# The Vulgate Bible - Genesis chapters 1--25
# from http://www.fourmilab.ch/etexts/www/Vulgate/Genesis.html
# Last edited on 1998-07-13 14:07:19 by stolfi

# Genesis

# Chapter 1

in principio creavit Deus caelum et terram.
terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem
abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas. dixitque
Deus fiat lux et facta est lux. et vidit Deus lucem
quod esset bona et divisit lucem ac tenebras.
appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est
vespere et mane dies unus. dixit quoque Deus fiat
firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis.
et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant
sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et
factum est ita. vocavitque Deus firmamentum caelum et
factum est vespere et mane dies secundus. dixit vero
Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum
et appareat arida factumque est ita. et vocavit Deus
aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et
vidit Deus quod esset bonum. et ait germinet terra
herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum
faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso
sit super terram et factum est ita. et protulit terra
herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum
lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem
secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum.
factumque est vespere et mane dies tertius. dixit
autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant
diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos.
ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram
et factum est ita. fecitque Deus duo magna luminaria
luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut
praeesset nocti et stellas. et posuit eas in
firmamento caeli ut lucerent super terram. et
praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et
vidit Deus quod esset bonum. et factum est vespere et
mane dies quartus. dixit etiam Deus producant aquae
reptile animae viventis et volatile super terram sub
firmamento caeli. creavitque Deus cete grandia et
omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant
aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum
et vidit Deus quod esset bonum. benedixitque eis
dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris
avesque multiplicentur super terram. et factum est
vespere et mane dies quintus. dixit quoque Deus
producat terra animam viventem in genere suo iumenta et
reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque
est ita. et fecit Deus bestias terrae iuxta species
suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et
vidit Deus quod esset bonum. et ait faciamus hominem
ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus
maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae
omnique reptili quod movetur in terra. et creavit
Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum
masculum et feminam creavit eos. benedixitque illis
Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et
subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus
caeli et universis animantibus quae moventur super terram.
dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam
adferentem semen super terram et universa ligna quae habent
in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam.
et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli
et universis quae moventur in terra et in quibus est anima
vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita.
viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et
factum est vespere et mane dies sextus

# Chapter 2
.
igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus
eorum. conplevitque Deus die septimo opus suum quod
fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod
patrarat. et benedixit diei septimo et sanctificavit
illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod
creavit Deus ut faceret. istae generationes caeli et
terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus
caelum et terram. et omne virgultum agri antequam
oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam
germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et
homo non erat qui operaretur terram. sed fons
ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae.
formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae
et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est
homo in animam viventem. plantaverat autem Dominus
Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem
quem formaverat. produxitque Dominus Deus de humo omne
lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam
vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali.
et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad
inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita.
nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram
Evilat ubi nascitur aurum. et aurum terrae illius
optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus.
et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit
omnem terram Aethiopiae. nomen vero fluminis tertii
Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus
ipse est Eufrates. tulit ergo Dominus Deus hominem et
posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et
custodiret illum. praecepitque ei dicens ex omni
ligno paradisi comede. de ligno autem scientiae boni
et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo
morte morieris. dixit quoque Dominus Deus non est
bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui.
formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis
animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit
ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod
vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius.
appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et
universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero
non inveniebatur adiutor similis eius. inmisit ergo
Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam
de costis eius et replevit carnem pro ea. et
aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in
mulierem et adduxit eam ad Adam. dixitque Adam hoc
nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur
virago quoniam de viro sumpta est. quam ob rem
relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori
suae et erunt duo in carne una. erant autem uterque
nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant

# Chapter 3
.
sed et serpens erat callidior cunctis animantibus
terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur
praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno
paradisi. cui respondit mulier de fructu lignorum quae
sunt in paradiso vescemur. de fructu vero ligni quod
est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus
et ne tangeremus illud ne forte moriamur. dixit autem
serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini. scit
enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo
aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum
et malum. vidit igitur mulier quod bonum esset lignum
ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et
tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui
comedit. et aperti sunt oculi amborum cumque
cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et
fecerunt sibi perizomata. et cum audissent vocem
Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem
abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio
ligni paradisi. vocavitque Dominus Deus Adam et dixit
ei ubi es. qui ait vocem tuam audivi in paradiso et
timui eo quod nudus essem et abscondi me. cui dixit
quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex
ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti.
dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de
ligno et comedi. et dixit Dominus Deus ad mulierem
quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et
comedi. et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti
hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae
super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis
diebus vitae tuae. inimicitias ponam inter te et
mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput
tuum et tu insidiaberis calcaneo eius. mulieri quoque
dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in
dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse
dominabitur tui. ad Adam vero dixit quia audisti
vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam
tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus
comedes eam cunctis diebus vitae tuae. spinas et
tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae. in
sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram
de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris.
et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater
esset cunctorum viventium. fecit quoque Dominus Deus
Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos.
et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens
bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et
sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum.
emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut
operaretur terram de qua sumptus est. eiecitque Adam
et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et
flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam
ligni vitae

