et rex david senuerat habebatque aetatis plurimos dies
cumque operiretur vestibus non calefiebat
dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi
adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum
dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem
quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus
finibus israhel et invenerunt abisag sunamitin et adduxerunt
eam ad regem
erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et
ministrabat ei rex vero non cognovit eam
adonias autem filius aggith elevabatur dicens ego regnabo
fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante
eum currerent
nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc
fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post
absalom
et sermo ei cum ioab filio sarviae et cum abiathar sacerdote
qui adiuvabant partes adoniae
sadoc vero sacerdos et banaias filius ioiadae et nathan
propheta et semei et rhei et robur exercitus david non erat cum
adonia
immolatis ergo adonias arietibus et vitulis et universis
pinguibus iuxta lapidem zoheleth qui erat vicinus fonti rogel
vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros iuda
servos regis
nathan autem prophetam et banaiam et robustos quosque et
salomonem fratrem suum non vocavit
dixit itaque nathan ad bethsabee matrem salomonis num
audisti quod regnaverit adonias filius aggith et dominus noster
david hoc ignorat
nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam
filiique tui salomonis
vade et ingredere ad regem david et dic ei nonne tu domine
mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod salomon filius
tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo
regnavit adonias
et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et
conplebo sermones tuos
ingressa est itaque bethsabee ad regem in cubiculo rex
autem senuerat nimis et abisag sunamitis ministrabat ei
inclinavit se bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid
tibi inquit vis
quae respondens ait domine mi tu iurasti per dominum deum
tuum ancillae tuae salomon filius tuus regnabit post me et ipse
sedebit in solio meo
et ecce nunc adonias regnavit te domine mi rex ignorante
mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos et
vocavit omnes filios regis abiathar quoque sacerdotem et ioab
principem militiae salomonem autem servum tuum non vocavit
verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius
israhel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi
rex post te
eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis
erimus ego et filius meus salomon peccatores
adhuc illa loquente cum rege nathan prophetes venit
et nuntiaverunt regi dicentes adest nathan propheta cumque
introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in
terram
dixit nathan domine mi rex tu dixisti adonias regnet post
me et ipse sedeat super thronum meum
quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et
arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes
exercitus abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et
bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex adonias
me servum tuum et sadoc sacerdotem et banaiam filium
ioiadae et salomonem famulum tuum non vocavit
numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non
indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei
regis post eum
et respondit rex david dicens vocate ad me bethsabee quae
cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum
iuravit rex et ait vivit dominus qui eruit animam meam de
omni angustia
quia sicut iuravi tibi per dominum deum israhel dicens
salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super
solium meum pro me sic faciam hodie
submissoque bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens
vivat dominus meus rex david in aeternum
dixit quoque rex david vocate mihi sadoc sacerdotem et
nathan propheten et banaiam filium ioiadae qui cum ingressi
fuissent coram rege
dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et
inponite salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum
in gion
et unguat eum ibi sadoc sacerdos et nathan propheta in
regem super israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex
salomon
et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium
meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux
super israhel et super iudam
et respondit banaias filius ioiadae regi dicens amen sic
loquatur dominus deus domini mei regis
quomodo fuit dominus cum domino meo rege sic sit cum
salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei
regis david
descendit ergo sadoc sacerdos et nathan propheta et banaias
filius ioiadae et cherethi et felethi et inposuerunt salomonem
super mulam regis david et adduxerunt eum in gion
sumpsitque sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et
unxit salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus
vivat rex salomon
et ascendit universa multitudo post eum et populus
canentium tibiis et laetantium gaudio magno et insonuit terra
ad clamorem eorum
audivit autem adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo
iamque convivium finitum erat sed et ioab audita voce tubae ait
quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis
adhuc illo loquente ionathan filius abiathar sacerdotis
venit cui dixit adonias ingredere quia vir fortis es et bona
nuntians
responditque ionathan adoniae nequaquam dominus enim noster
rex david regem constituit salomonem
misitque cum eo sadoc sacerdotem et nathan prophetam et
banaiam filium ioiadae et cherethi et felethi et inposuerunt
eum super mulam regis
unxeruntque eum sadoc sacerdos et nathan propheta regem in
gion et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est
vox quam audistis
sed et salomon sedit super solio regni
et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi
david dicentes amplificet deus nomen salomonis super nomen tuum
et magnificet thronum eius super thronum tuum et adoravit rex
in lectulo suo
insuper et haec locutus est benedictus dominus deus israhel
qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis
territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant
ab adonia et ivit unusquisque in viam suam
adonias autem timens salomonem surrexit et abiit tenuitque
cornu altaris
et nuntiaverunt salomoni dicentes ecce adonias timens regem
salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex
salomon quod non interficiat servum suum gladio
dixitque salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus
quidem capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit
in eo morietur
misit ergo rex salomon et eduxit eum ab altari et ingressus
adoravit regem salomonem dixitque ei salomon vade in domum tuam
adpropinquaverant autem dies david ut moreretur praecepitque
salomoni filio suo dicens
ego ingredior viam universae terrae confortare et esto vir
et observa custodias domini dei tui ut ambules in viis eius
et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et
testimonia sicut scriptum est in lege mosi ut intellegas
universa quae facis et quocumque te verteris
ut confirmet dominus sermones suos quos locutus est de me
dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint
coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non
auferetur tibi vir de solio israhel
tu quoque nosti quae fecerit mihi ioab filius sarviae quae
fecerit duobus principibus exercitus israhel abner filio ner et
amasa filio iether quos occidit et effudit sanguinem belli in
pace et posuit cruorem proelii in balteo suo qui erat circa
lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius
facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem
eius pacifice ad inferos
sed et filiis berzellai galaaditis reddes gratiam eruntque
comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a
facie absalom fratris tui
habes quoque apud te semei filium gera filii iemini de
baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad
castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem
iordanem et iuravi ei per dominum dicens non te interficiam
gladio
tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies
quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum
dormivit igitur david cum patribus suis et sepultus est in
civitate david
dies autem quibus regnavit david super israhel quadraginta
anni sunt in hebron regnavit septem annis in hierusalem
triginta tribus