# Benedictine Rule
# Last edited on 2002-01-08 15:42:55 by stolfi

# "Regula Sancti Benedicti" - Benedictine Monks rule
# http://www.christusrex.org/www1/splendors/pannonhalma/l_regula/l_regula.html
# Reformatted for statistical purposes by J. Stolfi

# BLANK = "_"

# ALPHA = "ABCDEFGHIKLMNOPQRSTUVXYZ"
# ALPHA = "abcdefghiklmnopqrstuvxyz"

# NULL = ""
# SYMBOL = "0123456789"
# PUNCT = "-.,?:;"
# PARAG = "="
# BREAK = "÷"

# part a book_cover

## <a000>
# chapter   0 book_cover
# unit B book_title
REGULA SANCTI BENEDICTI
# part b preamble

## <b000>
# chapter   0 prologue
# unit T chapter_title
PROLOGUS
# unit P text
1 Obsculta, o fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis
tui, et admonitionem pii patris libenter excipe et efficaciter
comple, ÷
2 ut ad eum per oboedientiae laborem redeas, a quo per
inoboedientiae desidiam recesseras. ÷
3 Ad te ergo nunc mihi sermo dirigitur, quisquis abrenuntians
propriis voluntatibus, Domino Christo vero regi militaturus,
oboedientiae fortissima atque praeclara arma sumis. ÷

4 In primis, ut quicquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici
instantissima oratione deposcas, ÷
5 ut qui nos iam in filiorum dignatus est numero computare non
debet aliquando de malis actibus nostris contristari. ÷
6 Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est ut
non solum iratus pater suos non aliquando filios exheredet, ÷
7 sed nec, ut metuendus dominus irritatus a malis nostris, ut
nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam qui eum sequi
noluerint ad gloriam. ÷

8 Exsurgamus ergo tandem aliquando excitante nos scriptura ac
dicente: Hora est iam nos de somno surgere, ÷
9 et apertis oculis nostris ad deificum lumen, attonitis auribus
audiamus divina cotidie clamans quid nos admonet vox dicens: ÷
10 Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. ÷
11 Et iterum: Qui habet aures audiendi audiat quid spiritus dicat
ecclesiis. ÷
12 Et quid dicit? Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo
vos ÷
13 Currite dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos
comprehendant. ÷

14 Et quaerens Dominus in multitudine populi cui haec clamat
operarium suum, iterum dicit: ÷
15 Quis est homo qui vult vitam et cupit videre dies bonos? ÷
16 Quod si tu audiens respondeas: Ego, dicit tibi Deus: ÷
17 Si vis habere veram et perpetuam vitam, prohibe linguam tuam a
malo et labia tua ne loquantur dolum; deverte a malo et fac
bonum, inquire pacem et sequere eam. ÷
18 Et cum haec feceritis, oculi mei super vos et aures meas ad
preces vestras, et antequam me invocetis dicam vobis: Ecce
adsum. ÷
19 Quid dulcius nobis ab hac voce Domini invitantis nos, fratres
carissimi? ÷
20 Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus viam vitae. ÷

21 Succinctis ergo fide vel observantia bonorum actuum lumbis
nostris, per ducatum evangelii pergamus itinera eius, ut
mereamur eum qui nos vocavit in regnum suum videre. ÷
22 In cuius regni tabernaculo si volumus habitare, nisi illuc bonis
actibus curritur, minime pervenitur. ÷
23 Sed interrogemus cum propheta Dominum dicentes ei: Domine, quis
habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte
sancto tuo? ÷
24 Post hanc interrogationem, fratres, audiamus Dominum respondentem
et ostendentem nobis viam ipsius tabernaculi, ÷
25 dicens: Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam; ÷
26 qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua
sua; ÷
27 qui non fecit proximo suo malum, qui opprobrium non accepit
adversus proximum suum; ÷
28 qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi, cum ipsa suasione
sua a conspectibus cordis sui respuens, deduxit ad nihilum, et
parvulos cogitatos eius tenuit et allisit ad Christum; ÷
29 qui, timentes Dominum, de bona observantia sua non se reddunt
elatos, sed ipsa in se bona non a se posse sed a Domino fieri
existimantes, ÷
30 operantem in se Dominum magnificant, illud cum propheta dicentes:
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam; ÷
31 sicut nec Paulus apostolus de praedicatione sua sibi aliquid
imputavit, dicens: Gratia Dei sum id quod sum; ÷
32 et iterum ipse dicit: Qui gloriatur, in Domino glorietur. ÷
33 Unde et Dominus in evangelio ait: Qui audit verba mea haec et
facit ea, similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam
super petram; ÷
34 venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam,
et non cecidit, quia fundata erat super petram. ÷

35 Haec complens Dominus exspectat nos cotidie his suis sanctis
monitis factis nos respondere debere. ÷
36 Ideo nobis propter emendationem malorum huius vitae dies ad
indutias relaxantur, ÷
37 dicente Apostolo: An nescis quia patientia Dei ad paenitentiam te
adducit? ÷
38 Nam pius Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris, sed convertatur
et vivat. ÷

39 Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore
tabernaculi eius, audivimus habitandi praeceptum, sed si
compleamus habitatoris officium. ÷
40 Ergo praeparanda sunt corda nostra et corpora sanctae
praeceptorum oboedientiae militanda, ÷
41 et quod minus habet in nos natura possibile, rogemus Dominum ut
gratiae suae iubeat nobis adiutorium ministrare. ÷
42 Et si, fugientes gehennae poenas, ad vitam volumus pervenire
perpetuam, ÷
43 dum adhuc vacat et in hoc corpore sumus et haec omnia per hanc
lucis vitam vacat implere, ÷
44 currendum et agendum est modo quod in perpetuo nobis expediat. ÷

45 Constituenda est ergo nobis dominici schola servitii. ÷
46 In qua institutione nihil asperum, nihil grave, nos constituturos
speramus; ÷
47 sed et si quid paululum restrictius, dictante aequitatis ratione,
propter emendationem vitiorum vel conservationem caritatis
processerit, ÷
48 non ilico pavore perterritus refugias viam salutis quae non est
nisi angusto initio incipienda. ÷
49 Processu vero conversationis et fidei, dilatato corde
inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei, ÷
50 ut ab ipsius numquam magisterio discedentes, in eius doctrinam
usque ad mortem in monasterio perseverantes, passionibus Christi
per patientiam participemur, ut et regno eius mereamur esse
consortes. Amen. ÷

# part c rule_proper

## <c000>
# chapter   0 opening
# unit T initial_rubric
INCIPIT TEXTUS REGULAE
# unit P explanation
Regula appellatur ab hoc quod oboedientum
dirigat mores ÷


## <c001>
# chapter   1 I
# unit C chapter_num
I
# unit T chapter_title
DE GENERIBUS MONACHORUM
# unit P text
1 Monachorum quattuor esse genera manifestum est. ÷
2 Primum coenobitarum, hoc est monasteriale, militans sub regula
vel abbate. ÷

3 Deinde secundum genus est anachoritarum, id est eremitarum, horum
qui non conversationis fervore novicio, sed monasterii
probatione diuturna, ÷
4 qui didicerunt contra diabolum multorum solacio iam docti
pugnare, ÷
5 et bene exstructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi,
securi iam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio
contra vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, pugnare
sufficiunt. ÷

6 Tertium vero monachorum taeterrimum genus est sarabaitarum, qui
nulla regula approbati, experientia magistra, sicut aurum
fornacis, sed in plumbi natura molliti, ÷
7 adhuc operibus servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram
noscuntur. ÷
8 Qui bini aut terni aut certe singuli sine pastore, non dominicis
sed suis inclusi ovilibus, pro lege eis est desideriorum
voluntas, ÷
9 cum quicquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum, et
quod noluerint, hoc putant non licere. ÷

10 Quartum vero genus est monachorum quod nominatur gyrovagum, qui
tota vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis
diebus per diversorum cellas hospitantur, ÷
11 semper vagi et numquam stabiles, et propriis voluntatibus et
gulae illecebris servientes, et per omnia deteriores sarabaitis. ÷

12 De quorum omnium horum miserrima conversatione melius est silere
quam loqui. ÷
13 His ergo omissis, ad coenobitarum fortissimum genus disponendum,
adiuvante Domino, veniamus. ÷


## <c002>
# chapter   2 II
# unit C chapter_num
II
# unit T chapter_title
QUALIS DEBEAT ESSE ABBAS
# unit P text
1 Abbas qui praeesse dignus est monasterio semper meminere debet
quod dicitur et nomen maioris factis implere. ÷
2 Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius
vocatur pronomine, ÷
3 dicente Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo
clamamus: Abba, Pater. ÷
4 Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini quod sit debet aut
docere aut constituere vel iubere, ÷
5 sed iussio eius vel doctrina fermentum divinae iustitiae in
discipulorum mentibus conspargatur, ÷
6 memor semper abbas quia doctrinae suae vel discipulorum
oboedientiae, utrarumque rerum, in tremendo iudicio Dei facienda
erit discussio. ÷
7 Sciatque abbas culpae pastoris incumbere quicquid in ovibus
paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. ÷
8 Tantundem iterum erit ut, si inquieto vel inoboedienti gregi
pastoris fuerit omnis diligentia attributa et morbidis earum
actibus universa fuerit cura exhibita, ÷
9 pastor eorum in iudicio Domini absolutus dicat cum propheta
Domino: iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam
et salutare tuum dixi; ipsi autem contemnentes spreverunt me, ÷
10 et tunc demum inoboedientibus curae suae ovibus poena sit eis
praevalens ipsa mors. ÷

11 Ergo, cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina
suis praeesse discipulis, ÷
12 id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat,
ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponere, duris
corde vero et simplicioribus factis suis divina praecepta
monstrare. ÷
13 Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria in suis factis
indicet non agenda, ne aliis praedicans ipse reprobus
inveniatur, ÷
14 ne quando illi dicat Deus peccanti: Quare tu enarras iustitias
meas et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti
disciplinam et proiecisti sermones meos post te, ÷
15 et: Qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non
vidisti. ÷

16 Non ab eo persona in monasterio discernatur. ÷
17 Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in bonis actibus aut
oboedientia invenerit meliorem. ÷
18 Non convertenti ex servitio praeponatur ingenuus, nisi alia
rationabilis causa exsistat. ÷
19 Quod si ita, iustitia dictante, abbati visum fuerit, et de
cuiuslibet ordine id faciet. Sin alias, propria teneant loca, ÷
20 quia sive servus sive liber, omnes in Christo unum sumus et sub
uno Domino aequalem servitutis militiam baiulamus, quia non est
apud Deum personarum acceptio. ÷
21 Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si meliores ab
aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. ÷
22 Ergo aequalis sit ab eo omnibus caritas, una praebeatur in
omnibus secundum merita disciplina. ÷

23 In doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper
formam servare in qua dicit: Argue, obsecra, increpa, ÷
24 id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum
magistri, pium patris ostendat affectum, ÷
25 id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere,
oboedientes autem et mites et patientes ut in melius proficiant
obsecrare, neglegentes et contemnentes ut increpat et corripiat
admonemus. ÷

26 Neque dissimulet peccata delinquentium; sed et mox ut coeperint
oriri radicitus ea ut praevalet amputet, memor periculi Heli
sacerdotis de Silo. ÷
27 Et honestiores quidem atque intellegibiles animos prima vel
secunda admonitione verbis corripiat, ÷
28 improbos autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum
vel corporis castigatio in ipso initio peccati coerceat, sciens
scriptum: Stultus verbis non corrigitur, ÷
29 et iterum: Percute filium tuum virga et liberabis animam eius a
morte. ÷

30 Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur, et
scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. ÷

31 Sciatque quam difficilem et arduam rem suscipit regere animas et
multorum servire moribus, et alium quidem blandimentis, alium
vero increpationibus, alium suasionibus; ÷
32 et secundum uniuscuiusque qualitatem vel intellegentiam, ita se
omnibus conformet et aptet ut non solum detrimenta gregis sibi
commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis
gaudeat. ÷
33 Ante omnia, ne dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi
commissarum, ne plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis
et terrenis atque caducis, ÷
34 sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et
rationem redditurus est. ÷
35 Et ne causetur de minori forte substantia, meminerit scriptum:
Primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia
adicientur vobis, ÷
36 et iterum: Nihil deest timentibus eum. ÷

37 Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem
reddendam, ÷
38 et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum,
agnoscat pro certo quia in die iudicii ipsarum omnium animarum
est redditurus Domino rationem, sine dubio addita et suae
animae. ÷
39 Et ita, timens semper futuram discussionem pastoris de creditis
ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis
sollicitus, ÷
40 et cum de monitionibus suis emendationem aliis sumministrat ipse
efficitur a vitiis emendatus. ÷


## <c003>
# chapter   3 III
# unit C chapter_num
III
# unit T chapter_title
DE ADHIBENDIS AD CONSILIUM FRATRIBUS
# unit P text
1 Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet
abbas omnem congregationem et dicat ipse unde agitur, ÷
2 et audiens consilium fratrum tractet apud se et quod utilius
iudicaverit faciat. ÷
3 Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus quia saepe iuniori
Dominus revelat quod melius est. ÷

4 Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis
subiectione, et non praesumant procaciter defendere quod eis
visum fuerit, ÷
5 et magis in abbatis pendat arbitrio, ut quod salubrius esse
iudicaverit ei cuncti oboediant. ÷
6 Sed sicut discipulos convenit oboedire magistro, ita et ipsum
provide et iuste condecet cuncta disponere. ÷