# Chapter 4
.
Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et
peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum.
rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor
ovium et Cain agricola. factum est autem post multos
dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino.
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de
adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera
eius. ad Cain vero et ad munera illius non respexit
iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius.
dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit
facies tua. nonne si bene egeris recipies sin autem
male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit
appetitus eius et tu dominaberis illius. dixitque Cain
ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro
consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit
eum. et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus
qui respondit nescio num custos fratris mei sum.
dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui
clamat ad me de terra. nunc igitur maledictus eris
super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem
fratris tui de manu tua. cum operatus fueris eam non
dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram.
dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea
quam ut veniam merear. ecce eicis me hodie a facie
terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in
terra omnis igitur qui invenerit me occidet me.
dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui
occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain
signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra
profugus ad orientalem plagam Eden. cognovit autem
Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et
aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii
sui Enoch. porro Enoch genuit Irad et Irad genuit
Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit
Lamech. qui accepit uxores duas nomen uni Ada et
nomen alteri Sella. genuitque Ada Iabel qui fuit
pater habitantium in tentoriis atque pastorum. et
nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara
et organo. Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit
malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror
vero Thubalcain Noemma. dixitque Lamech uxoribus suis
Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate
sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et
adulescentulum in livorem meum. septuplum ultio
dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies.
cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium
vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen
aliud pro Abel quem occidit Cain. sed et Seth natus
est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen
Domini

# Chapter 5
.
hic est liber generationis Adam in die qua creavit
Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum.
masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et
vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt. vixit
autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem
et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth. et facti
sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni
genuitque filios et filias. et factum est omne tempus
quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est.
vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis
genuitque filios et filias. et facti sunt omnes dies
Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est.
vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et
genuit filios et filias. factique sunt omnes dies
Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est.
vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel.
et vixit Cainan postquam genuit Malalehel
octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.
et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni
et mortuus est. vixit autem Malalehel sexaginta
quinque annos et genuit Iared. et vixit Malalehel
postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit
filios et filias. et facti sunt omnes dies Malalehel
octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est.
vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit
Enoch. et vixit Iared postquam genuit Enoch
octingentos annos et genuit filios et filias. et
facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et
mortuus est. porro Enoch vixit sexaginta quinque
annis et genuit Mathusalam. et ambulavit Enoch cum
Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit
filios et filias. et facti sunt omnes dies Enoch
trecenti sexaginta quinque anni. ambulavitque cum Deo
et non apparuit quia tulit eum Deus. vixit quoque
Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech
septingentos octoginta duos annos et genuit filios et
filias. et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti
sexaginta novem anni et mortuus est. vixit autem
Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium.
vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur
nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui
maledixit Dominus. vixitque Lamech postquam genuit
Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et
filias. et facti sunt omnes dies Lamech septingenti
septuaginta septem anni et mortuus est. Noe vero cum
quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth

# Chapter 6
.
cumque coepissent homines multiplicari super terram
et filias procreassent. videntes filii Dei filias
eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex
omnibus quas elegerant. dixitque Deus non permanebit
spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque
dies illius centum viginti annorum. gigantes autem
erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi
sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti
sunt potentes a saeculo viri famosi. videns autem Deus
quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta
cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore.
paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus
dolore cordis intrinsecus. delebo inquit hominem quem
creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a
reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse
eos. Noe vero invenit gratiam coram Domino. hae
generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in
generationibus suis cum Deo ambulavit. et genuit tres
filios Sem Ham et Iafeth. corrupta est autem terra
coram Deo et repleta est iniquitate. cumque vidisset
Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat
viam suam super terram. dixit ad Noe finis universae
carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie
eorum et ego disperdam eos cum terra. fac tibi arcam
de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine
linies intrinsecus et extrinsecus. et sic facies eam
trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta
cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius.
fenestram in arca facies et in cubito consummabis
summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum
cenacula et tristega facies in ea. ecce ego adducam
diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in
qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra
sunt consumentur. ponamque foedus meum tecum et
ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores
filiorum tuorum tecum. et ex cunctis animantibus
universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum
masculini sexus et feminini. de volucribus iuxta
genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili
terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur
tecum ut possint vivere. tolles igitur tecum ex
omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et
erunt tam tibi quam illis in cibum. fecit ergo Noe
omnia quae praeceperat illi Deus

