sua Gallia, quam bello vicisset, aut Caesari aut
omnino populo Romano negotii esset.

His responsis ad Caesarem relatis, iterum ad eum Caesar legatos cum
his mandatis mittit: quoniam tanto suo populique Romani beneficio
adtectus, cum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus
esset, hanc sibi populoque Romano gratiam referret ut in conloquium
venire invitatus gravaretur neque de communi re dicendum sibi et
cognoscendum putaret, haec esse quae ab eo postularet: primum ne quam
multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret;
deinde obsides quos haberet ab Haeduis redderet Sequanisque
permitteret ut quos illi haberent voluntate eius reddere illis
liceret; neve Haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque eorum
bellum inferret. Si id ita fecisset, sibi populoque Romano perpetuam
gratiam atque amicitiam cum eo futuram; si non impetraret, sese,
quoniam M. Messala, M. Pisone consulibus senatus censuisset uti
quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei publicae
lacere posset, Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se
Haeduorum iniurias non neglecturum.

Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui vicissent iis quos
vicissent quem ad modum vellent imperarent. Item populum Romanum
victis non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare
consuesse. Si ipse populo Romano non praescriberet quem ad modum suo
iure uteretur, non oportere se a populo Romano in suo iure impediri.
Haeduos sibi, quoniam belli fortunam temptassent et armis congressi ac
superati essent, stipendiarios esse factos. Magnam Caesarem iniuriam
facere, qui suo adventu vectigalia sibi deteriora faceret. Haeduis se
obsides redditurum non esse neque his neque eorum sociis iniuria
bellum inlaturum, si in eo manerent quod convenisset stipendiumque
quotannis penderent; si id non fecissent, longe iis fraternum nomen
populi Romani afuturum. Quod sibi Caesar denuntiaret se Haeduorum
iniurias non neglecturum, neminem secum sine sua pernicie contendisse.
Cum vellet, congrederetur: intellecturum quid invicti Germani,
exercitatissimi in armis, qui inter annos XIIII tectum non subissent,
virtute possent.

Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab Haeduis
et a Treveris veniebant: Haedui questum quod Harudes, qui nuper in
Galliam transportati essent, fines eorum popularentur: sese ne
obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse; Treveri
autem, pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse, qui Rhemum
transire conarentur; his praeesse Nasuam et Cimberium fratres. Quibus
rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit, ne, si
nova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset,
minus facile resisti posset. Itaque re frumentaria quam celerrime
potuit comparata magnis itineribus ad Ariovistum contendit.

Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis
omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum
Sequanorum, contendere triduique viam a suis finibus processisse. Id
ne accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar existimabat. Namque
omnium rerum quae ad bellum usui erant summa erat in eo oppido
facultas, idque natura loci sic muniebatur ut magnam ad ducendum
bellum daret facultatem, propterea quod flumen alduas Dubis ut circino
circumductum paene totum oppidum cingit, reliquum spatium, quod est
non amplius pedum MDC, qua flumen intermittit, mons continet magna
altitudine, ita ut radices eius montis ex utraque parte ripae fluminis
contingant, hunc murus circumdatus arcem efficit et cum oppido
coniungit. Huc Caesar magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit
occupatoque oppido ibi praesidium conlocat.

Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa
moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum,
qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque
exercitatione in armis esse praedicabant (saepe numero sese cum his
congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre
potuisse), tantus subito timor omnem exercitum occupavit ut non
mediocriter omnium mentes animosque perturbaret. Hic primum ortus est
a tribunis militum, praefectis, reliquisque qui ex urbe amicitiae
causa Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant: quorum
alius alia causa inlata, quam sibi ad proficiscendum necessariam esse
diceret, petebat ut eius voluntate discedere liceret; non nulli pudore
adducti, ut timoris suspicionem vitarent, remanebant. Hi neque vultum
fingere neque interdum lacrimas tenere poterant: abditi in
tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis
commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris testamenta
obsignabantur. Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii qui magnum in
castris usum habebant, milites centurionesque quique equitatui
praeerant, perturbabantur. Qui se ex his minus timidos existimari
volebant, non se hostem vereri, sed angustias itineris et magnitudinem
silvarum quae intercederent inter ipsos atque Ariovistum, aut rem
frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere dicebant. Non
nulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri ac signa ferri
iussisset, non fore dicto audientes milites neque propter timorem
signa laturos.

Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad id
consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos incusavit: primum,
quod aut quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi quaerendum
aut cogitandum putarent. Ariovistum se consule cupidissime populi
Romani amicitiam adpetisse; cur hunc tam temere quisquam ab officio
discessurum iudicaret? Sibi quidem persuaderi cognitis suis poslulatis
atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi
Romani gratiam epudiaturum. Quod si furore atque amentia impulsum
bellum intulisset, quid tandem vererentur? Aut cur de sua virtute aut
de ipsius diligentia desperarent? Factum eius hostis periculum patrum
nostrorum emoria Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis cum non minorem
laudem exercitus quam ipse imperator meritus videbatur; factum etiam
nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid usus ac
disciplina, quam a nobis accepissent, sublevarint. Ex quo iudicari
posse quantum haberet in se boni constantia, propterea quod quos
aliquam diu inermes sine causa timuissent hos postea armatos ac
victores superassent. Denique hos esse eosdem Germanos quibuscum saepe
numero Helvetii congressi non solum in suis sed etiam in illorum
finibus plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro exercitui
non potuerint. Si quos adversum proelium et fuga Gallorum commoveret,
hos, si quaererent, reperire posse diuturnitate belli defatigatis
Gallis Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset
neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos
subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse. Cui
rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne
ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse. Qui suum timorem in
rei frumentariae simulationem angustiasque itineris conferrent, facere
arroganter, cum aut de officio imperatoris desperare aut praescribere
viderentur. Haec sibi esse curae; frumentum Sequanos, Leucos, Lingones
subministrare, iamque esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos
brevi tempore iudicaturos. Quod non fore dicto audientes neque signa
laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque
exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam
defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam. Suam
innocentiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello esse
perspectam. Itaque se quod in longiorem diem conlaturus fuisset
repraesentaturum et proxima nocte de quarta, vigilia castra moturum,
ut quam primum intellegere posset utrum apud eos pudor atque officium
an timor plus valeret. Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum
sola decima legione iturum, de qua non dubitet, sibique eam praetoriam
cohortem futuram. Huic legioni Caesar et indulserat praecipue et
propter virtutem confidebat maxime.

Hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium mentes
summaque alacritas et cupiditas belli gerendi innata est, princepsque
X. legio per tribunos militum ei gratias egit quod de se optimum
iudicium fecisset, seque esse ad bellum gerendum paratissimam
confirmavit. Deinde reliquae legiones cum tribunis militum et primorum
ordinum centurionibus egerunt uti Caesari satis facerent: se neque
umquam dubitasse neque timuisse neque de summa belli suum iudicium sed
imperatoris esse existimavisse. Eorum satisfactione accepta et itinere
exquisito per Diviciacum, quod ex Gallis ei maximam fidem habebat, ut
milium amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret,
de quarta vigilia, ut dixerat, profectus est. Septimo die, cum iter
non intermitteret, ab exploratoribus certior factus est Ariovisti
copias a nostris milia passuum IIII et XX abesse.

Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad eum mittit: quod antea
de conloquio postulasset, id per se fieri licere, quoniam propius
accessisset seque id sine periculo facere posse existimaret. Non
respuit condicionem Caesar iamque eum ad sanitatem reverti
arbitrabatur, cum id quod antea petenti denegasset ultro polliceretur,
magnamque in spem veniebat pro suis tantis populique Romani in eum
beneficiis cognitis suis postulatis fore uti pertinacia desisteret.
Dies conloquio dictus est ex eo die quintus. Interim saepe cum legati
ultro citroque inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit ne quem
peditem ad conloquium Caesar adduceret: vereri se ne per insidias ab
eo circumveniretur; uterque cum equitatu veniret: alia ratione sese
non esse venturum. Caesar, quod neque conloquium interposita causa
tolli volebat neque salutem suam Gallorum equitatui committere
audebat, commodissimum esse statuit omnibus equis Gallis equitibus
detractis eo legionarios milites legionis X., cui quam maxime
confidebat, imponere, ut praesidium quam amicissimum, si quid opus
facto esset, haberet. Quod cum fieret, non inridicule quidam ex
militibus X. legionis dixit: plus quam pollicitus esset Caesarem
facere; pollicitum se in cohortis praetoriae loco X. legionem
habiturum ad equum rescribere.

Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic
locus aequum fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo,
ut erat dictum, ad conloquium venerunt. Legionem Caesar, quam equis
devexerat, passibus CC ab eo tumulo constituit. Item equites Ariovisti
pari intervallo constiterunt. Ariovistus ex equis ut conloquerentur et
praeter se denos ad conloquium adducerent postulavit. Ubi eo ventum
est, Caesar initio orationis sua senatusque in eum beneficia
commemoravit, quod rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod
munera amplissime missa; quam rem et paucis contigisse et pro magnis
hominum officiis consuesse tribui docebat; illum, cum neque aditum
neque causam postulandi iustam haberet, beneficio ac liberalitate sua
ac senatus ea praemia consecutum. Docebat etiam quam veteres quamque
iustae causae necessitudinis ipsis cum Haeduis intercederent, quae
senatus consulta quotiens quamque honorifica in eos facta essent, ut
omni tempore totius Galliae principatum Haedui tenuissent, prius etiam
quam nostram amicitiam adpetissent. Populi Romani hanc esse
consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere,
sed gratia, dignitate, honore auctiores velit esse; quod vero ad
amicitiam populi Romani attulissent, id iis eripi quis pati posset?
Postulavit deinde eadem quae legatis in mandatis dederat: ne aut
Haeduis aut eorum sociis bellum inferret, obsides redderet, si nullam
partem Germanorum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum
transire pateretur.

Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis virtutibus
multa praedicavit: transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum
et arcessitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum
propinquosque reliquisse; sedes habere in Gallia ab ipsis concessas,
obsides ipsorum voluntate datos; stipendium capere iure belli, quod
victores victis imponere consuerint. Non sese Gallis sed Gallos sibi
bellum intulisse: omnes Galliae civitates ad se oppugnandum venisse ac
contra se castra habuisse; eas omnes copias a se uno proelio pulsas ac
superatas esse. Si iterum experiri velint, se iterum paratum esse
decertare; si pace uti velint, iniquum esse de stipendio recusare,
quod sua voluntate ad id tempus pependerint. Amicitiam populi Romani
sibi ornamento et praesidio, non detrimento esse oportere, atque se
hac spe petisse. Si per populum Romanum stipendium remittatur et
dediticii subtrahantur, non minus libenter sese recusaturum populi
Romani amicitiam quam adpetierit. Quod multitudinem Germanorum in
Galliam traducat, id se sui muniendi, non Galliae oppugnandae causa
facere; eius rei testimonium esse quod nisi rogatus non venerit et
quod bellum non intulerit sed defenderit. Se prius in Galliam venisse
quam populum Romanum. Numquam ante hoc tempus exercitum populi Romani
Galliae provinciae finibus egressum. Quid sibi vellet? Cur in suas
possessiones veniret? Provinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam
nostram. Ut ipsi concedi non oporteret, si in nostros fines impetum
faceret, sic item nos esse iniquos, quod in suo iure se
interpellaremus. Quod fratres a senatu Haeduos appellatos diceret, non
se tam barbarum neque tam imperitum esse rerum ut non sciret neque
bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis auxilium tulisse neque ipsos
in iis contentionibus quas Haedui secum et cum Sequanis habuissent
auxilio populi Romani usos esse. Debere se suspicari simulata Caesarem
amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, sui opprimendi causa
habere. Qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his regionibus,
sese illum non pro amico sed pro hoste habiturum. Quod si eum
interfecerit, multis sese nobilibus principibusque populi Romani
gratum esse facturum (id se ab ipsis per eorum nuntios compertum
habere), quorum omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere
posset. Quod si decessisset et liberam possessionem Galliae sibi
tradidisset, magno se illum praemio remuneraturum et quaecumque bella
geri vellet sine ullo eius labore et periculo confecturum.

Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere
non posset: neque suam neque populi Romani consuetudinem pati ut
optime meritos socios desereret, neque se iudicare Galliam potius esse
Ariovisti quam populi Romani. Bello superatos esse Arvernos et Rutenos
a Q. Fabio Maximo, quibus populus Romanus ignovisset neque in
provinciam redegisset neque stipendium posuisset. Quod si
antiquissimum quodque tempus spectari oporteret, populi Romani
iustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium senatus observari
oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello victam suis legibus
uti voluisset.

Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites
Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides
telaque in nostros coicere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suos
recepit suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent.
Nam etsi sine ullo periculo legionis delectae cum equitatu proelium
fore videbat, tamen committendum non putabat ut, pulsis hostibus, dici
posset eos ab se per fidem in conloquio circumventos. Postea quam in
vulgus militum elatum est qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus
omni Gallia Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites
fecissent, eaque res conloquium ut diremisset, multo maior alacritas
studiumque pugnandi maius exercitui iniectum est.

Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle se de iis rebus
quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent agere cum eo: uti
aut iterum conloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, ex
suis legatis aliquem ad se mitteret. Conloquendi Caesari causa visa
non est, et eo magis quod pridie eius diei Germani retineri non
potuerant quin tela in nostros coicerent. Legatum ex suis sese magno
cum periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturum
existimabat. Commodissimum visum est C. Valerium Procillum, C. Valerii
Caburi filium, summa virtute et humanitate adulescentem, cuius pater a
C. Valerio Flacco civitate donatus erat, et propter fidem et propter
linguae Gallicae scientiam, qua multa iam Ariovistus longinqua
consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanis causa non
esset, ad eum mittere, et una M. Metium, qui hospitio Ariovisti
utebatur. His mandavit quae diceret Ariovistus cognogcerent et ad se
referrent. Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset,
exercitu suo praesente conclamavit: quid ad se venirent? an speculandi
causa? Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.