7 In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea
temere declinetur a quoquam. ÷
8 Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem, ÷
9 neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve aut foris
monasterium contendere. ÷
10 Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subiaceat. ÷
11 Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia
faciat, sciens se procul dubio de omnibus iudiciis suis
aequissimo iudici Deo rationem redditurum. ÷

12 Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus,
seniorum tantum utatur consilio, ÷
13 sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio et post factum non
paeniteberis. ÷


## <c004>
# chapter   4 IV
# unit C chapter_num
IV
# unit T chapter_title
QUAE SUNT INSTRUMENTA BONORUM OPERUM
# unit P text
1 In primis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota
virtute; ÷
2 deinde proximum tamquam seipsum. ÷
3 Deinde non occidere, ÷
4 non adulterare, ÷
5 non facere furtum, ÷
6 non concupiscere, ÷
7 non falsum testimonium dicere, ÷
8 honorare omnes homines, ÷
9 et quod sibi quis fieri non vult, alio ne faciat. ÷
10 Abnegare semetipsum sibi ut sequatur Christum. ÷
11 Corpus castigare, ÷
12 delicias non amplecti, ÷
13 ieiunium amare. ÷
14 Pauperes recreare, ÷
15 nudum vestire, ÷
16 infirmum visitare, ÷
17 mortuum sepelire. ÷
18 In tribulatione subvenire, ÷
19 dolentem consolari. ÷
20 Saeculi actibus se facere alienum, ÷
21 nihil amori Christi praeponere. ÷
22 Iram non perficere, ÷
23 iracundiae tempus non reservare. ÷
24 Dolum in corde non tenere, ÷
25 pacem falsam non dare. ÷
26 Caritatem non derelinquere. ÷
27 Non iurare ne forte periuret, ÷
28 veritatem ex corde et ore proferre. ÷
29 Malum pro malo non reddere. ÷
30 Iniuriam non facere, sed et factas patienter sufferre. ÷
31 Inimicos diligere. ÷
32 Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere. ÷
33 Persecutionem pro iustitia sustinere. ÷
34 Non esse superbum, ÷
35 non vinolentum, ÷
36 non multum edacem, ÷
37 non somnulentum, ÷
38 non pigrum, ÷
39 non murmuriosum, ÷
40 non detractorem. ÷
41 Spem suam Deo committere. ÷
42 Bonum aliquid in se cum viderit, Deo applicet, non sibi; ÷
43 malum vero semper a se factum sciat et sibi reputet. ÷
44 Diem iudicii timere, ÷
45 gehennam expavescere, ÷
46 vitam aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare, ÷
47 mortem cotidie ante oculos suspectam habere. ÷
48 Actus vitae suae omni hora custodire, ÷
49 in omni loco Deum se respicere pro certo scire. ÷
50 Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere
et seniori spiritali patefacere, ÷
51 os suum a malo vel pravo eloquio custodire, ÷
52 multum loqui non amare, ÷
53 verba vana aut risui apta non loqui, ÷
54 risum multum aut excussum non amare. ÷
55 Lectiones sanctas libenter audire, ÷
56 orationi frequenter incumbere, ÷
57 mala sua praeterita cum lacrimis vel gemitu cotidie in oratione
Deo confiteri, ÷
58 de ipsis malis de cetero emendare. ÷
59 Desideria carnis non efficere, ÷
60 voluntatem propriam odire, ÷
61 praeceptis abbatis in omnibus oboedire, etiam si ipse aliter --
quod absit -- agat, memores illud dominicum praeceptum: Quae
dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. ÷
62 Non velle dici sanctum antequam sit, sed prius esse quod verius
dicatur. ÷
63 Praecepta Dei factis cotidie adimplere, ÷
64 castitatem amare, ÷
65 nullum odire, ÷
66 zelum non habere, ÷
67 invidiam non exercere, ÷
68 contentionem non amare, ÷
69 elationem fugere. ÷
70 Et seniores venerare, ÷
71 iuniores diligere. ÷
72 In Christi amore pro inimicis orare; ÷
73 cum discordante ante solis occasum in pacem redire. ÷
74 Et de Dei misericordia numquam desperare. ÷
75 Ecce haec sunt instrumenta artis spiritalis. ÷
76 Quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta et
in die iudicii reconsignata, illa merces nobis a Domino
recompensabitur quam ipse promisit. ÷
77 Quod oculus non vidit nec auris audivit, quae praeparauit Deus
his qui diligunt illum. ÷
78 Officina vero ubi haec omnia diligenter operemur claustra sunt
monasterii et stabilitas in congregatione. ÷


## <c005>
# chapter   5 V
# unit C chapter_num
V
# unit T chapter_title
DE OBOEDIENTIA
# unit P text
1 Primus humilitatis gradus est oboedientia sine mora. ÷
2 Haec convenit his qui nihil sibi a Christo carius aliquid
existimant. ÷
3 Propter servitium sanctum quod professi sunt seu propter metum
gehennae vel gloriam vitae aeternae, ÷
4 mox aliquid imperatum a maiore fuerit, ac si divinitus imperetur
moram pati nesciant in faciendo. ÷
5 De quibus Dominus dicit: Obauditu auris oboedivit mihi. ÷
6 Et item dicit doctoribus: Qui vos audit me audit. ÷
7 Ergo hi tales, relinquentes statim quae sua sunt et voluntatem
propriam deserentes, ÷
8 mox exoccupatis manibus et quod agebant imperfectum relinquentes,
vicino oboedientiae pede iubentis vocem factis sequuntur, ÷
9 et veluti uno momento praedicta magistri iussio et perfecta
discipuli opera, in velocitate timoris Dei, ambae res communiter
citius explicantur. ÷

10 Quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit, ÷
11 ideo angustam viam arripiunt -- unde Dominus dicit: Angusta via
est quae ducit ad vitam, ÷
12 ut non suo arbitrio viventes vel desideriis suis et voluptatibus
oboedientes, sed ambulantes alieno iudicio et imperio, in
coenobiis degentes abbatem sibi praeesse desiderant. ÷
13 Sine dubio hi tales illam Domini imitantur sententiam qua dicit:
Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui misit me. ÷

14 Sed haec ipsa oboedientia tunc acceptabilis erit Deo et dulcis
hominibus, si quod iubetur non trepide, non tarde, non tepide,
aut cum murmurio vel cum responso nolentis efficiatur, ÷
15 quia oboedientia quae maioribus praebetur Deo exhibetur; ipse
enim dixit: Qui vos audit me audit. ÷
16 Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia hilarem
datorem diligit Deus. ÷
17 Nam, cum malo animo si oboedit discipulus et non solum ore sed
etiam in corde si murmuraverit, ÷
18 etiam si impleat iussionem, tamen acceptum iam non erit Deo qui
cor eius respicit murmurantem, ÷
19 et pro tali facto nullam consequitur gratiam; immo poenam
murmurantium incurrit, si non cum satisfactione emendaverit. ÷


## <c006>
# chapter   6 VI
# unit C chapter_num
VI
# unit T chapter_title
DE TACITURNITATE
# unit P text
1 Faciamus quod ait propheta: Dixi: Custodiam vias meas, ut non
delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam. Obmutui et
humiliatus sum et silui a bonis. ÷
2 Hic ostendit propheta, si a bonis eloquiis interdum propter
taciturnitatem debet taceri, quanto magis a malis verbis propter
poenam peccati debet cessari. ÷

3 Ergo, quamvis de bonis et sanctis et aedificationum eloquiis,
perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara
loquendi concedatur licentia, ÷
4 quia scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum, ÷
5 et alibi: Mors et vita in manibus linguae. ÷
6 Nam loqui et docere magistrum condecet, tacere et audire
discipulum convenit. ÷

7 Et ideo, si qua requirenda sunt a priore, cum omni humilitate et
subiectione reverentiae requirantur. ÷
8 Scurrilitates vero vel verba otiosa et risum moventia aeterna
clausura in omnibus locis damnamus et ad talia eloquia
discipulum aperire os non permittimus. ÷


## <c007>
# chapter   7 VII
# unit C chapter_num
VII
# unit T chapter_title
DE HUMILITATE
# unit P text
1 Clamat nobis scriptura divina, fratres, dicens: Omnis qui se
exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. ÷
2 Cum haec ergo dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse
superbiae. ÷
3 Quod se cavere propheta indicat dicens: Domine, non est exaltatum
cor meum neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis
neque in mirabilibus super me. ÷
4 Sed quid si non humiliter sentiebam, si exaltavi animam meam? --
sicut ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam
meam. ÷

5 Unde, fratres, si summae humilitatis volumus culmen attingere et
ad exaltationem illam caelestem ad quam per praesentis vitae
humilitatem ascenditur volumus velociter pervenire, ÷
6 actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est quae in
somnio lacob apparuit, per quam ei descendentes et ascendentes
angeli monstrabantur. ÷
7 Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis
intellegitur nisi exaltatione descendere et humilitate
ascendere. ÷
8 Scala vero ipsa erecta nostra est vita in saeculo, quae humiliato
corde a Domino erigatur ad caelum. ÷
9 Latera enim eius scalae dicimus nostrum esse corpus et animam, in
qua latera diversos gradus humilitatis vel disciplinae evocatio
divina ascendendo inseruit. ÷

10 Primus itaque humilitatis gradus est si, timorem Dei sibi ante
oculos semper ponens, oblivionem omnino fugiat ÷
11 et semper sit memor omnia quae praecepit Deus, ut qualiter et
contemnentes Deum gehenna de peccatis incendat et vita aeterna
quae timentibus Deum praeparata est animo suo semper evolvat. ÷
12 Et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, id est
cogitationum, linguae, manuum, pedum vel voluntatis propriae sed
et desideria carnis, ÷
13 aestimet se homo de caelis a Deo semper respici omni hora et
facta sua omni loco ab aspectu divinitatis videri et ab angelis
omni hora renuntiari. ÷

14 Demonstrans nobis hoc propheta, cum in cogitationibus nostris ita
Deum semper praesentem ostendit dicens: Scrutans corda et renes Deus; ÷
15 et item: Dominus nouit cogitationes hominum; ÷
16 et item dicit: Intellexisti cogitationes meas a longe; ÷
17 et: Quia cogitatio hominis confitebitur tibi. ÷
18 Nam ut sollicitus sit circa cogitationes suas perversas, dicat
semper utilis frater in corde suo: Tunc ero immaculatus coram eo
si observavero me ab iniquitate mea. ÷

19 Voluntatem vero propriam ita facere prohibemur cum dicit
scriptura nobis: Et a voluntatibus tuis avertere. ÷
20 Et item rogamus Deum in oratione ut fiat illius voluntas in
nobis. ÷
21 Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem cum cavemus
illud quod dicit sancta scriptura: Sunt viae quae putantur ab
hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni
demergit, ÷
22 et cum item pavemus illud quod de neglegentibus dictum est:
Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis. ÷

23 In desideriis vero carnis ita nobis Deum credamus semper esse
praesentem cum dicit propheta Domino: Ante te est omne
desiderium meum. ÷
24 Cavendum ergo ideo malum desiderium quia mors secus introitum
delectationis posita est. ÷
25 Unde scriptura praecepit dicens: Post concupiscentias tuas non
eas. ÷

26 Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos ÷
27 et Dominus de caelo semper respicit super filios hominum, ut
videat si est intellegens aut requirens Deum, ÷
28 et si ab angelis nobis deputatis cotidie die noctuque Domino
factorum nostrorum opera nuntiantur, ÷
29 cavendum est ergo omni hora, fratres, sicut dicit in psalmo
propheta, ne nos declinantes in malo et inutiles factos aliqua
hora aspiciat Deus ÷
30 et, parcendo nobis in hoc tempore quia pius est et exspectat nos
converti in melius, ne dicat nobis in futuro: Haec fecisti et
tacui. ÷

31 Secundus humilitatis gradus est si propriam quis non amans
voluntatem desideria sua non delectetur implere, ÷
32 sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis: Non veni facere
voluntatem meam, sed eius qui me misit. ÷
33 Item dicit scriptura: Voluntas habet poenam et necessitas parit
coronam. ÷

34 Tertius humilitatis gradus est ut quis pro Dei amore omni
oboedientia se subdat maiori, imitans Dominum, de quo dicit
apostolus: Factus oboediens usque ad mortem. ÷

35 Quartus humilitatis gradus est si, in ipsa oboedientia duris et
contrariis rebus vel etiam quibuslibet irrogatis iniuriis,
tacite conscientia patientiam amplectatur ÷
36 et sustinens non lassescat vel discedat, dicente scriptura: Qui
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; ÷
37 item: Confortetur cor tuum et sustine Dominum. ÷
38 Et ostendens fidelem pro Domino universa etiam contraria
sustinere debere, dicit ex persona sufferentium: Propter te
morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. ÷
39 Et securi de spe retributionis divinae subsequuntur gaudentes et
dicentes: Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit
nos. ÷
40 Et item alio loco scriptura: Probasti nos, Deus, igne nos
examinasti sicut igne examinatur argentum; induxisti nos in
laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro. ÷
41 Et ut ostendat sub priore debere nos esse, subsequitur dicens:
Imposuisti homines super capita nostra. ÷

42 Sed et praeceptum Domini in adversis et iniuriis per patientiam
adimplentes, qui percussi in maxillam praebent et aliam,
auferenti tunicam dimittunt et pallium, angariati miliario
vadunt duo, ÷
43 cum Paulo Apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem
sustinent et maledicentes se benedicent. ÷