# Chapter 7
.
dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus
tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena
masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo
masculum et feminam. sed et de volatilibus caeli
septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super
faciem universae terrae. adhuc enim et post dies
septem ego pluam super terram quadraginta diebus et
quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci
de superficie terrae. fecit ergo Noe omnia quae
mandaverat ei Dominus. eratque sescentorum annorum
quando diluvii aquae inundaverunt super terram. et
ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores
filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus
et ex omni quod movetur super terram. duo et duo
ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut
praeceperat Deus Noe. cumque transissent septem dies
aquae diluvii inundaverunt super terram. anno
sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die
mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae
caeli apertae sunt. et facta est pluvia super terram
quadraginta diebus et quadraginta noctibus. in
articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et
Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius
cum eis in arcam. ipsi et omne animal secundum genus
suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur
super terram in genere suo cunctumque volatile secundum
genus suum universae aves omnesque volucres.
ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne
in qua erat spiritus vitae. et quae ingressa sunt
masculus et femina ex omni carne introierunt sicut
praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris.
factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et
multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a
terra. vehementer inundaverunt et omnia repleverunt
in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas.
et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique
sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos
operuerat. consumptaque est omnis caro quae movebatur
super terram volucrum animantium bestiarum omniumque
reptilium quae reptant super terram universi homines.
et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua
sunt. et delevit omnem substantiam quae erat super
terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres
caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et
qui cum eo erant in arca. obtinueruntque aquae terras
centum quinquaginta diebus

# Chapter 8
.
recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et
omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit
spiritum super terram et inminutae sunt aquae. et
clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae
sunt pluviae de caelo. reversaeque aquae de terra
euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum
quinquaginta dies. requievitque arca mense septimo
vicesima septima die mensis super montes Armeniae. at
vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem
decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina
montium. cumque transissent quadraginta dies aperiens
Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum. qui
egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super
terram. emisit quoque columbam post eum ut videret si
iam cessassent aquae super faciem terrae. quae cum non
invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in
arcam aquae enim erant super universam terram extenditque
manum et adprehensam intulit in arcam. expectatis
autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex
arca. at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum
olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe
quod cessassent aquae super terram. expectavitque
nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non
est reversa ultra ad eum. igitur sescentesimo primo
anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae
super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque
quod exsiccata esset superficies terrae. mense
secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra.
locutus est autem Deus ad Noe dicens. egredere
de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum
tecum. cuncta animantia quae sunt apud te ex omni
carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis
reptilibus quae reptant super terram educ tecum et
ingredimini super terram crescite et multiplicamini super
eam. egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius
et uxores filiorum eius cum eo. sed et omnia
animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram
secundum genus suum arcam egressa sunt. aedificavit
autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et
volucribus mundis obtulit holocausta super altare.
odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum
nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus
enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab
adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem
sicut feci. cunctis diebus terrae sementis et messis
frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non
requiescent

# Chapter 9
.
benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos
crescite et multiplicamini et implete terram. et
terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et
super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in
terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi
holera virentia tradidi vobis omnia. excepto quod
carnem cum sanguine non comedetis. sanguinem enim
animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et
de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram
animam hominis. quicumque effuderit humanum sanguinem
fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est
homo. vos autem crescite et multiplicamini et
ingredimini super terram et implete eam. haec quoque
dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo. ecce ego
statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos.
et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in
volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis
quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae.
statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra
interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps
diluvium dissipans terram. dixitque Deus hoc signum
foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam
viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas.
arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis
inter me et inter terram. cumque obduxero nubibus
caelum apparebit arcus meus in nubibus. et recordabor
foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem
vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam
universam carnem. eritque arcus in nubibus et videbo
illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est
inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis
quae est super terram. dixitque Deus Noe hoc erit
signum foederis quod constitui inter me et inter omnem
carnem super terram. erant igitur filii Noe qui
egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est
pater Chanaan. tres isti sunt filii Noe et ab his
disseminatum est omne hominum genus super universam terram.
coepitque Noe vir agricola exercere terram et
plantavit vineam. bibensque vinum inebriatus est et
nudatus in tabernaculo suo. quod cum vidisset Ham
pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda
nuntiavit duobus fratribus suis foras. at vero Sem et
Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes
retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum
aversae erant et patris virilia non viderunt.
evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei
filius suus minor. ait maledictus Chanaan servus
servorum erit fratribus suis. dixitque benedictus
Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius. dilatet
Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan
servus eius. vixit autem Noe post diluvium trecentis
quinquaginta annis. et impleti sunt omnes dies eius
nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est

# Chapter 10
.
hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique
sunt eis filii post diluvium. filii Iafeth Gomer
Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras.
porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma.
filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim.
ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus
suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus
suis. filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et
Chanaan. filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et
Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan. porro
Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra.
et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit
proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
fuit autem principium regni eius Babylon et Arach
et Archad et Chalanne in terra Sennaar. de terra
illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas
civitatis et Chale. Resen quoque inter Nineven et
Chale haec est civitas magna. at vero Mesraim genuit
Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim. et Phetrusim et
Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim.
Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum
Ettheum. et Iebuseum et Amorreum Gergeseum.
Eveum et Araceum Sineum. et Aradium Samariten et
Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum.
factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone
Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram
et Adama et Seboim usque Lesa. hii filii Ham in
cognationibus et linguis et generationibus terrisque et
gentibus suis. de Sem quoque nati sunt patre omnium
filiorum Eber fratre Iafeth maiore. filii Sem Aelam
et Assur et Arfaxad et Lud et Aram. filii Aram Us et
Hul et Gether et Mes. at vero Arfaxad genuit Sala de
quo ortus est Eber. natique sunt Eber filii duo
nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et
nomen fratris eius Iectan. qui Iectan genuit
Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare. et Aduram et
Uzal Decla. et Ebal et Abimahel Saba. et
Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan. et
facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar
montem orientalem. isti filii Sem secundum
cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.
hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his
divisae sunt gentes in terra post diluvium