Eodem die castra promovit et milibus passuum VI a Caesaris castris sub
monte consedit. Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas
copias traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo
consilio uti frumento commeatuque qui ex Sequanis et Haeduis
supportaretur Caesarem intercluderet. Ex eo die dies continuos V
Caesar pro castris suas copias produxit et aciem instructam habuit,
ut, si vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestas non deesset.
Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit, equestri
proelio cotidie contendit. Genus hoc erat pugnae, quo se Germani
exercuerant: equitum milia erant VI, totidem numero pedites
velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia singuli singulos suae
salutis causa delegerant: cum his in proeliis versabantur, ad eos se
equites recipiebant; hi, si quid erat durius, concurrebant, si qui
graviore vulnere accepto equo deciderat, circumsistebant; si quo erat
longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat horum
exercitatione celeritas ut iubis sublevati equorum cursum adaequarent.

Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius commeatu
prohiberetur, ultra eum locum, quo in loco Germani consederant,
circiter passus DC ab his, castris idoneum locum delegit acieque
triplici instructa ad eum locum venit. Primam et secundam aciem in
armis esse, tertiam castra munire iussit. Hic locus ab hoste circiter
passus DC, uti dictum est, aberat. Eo circiter hominum XVI milia
expedita cum omni equitatu Ariovistus misit, quae copiae nostros
terrerent et munitione prohiberent. Nihilo setius Caesar, ut ante
constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere
iussit. Munitis castris duas ibi legiones reliquit et partem
auxiliorum, quattuor reliquas legiones in castra maiora reduxit.

Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suas
eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit
hostibusque pugnandi potestatem fecit. Ubi ne tum quidem eos prodire
intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit. Tum demum
Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret,
misit. Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est. Solis occasu
suas copias Ariovistus multis et inlatis et acceptis vulneribus in
castra reduxit. Cum ex captivis quaereret Caesar quam ob rem
Ariovistus proelio non decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud
Germanos ea consuetudo esset ut matres familiae eorum sortibus et
vaticinationibus declararent utrum proelium committi ex usu esset
necne; eas ita dicere: non esse fas Germanos superare, si ante novam
lunam proelio contendissent.

Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse
visum est reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro castris
minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro
hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse triplici
instructa acie usque ad castra hostium accessit. Tum demum necessario
Germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt
paribus intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones,
Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam raedis et carris
circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur. Eo mulieres
imposuerunt, quae ad proelium proficiscentes milites passis manibus
flentes implorabant ne se in servitutem Romanis traderent.

Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit,
uti eos testes suae quisque virtutis haberet; ipse a dextro cornu,
quod eam partem minime firmam hostium esse animadverterat, proelium
commisit. Ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt
itaque hostes repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in
hostes coiciendi non daretur. Relictis pilis comminus gladiis pugnatum
est. At Germani celeriter ex consuetudine sua phalange facta impetus
gladiorum exceperunt. Reperti sunt complures nostri qui in phalanga
insilirent et scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent. Cum
hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta esset, a
dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant. Id
cum animadvertisset P. Crassus adulescens, qui equitatui praeerat,
quod expeditior erat quam ii qui inter aciem versabantur, tertiam
aciem laborantibus nostris subsidio misit.

Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt nec
prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo
loco circiter L pervenerunt. Ibi perpauci aut viribus confisi tranare
contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt. In his
fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit;
reliquos omnes consecuti equites nostri interfecerunt. Duae fuerunt
Ariovisti uxores, una Sueba natione, quam domo secum eduxerat, altera
Norica, regis Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam:
utraque in ea fuga periit; duae filiae: harum altera occisa, altera
capta est. C. Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis
catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu
insequentem incidit. Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa
victoria voluptatem attulit, quod hominem honestissimum provinciae
Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum ex manibus hostium sibi
restitutum videbat neque eius calamitate de tanta voluptate et
gratulatione quicquam fortuna deminuerat. Is se praesente de se ter
sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur an in aliud
tempus reservaretur: sortium beneficio se esse incolumem. Item M.
Metius repertus et ad eum reductus est.

Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant,
domum reverti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum incolunt
perterritos senserunt, insecuti magnum ex iis numerum occiderunt.
Caesar una aestate duobus maximis bellis confectis maturius paulo quam
tempus anni postulabat in hiberna in Sequanos exercitum deduxit;
hibernis Labienum praeposuit; ipse in citeriorem Galliam ad conventus
agendos profectus est.