44 Quintus humilitatis gradus est si omnes cogitationes malas cordi
suo advenientes vel mala a se absconse commissa per humilem
confessionem abbatem non celaverit suum. ÷
45 Hortans nos de hac re scriptura dicens: Revela ad Dominum viam
tuam et spera in eum. ÷
46 Et item dicit: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in
saeculum misericordia eius. ÷
47 Et item propheta: Delictum meum cognitum tibi feci et iniustitias
meas non operui. ÷
48 Dixi: Pronuntiabo adversum me iniustias meas Domino, et tu
remisisti impietatem cordis mei. ÷

49 Sextus humilitatis gradus est si omni vilitate vel extremitate
contentus sit monachus, et ad omnia quae sibi iniunguntur velut
operarium malum se iudicet et indignum, ÷
50 dicens sibi cum propheta: Ad nihilum redactus sum et nescivi, ut
iumentum factus sum apud te et ego semper tecum. ÷

51 Septimus humilitatis gradus est si omnibus se inferiorem et
viliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo
cordis credat affectu, ÷
52 humilians se et dicens cum propheta: Ego autem sum uermis et non
homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. ÷
53 Exaltatus sum et humiliatus et confusus. ÷
54 Et item: Bonum mihi quod humiliasti me, ut discam mandata tua. ÷

55 Octavus humilitatis gradus est si nihil agat monachus, nisi quod
communis monasterii regula vel maiorum cohortantur exempla. ÷

56 Nonus humilitatis gradus est si linguam ad loquendum prohibeat
monachus et, taciturnitatem habens, usque ad interrogationem non
loquatur, ÷
57 monstrante scriptura quia in multiloquio non effugitur peccatum, ÷
58 et quia vir linguosus non dirigitur super terram. ÷

59 Decimus humilitatis gradus est si non sit facilis ac promptus in
risu, quia scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam. ÷

60 Undecimus humilitatis gradus est si, cum loquitur monachus,
leniter et sine risu, humiliter cum gravitate vel pauca verba et
rationabilia loquatur, et non sit clamosus in voce, ÷
61 sicut scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis. ÷

62 Duodecimus humilitatis gradus est si non solum corde monachus sed
etiam ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet, ÷
63 id est in opere Dei, in oratorio, in monasterio, in horto, in
via, in agro vel ubicumque sedens, ambulans vel stans, inclinato
sit semper capite, defixis in terram aspectibus, ÷
64 reum se omni hora de peccatis suis aestimans iam se tremendo
iudicio repraesentari aestimet, ÷
65 dicens sibi in corde semper illud quod publicanus ille
evangelicus fixis in terram oculis dixit: Domine, non sum
dignus, ego peccator, levare oculos meos ad caelos. ÷
66 Et item cum Propheta: Incurvatus sum et humiliatus sum
usquequaque. ÷

67 Ergo, his omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad
caritatem Dei perveniet illam quae perfecta foris mittit
timorem, ÷
68 per quam universa quae prius non sine formidine observabat absque
ullo labore velut naturaliter ex consuetudine incipiet
custodire, ÷
69 non iam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsa
bona et delectatione virtutum. ÷
70 Quae Dominus iam in operarium suum mundum a vitiis et peccatis
Spiritu Sancto dignabitur demonstrare. ÷


## <c008>
# chapter   8 VIII
# unit C chapter_num
VIII
# unit T chapter_title
DE OFFICIIS DIVINIS IN NOCTIBUS
# unit P text
1 Hiemis tempore, id est a kalendas Novembres usque in Pascha,
iuxta considerationem rationis, octava hora noctis surgendum
est, ÷
2 ut modice amplius de media nocte pausetur et iam digesti surgant. ÷
3 Quod vero restat post vigilias a fratribus qui psalterii vel
lectionum aliquid indigent meditationi inserviatur. ÷
4 A Pascha autem usque ad supradictas Novembres, sic temperetur
hora ut vigiliarum agenda parvissimo intervallo, quo fratres ad
necessaria naturae exeant, mox matutini, qui incipiente luce
agendi sunt, subsequantur. ÷


## <c009>
# chapter   9 IX
# unit C chapter_num
IX
# unit T chapter_title
QUANTI PSALMI DICENDI SUNT NOCTURNIS HORIS
# unit P text
1 Hiemis tempore suprascripto, in primis versu tertio dicendum:
Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam. ÷
2 Cui subiungendus est tertius psalmus et gloria. ÷
3 Post hunc, psalmum nonagesimum quartum cum antiphona, aut certe
decantandum. ÷
4 Inde sequatur ambrosianum, deinde sex psalmi cum antiphonas. ÷

5 Quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas et, sedentibus
omnibus in scamnis, legantur vicissim a fratribus in codice
super analogium tres lectiones, inter quas et tria responsoria
cantentur: ÷
6 duo responsoria sine gloria dicantur; post tertiam vero
lectionem, qui cantat dicat gloriam. ÷
7 Quam dum incipit cantor dicere, mox omnes de sedilia sua surgant,
ob honorem et reverentiam sanctae Trinitatis. ÷

8 Codices autem legantur in vigiliis divinae auctoritatis, tam
veteris testamenti quam novi, sed et expositiones earum, quae a
nominatis et orthodoxis catholicis patribus factae sunt. ÷

9 Post has vero tres lectiones cum responsoria sua, sequantur
reliqui sex psalmi, cum alleluia canendi. ÷
10 Post hos, lectio apostoli sequatur, ex corde recitanda, et
versus, et supplicatio litaniae, id est Kyrie eleison. ÷
11 Et sic finiantur vigiliae nocturnae. ÷


## <c010>
# chapter  10 X
# unit C chapter_num
X
# unit T chapter_title
QUALITER AESTATIS TEMPORE AGATUR NOCTURNA LAUS
# unit P text
1 A Pascha autem usque ad kalendas Novembres, omnis ut supra dictum
est psalmodiae quantitas teneatur, ÷
2 excepto quod lectiones in codice, propter brevitatem noctium,
minime legantur, sed pro ipsis tribus lectionibus una de veteri
testamento memoriter dicatur, quam brevis responsorius
subsequatur. ÷
3 Et reliqua omnia ut dictum est impleantur, id est ut numquam
minus a duodecim psalmorum quantitate ad vigilias nocturnas
dicantur, exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo. ÷


## <c011>
# chapter  11 XI
# unit C chapter_num
XI
# unit T chapter_title
QUALITER DIEBUS DOMINICIS VIGILIAE AGANTUR
# unit P text
1 Dominico die temperius surgatur ad vigilias. ÷
2 In quibus vigiliis teneatur mensura, id est, modulatis ut supra
disposuimus sex psalmis et versu, residentibus cunctis disposite
et per ordinem in subselliis, legantur in codice, ut supra
diximus, quattuor lectiones cum responsoriis suis. ÷
3 Ubi tantum in quarto responsorio dicatur a cantante gloria; quam
dum incipit, mox omnes cum reverentia surgant. ÷

4 Post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii sex psalmi cum
antiphonas sicut anteriores, et versu. ÷
5 Post quibus iterum legantur aliae quattuor lectiones cum
responsoriis suis, ordine quo supra. ÷

6 Post quibus dicantur tria cantica de prophetarum, quas
instituerit abbas; quae cantica cum alleluia psallantur. ÷

7 Dicto etiam versu et benedicente abbate, legantur aliae quattuor
lectiones de novo testamento, ordine quo supra. ÷
8 Post quartum autem responsorium incipiat abbas hymnum Te Deum
laudamus. ÷
9 Quo perdicto, legat abbas lectionem de Evangelia, cum honore et
timore stantibus omnibus. ÷
10 Qua perlecta, respondeant omnes Amen, et subsequatur mox abbas
hymnum Te decet laus, et data benedictione incipiant matutinos. ÷

11 Qui ordo vigiliarum omni tempore tam aestatis quam hiemis
aequaliter in die dominico teneatur. ÷
12 Nisi forte -- quod absit -- tardius surgant: aliquid de
lectionibus breviandum est, aut responsoriis. ÷
13 Quod tamen omnino caveatur ne proveniat. Quod si contigerit,
digne inde satisfaciat Deo in oratorio per cuius evenerit
neglectum. ÷


## <c012>
# chapter  12 XII
# unit C chapter_num
XII
# unit T chapter_title
QUOMODO MATUTINORUM SOLLEMNITAS AGATUR
# unit P text
1 In matutinis dominico die, in primis dicatur sexagesimus sextus
psalmus, sine antiphona, in directum. ÷
2 Post quem dicatur quinquagesimus cum alleluia. ÷
3 Post quem dicatur centesimus septimus decimus et sexagesimus
secundus. ÷
4 Inde benedictiones et laudes, lectionem de Apocalypsis una ex
corde, et responsorium, ambrosianum, versu, canticum de
Evangelia, litania, et completum est. ÷


## <c013>
# chapter  13 XIII
# unit C chapter_num
XIII
# unit T chapter_title
PRIVATIS DIEBUS QUALITER AGANTUR MATUTINI
# unit P text
1 Diebus autem privatis, matutinorum sollemnitas ita agatur, ÷
2 id est, ut sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antiphona,
subtrahendo modice, sicut dominica, ut omnes occurrant ad
quinquagesimum, qui cum antiphona dicatur. ÷
3 Post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem, id est: ÷
4 secunda feria, quintum et tricesimum quintum; ÷
5 tertia feria, quadragesimum secundum et quinquagesimum sextum; ÷
6 quarta feria, sexagesimum tertium et sexagesimum quartum; ÷
7 quinta feria, octogesimum septimum et octogesimum nonum; ÷
8 sexta feria, septuagesimum quintum et nonagesimum primum; ÷
9 sabbatorum autem, centesimum quadragesimum secundum et canticum
Deuteronomium qui dividatur in duas glorias. ÷
10 Nam ceteris diebus canticum unumquemque die suo ex prophetis
sicut psallit ecclesia Romana dicantur. ÷
11 Post haec sequantur laudes; deinde lectio una apostoli memoriter
recitanda, responsorium, ambrosianum, versu, canticum de
Evangelia, litania et completum est. ÷

12 Plane agenda matutina vel vespertina non transeat aliquando, nisi
in ultimo per ordinem oratio dominica, omnibus audientibus,
dicatur a priore, propter scandalorum spinas quae oriri solent, ÷
13 ut conventi per ipsius orationis sponsionem qua dicunt: Dimitte
nobis sicut et nos dimittimus, purgent se ab huiusmodi vitio. ÷
14 Ceteris vero agendis, ultima pars eius orationis dicatur, ut ab
omnibus respondeatur: Sed libera nos a malo. ÷


## <c014>
# chapter  14 XIV
# unit C chapter_num
XIV
# unit T chapter_title
IN NATALICIIS SANCTORUM QUALITER AGANTUR VIGILIAE
# unit P text
1 In sanctorum vero festivitatibus, vel omnibus sollemnitatibus,
sicut diximus dominico die agendum, ita agatur, ÷
2 excepto quod psalmi aut antiphonae vel lectiones ad ipsum diem
pertinentes dicantur; modus autem suprascriptus teneatur. ÷


## <c015>
# chapter  15 XV
# unit C chapter_num
XV
# unit T chapter_title
ALLELUIA QUIBUS TEMPORIBUS DICATUR
# unit P text
1 A sanctum Pascha usque Pentecosten, sine intermissione dicatur
alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis. ÷
2 A Pentecosten autem usque caput quadragesimae, omnibus noctibus,
cum sex posterioribus psalmis tantum ad nocturnos dicatur. ÷
3 Omni vero dominica extra quadragesima, cantica, matutinos, prima,
tertia, sexta nonaque cum alleluia dicatur, vespera vero iam
antiphona. ÷
4 Responsoria vero numquam dicantur cum alleluia, nisi a Pascha
usque Pentecosten. ÷


## <c016>
# chapter  16 XVI
# unit C chapter_num
XVI
# unit T chapter_title
QUALITER DIVINA OPERA PER DIEM AGANTUR
# unit P text
1 Ut ait propheta: septies in die laudem dixi tibi. ÷
2 Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si
matutino, primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae
completoriique tempore nostrae servitutis officia persolvamus, ÷
3 quia de his diurnis horis dixit: Septies in die laudem dixi tibi. ÷
4 Nam de nocturnis vigiliis idem ipse propheta ait: Media nocte
surgebam ad confitendum tibi. ÷

5 Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro super
iudicia iustitiae suae, id est matutinis, prima, tertia, sexta,
nona, vespera, completorios, et nocte surgamus ad confitendum ei. ÷


## <c017>
# chapter  17 XVII
# unit C chapter_num
XVII
# unit T chapter_title
QUOT PSALMI PER EASDEM HORAS CANENDI SUNT
# unit P text
1 Iam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae;
nunc de sequentibus horis videamus. ÷

2 Prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una
gloria, ÷
3 hymnum eiusdem horae post versum Deus in adiutorium antequam
psalmi incipiantur. ÷
4 Post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una, versu
et Kyrie eleison et missas. ÷

5 Tertia vero, sexta et nona, item eo ordine celebretur oratio, id
est versu, hymnos earundem horarum, ternos psalmos, lectionem et
versu, Kyrie eleison et missas. ÷
6 Si maior congregatio fuerit, cum antiphonas, si vero minor, in
directum psallantur. ÷

7 Vespertina autem synaxis quattuor psalmis cum antiphonis
terminetur. ÷
8 Post quibus psalmis, lectio recitanda est; inde responsorium,
ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et oratione
dominica fiant missae. ÷