# Chapter 11
.
erat autem terra labii unius et sermonum eorundem.
cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum
in terra Sennaar et habitaverunt in eo. dixitque
alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus
eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro
cemento. et dixerunt venite faciamus nobis civitatem
et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus
nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam
aedificabant filii Adam. et dixit ecce unus est
populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec
desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant.
venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam
eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas
terras et cessaverunt aedificare civitatem. et
idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est
labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super
faciem cunctarum regionum. hae generationes Sem Sem
centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post
diluvium. vixitque Sem postquam genuit Arfaxad
quingentos annos et genuit filios et filias. porro
Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale.
vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus
annis et genuit filios et filias. Sale quoque vixit
triginta annis et genuit Eber. vixitque Sale
postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit
filios et filias. vixit autem Eber triginta quattuor
annis et genuit Faleg. et vixit Eber postquam genuit
Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et
filias. vixit quoque Faleg triginta annis et genuit
Reu. vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis
novem annis et genuit filios et filias. vixit autem
Reu triginta duobus annis et genuit Sarug. vixitque
Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit
filios et filias. vixit vero Sarug triginta annis et
genuit Nahor. vixitque Sarug postquam genuit Nahor
ducentos annos et genuit filios et filias. vixit
autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare.
vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem
annos et genuit filios et filias. vixitque Thare
septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran.
hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et
Nahor et Aran porro Aran genuit Loth. mortuusque est
Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur
Chaldeorum. duxerunt autem Abram et Nahor uxores
nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha
filia Aran patris Melchae et patris Ieschae. erat
autem Sarai sterilis nec habebat liberos. tulit
itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium
filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et
eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan
veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi. et
facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus
est in Haran

# Chapter 12
.
dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua
et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam
monstrabo tibi. faciamque te in gentem magnam et
benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus.
benedicam benedicentibus tibi et maledicam
maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae
cognationes terrae. egressus est itaque Abram sicut
praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta
quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui
universamque substantiam quam possederant et animas quas
fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram
Chanaan cumque venissent in eam. pertransivit Abram
terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem
Chananeus autem tunc erat in terra. apparuitque
Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui
aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei. et
inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem
Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens
Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare
Domino et invocavit nomen eius. perrexitque Abram
vadens et ultra progrediens ad meridiem. facta est
autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut
peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra.
cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai
uxori suae novi quod pulchra sis mulier. et quod cum
viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et
interficient me et te reservabunt. dic ergo obsecro
te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat
anima mea ob gratiam tui. cum itaque ingressus esset
Abram Aegyptum viderunt Aegyptii mulierem quod esset
pulchra nimis. et nuntiaverunt principes Pharaoni et
laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum
Pharaonis. Abram vero bene usi sunt propter illam
fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et
asinae et cameli. flagellavit autem Dominus
Pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem
Abram. vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam
est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua
esset. quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut
tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua
accipe eam et vade. praecepitque Pharao super Abram
viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae
habebat

# Chapter 13
.
ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et
omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam.
erat autem dives valde in possessione argenti et
auri. reversusque est per iter quo venerat a meridie
in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum
inter Bethel et Ai. in loco altaris quod fecerat
prius et invocavit ibi nomen Domini. sed et Loth qui
erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et
tabernacula. nec poterat eos capere terra ut
habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non
quibant habitare communiter. unde et facta est rixa
inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore
Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra. dixit
ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et
inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus.
ecce universa terra coram te est recede a me obsecro
si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram
elegeris ego ad sinistram pergam. elevatis itaque
Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae
universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam
et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus
venientibus in Segor. elegitque sibi Loth regionem
circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt
alterutrum a fratre suo. Abram habitavit in terra
Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa
Iordanem et habitavit in Sodomis. homines autem
Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.
dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth
ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad
aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem.
omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo
usque in sempiternum. faciamque semen tuum sicut
pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem
semen quoque tuum numerare poterit. surge et
perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia
tibi daturus sum eam. movens igitur Abram
tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre
quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino

# Chapter 14
.
factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex
Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex
Aelamitarum et Thadal rex Gentium. inirent bellum
contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae
et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem
Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor. omnes
hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare
Salis. duodecim enim annis servierant Chodorlahomor
et tertiodecimo anno recesserunt ab eo. igitur anno
quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo
percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis
et Emim in Savecariathaim. et Chorreos in montibus
Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine.
reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa
est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et
Amorreum qui habitabat in Asasonthamar. et egressi
sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex
Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt
contra eos aciem in valle Silvestri. scilicet
adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem
Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti
quattuor reges adversus quinque. vallis autem
Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex
Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et
qui remanserant fugerunt ad montem. tulerunt autem
omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad
cibum pertinent et abierunt. necnon et Loth et
substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in
Sodomis. et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram
Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris
Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram.
quod cum audisset Abram captum videlicet Loth
fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos
decem et octo et persecutus est eos usque Dan. et
divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et
persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci.
reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum
substantia illius mulieres quoque et populum.
egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam
reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo
erant in valle Save quae est vallis Regis. at vero
Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim
sacerdos Dei altissimi. benedixit ei et ait
benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram.
et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes
in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus.
dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera
tolle tibi. qui respondit ei levo manum meam ad
Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae.
quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non
accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram.
exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus
virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti
accipient partes suas

# Chapter 15
.
his itaque transactis factus est sermo Domini ad
Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector
tuus sum et merces tua magna nimis. dixitque Abram
Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et
filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer.
addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce
vernaculus meus heres meus erit. statimque sermo
Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed
qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem.
eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera
stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum.
credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam.
dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum
ut darem tibi terram istam et possideres eam. at ille
ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam.
respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem
et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque
et columbam. qui tollens universa haec divisit per
medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves
autem non divisit. descenderuntque volucres super
cadavera et abigebat eas Abram. cumque sol
occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et
tenebrosus invasit eum. dictumque est ad eum scito
praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra
non sua et subicient eos servituti et adfligent
quadringentis annis. verumtamen gentem cui servituri
sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna
substantia. tu autem ibis ad patres tuos in pace
sepultus in senectute bona. generatione autem quarta
revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates
Amorreorum usque ad praesens tempus. cum ergo
occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit
clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones
illas. in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus
dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque
ad fluvium magnum flumen Eufraten. Cineos et
Cenezeos et Cedmoneos. et Hettheos et Ferezeos
Rafaim quoque. et Amorreos et Chananeos et Gergeseos
et Iebuseos

# Chapter 16
.
igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed
habens ancillam aegyptiam nomine Agar. dixit marito
suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad
ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios
cumque ille adquiesceret deprecanti. tulit Agar
Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare
coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem.
qui ingressus est ad eam at illa concepisse se
videns despexit dominam suam. dixitque Sarai ad Abram
inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum
quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet
Dominus inter me et te. cui respondens Abram ecce ait
ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente
igitur eam Sarai fugam iniit. cumque invenisset illam
angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in
via Sur. dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis
et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego
fugio. dixitque ei angelus Domini revertere ad
dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius. et
rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non
numerabitur prae multitudine. ac deinceps ecce ait
concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel
eo quod audierit Dominus adflictionem tuam. hic erit
ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra
eum et e regione universorum fratrum suorum figet
tabernacula. vocavit autem nomen Domini qui
loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim
profecto hic vidi posteriora videntis me. propterea
appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse
est inter Cades et Barad. peperitque Abrae filium
qui vocavit nomen eius Ismahel. octoginta et sex
annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem

# Chapter 17
.
postquam vero nonaginta et novem annorum esse
coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus
omnipotens ambula coram me et esto perfectus.
ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te
vehementer nimis. cecidit Abram pronus in faciem.
dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum
erisque pater multarum gentium. nec ultra vocabitur
nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem
multarum gentium constitui te. faciamque te crescere
vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te
egredientur. et statuam pactum meum inter me et te et
inter semen tuum post te in generationibus suis foedere
sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te.
daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae
omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus
eorum. dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo
custodies pactum meum et semen tuum post te in
generationibus suis. hoc est pactum quod
observabitis inter me et vos et semen tuum post te
circumcidetur ex vobis omne masculinum. et
circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum
foederis inter me et vos. infans octo dierum
circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus
vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et
quicumque non fuerit de stirpe vestra. eritque
pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.
masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit
delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum
fecit. dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem
tuam non vocabis Sarai sed Sarram. et benedicam ei
et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in
nationes et reges populorum orientur ex eo. cecidit
Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne
centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet.
dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te.
et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi
filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum
meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum.
super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei
et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces
generabit et faciam illum in gentem magnam. pactum
vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore
isto in anno altero. cumque finitus esset sermo
loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham. tulit
autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos
domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex
omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii
eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus.
nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem
praeputii sui. et Ismahel filius eius tredecim annos
impleverat tempore circumcisionis suae. eadem die
circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius. et
omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et
alienigenae pariter circumcisi sunt