9 Completorios autem trium psalmorum dictione terminentur. Qui
psalmi directanei sine antiphona dicendi sunt. ÷
10 Post quos hymnum eiusdem horae, lectionem unam, versu, Kyrie
eleison, et benedictione missae fiant. ÷


## <c018>
# chapter  18 XVIII
# unit C chapter_num
XVIII
# unit T chapter_title
QUO ORDINE IPSI PSALMI DICENDI SUNT
# unit P text
1 In primis dicatur versu Deus in adiutorium meum intende, Domine
ad adiuvandum me festina, gloria, inde hymnum uniuscuiusque
horae. ÷
2 Deinde, prima hora dominica, dicenda quattuor capitula psalmi
centesimi octavi decimi; ÷
3 reliquis vero horis, id est tertia, sexta vel nona, terna
capitula suprascripti psalmi centesimi octavi decimi dicantur. ÷

4 Ad primam autem secundae feriae, dicantur tres psalmi, id est
primus, secundus et sextus; ÷
5 et ita per singulos dies ad primam usque dominica dicantur per
ordinem terni psalmi usque nonum decimum psalmum, ita sane ut
nonus psalmus et septimus decimus partiantur in binos. ÷
6 Et sic fit ut ad vigilias dominica semper a vicesimo incipiatur. ÷

7 Ad tertiam vero, sextam nonamque secundae feriae, novem capitula
quae residua sunt de centesimo octavo decimo, ipsa terna per
easdem horas dicantur. ÷

8 Expenso ergo psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus, id est
dominico et secunda feria, ÷
9 tertia feria iam ad tertiam, sextam vel nonam psallantur terni
psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo vicesimo septimo,
id est psalmi novem. ÷
10 Quique psalmi semper usque dominica per easdem horas itidem
repetantur, hymnorum nihilominus, lectionum vel versuum
dispositionem uniformem cunctis diebus servatam. ÷
11 Et ita scilicet semper dominica a centesimo octavo decimo
incipietur. ÷

12 Vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur. ÷
13 Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo
quadragesimo septimo, ÷
14 exceptis his qui in diversis horis ex eis sequestrantur, id est a
centesimo septimo decimo usque centesimo vicesimo septimo et
centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo; ÷
15 reliqui omnes in vespera dicendi sunt. ÷
16 Et quia minus veniunt tres psalmi, ideo dividendi sunt qui ex
numero suprascripto fortiores inveniuntur, id est centesimum
tricesimum octavum et centesimum quadragesimum tertium et
centesimum quadragesimum quartum; ÷
17 centesimus vero sextus decimus, quia parvus est, cum centesimo
quinto decimo coniungatur. ÷

18 Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum, reliqua, id est
lectionem, responsum, hymnum, versum vel canticum, sicut supra
taxavimus impleatur. ÷

19 Ad completorios vero cotidie idem psalmi repetantur, id est
quartum, nonagesimum et centesimum tricesimum tertium. ÷

20 Disposito ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi qui
supersunt aequaliter dividantur in septem noctium vigilias, ÷
21 partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi et
duodecim per unamquamque constituens noctem. ÷

22 Hoc praecipue commonentes ut, si cui forte haec distributio
psalmorum displicuerit, ordinet si melius aliter iudicaverit, ÷
23 dum omnimodis id adtendat ut omni hebdomada psalterium ex integro
numero centum quinquaginta psalmorum psallantur, et dominico die
semper a caput reprehendatur ad vigilias. ÷
24 Quia nimis inertem devotionis suae servitium ostendunt monachi
qui minus a psalterio cum canticis consuetudinariis per
septimanae circulum psallunt, ÷
25 dum quando legamus sanctos patres nostros uno die hoc strenue
implesse, quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus. ÷


## <c019>
# chapter  19 XIX
# unit C chapter_num
XIX
# unit T chapter_title
DE DISCIPLINA PSALLENDI
# unit P text
1 Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos Domini in omni
loco speculari bonos et malos, ÷
2 maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad opus
divinum assistimus. ÷
3 Ideo semper memores simus quod ait propheta: Servite Domino in
timore, ÷
4 et iterum: Psallite sapienter, ÷
5 et: In conspectu angelorum psallam tibi. ÷
6 Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et
angelorum eius esse, ÷
7 et sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci
nostrae. ÷


## <c020>
# chapter  20 XX
# unit C chapter_num
XX
# unit T chapter_title
DE REVERENTIA ORATIONIS
# unit P text
1 Si, cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non
praesumimus nisi cum humilitate et reverentia, ÷
2 quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et
puritatis devotione supplicandum est. ÷
3 Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et compunctione
lacrimarum nos exaudiri sciamus. ÷

4 Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu
inspirationis divinae gratiae protendatur. ÷
5 In conventu tamen omnino brevietur oratio, et facto signo a
priore omnes pariter surgant. ÷


## <c021>
# chapter  21 XXI
# unit C chapter_num
XXI
# unit T chapter_title
DE DECANIS MONASTERII
# unit P text
1 Si maior fuerit congregatio, eligantur de ipsis fratres boni
testimonii et sanctae conversationis, et constituantur decani, ÷
2 qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum
mandata Dei et praecepta abbatis sui. ÷
3 Qui decani tales eligantur in quibus securus abbas partiat onera
sua, ÷
4 et non eligantur per ordinem, sed secundum vitae meritum et
sapientiae doctrinam. ÷

5 Quique decani, si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia
repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque
tertio si emendare noluerit, deiciatur, ÷
6 et alter in loco eius qui dignus est surrogetur. ÷

7 Et de praeposito eadem constituimus. ÷


## <c022>
# chapter  22 XXII
# unit C chapter_num
XXII
# unit T chapter_title
QUOMODO DORMIANT MONACHI
# unit P text
1 Singuli per singula lecta dormiant. ÷
2 Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem
abbatis sui accipiant. ÷

3 Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo
non sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos
solliciti sint pausent. ÷
4 Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane. ÷

5 Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus, ut cultellos
suos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum
vulnerent dormientem; ÷
6 et ut parati sint monachi semper et, facto signo absque mora
surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni
tamen gravitate et modestia. ÷

7 Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti
cum senioribus. ÷
8 Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur
propter somnulentorum excusationes. ÷


## <c023>
# chapter  23 XXIII
# unit C chapter_num
XXIII
# unit T chapter_title
DE EXCOMMUNICATIONE CULPARUM
# unit P text
1 Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut
murmurans vel in aliquo contrarius exsistens sanctae regulae et
praeceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit, ÷
2 hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo
secrete a senioribus suis. ÷
3 Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus. ÷
4 Si vero neque sic correxerit, si intellegit qualis poena sit,
excommunicationi subiaceat; ÷
5 sin autem improbus est, vindictae corporali subdatur. ÷


## <c024>
# chapter  24 XXIV
# unit C chapter_num
XXIV
# unit T chapter_title
QUALIS DEBET ESSE MODUS EXCOMMUNICATIONIS
# unit P text
1 Secundum modum culpae, et excommunicationis vel disciplinae
mensura debet extendi; ÷
2 qui culparum modus in abbatis pendat iudicio. ÷

3 Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae
participatione privetur. ÷
4 Privati autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio
psalmum aut antiphonam non imponat, neque lectionem recitet,
usque ad satisfactionem. ÷
5 Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat, ÷
6 ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater
nona, si fratres nona, ille vespera, ÷
7 usque dum satisfactione congrua veniam consequatur. ÷


## <c025>
# chapter  25 XXV
# unit C chapter_num
XXV
# unit T chapter_title
DE GRAVIORIBUS CULPIS
# unit P text
1 Is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur suspendatur a
mensa, simul ab oratorio. ÷
2 Nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in colloquio. ÷
3 Solus sit ad opus sibi iniunctum, persistens in paenitentiae
luctu, sciens illam terribilem apostoli sententiam dicentis ÷
4 traditum eiusmodi hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus
sit in die Domini. ÷
5 Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora qua
praeviderit abbas ei competere; ÷
6 nec a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur. ÷


## <c026>
# chapter  26 XXVI
# unit C chapter_num
XXVI
# unit T chapter_title
DE HIS QUI SINE IUSSIONE IUNGUNT SE EXCOMMUNICATIS
# unit P text
1 Si quis frater praesumpserit sine iussione abbatis fratri
excommunicato quolibet modo se iungere aut loqui cum eo vel
mandatum ei dirigere, ÷
2 similem sortiatur excommunicationis vindictam. ÷


## <c027>
# chapter  27 XXVII
# unit C chapter_num
XXVII
# unit T chapter_title
QUALITER DEBEAT ABBAS SOLLICITUS ESSE CIRCA EXCOMMUNICATOS
# unit P text
1 Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres,
quia non est opus sanis medicus sed male habentibus. ÷
2 Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus, immittere
senpectas, id est seniores sapientes fratres, ÷
3 qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad
humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori
tristitia absorbeatur, ÷
4 sed, sicut ait item apostolus, confirmetur in eo caritas et
oretur pro eo ab omnibus. ÷

5 Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni
sagacitate et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi
creditis perdat. ÷
6 Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super
sanas tyrannidem; ÷
7 et metuat prophetae comminationem per quam dicit Deus: Quod
crassum videbatis assumebatis et quod debile erat proiciebatis. ÷
8 Et pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta
novem ovibus in montibus, abiit unam ovem quae erraverat
quaerere; ÷
9 cuius infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris
humeris suis dignaretur imponere et sic reportare ad gregem. ÷


## <c028>
# chapter  28 XXVIII
# unit C chapter_num
XXVIII
# unit T chapter_title
DE HIS QUI SAEPIUS CORREPTI EMENDARE NOLUERINT
# unit P text
1 Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam
excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id
est ut verberum vindicta in eum procedant. ÷
2 Quod si nec ita correxerit, aut forte -- quod absit -- in
superbia elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas
faciat quod sapiens medicus: ÷
3 si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina
scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis
vel plagarum virgae, ÷
4 et iam si viderit nihil suam praevalere industriam, adhibeat
etiam -- quod maius est -- suam et omnium fratrum pro eo
orationem, ÷
5 ut Dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum
fratrem. ÷
6 Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro
abscisionis, ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis, ÷
7 et iterum: Infidelis, si discedit, discedat, ÷
8 ne una ovis morbida omnem gregem contagiet. ÷


## <c029>
# chapter  29 XXIX
# unit C chapter_num
XXIX
# unit T chapter_title
SI DEBEANT FRATRES EXEUNTES DE MONASTERIO ITERUM RECIPI
# unit P text
1 Frater qui proprio vitio egreditur de monasterio, si reverti
voluerit, spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus
est, ÷
2 et sic in ultimo gradu recipiatur, ut ex hoc eius humilitas
comprobetur. ÷
3 Quod si denuo exierit, usque tertio ita recipiatur, iam postea
sciens omnem sibi reversionis aditum denegari. ÷


## <c030>
# chapter  30 XXX
# unit C chapter_num
XXX
# unit T chapter_title
DE PUERIS MINORI AETATE, QUALITER CORRIPIANTUR
# unit P text
1 Omnis aetas vel intellectus proprias debet habere mensuras. ÷
2 Ideoque, quotiens pueri vel adulescentiores aetate, aut qui minus
intellegere possunt quanta poena sit excommunicationis, ÷
3 hi tales dum delinquunt, aut ieiuniis nimiis affligantur aut
acris verberibus coerceantur, ut sanentur. ÷


## <c031>
# chapter  31 XXXI
# unit C chapter_num
XXXI
# unit T chapter_title
DE CELLARARIO MONASTERII, QUALIS SIT
# unit P text
1 Cellararius monasterii eligatur de congregatione, sapiens,
maturis moribus, sobrius, non multum edax, non elatus, non
turbulentus, non iniuriosus, non tardus, non prodigus, ÷
2 sed timens Deum; qui omni congregationi sit sicut pater. ÷

3 Curam gerat de omnibus; ÷
4 sine iussione abbatis nihil faciat. ÷
5 Quae iubentur custodiat; ÷
6 fratres non contristet. ÷
7 Si quis frater ab eo forte aliqua irrationabiliter postulat, non
spernendo eum contristet, sed rationabiliter cum humilitate male
petenti deneget. ÷

8 Animam suam custodiat, memor semper illud apostolicum quia qui
bene ministraverit gradum bonum sibi acquirit. ÷
9 Infirmorum, infantum, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine
curam gerat, sciens sine dubio quia pro his omnibus in die
iudicii rationem redditurus est. ÷

10 Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa
sacrata conspiciat. ÷
11 Nihil ducat neglegendum. ÷
12 Neque avaritiae studeat, neque prodigus sit et stirpator
substantiae monasterii, sed omnia mensurate faciat et secundum
iussionem abbatis. ÷

13 Humilitatem ante omnia habeat, et cui substantia non est quod
tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus, ÷
14 ut scriptum est: Sermo bonus super datum optimum. ÷
15 Omnia quae ei iniunxerit abbas, ipsa habeat sub cura sua; a
quibus eum prohibuerit, non praesumat. ÷
16 Fratribus constitutam annonam sine aliquo typho vel mora offerat,
ut non scandalizentur, memor divini eloquii quid mereatur qui
scandalizaverit unum de pusillis. ÷

17 Si congregatio maior fuerit, solacia ei dentur, a quibus adiutus
et ipse aequo animo impleat officium sibi commissum. ÷
18 Horis competentibus dentur quae danda sunt et petantur quae
petenda sunt, ÷
19 ut nemo perturbetur neque contristetur in domo Dei. ÷


## <c032>
# chapter  32 XXXII
# unit C chapter_num
XXXII
# unit T chapter_title
DE FERRAMENTIS VEL REBUS MONASTERII
# unit P text
1 Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet
rebus praevideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus
sit, ÷
2 et eis singula, ut utile iudicaverit, consignet custodienda atque
recolligenda. ÷
3 Ex quibus abbas brevem teneat, ut dum sibi in ipsa assignata
fratres vicissim succedunt, sciat quid dat aut quid recipit. ÷

4 Si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractaverit,
corripiatur; ÷
5 si non emendaverit, disciplinae regulari subiaceat. ÷


## <c033>
# chapter  33 XXXIII
# unit C chapter_num
XXXIII
# unit T chapter_title
SI QUID DEBEANT MONACHI PROPRIUM HABERE
# unit P text
1 Praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio, ÷
2 ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine iussione
abbatis, ÷
3 neque aliquid habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem,
neque tabulas, neque graphium, sed nihil omnino, ÷
4 quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in
propria voluntate; ÷
5 omnia vero necessaria a patre sperare monasterii, nec quicquam
liceat habere quod abbas non dederit aut permiserit. ÷

6 Omniaque omnium sint communia, ut scriptum est, ne quisquam suum
aliquid dicat vel praesumat. ÷

7 Quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit
delectari, admoneatur semel et iterum; ÷
8 si non emendaverit, correptioni subiaceat. ÷


## <c034>
# chapter  34 XXXIV
# unit C chapter_num
XXXIV
# unit T chapter_title
SI OMNES AEQUALITER DEBEANT NECESSARIA ACCIPERE
# unit P text
1 Sicut scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique opus erat. ÷
2 Ubi non dicimus ut personarum -- quod absit -- acceptio sit, sed
infirmitatum consideratio; ÷
3 ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non contristetur, ÷
4 qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate, non extollatur
pro misericordia; ÷
5 et ita omnia membra erunt in pace. ÷

6 Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in
aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat; ÷
7 quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinae subdatur. ÷


## <c035>
# chapter  35 XXXV
# unit C chapter_num
XXXV
# unit T chapter_title
DE SEPTIMANARIIS COQUINAE
# unit P text
1 Fratres sibi invicem serviant, ut nullus excusetur a coquinae
officio, nisi aut aegritudo, aut in causa gravis utilitatis quis
occupatus fuerit, ÷
2 quia exinde maior merces et caritas acquiritur. ÷
3 Imbecillibus autem procurentur solacia, ut non cum tristitia hoc
faciant; ÷
4 sed habeant omnes solacia secundum modum congregationis aut
positionem loci. ÷
5 Si maior congregatio fuerit, cellararius excusetur a coquina, vel
si qui, ut diximus, maioribus utilitatibus occupantur; ÷
6 ceteri sibi sub caritate invicem serviant. ÷

7 Egressurus de septimana sabbato munditias faciat. ÷
8 Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt lavent. ÷
9 Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est
omnibus lavent. ÷
10 Vasa ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet; ÷
11 qui cellararius item intranti consignet, ut sciat quod dat aut
quod recipit. ÷

12 Septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super
statutam annonam singulas biberes et panem, ÷
13 ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant
fratribus suis. ÷
14 In diebus tamen sollemnibus usque ad missas sustineant. ÷

15 Intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis
finitis dominica omnibus genibus provolvantur postulantes pro se
orari. ÷
16 Egrediens autem de septimana dicat hunc versum: Benedictus es,
Domine Deus, qui adiuvasti me et consolatus es me; ÷
17 quo dicto tertio accepta benedictione egrediens, subsequatur
ingrediens et dicat: Deus in adiutorium meum intende, Domine ad
adiuvandum me festina, ÷
18 et hoc idem tertio repetatur ab omnibus et accepta benedictione
ingrediatur. ÷


## <c036>
# chapter  36 XXXVI
# unit C chapter_num
XXXVI
# unit T chapter_title
DE INFIRMIS FRATRIBUS
# unit P text
1 Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut
revera Christo ita eis serviatur, ÷
2 quia ipse dixit: Infirmus fui et visitastis me, ÷
3 et: Quod fecistis uni de his minimis mihi fecistis. ÷
4 Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi servire, et
non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi; ÷
5 qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior
merces acquiritur. ÷
6 Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam neglegentiam patiantur. ÷

7 Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor
timens Deum et diligens ac sollicitus. ÷
8 Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur -- sanis autem
et maxime iuvenibus tardius concedatur. ÷
9 Sed et carnium esus infirmis omnino debilibus pro reparatione
concedatur; at, ubi meliorati fuerunt, a carnibus more solito
omnes abstineant. ÷

10 Curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a
servitoribus neglegantur infirmi. Et ipsum respicit quicquid a
discipulis delinquitur. ÷


## <c037>
# chapter  37 XXXVII
# unit C chapter_num
XXXVII
# unit T chapter_title
DE SENIBUS VEL INFANTIBUS
# unit P text
1 Licet ipsa natura humana trahatur ad misericordiam in his
aetatibus, senum videlicet et infantum, tamen et regulae
auctoritas eis prospiciat. ÷
2 Consideretur semper in eis imbecillitas et ullatenus eis
districtio regulae teneatur in alimentis, ÷
3 sed sit in eis pia consideratio et praeveniant horas canonicas. ÷


## <c038>
# chapter  38 XXXVIII
# unit C chapter_num
XXXVIII
# unit T chapter_title
DE HEBDOMADARIO LECTORE
# unit P text
1 Mensis fratrum lectio deesse non debet, nec fortuito casu qui
arripuerit codicem legere ibi, sed lecturus tota hebdomada
dominica ingrediatur. ÷
2 Qui ingrediens post missas et communionem petat ab omnibus pro se
orari, ut avertat ab ipso Deus spiritum elationis, ÷
3 et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus, ipso tamen
incipiente: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit
laudem tuam; ÷
4 et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum. ÷

5 Et summum fiat silentium, ut nullius mussitatio vel vox nisi
solius legentis ibi audiatur. ÷
6 Quae vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi
vicissim ministrent fratres ut nullus indigeat petere aliquid; ÷
7 si quid tamen opus fuerit, sonitu cuiuscumque signi potius
petatur quam voce. ÷
8 Nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde quicquam
requirere, ne detur occasio; ÷
9 nisi forte prior pro aedificatione voluerit aliquid breviter
dicere. ÷

10 Frater autem lector hebdomadarius accipiat mixtum priusquam
incipiat legere, propter communionem sanctam, et ne forte grave
sit ei ieiunium sustinere. ÷
11 Postea autem cum coquinae hebdomadariis et servitoribus reficiat. ÷

12 Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui
aedificant audientes. ÷


## <c039>
# chapter  39 XXXIX
# unit C chapter_num
XXXIX
# unit T chapter_title
DE MENSURA CIBUS
# unit P text
1 Sufficere credimus ad refectionem cotidianam tam sextae quam
nonae, omnibus mensis, cocta duo pulmentaria, propter diversorum
infirmitatibus, ÷
2 ut forte qui ex illo non potuerit edere ex alio reficiatur. ÷
3 Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et, si
fuerit unde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium. ÷

4 Panis libra una propensa sufficiat in die, sive una sit refectio
sive prandii et cenae: ÷
5 quod si cenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a cellarario
servetur reddenda cenandis. ÷

6 Quod si labor forte factus fuerit maior, in arbitrio et potestate
abbatis erit, si expediat, aliquid augere, ÷
7 remota prae omnibus crapula et ut numquam surripiat monacho
indigeries, ÷
8 quia nihil sic contrarium est omni christiano quomodo crapula, ÷
9 sicut ait Dominus noster: Videte ne graventur corda vestra
crapula. ÷

10 Pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas, sed minor
quam maioribus, servata in omnibus parcitate. ÷

11 Carnium vero quadrupedum omnimodo ab omnibus abstineatur
comestio, praeter omnino debiles aegrotos. ÷


## <c040>
# chapter  40 XL
# unit C chapter_num
XL
# unit T chapter_title
DE MENSURA POTUS
# unit P text
1 Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic; ÷
2 et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum
constituitur. ÷
3 Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem, credimus heminam vini
per singulos sufficere per diem. ÷
4 Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se
habituros mercedem sciant. ÷

5 Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius
poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in
omnibus ne surrepat satietas aut ebrietas. ÷
6 Licet legamus vinum omnino monachorum non esse, sed quia nostris
temporibus id monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc
consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius, ÷
7 quia vinum apostatare facit etiam sapientes. ÷

8 Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura
inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant
Deum qui ibi habitant et non murmurent. ÷
9 Hoc ante omnia admonentes ut absque murmurationibus sint. ÷


## <c041>
# chapter  41 XLI
# unit C chapter_num
XLI
# unit T chapter_title
QUIBUS HORIS OPORTET REFICERE FRATRES
# unit P text
1 A sancto Pascha usque Pentecosten, ad sextam reficiant fratres et
sera cenent. ÷

2 A Pentecosten autem, tota aestate, si labores agrorum non habent
monachi aut nimietas aestatis non perturbat, quarta et sexta
feria ieiunent usque ad nonam; ÷
3 reliquis diebus ad sextam prandeant; ÷
4 quam prandii sextam, si operis in agris habuerint aut aestatis
fervor nimius fuerit, continuanda erit et in abbatis sit
providentia. ÷
5 Et sic omnia temperet atque disponat qualiter et animae salventur
et quod faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant. ÷

6 Ab idus autem Septembres usque caput quadragesimae, ad nonam
semper reficiant. ÷

7 In quadragesima vero usque in Pascha, ad vesperam reficiant; ÷
8 ipsa tamen vespera sic agatur ut lumen lucernae non indigeant
reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. ÷
9 Sed et omni tempore, sive cena sive refectionis hora sic
temperetur ut luce fiant omnia. ÷


## <c042>
# chapter  42 XLII
# unit C chapter_num
XLII
# unit T chapter_title
UT POST COMPLETORIUM NEMO LOQUATUR
# unit P text
1 Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen
nocturnis horis. ÷
2 Et ideo omni tempore, sive ieiunii sive prandii: ÷
3 si tempus fuerit prandii, mox surrexerint a cena, sedeant omnes
in unum et legat unus Collationes vel Vitas Patrum aut certe
aliud quod aedificet audientes, ÷
4 non autem Heptateuchum aut Regum, quia infirmis intellectibus non
erit utile illa hora hanc scripturam audire, aliis vero horis
legantur. ÷

5 Si autem ieiunii dies fuerit, dicta vespera parvo intervallo mox
accedant ad lectionem Collationum, ut diximus. ÷
6 Et lectis quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit, ÷
7 omnibus in unum occurrentibus per hanc moram lectionis, si qui
forte in assignato sibi commisso fuit occupatus, ÷
8 omnes ergo in unum positi compleant et, exeuntes a completoriis,
nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid. ÷

9 Quod si inventus fuerit quisquam praevaricare hanc taciturnitatis
regulam, gravi vindictae subiaceat -- ÷
10 excepto si necessitas hospitum supervenerit aut forte abbas
alicui aliquid iusserit, ÷
11 quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione
honestissima fiat. ÷


## <c043>
# chapter  43 XLIII
# unit C chapter_num
XLIII
# unit T chapter_title
DE HIS QUI AD OPUS DEI VEL AD MENSAM TARDE OCCURRUNT
# unit P text
1 Ad horam divini officii, mox auditus fuerit signus, relictis
omnibus quaelibet fuerint in manibus, summa cum festinatione
curratur, ÷
2 cum gravitate tamen, ut non scurrilitas inveniat fomitem. ÷

3 Ergo nihil operi Dei praeponatur. ÷

4 Quod si quis in nocturnis vigiliis post gloriam psalmi nonagesimi
quarti, quem propter hoc omnino subtrahendo et morose volumus
dici, occurrerit, non stet in ordine suo in choro, ÷
5 sed ultimus omnium stet aut in loco quem talibus neglegentibus
seorsum constituerit abbas, ut videantur ab ipso vel ab omnibus, ÷
6 usque dum completo opere Dei publica satisfactione paeniteat. ÷
7 Ideo autem eos in ultimo aut seorsum iudicavimus debere stare ut,
visi ab omnibus, vel pro ipsa verecundia sua emendent; ÷
8 nam, si foris oratorium remaneant, erit forte talis qui se aut
recollocet et dormit, aut certe sedit sibi foris vel fabulis
vacat, et datur occasio maligno; ÷
9 sed ingrediantur intus, ut nec totum perdant et de reliquo
emendent. ÷

10 Diurnis autem horis, qui ad opus Dei post versum et gloriam primi
psalmi qui post versum dicitur non occurrerit, lege qua supra
diximus in ultimo stent, ÷
11 nec praesumant sociari choro psallentium usque ad satisfactionem,
nisi forte abbas licentiam dederit remissione sua, ÷
12 ita tamen ut satisfaciat reus ex hoc. ÷

13 Ad mensam autem qui ante versu non occurrerit, ut simul omnes
dicant versu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam, ÷
14 qui per neglegentiam suam aut vitio non occurrerit, usque secunda
vice pro hoc corripiatur; ÷
15 si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensae communis
participationem, ÷
16 sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata ei
portione sua vinum, usque ad satisfactionem et emendationem. ÷

17 Similiter autem patiatur qui et ad illum versum non fuerit
praesens qui post cibum dicitur. ÷

18 Et ne quis praesumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi
aut potus praesumere; ÷
19 sed et cui offertur aliquid a priore et accipere renuit, hora qua
desideraverit hoc quod prius recusavit aut aliud, omnino nihil
percipiat usque ad emendationem congruam. ÷