# Chapter 18
.
apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti
in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. cumque
elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter
eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio
tabernaculi et adoravit in terra. et dixit Domine si
inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum.
sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros
et requiescite sub arbore. ponam buccellam panis et
confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim
declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus
es. festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram
dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac
subcinericios panes. ipse vero ad armentum cucurrit
et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero
qui festinavit et coxit illum. tulit quoque butyrum
et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse
vero stabat iuxta eos sub arbore. cumque comedissent
dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce
in tabernaculo est. cui dixit revertens veniam ad te
tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua
quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi.
erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant
Sarrae fieri muliebria. quae risit occulte dicens
postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati
operam dabo. dixit autem Dominus ad Abraham quare
risit Sarra dicens num vere paritura sum anus.
numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar
ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium.
negavit Sarra dicens non risi timore perterrita
Dominus autem non est inquit ita sed risisti. cum
ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra
Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos.
dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus
sum. cum futurus sit in gentem magnam ac
robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes
terrae. scio enim quod praecepturus sit filiis suis
et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant
iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham
omnia quae locutus est ad eum. dixit itaque Dominus
clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum
earum adgravatum est nimis. descendam et videbo
utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non
est ita ut sciam. converteruntque se inde et
abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum
impio. si fuerint quinquaginta iusti in civitate
peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta
iustos si fuerint in eo. absit a te ut rem hanc
facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut
impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam
facies iudicium. dixitque Dominus ad eum si invenero
Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam
omni loco propter eos. respondens Abraham ait quia
semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis.
quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint
delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo
si invenero ibi quadraginta quinque. rursumque
locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint
quid facies ait non percutiam propter quadraginta.
ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si
inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si
invenero ibi triginta. quia semel ait coepi loquar
ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit
non interficiam propter viginti. obsecro inquit ne
irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi
fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem.
abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille
reversus est in locum suum

# Chapter 19
.
veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth
in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit
obviam eis adoravitque pronus in terra. et dixit
obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete
ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam
vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus.
conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque
domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt.
prius autem quam irent cubitum viri civitatis
vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus
simul. vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt
viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut
cognoscamus eos. egressus ad eos Loth post tergum
adcludens ostium ait. nolite quaeso fratres mei
nolite malum hoc facere. habeo duas filias quae
necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis
sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis
mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei.
at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es
inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis
quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime
iam prope erat ut refringerent fores. et ecce
miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth
cluseruntque ostium. et eos qui erant foris
percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut
ostium invenire non possent. dixerunt autem ad Loth
habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias
omnes qui tui sunt educ de urbe hac. delebimus enim
locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino
qui misit nos ut perdamus illos. egressus itaque
Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias
eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit
Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui.
cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes
surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et
tu pariter pereas in scelere civitatis. dissimulante
illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum
filiarum eius eo quod parceret Dominus illi. et
eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est
ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec
stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et
tu simul pereas. dixitque Loth ad eos quaeso Domine
mi. quia invenit servus tuus gratiam coram te et
magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut
salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte
adprehendat me malum et moriar. est civitas haec
iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid
non modica est et vivet anima mea. dixitque ad eum
ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam
urbem pro qua locutus es. festina et salvare ibi
quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc
idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. sol
egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor.
igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram
sulphur et ignem a Domino de caelo. et subvertit
civitates has et omnem circa regionem universos habitatores
urbium et cuncta terrae virentia. respiciensque uxor
eius post se versa est in statuam salis. Abraham
autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino.
intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram
regionis illius viditque ascendentem favillam de terra
quasi fornacis fumum. cum enim subverteret Deus
civitates regionis illius recordatus est Abrahae et
liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat.
ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae
quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et
mansit in spelunca ipse et duae filiae eius.
dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus
virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta
morem universae terrae. veni inebriemus eum vino
dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro
semen. dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte
illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille
non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit.
altera quoque die dixit maior ad minorem ecce
dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac
nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro.
dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque
minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit
quando concubuerit vel quando illa surrexerit.
conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo.
peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est
pater Moabitarum usque in praesentem diem. minor
quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est
filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie

# Chapter 20
.
profectus inde Abraham in terram australem habitavit
inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris.
dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo
Abimelech rex Gerarae et tulit eam. venit autem Deus
ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris
propter mulierem quam tulisti habet enim virum.
Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem
ignorantem et iustam interficies. nonne ipse dixit
mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in
simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc.
dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde
feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non
dimisi ut tangeres eam. nunc igitur redde uxorem viro
suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem
nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae
tua sunt. statimque de nocte consurgens Abimelech
vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba
haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde.
vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid
fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me
et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti
facere fecisti nobis. rursusque expostulans ait quid
vidisti ut hoc faceres. respondit Abraham cogitavi
mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et
interficient me propter uxorem meam. alias autem et
vere soror mea est filia patris mei et non filia matris
meae et duxi eam uxorem. postquam autem eduxit me
Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam
facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod
frater tuus sim. tulit igitur Abimelech oves et
boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque
illi Sarram uxorem suam. et ait terra coram vobis
est ubicumque tibi placuerit habita. Sarrae autem
dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in
velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque
perrexeris mementoque te deprehensam. orante autem
Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius
et pepererunt. concluserat enim Deus omnem vulvam
domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham

# Chapter 21
.
visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et
implevit quae locutus est. concepitque et peperit
filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus.
vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei
Sarra Isaac. et circumcidit eum octavo die sicut
praeceperat ei Deus. cum centum esset annorum hac
quippe aetate patris natus est Isaac. dixitque Sarra
risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi.
rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod
Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni.
crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham
grande convivium in die ablactationis eius. cumque
vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad
Abraham. eice ancillam hanc et filium eius non enim
erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac. dure
accepit hoc Abraham pro filio suo. cui dixit Deus
non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua
omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac
vocabitur tibi semen. sed et filium ancillae faciam
in gentem magnam quia semen tuum est. surrexit
itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae
inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam
quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee.
cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter
unam arborum quae ibi erant. et abiit seditque e
regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non
videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam
et flevit. exaudivit autem Deus vocem pueri
vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis
Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in
quo est. surge tolle puerum et tene manum illius
quia in gentem magnam faciam eum. aperuitque oculos
eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem
deditque puero bibere. et fuit cum eo qui crevit et
moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius.
habitavitque in deserto Pharan et accepit illi
mater sua uxorem de terra Aegypti. eodem tempore
dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad
Abraham Deus tecum est in universis quae agis. iura
ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique
meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et
terrae in qua versatus es advena. dixitque Abraham
ego iurabo. et increpavit Abimelech propter puteum
aquae quem vi abstulerant servi illius. respondit
Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non
indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie.
tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech
percusseruntque ambo foedus. et statuit Abraham
septem agnas gregis seorsum. cui dixit Abimelech
quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti
seorsum. at ille septem inquit agnas accipies de
manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi
puteum istum. idcirco vocatus est locus ille
Bersabee quia ibi uterque iuraverunt. et inierunt
foedus pro puteo Iuramenti. surrexit autem Abimelech
et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram
Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et
invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni. et fuit
colonus terrae Philisthinorum diebus multis

# Chapter 22
.
quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et
dixit ad eum Abraham ille respondit adsum. ait ei
tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in
terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum
montium quem monstravero tibi. igitur Abraham de
nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos
iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in
holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus.
die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul.
dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer
illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad
vos. tulit quoque ligna holocausti et inposuit super
Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et
gladium cumque duo pergerent simul. dixit Isaac patri
suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit
ignis et ligna ubi est victima holocausti. dixit
Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi
pergebant ergo pariter. veneruntque ad locum quem
ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper
ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit
eum in altari super struem lignorum. extenditque
manum et arripuit gladium ut immolaret filium. et
ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham
Abraham qui respondit adsum. dixitque ei non
extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam
nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio
tuo unigenito propter me. levavit Abraham oculos
viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus
quem adsumens obtulit holocaustum pro filio.
appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque
hodie dicitur in monte Dominus videbit. vocavit
autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens.
per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti
rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito.
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas
caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit
semen tuum portas inimicorum suorum. et benedicentur
in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae.
reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque
Bersabee simul et habitavit ibi. his itaque gestis
nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios
Nahor fratri suo. Hus primogenitum et Buz fratrem
eius Camuhel patrem Syrorum. et Chased et Azau
Pheldas quoque et Iedlaph. ac Bathuel de quo nata
est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham.
concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et
Gaom et Thaas et Maacha

# Chapter 23
.
vixit autem Sarra centum viginti septem annis.
et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra
Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.
cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios
Heth dicens. advena sum et peregrinus apud vos date
mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum.
responderuntque filii Heth. audi nos domine princeps
Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli
mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in
monumento eius sepelias mortuum tuum. surrexit
Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth.
dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam
mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium
Soor. ut det mihi speluncam duplicem quam habet in
extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram
vobis in possessionem sepulchri. habitabat autem
Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham
cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis
illius dicens. nequaquam ita fiat domine mi sed
magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam
quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli
mortuum tuum. adoravit Abraham coram populo terrae.
et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso
ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic
sepeliam mortuum meum in eo. respondit Ephron.
domine mi audi terram quam postulas quadringentis
argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed
quantum est hoc sepeli mortuum tuum. quod cum
audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat
audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et
probati monetae publicae. confirmatusque est ager
quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens
Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in
cunctis terminis per circuitum. Abrahae in
possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui
intrabant portam civitatis illius. atque ita
sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri
duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra
Chanaan. et confirmatus est ager et antrum quod erat
in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth

# Chapter 24
.
erat autem Abraham senex dierumque multorum et
Dominus in cunctis benedixerat ei. dixitque ad servum
seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone
manum tuam subter femur meum. ut adiurem te per
Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio
meo de filiabus Chananeorum inter quos habito. sed ad
terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde
accipias uxorem filio meo Isaac. respondit servus si
noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere
debeo filium tuum ad locum de quo egressus es. dixit
Abraham cave nequando reducas illuc filium meum.
Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de
terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit
dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum
coram te et accipies inde uxorem filio meo. sin autem
noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium
tantum meum ne reducas illuc. posuit ergo servus
manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super
sermone hoc. tulitque decem camelos de grege domini
sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum
profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor.
cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta
puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi
ad hauriendam aquam dixit. Domine Deus domini mei
Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum
domino meo Abraham. ecce ego sto propter fontem
aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad
hauriendam aquam. igitur puella cui ego dixero
inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin
et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo
tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam
cum domino meo. necdum intra se verba conpleverat et
ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae
uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula.
puella decora nimis virgoque pulcherrima et
incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat
hydriam ac revertebatur. occurritque ei servus et
ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua.
quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit
hydriam super ulnam suam et dedit ei potum. cumque
ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam
donec cuncti bibant. effundensque hydriam in
canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam
omnibus camelis dedit. ille autem contemplabatur eam
tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum
Dominus an non. postquam ergo biberunt cameli
protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et
armillas totidem pondo siclorum decem. dixitque ad
eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus
ad manendum. quae respondit filia Bathuelis sum
filii Melchae quem peperit Nahor. et addidit dicens
palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus
spatiosus ad manendum. inclinavit se homo et
adoravit Dominum. dicens benedictus Dominus Deus
domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et
veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in
domum fratris domini mei. cucurrit itaque puella et
nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat.
habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus
egressus est ad hominem ubi erat fons. cumque
vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et
audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo
venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem
aquae. dixitque ad eum ingredere benedicte Domini
cur foris stas praeparavi domum et locum camelis. et
introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque
paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et
virorum qui venerant cum eo. et adpositus est in
conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar
sermones meos respondit ei loquere. at ille servus
inquit Abraham sum. et Dominus benedixit domino meo
valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves
argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos.
et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo
in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat.
et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem
filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito.
sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea
accipies uxorem filio meo. ego vero respondi domino
meo quid si noluerit venire mecum mulier. Dominus
ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et
diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de
cognatione mea et de domo patris mei. innocens eris
a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non
dederint tibi. veni ergo hodie ad fontem et dixi
Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in
qua nunc ambulo. ecce sto iuxta fontem aquae et
virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da
mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua. et
dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est
mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei.
dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens
cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem
et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere.
quae festina deposuit hydriam de umero et dixit
mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et
adaquavit camelos. interrogavique eam et dixi cuius
es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor
quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad
ornandam faciem eius et armillas posui in manibus.
pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei
Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam
fratris domini mei filio eius. quam ob rem si
facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate
mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad
dextram sive ad sinistram. responderunt Laban et
Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra
placitum eius quicquam aliud tecum loqui. en Rebecca
coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii
domini tui sicut locutus est Dominus. quod cum
audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum.
prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea
Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona
obtulit. initoque convivio vescentes pariter et
bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer
dimittite me ut vadam ad dominum meum. responderunt
fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud
nos et postea proficiscetur. nolite ait me retinere
quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad
dominum meum. dixerunt vocemus puellam et quaeramus
ipsius voluntatem. cumque vocata venisset sciscitati
sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam.
dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et
comites eius. inprecantes prospera sorori suae atque
dicentes soror nostra es crescas in mille milia et
possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae
sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum.
eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad
puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim
in terra australi. et egressus fuerat ad meditandum
in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit
camelos venientes procul. Rebecca quoque conspecto
Isaac descendit de camelo. et ait ad puerum quis est
ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei
ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit
se. servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac.
qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris
suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui
ex morte matris acciderat temperaret

# Chapter 25
.
Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram.
quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian
et Iesboch et Sue. Iexan quoque genuit Saba et Dadan
filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim.
at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida
et Eldaa omnes hii filii Cetthurae. deditque Abraham
cuncta quae possederat Isaac. filiis autem
concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac
filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem.
fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta
quinque anni. et deficiens mortuus est in senectute
bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque
est ad populum suum. et sepelierunt eum Isaac et
Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro
Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre. quem
emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor
eius. et post obitum illius benedixit Deus Isaac
filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et
videntis. hae sunt generationes Ismahel filii
Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae.
et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus
suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel
et Mabsam. Masma quoque et Duma et Massa.
Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma. isti sunt
filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum
duodecim principes tribuum suarum. anni vitae
Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et
adpositus ad populum suum. habitavit autem ab Evila
usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios
coram cunctis fratribus suis obiit. hae quoque sunt
generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac.
qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem
Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban.
deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod
esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum
Rebeccae. sed conlidebantur in utero eius parvuli
quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit
concipere perrexitque ut consuleret Dominum. qui
respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi
ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et
maior minori serviet. iam tempus pariendi venerat et
ecce gemini in utero repperti sunt. qui primus
egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus
vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens
plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum
Iacob. sexagenarius erat Isaac quando nati sunt
parvuli. quibus adultis factus est Esau vir gnarus
venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat
in tabernaculis. Isaac amabat Esau eo quod de
venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob.
coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset
Esau de agro lassus. ait da mihi de coctione hac
rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est
nomen eius Edom. cui dixit Iacob vende mihi
primogenita tua. ille respondit en morior quid mihi
proderunt primogenita. ait Iacob iura ergo mihi
iuravit Esau et vendidit primogenita. et sic accepto
pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit
parvipendens quod primogenita vendidisset