## <c044>
# chapter  44 XLIV
# unit C chapter_num
XLIV
# unit T chapter_title
DE HIS QUI EXCOMMUNICANTUR, QUOMODO SATISFACIANT
# unit P text
1 Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur,
hora qua opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii
prostratus iaceat nihil dicens, ÷
2 nisi tantum posito in terra capite, stratus pronus omnium de
oratorio exeuntium pedibus; ÷
3 et hoc tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit satisfactum
esse. ÷

4 Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat se ipsius abbatis deinde
omnium vestigiis ut orent pro ipso, ÷
5 et tunc, si iusserit abbas, recipiatur in choro vel in ordine quo
abbas decreverit; ÷
6 ita sane ut psalmum aut lectionem vel aliud quid non praesumat in
oratorio imponere nisi iterum abbas iubeat; ÷
7 et omnibus horis, dum percompletur opus Dei, proiciat se in terra
in loco quo stat, ÷
8 et sic satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat
iam ab hac satisfactione. ÷

9 Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in
oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis; ÷
10 hoc perficiant usque dum benedicat et dicat: Sufficit. ÷


## <c045>
# chapter  45 XLV
# unit C chapter_num
XLV
# unit T chapter_title
DE HIS QUI FALLUNTUR IN ORATORIO
# unit P text
1 Si quis dum pronuntiat psalmum, responsorium, antiphonam vel
lectionem fallitus fuerit, nisi satisfactione ibi coram omnibus
humiliatus fuerit, maiori vindictae subiaceat, ÷
2 quippe qui noluit humilitate corrigere quod neglegentia deliquit. ÷
3 Infantes autem pro tali culpa vapulent. ÷


## <c046>
# chapter  46 XLVI
# unit C chapter_num
XLVI
# unit T chapter_title
DE HIS QUI IN ALIIS QUIBUSLIBET REBUS DELINQUUNT
# unit P text
1 Si quis dum in labore quovis, in coquina, in cellario, in
ministerio, in pistrino, in horto, in arte aliqua dum laborat,
vel in quocumque loco, aliquid deliquerit, ÷
2 aut fregerit quippiam aut perdiderit, vel aliud quid excesserit
ubiubi, ÷
3 et non veniens continuo ante abbatem vel congregationem ipse
ultro satisfecerit et prodiderit delictum suum, ÷
4 dum per alium cognitum fuerit, maiori subiaceat emendationi. ÷

5 Si animae vero peccati causa fuerit latens, tantum abbati aut
spiritalibus senioribus patefaciat, ÷
6 qui sciat curare et sua et aliena vulnera, non detegere et
publicare. ÷


## <c047>
# chapter  47 XLVII
# unit C chapter_num
XLVII
# unit T chapter_title
DE SIGNIFICANDA HORA OPERIS DEI
# unit P text
1 Nuntianda hora operis Dei dies noctesque sit cura abbatis: aut
ipse nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, ut
omnia horis competentibus compleantur. ÷

2 Psalmos autem vel antiphonas post abbatem ordine suo quibus
iussum fuerit imponant. ÷
3 Cantare autem et legere non praesumat nisi qui potest ipsud
officium implere ut aedificentur audientes; ÷
4 quod cum humilitate et gravitate et tremore fiat, et cui iusserit
abbas. ÷


## <c048>
# chapter  48 XLVIII
# unit C chapter_num
XLVIII
# unit T chapter_title
DE OPERA MANUUM COTIDIANA
# unit P text
1 Otiositas inimica est animae, et ideo certis temporibus occupari
debent fratres in labore manuum, certis iterum horis in lectione
divina. ÷

2 Ideoque hac dispositione credimus utraque tempore ordinari: ÷
3 id est ut a Pascha usque kalendas Octobres a mane exeuntes a
prima usque hora paene quarta laborent quod necessarium fuerit; ÷
4 ab hora autem quarta usque hora qua sextam agent lectioni vacent; ÷
5 post sextam autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni
silentio, aut forte qui voluerit legere sibi sic legat ut alium
non inquietet; ÷
6 et agatur nona temperius mediante octava hora, et iterum quod
faciendum est operentur usque ad vesperam. ÷

7 Si autem necessitas loci aut paupertas exegerit ut ad fruges
recolligendas per se occupentur, non contristentur, ÷
8 quia tunc vere monachi sunt si labore manuum suarum vivunt, sicut
et patres nostri et apostoli. ÷
9 Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes. ÷

10 A kalendas autem Octobres usque caput quadragesimae, usque in
hora secunda plena lectioni vacent; ÷
11 hora secunda agatur tertia, et usque nona omnes in opus suum
laborent quod eis iniungitur; ÷
12 facto autem primo signo nonae horae, deiungant ab opera sua
singuli et sint parati dum secundum signum pulsaverit. ÷
13 Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis. ÷

14 In quadragesimae vero diebus, a mane usque tertia plena vacent
lectionibus suis, et usque decima hora plena operentur quod eis
iniungitur. ÷
15 In quibus diebus quadragesimae accipiant omnes singulos codiccs
de bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant; ÷
16 qui codices in caput quadragesimae dandi sunt. ÷

17 Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant
monasterium horis quibus vacant fratres lectioni, ÷
18 et videant ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio
aut fabulis et non est intentus lectioni, et non solum sibi
inutilis est, sed etiam alios distollit: ÷
19 hic talis si -- quod absit -- repertus fuerit, corripiatur semel
et secundo; ÷
20 si non emendaverit, correptioni regulari subiaceat taliter ut
ceteri timeant. ÷
21 Neque frater ad fratrem iungatur horis incompetentibus. ÷

22 Dominico item die lectioni vacent omnes, excepto his qui variis
officiis deputati sunt. ÷

23 Si quis vero ita neglegens et desidiosus fuerit ut non velit aut
non possit meditare aut legere, iniungatur ei opus quod faciat,
ut non vacet. ÷

24 Fratribus infirmis aut delicatis talis opera aut ars iniungatur
ut nec otiosi sint nec violentia laboris opprimantur aut
effugentur. ÷
25 Quorum imbecillitas ab abbate consideranda est. ÷


## <c049>
# chapter  49 XLIX
# unit C chapter_num
XLIX
# unit T chapter_title
DE QUADRAGESIMAE OBSERVATIONE
# unit P text
1 Licet omni tempore vita monachi quadragesimae debet observationem
habere, ÷
2 tamen, quia paucorum est ista virtus, ideo suademus istis diebus
quadragesimae omni puritate vitam suam custodire omnes pariter, ÷
3 et neglegentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere. ÷
4 Quod tunc digne fit si ab omnibus vitiis temperamus, orationi cum
fletibus, lectioni et compunctioni cordis atque abstinentiae
operam damus. ÷

5 Ergo his diebus augeamus nobis aliquid solito pensu servitutis
nostrae, orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam, ÷
6 ut unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propria
voluntate cum gaudio Sancti Spiritus offerat Deo, ÷
7 id est subtrahat corpori suo de cibo, de potu, de somno, de
loquacitate, de scurrilitate, et cum spiritalis desiderii gaudio
sanctum Pascha exspectet. ÷

8 Hoc ipsud tamen quod unusquisque offerit abbati suo suggerat, et
cum eius fiat oratione et voluntate, ÷
9 quia quod sine permissione patris spiritalis fit, praesumptioni
deputabitur et vanae gloriae, non mercedi. ÷
10 Ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt. ÷


## <c050>
# chapter  50 L
# unit C chapter_num
L
# unit T chapter_title
DE FRATRIBUS QUI LONGE AB ORATORIO LABORANT AUT IN VIA SUNT
# unit P text
1 Fratres qui omnino longe sunt in labore et non possunt occurrere
hora competenti ad oratorium -- ÷
2 et abbas hoc perpendet, quia ita est -- ÷
3 agant ibidem opus Dei, ubi operantur, cum tremore divino
flectentes genua. ÷

4 Similiter, qui in itinere directi sunt, non eos praetereant horae
constitutae, sed ut possunt agant sibi et servitutis pensum non
neglegant reddere. ÷


## <c051>
# chapter  51 LI
# unit C chapter_num
LI
# unit T chapter_title
DE FRATRIBUS QUI NON LONGE SATIS PROFICISCUNTUR
# unit P text
1 Frater qui pro quovis responso dirigitur et ea die speratur
reverti ad monasterium, non praesumat foris manducare, etiam si
omnino rogetur a quovis, ÷
2 nisi forte ei ab abbate suo praecipiatur. ÷
3 Quod si aliter fecerit, excommunicetur. ÷


## <c052>
# chapter  52 LII
# unit C chapter_num
LII
# unit T chapter_title
DE ORATORIO MONASTERII
# unit P text
1 Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quicquam aliud geratur
aut condatur. ÷
2 Expleto opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et habeatur
reverentia Deo, ÷
3 ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare non impediatur
alterius improbitate. ÷
4 Sed et si aliter vult sibi forte secretius orare, simpliciter
intret et oret, non in clamosa voce, sed in lacrimis et
intentione cordis. ÷
5 Ergo qui simile opus non facit, non permittatur explicito opere
Dei remorari in oratorio, sicut dictum est, ne alius
impedimentum patiatur. ÷


## <c053>
# chapter  53 LIII
# unit C chapter_num
LIII
# unit T chapter_title
DE HOSPITIBUS SUSCIPIENDIS
# unit P text
1 Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur, quia
ipse dicturus est: Hospes fui et suscepistis me; ÷
2 et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et
peregrinis. ÷

3 Ut ergo nuntiatus fuerit hospes, occurratur ei a priore vel a
fratribus cum omni officio caritatis, ÷
4 et primitus orent pariter, et sic sibi socientur in pace. ÷
5 Quod pacis osculum non prius offeratur nisi oratione praemissa,
propter illusiones diabolicas. ÷

6 In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas omnibus
venientibus sive discedentibus hospitibus: ÷
7 inclinato capite vel prostrato omni corpore in terra, Christus in
eis adoretur qui et suscipitur. ÷

8 Suscepti autem hospites ducantur ad orationem et postea sedeat
cum eis prior aut cui iusserit ipse. ÷
9 Legatur coram hospite lex divina ut aedificetur, et post haec
omnis ei exhibeatur humanitas. ÷
10 Ieiunium a priore frangatur propter hospitem, nisi forte
praecipuus sit dies ieiunii qui non possit violari; ÷
11 fratres autem consuetudines ieiuniorum prosequantur. ÷
12 Aquam in manibus abbas hospitibus det; ÷
13 pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet; ÷
14 quibus lotis, hunc versum dicant:
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. ÷

15 Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite
exhibeatur, quia in ipsis magis Christus suscipitur; nam divitum
terror ipse sibi exigit honorem. ÷

16 Coquina abbatis et hospitum super se sit, ut, incertis horis
supervenientes hospites, qui numquam desunt monasterio, non
inquietentur fratres. ÷
17 In qua coquina ad annum ingrediantur duo fratres qui ipsud
officium bene impleant. ÷
18 Quibus, ut indigent, solacia administrentur, ut absque
murmuratione serviant, et iterum, quando occupationem minorem
habent, exeant ubi eis imperatur in opera. ÷
19 Et non solum ipsis, sed et in omnibus officiis monasterii ista
sit consideratio, ÷
20 ut quando indigent solacia accommodentur eis, et iterum quando
vacant oboediant imperatis. ÷

21 Item et cellam hospitum habeat assignatam frater cuius animam
timor Dei possidet; ÷
22 ubi sint lecti strati sufficienter. Et domus Dei a sapientibus et
sapienter administretur. ÷

23 Hospitibus autem cui non praecipitur ullatenus societur neque
colloquatur; ÷
24 sed si obviaverit aut viderit, salutatis humiliter, ut diximus,
et petita benedictione pertranseat, dicens sibi non licere
colloqui cum hospite. ÷


## <c054>
# chapter  54 LIV
# unit C chapter_num
LIV
# unit T chapter_title
SI DEBEAT MONACHUS LITTERAS VEL ALIQUID SUSCIPERE
# unit P text
1 Nullatenus liceat monacho neque a parentibus suis neque a quoquam
hominum nec sibi invicem litteras, eulogias vel quaelibet
munuscula accipere aut dare sine praecepto abbatis. ÷
2 Quod si etiam a parentibus suis ei quicquam directum fuerit non
praesumat suscipere illud, nisi prius indicatum fuerit abbati. ÷
3 Quod si iusserit suscipi, in abbatis sit potestate cui illud
iubeat dari, ÷
4 et non contristetur frater cui forte directum fuerat, ut non
detur occasio diabolo. ÷
5 Qui autem aliter praesumpserit, disciplinae regulari subiaceat. ÷


## <c055>
# chapter  55 LV
# unit C chapter_num
LV
# unit T chapter_title
DE VESTIARIO VEL CALCIARIO FRATRUM
# unit P text
1 Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem ubi habitant vel
aerum temperiem dentur, ÷
2 quia in frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis vero
minus. ÷
3 Haec ergo consideratio penes abbatem est. ÷
4 Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per
singulos cucullam et tunicam -- ÷
5 cucullam in hieme villosam, in aestate puram aut vetustam -- ÷
6 et scapulare propter opera, indumenta pedum pedules et caligas. ÷

7 De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur
monachi, sed quales inveniri possunt in provincia qua degunt aut
quod vilius comparari possit. ÷

8 Abbas autem de mensura provideat ut non sint curta ipsa
vestimenta utentibus ea, sed mensurata. ÷

9 Accipientes nova, vetera semper reddant in praesenti reponenda in
vestiario propter pauperes. ÷
10 Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere
propter noctes et propter lavare ipsas res; ÷
11 iam quod supra fuerit superfluum est, amputari debet. ÷
12 Et pedules et quodcumque est vetere reddant dum accipiunt novum. ÷

13 Femoralia hi qui in via diriguntur de vestario accipiant, quae
revertentes lota ibi restituant. ÷
14 Et cucullae et tunicae sint aliquanto a solito quas habent modice
meliores; quas exeuntes in via accipiant de vestiario et
revertentes restituant. ÷

15 Stramenta autem lectorum sufficiant matta, sagum et lena, et
capitale. ÷

16 Quae tamen lecta frequenter ab abbate scrutinanda sunt propter
opus peculiare, ne inveniatur; ÷
17 et si cui inventum fuerit quod ab abbate non accepit, gravissimae
disciplinae subiaceat. ÷
18 Et ut hoc vitium peculiaris radicitus amputetur, dentur ab abbate
omnia quae sunt necessaria, ÷
19 id est cuculla, tunica, pedules, caligas, bracile, cultellum,
graphium, acum, mappula, tabulas, ut omnis auferatur
necessitatis excusatio. ÷

20 A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum
Apostolorum, quia dabatur singulis prout cuique opus erat. ÷
21 Ita ergo et abbas consideret infirmitates indigentium, non malum
voluntatem invidentium; ÷
22 in omnibus tamen iudiciis suis Dei retributionem cogitet. ÷


## <c056>
# chapter  56 LVI
# unit C chapter_num
LVI
# unit T chapter_title
DE MENSA ABBATIS
# unit P text
1 Mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper. ÷
2 Quotiens tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare
in ipsius sit potestate. ÷
3 Seniore tamen uno aut duo semper cum fratribus dimittendum
propter disciplinam. ÷


## <c057>
# chapter  57 LVII
# unit C chapter_num
LVII
# unit T chapter_title
DE ARTIFICIBUS MONASTERII
# unit P text
1 Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas
artes, si permiserit abbas. ÷
2 Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo
quod videatur aliquid conferre monasterio, ÷
3 hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat,
nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat. ÷

4 Si quid vero ex operibus artificum venumdandum est, videant ipsi
per quorum manus transigenda sint ne aliquam fraudem praesumant. ÷
5 Memorentur semper Ananiae et Saphirae, ne forte mortem quam illi
in corpore pertulerunt, ÷
6 hanc isti vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii
fecerint in anima patiantur. ÷

7 In ipsis autem pretiis non surripiat avaritiae malum, ÷
8 sed semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis saecularibus
dari potest, ÷
9 ut in omnibus glorificetur Deus. ÷


## <c058>
# chapter  58 LVIII
# unit C chapter_num
LVIII
# unit T chapter_title
DE DISCIPLINA SUSCIPIENDORUM FRATRUM
# unit P text
1 Noviter veniens quis ad conversationem, non ei facilis tribuatur
ingressus, ÷
2 sed sicut ait Apostolus: Probate spiritus si ex Deo sunt. ÷

3 Ergo si veniens perseveraverit pulsans et illatas sibi iniurias
et difficultatem ingressus post quattuor aut quinque dies visus
fuerit patienter portare et persistere petitioni suae, ÷
4 adnuatur ei ingressus et sit in cella hospitum paucis diebus. ÷

5 Postea autem sit in cella noviciorum ubi meditent et manducent et
dormiant. ÷
6 Et senior eis talis deputetur qui aptus sit ad lucrandas animas,
qui super eos omnino curiose intendat. ÷

7 Et sollicitudo sit si revera Deum quaerit, si sollicitus est ad
opus Dei, ad oboedientiam, ad opprobria. ÷
8 Praedicentur ei omnia dura et aspera per quae itur ad Deum. ÷

9 Si promiserit de stabilitate sua perseverantia, post duorum
mensuum circulum legatur ei haec regula per ordinem ÷
10 et dicatur ei: Ecce lex sub qua militare vis; si potes observare,
ingredere; si vero non potes, liber discede. ÷
11 Si adhuc steterit, tunc ducatur in supradictam cellam noviciorum
et iterum probetur in omni patientia. ÷
12 Et post sex mensuum circuitum legatur ei regula, ut sciat ad quod
ingreditur. ÷
13 Et si adhuc stat, post quattuor menses iterum relegatur ei eadem
regula. ÷

14 Et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire et
cuncta sibi imperata servare, tunc suscipiatur in congregatione, ÷
15 sciens et lege regulae constitutum quod ei ex illa die non liceat
egredi de monasterio, ÷
16 nec collum excutere de sub iugo regulae quem sub tam morosam
deliberationem licuit aut excusare aut suscipere. ÷

17 Suscipiendus autem in oratorio coram omnibus promittat de
stabilitate sua et conversatione morum suorum et oboedientia, ÷
18 coram Deo et sanctis eius, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo
se damnandum sciat quem irridit. ÷

19 De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen sanctorum
quorum reliquiae ibi sunt et abbatis praesentis. ÷
20 Quam petitionem manu sua scribat, aut certe, si non scit
litteras, alter ab eo rogatus scribat et ille novicius signum
faciat et manu sua eam super altare ponat. ÷

21 Quam dum imposuerit, incipiat ipse novicius mox hunc versum:
Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam, et ne
confundas me ab exspectatione mea. ÷
22 Quem versum omnis congregatio tertio respondeat, adiungentes
Gloria Patri. ÷
23 Tunc ille frater novicius prosternatur singulorum pedibus ut
orent pro eo, et iam ex illa die in congregatione reputetur. ÷

24 Res, si quas habet, aut eroget prius pauperibus aut facta
sollemniter donatione conferat monasterio, nihil sibi reservans
ex omnibus, ÷
25 quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se
habiturum scit. ÷

26 Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis quibus vestitus est
et induatur rebus monasterii. ÷
27 Illa autem vestimenta quibus exutus est reponantur in vestiario
conservanda, ÷
28 ut si aliquando suadenti diabolo consenserit ut egrediatur de
monasterio -- quod absit -- tunc exutus rebus monasterii
proiciatur. ÷
29 Illam tamen petitionem eius, quam desuper altare abbas tulit, non
recipiat, sed in monasterio reservetur. ÷


## <c059>
# chapter  59 LIX
# unit C chapter_num
LIX
# unit T chapter_title
DE FILIIS NOBILIUM AUT PAUPERUM QUI OFFERUNTUR
# unit P text
1 Si quis forte de nobilibus offerit filium suum Deo in monasterio,
si ipse puer minor aetate est, parentes eius faciant petitionem
quam supra diximus ÷
2 et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri involvant in
palla altaris, et sic eum offerant. ÷

3 De rebus autem suis, aut in praesenti petitione promittant sub
iureiurando quia numquam per se, numquam per suffectam personam
nec quolibet modo ei aliquando aliquid dant aut tribuunt
occasionem habendi; ÷
4 vel certe si hoc facere noluerint et aliquid offerre volunt in
eleemosynam monasterio pro mercede sua, ÷
5 faciant ex rebus quas dare volunt monasterio donationem,
reservato sibi, si ita voluerint, usufructu. ÷
6 Atque ita omnia obstruantur ut nulla suspicio remaneat puero per
quam deceptus perire possit -- quod absit -- quod experimento
didicimus. ÷

7 Similiter autem et pauperiores faciant. ÷

8 Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant et
cum oblatione offerant filium suum coram testibus. ÷


## <c060>
# chapter  60 LX
# unit C chapter_num
LX
# unit T chapter_title
DE SACERDOTIBUS QUI FORTE VOLUERINT IN MONASTERIO HABITARE
# unit P text
1 Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit,
non quidem citius ei assentiatur. ÷
2 Tamen, si omnino persteterit in hac supplicatione, sciat se omnem
regulae disciplinam servaturum, ÷
3 nec aliquid ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est: Amice, ad
quod venisti? ÷
4 Concedatur ei tamen post abbatem stare et benedicere aut missas
tenere, si tamen iusserit ei abbas; ÷
5 sin alias, ullatenus aliqua praesumat, sciens se disciplinae
regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det. ÷
6 Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in
monasterio, ÷
7 illum locum attendat quando ingressus est in monasterio, non
illum qui ei pro reverentia sacerdotii concessus est. ÷

8 Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari
voluerit, loco mediocri collocentur; ÷
9 et ipsi tamen si promittunt de observatione regulae vel propria
stabilitate. ÷


## <c061>
# chapter  61 LXI
# unit C chapter_num
LXI
# unit T chapter_title
DE MONACHIS PEREGRINIS, QUALITER SUSCIPIANTUR
# unit P text
1 Si quis monachus peregrinus de longinquis provinciis
supervenerit, si pro hospite voluerit habitare in monasterio ÷
2 et contentus est consuetudinem loci quam invenerit, et non forte
superfluitate sua perturbat monasterium, ÷
3 sed simpliciter contentus est quod invenerit, suscipiatur quanto
tempore cupit. ÷

4 Si qua sane rationabiliter et cum humilitate caritatis
reprehendit aut ostendit, tractet abbas prudenter ne forte pro
hoc ipsud eum Dominus direxerit. ÷

5 Si vero postea voluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur
talis voluntas, et maxime quia tempore hospitalitatis potuit
eius vita dinosci. ÷
6 Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore
hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori monasterii, ÷
7 verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne eius miseria etiam
alii vitientur. ÷
8 Quod si non fuerit talis qui mereatur proici, non solum si
petierit suscipiatur congregationi sociandus, ÷
9 verum etiam suadeatur ut stet, ut eius exemplo alii erudiantur, ÷
10 et quia in omni loco uni Domino servitur, uni regi militatur. ÷
11 Quem si etiam talem esse perspexerit abbas, liceat eum in
superiori aliquantum constituere loco. ÷
12 Non solum autem monachum, sed etiam de suprascriptis gradibus
sacerdotum vel clericorum stabilire potest abbas in maiori quam
ingrediuntur loco, si eorum talem perspexerit esse vitam. ÷

13 Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto monasterio monachum
ad habitandum suscipiat sine consensu abbatis eius aut litteras
commendaticias, ÷
14 quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris. ÷


## <c062>
# chapter  62 LXII
# unit C chapter_num
LXII
# unit T chapter_title
DE SACERDOTIBUS MONASTERII
# unit P text
1 Si quis abbas sibi presbyterum vel diaconem ordinari petierit, de
suis eligat qui dignus sit sacerdotio fungi. ÷

2 Ordinatus autem caveat elationem aut superbiam, ÷
3 nec quicquam praesumat nisi quod ei ab abbate praecipitur, sciens
se multo magis disciplinae regulari subdendum. ÷
4 Nec occasione sacerdotii obliviscatur regulae oboedientiam et
disciplinam, sed magis ac magis in Deum proficiat. ÷

5 Locum vero illum semper attendat quod ingressus est in
monasterio, ÷
6 praeter officium altaris, et si forte electio congregationis et
voluntas abbatis pro vitae merito eum promovere voluerint. ÷
7 Qui tamen regulam decanis vel praepositis constitutam sibi
servare sciat. ÷

8 Quod si aliter praesumpserit, non sacerdos sed rebellio
iudicetur. ÷
9 Et saepe admonitus si non correxerit, etiam episcopus adhibeatur
in testimonio. ÷
10 Quod si nec sic emendaverit, clarescentibus culpis, proiciatur de
monasterio, ÷
11 si tamen talis fuerit eius contumacia ut subdi aut oboedire
regulae nolit. ÷


## <c063>
# chapter  63 LXIII
# unit C chapter_num
LXIII
# unit T chapter_title
DE ORDINE CONGREGATIONIS
# unit P text
1 Ordines suos in monasterio ita conservent ut conversationis
tempus ut vitae meritum discernit utque abbas constituerit. ÷

2 Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum nec, quasi libera
utens potestate, iniuste disponat aliquid, ÷
3 sed cogitet semper quia de omnibus iudiciis et operibus suis
redditurus est Deo rationem. ÷

4 Ergo secundum ordines quos constituerit vel quos habuerint ipsi
fratres sic accedant ad pacem, ad communionem, ad psalmum
imponendum, in choro standum; ÷
5 et in omnibus omnino locis aetas non discernat ordines nec
praeiudicet, ÷
6 quia Samuel et Daniel pueri presbyteros iudicaverunt. ÷
7 Ergo excepto hos quos, ut diximus, altiori consilio abbas
praetulerit vel degradaverit certis ex causis, reliqui omnes ut
convertuntur ita sint, ÷
8 ut verbi gratia qui secunda hora diei venerit in monasterio
iuniorem se noverit illius esse qui prima hora venit diei,
cuiuslibet aetatis aut dignitatis sit, ÷
9 pueris per omnia ab omnibus disciplina conservata. ÷

10 Iuniores igitur priores suos honorent, priores minores suos
diligant. ÷
11 In ipsa appellatione nominum nulli liceat alium puro appellare
nomine, ÷
12 sed priores iuniores suos fratrum nomine, iuniores autem priores
suos nonnos vocent, quod intellegitur paterna reverentia. ÷

13 Abbas autem, quia vices Christi creditur agere, dominus et abbas
vocetur, non sua assumptione sed honore et amore Christi; ÷
14 ipse autem cogitet et sic se exhibeat ut dignus sit tali honore. ÷

15 Ubicumque autem sibi obviant fratres, iunior priorem
benedictionem petat. ÷
16 Transeunte maiore minor surgat et det ei locum sedendi, nec
praesumat iunior consedere nisi ei praecipiat senior suus, ÷
17 ut fiat quod scriptum est: Honore invicem praevenientes. ÷

18 Pueri parvi vel adulescentes in oratorio vel ad mensas cum
disciplina ordines suos consequantur. ÷
19 Foris autem vel ubiubi, et custodiam habeant et disciplinam,
usque dum ad intellegibilem aetatem perveniant. ÷


## <c064>
# chapter  64 LXIV
# unit C chapter_num
LXIV
# unit T chapter_title
DE ORDINANDO ABBATE
# unit P text
1 In abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio ut hic
constituatur quem sive omnis concors congregatio secundum
timorem Dei, sive etiam pars quamvis parva congregationis
saniore consilio elegerit. ÷
2 Vitae autem merito et sapientiae doctrina eligatur qui ordinandus
est, etiam si ultimus fuerit in ordine congregationis. ÷

3 Quod si etiam omnis congregatio vitiis suis -- quod quidem absit
-- consentientem personam pari consilio elegerit, ÷
4 et vitia ipsa aliquatenus in notitia episcopi ad cuius dioecesim
pertinet locus ipse vel ad abbates aut christianos vicinos
claruerint, ÷
5 prohibeant pravorum praevalere consensum, sed domui Dei dignum
constituant dispensatorem, ÷
6 scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et
zelo Dei faciant, sicut e diverso peccatum si neglegant. ÷

7 Ordinatus autem abbas cogitet semper quale onus suscepit et cui
redditurus est rationem vilicationis suae, ÷
8 sciatque sibi oportere prodesse magis quam praeesse. ÷

9 Oportet ergo eum esse doctum lege divina, ut sciat et sit unde
proferat nova et vetera, castum, sobrium, misericordem, ÷
10 et semper superexaltet misericordiam iudicio, ut idem ipse
consequatur. ÷

11 Oderit vitia, diligat fratres. ÷
12 In ipsa autem correptione prudenter agat et ne quid nimis, ne dum
nimis eradere cupit aeruginem frangatur vas; ÷
13 suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum
quassatum non conterendum. ÷
14 In quibus non dicimus ut permittat nutriri vitia, sed prudenter
et cum caritate ea amputet, ut viderit cuique expedire sicut iam
diximus, ÷
15 et studeat plus amari quam timeri. ÷

16 Non sit turbulentus et anxius, non sit nimius et obstinatus, non
sit zelotypus et nimis suspiciosus, quia numquam requiescit; ÷
17 in ipsis imperiis suis providus et consideratus, et sive secundum
Deum sive secundum saeculum sit opera quam iniungit, discernat
et temperet, ÷
18 cogitans discretionem sancti Iacob dicentis: Si greges meos plus
in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die. ÷

19 Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutum sumens,
sic omnia temperet ut sit et fortes quod cupiant et infirmi non
refugiant. ÷

20 Et praecipue ut praesentem regulam in omnibus conservet, ÷
21 ut dum bene ministraverit audiat a Domino quod servus bonus qui
erogavit triticum conservis suis in tempore suo: ÷
22 Amen dico vobis, ait, super omnia bona sua constituit eum. ÷


## <c065>
# chapter  65 LXV
# unit C chapter_num
LXV
# unit T chapter_title
DE PRAEPOSITO MONASTERI
# unit P text
1 Saepius quidem contigit ut per ordinationem praepositi scandala
gravia in monasteriis oriantur, ÷
2 dum sint aliqui maligno spiritu superbiae inflati et aestimantes
se secundos esse abbates, assumentes sibi tyrannidem, scandala
nutriunt et dissensiones in congregationes faciunt, ÷
3 et maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote vel ab eis
abbatibus qui abbatem ordinant, ab ipsis etiam et praepositus
ordinatur. ÷
4 Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso initio
ordinationis materia ei datur superbiendi, ÷
5 dum ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a
potestate abbatis sui, ÷
6 quia ab ipsis es et tu ordinatus a quibus et abbas. ÷
7 Hinc suscitantur invidiae, rixae, detractiones, aemulationes,
dissensiones, exordinationes, ÷
8 ut dum contraria sibi abbas praepositusque sentiunt, et ipsorum
necesse est sub hanc dissensionem animas periclitari, ÷
9 et hi qui sub ipsis sunt, dum adulantur partibus, eunt in
perditionem. ÷
10 Cuius periculi malum illos respicit in capite qui talius
inordinationis se fecerunt auctores. ÷

11 Ideo nos vidimus expedire propter pacis caritatisque custodiam in
abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui; ÷
12 et si potest fieri per decanos ordinetur, ut ante disposuimus,
omnis utilitas monasterii, prout abbas disposuerit, ÷
13 ut, dum pluribus committitur, unus non superbiat. ÷
14 Quod si aut locus expetit aut congregatio petierit rationabiliter
cum humilitate et abbas iudicaverit expedire, ÷
15 quemcumque elegerit abbas cum consilio fratrum timentium Deum
ordinet ipse sibi praepositum. ÷

16 Qui tamen praepositus illa agat cum reverentia quae ab abbate suo
ei iniuncta fuerint, nihil contra abbatis voluntatem aut
ordinationem faciens, ÷
17 quia quantum praelatus est ceteris, ita eum oportet sollicitius
observare praecepta regulae. ÷

18 Qui praepositus si repertus fuerit vitiosus aut elatione deceptus
superbire, aut contemptor sanctae regulae fuerit comprobatus,
admoneatur verbis usque quater; ÷
19 si non emendaverit, adhibeatur ei correptio disciplinae
regularis. ÷
20 Quod si neque sic correxerit, tunc deiciatur de ordine
praepositurae et alius qui dignus est in loco eius surrogetur. ÷
21 Quod si et postea in congregatione quietus et oboediens non
fuerit, etiam de monasterio pellatur. ÷
22 Cogitet tamen abbas se de omnibus iudiciis suis Deo reddere
rationem, ne forte invidiae aut zeli flamma urat animam. ÷


## <c066>
# chapter  66 LXVI
# unit C chapter_num
LXVI
# unit T chapter_title
DE OSTIARIIS MONASTERII
# unit P text
1 Ad portam monasterii ponatur senex sapiens, qui sciat accipere
responsum et reddere, et cuius maturitas eum non sinat vagari. ÷
2 Qui portarius cellam debebit habere iuxta portam, ut venientes
semper praesentem inveniant a quo responsum accipiant. ÷
3 Et mox ut aliquis pulsaverit aut pauper clamaverit, Deo gratias
respondeat aut Benedic, ÷
4 et cum omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum festinanter
cum fervore caritatis. ÷
5 Qui portarius si indiget solacio iuniorem fratrem accipiat. ÷

6 Monasterium autem, si possit fieri, ita debet constitui ut omnia
necessaria, id est aqua, molendinum, hortum, vel artes diversas
intra monasterium exerceantur, ÷
7 ut non sit necessitas monachis vagandi foris, quia omnino non
expedit animabus eorum. ÷

8 Hanc autem regulam saepius volumus in congregatione legi, ne quis
fratrum se de ignorantia excuset. ÷


## <c067>
# chapter  67 LXVII
# unit C chapter_num
LXVII
# unit T chapter_title
DE FRATRIBUS IN VIAM DIRECTIS
# unit P text
1 Dirigendi fratres in via omnium fratrum vel abbatis se orationi
commendent, ÷
2 et semper ad orationem ultimam operis Dei commemoratio omnium
absentum fiat. ÷

3 Revertentes autem de via fratres ipso die quo redeunt per omnes
canonicas horas, dum expletur opus Dei, prostrati solo oratorii ÷
4 ab omnibus petant orationem propter excessos, ne qui forte
surripuerint in via visus aut auditus malae rei aut otiosi
sermonis. ÷
5 Nec praesumat quisquam referre alio quaecumque foris monasterium
viderit aut audierit, quia plurima destructio est. ÷

6 Quod si quis praesumpserit, vindictae regulari subiaceat. ÷
7 Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi vel
quocumque ire vel quippiam quamvis parvum sine iussione abbatis
facere. ÷


## <c068>
# chapter  68 LXVIII
# unit C chapter_num
LXVIII
# unit T chapter_title
SI FRATRI IMPOSSIBILIA INIUNGANTUR
# unit P text
1 Si cui fratri aliqua forte gravia aut impossibilia iniunguntur,
suscipiat quidem iubentis imperium cum omni mansuetudine et
oboedientia. ÷
2 Quod si omnino virium suarum mensuram viderit pondus oneris
excedere, impossibilitatis suae causas ei qui sibi praeest
patienter et opportune suggerat, ÷
3 non superbiendo aut resistendo vel contradicendo. ÷
4 Quod si post suggestionem suam in sua sententia prioris imperium
perduraverit, sciat iunior ita sibi expedire, ÷
5 et ex caritate, confidens de adiutorio Dei, oboediat. ÷


## <c069>
# chapter  69 LXIX
# unit C chapter_num
LXIX
# unit T chapter_title
UT IN MONASTERIO NON PRAESUMAT ALTER ALTERUM DEFENDERE
# unit P text
1 Praecavendum est ne quavis occasione praesumat alter alium
defendere monachum in monasterio aut quasi tueri, ÷
2 etiam si qualivis consanguinitatis propinquitate iungantur. ÷
3 Nec quolibet modo id a monachis praesumatur, quia exinde
gravissima occasio scandalorum oriri potest. ÷
4 Quod si quis haec transgressus fuerit, acrius coerceatur. ÷


## <c070>
# chapter  70 LXX
# unit C chapter_num
LXX
# unit T chapter_title
UT NON PRAESUMAT PASSIM ALIQUIS CAEDERE
# unit P text
1 Vitetur in monasterio omnis praesumptionis occasio; ÷
2 atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum
excommunicare aut caedere, nisi cui potestas ab abbate data fuerit. ÷
3 Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant. ÷
4 Infantum vero usque quindecim annorum aetates disciplinae
diligentia ab omnibus et custodia sit; ÷
5 sed et hoc cum omni mensura et ratione. ÷

6 Nam in fortiori aetate qui praesumit aliquatenus sine praecepto
abbatis vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit,
disciplinae regulari subiaceat, ÷
7 quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris. ÷


## <c071>
# chapter  71 LXXI
# unit C chapter_num
LXXI
# unit T chapter_title
UT OBOEDIENTES SIBI SINT INVICEM
# unit P text
1 Oboedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus,
sed etiam sibi invicem ita oboediant fratres, ÷
2 scientes per hanc oboedientiae viam se ituros ad Deum. ÷

3 Praemisso ergo abbatis aut praepositorum qui ab eo constituuntur
imperio, cui non permittimus privata imperia praeponi, ÷
4 de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate et
sollicitudine oboediant. ÷
5 Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur. ÷

6 Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a
quocumque priore suo corripitur quolibet modo, ÷
7 vel si leviter senserit animos prioris cuiuscumque contra se
iratos vel commotos quamvis modice, ÷
8 mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat
satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. ÷
9 Quod qui contempserit facere, aut corporali vindictae subiaceat
aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur. ÷


## <c072>
# chapter  72 LXXII
# unit C chapter_num
LXXII
# unit T chapter_title
DE ZELO BONO QUOD DEBENT MONACHI HABERE
# unit P text
1 Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a Deo et ducit ad
infernum, ÷
2 ita est zelus bonus qui separat a vitia et ducit ad Deum et ad
vitam aeternam. ÷

3 Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi, ÷
4 id est ut honore se invicem praeveniant, ÷
5 infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime
tolerent, ÷
6 oboedientiam sibi certatim impendant; ÷
7 nullus quod sibi utile iudicat sequatur, sed quod magis alio; ÷
8 caritatem fraternitatis caste impendant, ÷
9 amore Deum timeant, ÷
10 abbatem suum sincera et humili caritate diligant, ÷
11 Christo omnino nihil praeponant, ÷
12 qui nos pariter ad vitam aeternam perducat. ÷


## <c073>
# chapter  73 LXXIII
# unit C chapter_num
LXXIII
# unit T chapter_title
DE HOC QUOD NON OMNIS IUSTITIAE OBSERVATIO IN HAC SIT REGULA
CONSTITUTA
# unit P text
1 Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes in
monasteriis aliquatenus vel honestatem morum aut initium
conversationis nos demonstremus habere. ÷

2 Ceterum ad perfectionem conversationis qui festinat, sunt
doctrinae sanctorum patrum, quarum observatio perducit hominem
ad celsitudinem perfectionis. ÷
3 Quae enim pagina aut qui sermo divinae auctoritatis veteris ac
novi testamenti non est rectissima norma vitae humanae? ÷
4 Aut quis liber sanctorum catholicorum patrum hoc non resonat ut
recto cursu perveniamus ad creatorem nostrum? ÷
5 Necnon et Collationes Patrum et Instituta et Vitas eorum, sed et
Regula sancti patris nostri Basilii, ÷
6 quid aliud sunt nisi bene viventium et oboedientium monachorum
instrumenta virtutum? ÷
7 Nobis autem desidiosis et male viventibus atque neglegentibus
rubor confusionis est. ÷

8 Quisquis ergo ad patriam caelestem festinas, hanc minimam
inchoationis regulam descriptam, adiuvante Christo, perfice, ÷
9 et tunc demum ad maiora quae supra commemoravimus doctrinae
virtutumque culmina, Deo protegente, pervenies. Amen. ÷


## <c099>
# chapter  99 closing
# unit T final_rubric
EXPLICIT TEXTUS REGULAE